RICHERUS S. REMIGII EXTRA MUROS REMENSES MONACHUS.
RICHERI HISTORIARUM LIBRI QUATUOR.
PROLOGUS AUCTORIS.
LIBER PRIMUS
LIBER SECUNDUS
LIBER TERTIUS
LIBER QUARTUS


    PROLOGUS AUCTORIS.

Domino ac beatissimo Patri, Gerberto Remorum archiepiscopo, Richerus monachus.

Gallorum congressibus in volumine regerendis, imperii tui, pater sanctissime Gerberte, auctoritas seminarium dedit. Quam, quia summam utilitatem affert et rerum materia sese multiplex praebet, eo animi nisu complector, qua jubentis mira benivolentia pertrahor. Cujus rei initium a vicino ducendum existimavi, cum res multo ante gestas, divae memoriae Hincmarus ante te in pontificatu octavus, suis annalibus copiosissime annexuit. Tantoque superiora lector ea inveniet, quanto a nostri opusculi exordio, per ejus regesta sese attollet. Et hoc inquam, ne Karolorum aliorumque frequens in utroque opere repetitio, operis utriusque ordinem turbet. Ubi enim rerum ordo non advertitur, tanto nitentem error confundit, quanto a serie ordinis errantem seducit. Unde cum hic atque illic sepe Karoli, sepe Ludovici notae offeruntur, pro tempore auctorum prudens lector reges aequivocos pernotabit. Quorum temporibus bella a Gallis saepenumero patrata, variosque eorum tumultus, ac diversas negotiorum rationes, ad memoriam reducere scripto specialiter propositum est. Si qua vero aliorum efferantur, ob incidentes rationes quae vitari non potuerunt, id evenisse putetur. Sed si ignotae antiquitatis ignorantiae arguar, ex quodam Flodoardi presbyteri Remensis libello, me aliqua sumpsisse non abnuo, at non verba quidem eadem, sed alia pro aliis longe diverso orationis scemate disposuisse, res ipsa evidentissime demonstrat. Satisque lectori fieri arbitror, si probabiliter atque dilucide breviterque omnia digesserim. In dicendo enim recusans effluere, plurima succincte expediam. Ac totius exordium narrationis aggrediar, breviter facta orbis divisione, Galliaque in partes distributa, eo quod ejus populorum mores et actus describere propositum sit.
 
 

    LIBER PRIMUS

1. Divisio orbis. — Orbis itaque plaga, quae mortalibus sese commodam praebet, a cosmographis trifariam dividi perhibetur, in Asiam videlicet, Africam, et Europam. Quarum prior, a septemtrione per orientis regionem usque in austrum, extrinsecus Oceano disterminata, interius a Ripheis montibus usque ad terrae umbilicum, Thanai, Meothide, Mediterraneoque ab Europa distinguitur. Ab umbilico vero usque in austrum, Nilo fluvio ab Africa est seclusa. Africam vero et Europam, exterius quidem ab austro in septemtrionem Oceano circumdatas, Mediterraneum interjectum discriminat. Ab Asia vero interius earum alteram Nilus, alteram vero Mediterraneum, Thanaisque ac Meotis, ut dictum est, sejungunt. Quarum singulae cum proprias habeant distributiones, Europae tamen partem unam quae Gallia a candore vocatur, eo quod candidioris speciei insigne ejus oriundi praeferant, in suas diducere partes ratum duxi.

2. Istius Galliae per partes distributio. — Gallia ergo et ipsa in tria distincta est, in Belgicam, Celticam, Aquitanicam. Quarum prior Belgica, a Rheno, qui Germaniam ab Oceano determinat, quae multarum gentium ferax, a germinando nomen accepit, exporrigitur usque in fluvium Matronam. Ab utroque vero latere, hinc quidem Alpibus Penninis, inde vero mari vallatur, cujus circumfusione insula Brittannica efficitur. Celtica autem a Matrona per longum in Garunnam distenditur; cujus latera, oceani Brittannici, et insulae Brittannicae limites habent. Quicquid vero a Garunna distenditur in Pireneum, Aquitanica appellatur, hinc Rhodano Ararique atque inde Mediterraneo conlimitans. Constat itaque, totius Galliae spatium ab oriente quidem Rheno, ab occidente Pyreneo, et a septentrione mari Brittannico, ab austro vero Mediterraneo cingi.

3. Mores Gallorum. — Omnium ergo Galliarum populi innata audatia plurimum efferuntur, calumniarum impatientes. Si incitantur, cedibus exultant, efferatique inclementius adoriuntur. Semel persuasum ac rationibus approbatum, vix refellere consuerunt. Unde et Hieronimus (ep. 60, adv. Vigilant.) Sola inquit: Gallia monstra non habuit, sed viris prudentibus et eloquentissimis semper claruit. Praeter haec quoque Belgae rebus disponendis insigniores, robore atque audatia non impares. Maxima quaeque magis ingenio quam viribus appetunt. Et si ingenio in appetendis cassantur, viribus audacter utuntur. Cibi etiam potusque adeo parci. Celtae vero ac Aquitani, consilio simul et audatia plurimi, rebus seditiosis commodi. Celtae tamen magis providi, Aquitani vero praecipites aguntur, plurimumque in ciborum rapiuntur appetitum. Quod sic est eis innatum, ut praeter naturam non appetant. Hinc et Sulpicius (Dialog. I, 4) : Edacitas, inquit, in Graecis gula est, in Gallis natura. Hos omnes populos etsi natura feroces, ab antiquo fere per omnia prospere egisse et cum pagani essent historiae tradunt. Post vero a sancto Remigio baptizati, adprime clara semper et illustri victoria emicuisse feruntur. Quorum quoque primus rex christianus, Clodoveus fuisse traditur. A quo per succedentia tempora imperatoribus egregiis res publica gubernata fuisse dinoscitur, usque ad Karolum, a quo historiae sumemus initium.

4. Quod ob infantiam et principum dissidentiam pyratae Gallias irruperint. — Hic patrem habuit Karlomannum regem , avum vero paternum Ludovicum cognomento Balbum, abavum autem Karolum Calvum, Germanorum atque Gallorum imperatorem egregium. Biennis adhuc patrem amisit; matre vix per quadriennium superstite. Ob cujus infantiam cum regnorum principes nimia rerum cupidine sese praeire contenderent, quisque ut poterat rem dilatabat. Nemo regis provectum , nemo regni tutelam quaerebat. Aliena adquirere summum cuique erat; nec rem suam provehere videbatur, qui alieni aliquid non addebat. Unde et omnium concordia, in summam discordiam relapsa est. Hinc direptiones, hinc incendia, hinc rerum pervasiones exarsere. Quae cum immanissime agitarentur, piratae qui Rhodomensem provintiam incolebant, quae est Celticae Galliae pars, ad rerum immanitatem incitantur. Haec gens ab insulis oceani septentrionalis remotioribus diu ante exierat. Et per maria errando classe devecta, summam hanc Galliarum partem attigerat. Saepe quoque eam armis impetivit, saepe etiam a terrae principibus devicta occubuit. Quod cum multoties inter sese moverent, visum fuit Galliae primatibus, ut dono regum haec provincia ei conferretur; ita tamen, ut, idololatria penitus relicta, christianae religioni se fideliter manciparet, necnon et regibus Galliarum terra marique fideliter militaret. Hujus provinciae metropolis. Rhodomum esse dinoscitur, sex tantum urbibus, Bajocis videlicet, Abrincanto, Ebrocis, Sagio, Constantiae, Liscio nuncupatur. Ac idem sepius aggressi, Galliae Celticae partem, quae Sequanae Ligerique fluviis interjacet, quae et Neustria nuncupatur, totam pene insectati sunt. Hisque animo inerat, interiores Galliarum partes irrumpere, earumque gentes aut a finibus pellere, aut gravissimis substituere tributis. Id etiam ante fieri, quam in consensum principes revocarentur, accelerabant. Hujusmodi dissidentia, pecunias Galliarum sese asportaturos, certissime rati. Quorum impetus, Catillo principe ferebatur. Principes tanta barbarorum ignominia confecti, de pace habenda per legatos inter sese admodum quaerunt. Nec diu morati, jure obsidum, in unum consulturi conveniunt. In quo conventu, sapientium usi consilio, fidemque pacti, in concordiam maximam rediere; contumelias a barbaris injectas ultum ire parati. Et quia Karolus vix adhuc triennis erat quinta feria communi decreto, Odonem virum militarem ac strenuum in basilica sancti . . . . regem creant. Hic patrem habuit ex equestri ordine Rotbertum; avum vero paternum, Witichinum advenam Germanum. Creatusque rex, strenue atque utiliter omnia gessit, praeter quod in militari tumultu, raram componendi lites potestatem habuit. Nam pyratas signis collatis intra Neustriam septies fudit, ac in fugam novies compulit. Atque hoc fereper quinquennium 889. Quibus repulsis, fames valida subsecuta est, cum triennio terra inculta remanserit. Jam enim mensura frumenti quae sedecies ducta modium efficit, decem dragmis veniebat. Gallinatius quoque quatuor dragmis. Ovis vero tribus unciis; atque vacca, jabo tollebatur. Vini nulla coemptio erat, cum vinetis ubique succisis, vix ejus aliquid habebatur. Rex interea per loca quae piratis irruentibus aditum praebebant, munitiones exstruit, ac in eis militum copias ponit. Ipse cum exercitu in Aquitaniae partes secedens, non ante se rediturum proponens, quam supradicta modii frumentarii mensura, duabus dragmis veniret, gallinatius vero denario, atque ovis duabus itidem dragmis, vacca vero tribus unciis venumdaretur.

6. (890.) Pyratae Brittaniam impetunt ac devastant. — Interea rege apud urbem Anitium rem publicam procurante, pyratae a finibus Neustriae pulsi, eum ad interiora Aquitaniae concessisse dinoscunt. Confluunt itaque ac classem parant, atque Brittanniam repentini irrumpunt. Brittanni repentino barbarorum impetu territi, saevientibus caedunt. Cuique vitam tantum salvare satis fuit. Rerum suarum ereptionem nemo quaerebat. De vita solummodo agitabant. Unde et suis fere omnibus derelictis, pyratae passim rapiuntur. Quaeque commoda asportant, ac cum multa rerum praeda nullo renitente redeunt. Tam felici ergo successu elati, per exteriores Brittanniae fines secus Andegavum Aquitaniam irrumpunt, multaque depopulatione terram devastant. Abducunt viros ac mulieres puerosque. Quorum provectiores in utroque sexu obtruncant. Pueros servituti mancipant, feminas vero quae formosae videbantur prostituunt.

7. (892.) Odo rex contra pyratas exercitum parat. — Sed nonnulli vario eventu elapsi, profugio salvati sunt. A quibus dum exagitarentur, mox Odoni regi relata fuere. Qui rerum magnitudine motus, quotquot ex Aquitania potuit, edicto regio congregari praecepit milites peditesque. Ex Provintia quoque, quae Rhodano et Alpibus marique ac Gothorum finibus circumquaque ambitur, Arelatenses ac Aurasicanos habuit. Sed et ex Gothia, Tholosanos atque Nemausinos. Quibus collectis, exercitus regius, in decem milibus equitum, peditum vero sex milibus erat. Procedit itaque secus Briddam , sancti Juliani martiris castrum, iter agens. Sanctumque regiis donis veneratus, Arvernicum pagum ingreditur. Huc jam hostes advenerant, ac castrum quod Mons Panchei dicitur, vehementi hostilitate premebant. Rex principibus Francorum atque Aquitanorum stipatus, licet ancipiti deliberatione, tamen belli dispositionem apud eos pertractabat, illos ad pugnam hortans, ac eorum magnanimitatem ex natura plurimum attollens. Aliis quoque gentibus eos esse potiores, tam viribus quam audatia et armis, memorabat. Eorum quoque majores, pene totum orbem debellasse, ipsumque caput orbis Romam immaniter attrivisse. Unde et oportere paternam animositatem in filiis renovandam asserebat, ut patrum magnanimitas filiorum virtute commendaretur.

8. Impetus Odonis regis in pyratas, bellique qualilitas. — Quibus dictis cum persuasisset, utpote vir audax ac violentus, cum sexdecim milibus signis illatis barbaros aggreditur. Sed peditum copias praemittit, atque ex eis primum impetum infert. Ipse cum equitatu succedens, peditum fortunam opperiebatur. Nec minus et barbari acies ordinaverant, ac indivisi adversarios excipere cogitabant. At regii pedites hostibus directi, primo certamine sagittas jaculantur; densatique, lanceis obversis, in illos feruntur. Excepti vero a barbaris, plurimi dilabuntur, non tamen praeter adversariorum ruinam. Nam et eorum alii praecipitati, alii vero quam plures sauciati sunt. Post pedites vero et regius equitatus succedit; ac acies hostium, copiis peditum divisas, multo nisu irrumpit. Sternitque ut fertur tredecim milia, paucis fuga salvatis. Et cum jam potiretur victoria spoliisque diripiendis instaret, barbarorum quatuor milia, quae insidiose in abditis latuerant, ex obliquo viarum irruere. Qui cum gradivo incessu propinquarent, armorum luce ab observatoribus cogniti sunt. Factoque signo exercitus in unum redit. Rex multo plures advenire arbitratus, suos hortatur stipatores, ut priores animos resumant, immo et non amittant; decus pro patria mori, egregiumque pro christianorum defensione corpora morti dare, multis sermonibus asserens. Exercitus itaque densatus, licet anterioris belli vulneribus aeger, tamen obvenire non distulit.

9. Ingo ex mediocribus cum regis signo bellum ingreditur. — Et cum agitaretur quis regium signum efferret, eo quod in tanta nobilium manu nullus sine vulnere videbatur, idque omnes evitarent, e medio omnium Ingo prosilit, ac militatum sese offerens, imperterritus dixit: —Ego ex mediocribus regis agaso , si majorum honori non derogatur, signum regium per hostium acies efferam. Nec fortunam belli ambiguam expavesco, cum semel me moriturum cognosco.— Ad haec Odo rex: —Nostro inquit dono, ac principum voluntate signifer esto.— Ille signum excipiens, agmine densato circumseptus incedebat. Factusque cunei militaris acumen, hostes vibrabundus ingreditur. Precipitantur barbari, viresque amittunt. At regius exercitus rediens, iterum irrumpit sternitque. Tertioque adortus fere omnes opprimit. Ex quorum tumultu cum aer densatus, multo pulvere pinguesceret, Catillus cum paucis per caliginem fuga sese surripuit, atque in dumetis sese abdidit. Qui cum lateret, a victoribus passim palantibus repertus atque captus est, suisque qui secum latuerant gladio transfixis, post spolia direpta Odoni regi oblatus est.

10. Tiranni baptismus et interfectio. — Utiliter ergo patrata victoria, rex tirannum captum secum Lemovicas ducit. Ibique ei vitae ac mortis optionem dedit, si baptizaretur, vitam, sin minus, mortem promittens. Tirannus mox absque contradictione baptizari petit. Sed dubium an fidei quicquam habuerit. Quia ergo Pentecostes instabat sollempnitas (Jun. 11), ac episcoporum conventus regi aderat, ab episcopis ei triduanum indicitur jejunium. Die vero constituta cum in basilica sancti Marcialis martiris, post episcoporum peracta officia in sacrum fontem ab ipso rege excipiendus descenderet, jamque trina immersione in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti baptizatus esset, Ingo ante signifer, gladio educto loetaliter eum transverberat, ac fontem sacratum, vulneris effusione immaniter cruentat. Rex tantum facinus indignans, principibus frementibus homicidam rapi ac trucidari jubet. Ille gladio projecto fugiens, sancti Marcialis aram complexus est; indulgentiam ab rege ac primatibus postulans, atque loquendi locum multis clamoribus petens. Et jussu regio, de commisso facinore responsurus sistitur. Orsusque sic ait:

11. Oratio Ingonis pro se apud regem et principes suasorie habita. — Deum voluntatis meae conscium testor, nihil mihi fuisse carius vestra salute. Vester amor ad hoc me impulit. Ob vestram salutem in has me miserias praecipitavi. Pro omnium vita, tantum periculum subire non expavi. Grande quidem est gestum negotium, sed major est negotii utilitas. Regiam majestatem me laesisse quidem non abnuo, sed multa commoda in facinore comparata assero. Consideretur auctoris animus, animadvertatur etiam futura facinoris utilitas. Tirannum captum metus causa baptismum petiisse adverti, eumque postquam dimitteretur, pluribus injuriis vicem redditurum, suorumque stragem gravissime ulturum. In quem, quia futurae cladis causa visus est, ferrum converti. Haec est mei facinoris causa. Haec me ad scelus impulit. Hoc ob regis suorumque salutem peregi. Et utinam morte mea, patriae libertas, rerumque tranquillitas consequantur! Sed si occidor, ob regis primatumque salutem occisus videbor. Cogitet jam quisque, an pro hujusmodi mercede ei militandum sit; et an pro fide servata, tali habendus sit retributione. Ecce capitis et pectoris laterisque recentia vulnera! Patent praecedentium temporum cicatrices, dispersique per reliqua corporis membra livores. Quorum assiduis doloribus confectus, nihil post tot mala, nisi mortem, malorum finem exspecto.— Qua conquestione alios ad benivolentiam traxit, alios vero ad lacrimas impulit. Unde et milites pro eo agentes, regem demulcent, et ad pietatis clementiam suadent; nihil regi prodesse asserentes, si suorum quispiam intereat; immo in tiranni occisione gaudendum, vel quia vitae datus sit si fidelis decessit, vel quia ejus insidiae penitus defecerint si in dolo baptismum susceperit. Quibus rex animum temperans, tumulato barbaro, Ingonem in gratia resumit. Et insuper castrum quod Blesum dicitur ei liberaliter accommodat, eo quod is qui castri custodiam agebat, in bello pyratico occisus esset. Ejus quoque uxorem derelictam, dono regio in matrimonio Ingo sibi accopulat. Regis exinde ac principum gratia admodum usus, prospere ac feliciter omnia gerebat. Verum id in brevi. Nam vulnerum sanies male a cirurgis amputata, cum sub recutita superficie, tumorem intrinsecus operaretur, nimio humoris reumatismo, plus biennio vexatus, in lectum decidit. Unde et intercluso reumate, penitus intumuit. Sicque toto erisipilato corpore, vitam amisit, Gerlonem filium parvum superstitem relinquens. Qui ab rege tutori commissus, patrimonium cum matre possedit.

12. Promotio Karoli in regem . — Interea rex a Lemovica urbe dimotus, Echolisinam petit, ac ibi quaeque gerenda disponit. Nec multo post petens Petragoram, nobilium causas quae litibus agitabantur ibi aequissime ordinat, plurimum de communibus omnium causis apud optimates pertractans. Quibus cum foret admodum intentus, ibique per aliquot tempora sese moraturum proponeret, Fulco Remorum archiepiscopus, de Karoli promotione in regnum apud Belgas tractabat (893). Videbatur etenim tunc, quod praesens oportunitas huic rei aliquam commoditatem pararet. Idque plurimum persuadebat Neustriorum absentia . Etenim cum rege in partibus Aquitaniae tunc detinebantur. Suadebant quoque multiplices adolescentis quaerimoniae. Jam enim quindennis, de regi amissione apud amicos et domesticos gravissime conquerebatur; regnumque paternum repetere multo conatu moliebatur. Ei ergo omnes Belgicae principes, et aliquot Celticae summopere favebant. Horum quoque consensus, sub Remensi metropolitano, sacramenti jure firmatur. Ac tempore statuto conveniunt, ex Belgica quidem Coloniensis, Trevericus, atque Maguntinus metropolitani, cum suis dioecesaneis episcopis, aut eorum probabilibus legatis. Ex Celtica vero Remorum praedictus metropolitanus, cum aliquot suis dioecesaneis, Laudunensi videlicet, Catalaunico atque Morinensi. Anno autem incarnationis dominicae 893 5 Kal. Februar., die dominica (Jan. 28), collecti Remis in basilica sancti Remigii Karolum quindennem regem creant; ac in urbe purpuratum, more regio edicta dare constituunt. Et ex Celtica quidem, paucissimi ejus partes sequebantur. Ex Belgica vero, ei omnes addicti sunt. Ab illis enim devotissime exceptus, per omnes eorum urbes et oppida humanissime deductus est.

13. Odonis reditus ab Aquitania ejusque obitus. — Quod factum Odo rex comperiens, ab Aquitania redit. Urbemque Turonicam petens, sanctum Martinum donis regalibus honorat. Sicque Parisii receptus, sanctos martires Dionisium, Rusticum et Eleutherium magnifice donat. Tandem fluvio Matrona remenso, Belgicam ingreditur. Ac oppido receptus, quod dicitur Fara, prae nimia anxietate insomnietatem pati coepit. Quae cum nimium succresceret, mentis alienationem operabatur. Superantibusque humoribus, anno regni sui decimo, ut quidam ferunt mania, alii frenesi, finem vitae accepit (898, Jan. 1). Tumulatur vero cum multo suorum lamento, in basilica sancti Dionisii martiris.

14. Mores Karoli. — Karolus itaque rex creatus, ad multam benivolentiam intendebat. Corpore prestanti, ingenio bono simplicique . Exercitiis militaribus non adeo assuefactus. At litteris liberalibus admodum eruditus. In dando profusus, minime avarus. Duplici morbo notabilis, libidinis intemperans, ac circa exsequenda juditia paulo neglegentior fuit. Galliarum principes ei animo ac sacramento annexi sunt. Necnon et Rotbertus Odonis regis defuncti frater, vir industrius atque audatia plurimus. sese militaturum regi accommodat . Quem etiam rex Celticae ducem praeficit, ac in ea omnium gerendorum ordinatorem concedit; ejus fere per quadriennium consilio utens, eique admodum consuescens. A quo per Neustriam deductus , urbibus atque oppidis ab eo receptus est. Urbemque Turonicam petens, plurima auri atque argenti talenta, sancto Martino liberaliter impertit. A cujus servitoribus pro sese fieri deprecationes postulans, perpetim cotidianas obtinuit. Inde quoque omnibus obtentis rediens, Belgicam repetit, ac sanctum Remigium donis egregiis honorat. Et sic Rotberto Gallia Celtica collata, in Saxoniam secedit; cujus urbes sedesque regias lustrans cum oppidis, nullo renitente obtinuit. Ubi etiam Heinricum regio genere inclitum, ac inde oriundum, ducem omnibus praeficit. Sarmatas absque praelio subditos habuit. Anglos quoque ac reliquos transmarinorum populos, mira benivolentia sibi adegit. Vix tamen per decennium. Et forte felicissimus per omnia fuisset, si in uno nimium non errasset.

15. Nimia Karoli dilectio erga Haganonem. — Nam cum multa benignitate principes coleret, praecipua tamen beatitudine Haganonem habebat, quem ex mediocribus potentem effecerat; adeo ut magnatibus quibusque longe absistentibus, ipse regio lateri solus haereret, pilleum etiam a capite regis sepissime sumptum, palam sibi imponeret. Quod etiam multam regi intulit labem. Et enim primates id ferentes indignum, regem adeunt, ac apud eum satis conqueruntur, hominem obscuris parentibus natum, regiae dignitati multum derogare, cum acsi indigentia nobilium, ipse tamquam consulturus regi assistat. Et nisi a tanta consuetudine cesset, sese a regis consilio penitus discessuros. Rex dissuasionibus his minime credulus, a dilecto non cessit.

16. (920.) Indignatio Rotberti in Haganonem. — Interea Belgicae urbibus atque oppidis firmissime optentis, in Celticam redit, ac urbe Suessonica recipit sese. Huc ex omni Gallia principes confluunt. Huc etiam minores multo favore conveniunt . Inter quos cum Rotbertus, in majore gratia apud regem sese haberi putaret, utpote quem ducem in Celtica omnibus praefecerat, cum rex in palatio sedisset, ejus jussu dux dexter, Hagano quoque ei levus pariter resedit. Rotbertus vero dux tacite indignum ferebat personam mediocrem sibi aequari, magnatibusque praeponi. At iram mitigans, animum dissimulabat, vix regi pauca locutus. Celerius ergo surgit, ac cum suis consilium confert. Quo collato, regi per legatos suggerit, sese perferre non posse sibi Haganonem aequari, primatibusque anteferri. Indignum etiam videri hujusmodi hominem regi haerere, et Gallorum nobilissimos longe absistere; quem nisi in mediocritatem redigat, sese eum crudeli suspendio suffocaturum. Rex dilecti ignominiam non passus, facilius se omnium colloquio, quam hujus familiaritate posse carere respondit. Quod nimium Rotbertus indignatus, cum optimatibus plerisque injussus Neustriam petit, ac Turonis sese recipit. Multam ibi de regis levitate indignationem habens. Plurima etiam ut in se transfundatur rerum summa, apud suos caute pertractans. Quamvis etenim regi faveret, non mediocriter tamen ei regnum invidebat, cum sibi post fratrem hereditandum magis videret. Nonnulla quoque moliebatur in Fulconem Remorum metropolitanum, qui regem a cunabulis educaverat, atque in regnum promoverat . Videbatur etenim, quia si is solum deperiret, facilius refundi in sese regnum potuisset. Id etiam apud Balduinum Morinorum principem admodum agitabat. Hic enim ab eo persuasus, ejus partes jam rege deserto sequebatur.

17. (899.) Interfectio Fulconis archiepiscopi. — Quo rex comperto, in Balduinum fertur, ac multa obsidionis vi castrum Atrabatum ab eo aufert, atque cum tota sancti Vedasti abbatia, Fulconi praedicto metropolitano concedit. At post aliquot tempora metropolitanus ob itineris longinquitatem fratrumque incommoditatem Altmarum comitem accersiens, abbatiam sancti Medardi quam ipse comes tenebat, ab eo accipit, et pro ea abbatiam sancti Vedasti cum castro Atrabato rationibus utrimque habitis ei impertit. (900.) Unde et ad nimiam pertrahitur Balduinus crudelitatem. Multaque affectus anxietate, ad ultionem penitus sese convertit. Amicitiam ergo circa metropolitanum simulat. Per legatos quoque multam benivolentiam mandat, fidemque spondet. Illud tamen multa suorum curiositate observat, utrum privatus an cum copiis regis palatium petere consuescat; privatum multo nisu impetere cupiens. Haec dum sic haberentur, pro regiis causis contigit episcopos Belgicae apud regem congregari. Unde et metropolitanus accersitus cum iter accelerare pararet, incautus cum paucis festinabat. Cui mox affuit quidam Winemarus cum cohorte a Balduino missus. Metropolitanus cum esset cum paucis, a cohorte cum suis interceptus est. Nulli fugae locus patuit. Omnes circumvallantur atque impetuntur. Admodum utrimque dimicant. Utrimque fusi procumbunt. (900, Jun. 16.) Winemarus metropolitanum adortus, lancea inermem transfigit , atque inter suos septem vulneribus sauciatum praecipitat. Cui cum adhuc ictus intenderet, quidam suorum multo episcopi amore ducti, super eum procumbunt. Qui cum eo mox transfixi atque occisi sunt. Quatuor tantum fuga labuntur, qui rei negotium Remis demonstrant. Tunc vero magna militum manus, ab urbe mox cum armis educta, adversarios persequi conatur. Sed eis elapsis, dominum occisum cum suis colligunt, atque multo doloris lamento Remos deportant, cum sacerdotibus sacerdotem plurimo dignitatis obsequio condentes.

18. Winemari interitus. Interea collectis apud regem episcopis, talia mox referuntur. Quod etiam omnibus nimium animi incussit dolorem. Rex ipse in lacrimas dissolutus, de casu pontificis adeo conquestus est. Episcopi quoque in fratris morte et coepiscopi, multa commiseratione condoluere. Initoque consilio, Winemarum cum suis complicibus, horribili anathemate damnant. Qui in brevi deficiens, insanabili ydropis morbo a Deo percussus est. Ventre itaque turgidus, exterius quidem lento igne, interius vero immani incendio urebatur. Ingens tumor pedum non deerat. Verenda vermibus scaturiebant. Crura tumentia ac lucida. Anelitus fetidus. Viscera etiam paulatim per colum diffluebant. Super haec omnia sitim intollerabilem sustinebat. Appetitum vero comedendi aliquando habebat, sed cibi illati fastidium inferebant. Insomnietatem jugem patiebatur. Omnibusque factus intolerabilis, omnibus horrori habitus est. Itaque amici atque domestici ab eo dimoti sunt, multo ejus corporis fetore confecti; in tantum ut nullus medicorum, saltem medendi causa ad eum accedere posset. Quibus omnibus dissolutus, omni christianitatis communione privatus, a vermibus ex parte jam consumptus, flagiciosus ac sacrilegus ab hac vita pulsus est.

19. Promotio Herivei in episcopatum. — Sepulto vero domno Fulcone metropolitano, Heriveus vir spectabilis et palatinus episcoporum consensu, et Remensium conibentia in pontificatu regis donatione succedit. Quorum uterque quanta utilitate, quantaque religione in aecclesia Remensi floruit, si quis ad plenum dinoscere cupit, legat librum Flodoardi presbiteri, quem ab urbe condita de ejusdem urbis episcopis uberrime descripsit. Adepto quoque Heriveus pontificatu, multa fide regem sequebatur, desertoribus adeo infestus. Erlebaldum Castricensium comitem, qui res sui episcopii pervaserat, et oppidum quod vocant Macerias obtinebat, more aecclesiastico prius quidem ut resipiscat ammonet, post vero anathemate damnat (920). Qui cum sibi nec damnatus satisfaceret, in eum cum multis militum copiis fertur, oppidumque multa obsidione per quatuor ebdomadas vehementer adurget. Erlebaldus continuam non ferens impugnationem, clam ab oppido cum aliquot suorum dilabitur. Qui vero remanserant victi, portis mox patefactis, metropolitano cedunt. Eisque ejectis, suos ibi deposuit, ac de toto pago Erlebaldum profugum disturbavit.

20. Ad Renum mutua petitio ac comitis Erlebaldi occisio. — Rex in pagum Warmacensem, locuturus Heinrico Transrhenensi, concesserat. Huc quoque Erlebaldus comes advenit, apud regem deploraturus a Remensium metropolitano sese immaniter habitum. Heinricus apud regem de rerum dispositionibus fidelissime satagebat. Cui rei cum admodum intenderet, Germanorum Gallorumque juvenes linguarum idiomate offensi, ut eorum mos est cum multa animositate maledictis sese lacessire coeperunt. Consertique gladios exerunt, ac se adorsi, loetaliter sauciant. In quo tumultu, cum ad litem sedandam Erlebaldus comes accederet, a furentibus occisus est. Rex proditionem ratus, ocius surgit, suisque stipatur. Heinricus vero dolum arbitrans, classem repetit, atque a regiis stipatoribus Rhenum transire cogitur. Existimabant enim hi qui regi assistebant, eum in dolo venisse. A quo etiam tempore Karolo infestus ferebatur.

21. (920.) Desertorum dolosa regi Karolo persuasio de Haganonis abjectione. — Hinc itaque Heinrico, inde Rotberto duce Karolus urgebatur. Factusque eorum medius, utrimque premebatur. Post haec ad interiora Belgicae rediens, urbe Suessonica sese recipit, multam ex hujusmodi infortunio apud suos agitans quaerelam. Huc etiam ex Belgica quo Celticae conlimitat, atque ex Celtica principes nonnulli confluunt. Sed et Rotbertus dux propinquior factus, Stampis sese recipit, ac ad palatium legatos dirigit, regalia negotia inde experturus. At qui confluxere, Rotberti partes tuebantur, cujus suasu capti, de Haganonis abjectione apud regem pertractant, non ut id fieri velint, sed ut regnandi occasio Rotberto paretur. Abjectionem itaque Haganonis leviter suadent. Ducem etiam a se discessurum si non abjiciat, mediocri assertione demonstrant; quatinus levi objurgatione rex ammonitus, coeptis insistere non formidet. Unde et post contra eum justissimam indignationis causam se habituros arbitrabantur. Quod etiam totum ad vota eorum provenit. Nam rex nulla suasione affectus, numquam a dilecto sese discessurum respondit; idque multis sententiarum sermonibus asserebat. Quod cum Rotbertus dux in ejus animo fixum perciperet, Heinrico Transrhenensi per legatos de regis ejectione suadet . Compererat enim eum a regiis stipatoribus in fugam coactum; unde et de se fidem continuo facit . Cujus consensu tirannus mox laetus , in sese regnum transferre diligentissime laborabat . Largitur itaque plurima, atque pollicetur inaudita . Tandemque inductos transfugio jam principes aperte alloquitur; regem inquiens Suessionis sese privatum habere; Belgas praeter paucissimos ad sua discessisse. Unde et rei commoditatem adesse memorabat , facillime et ex aequo regem posse capi asserens, si ipsi omnes palatium adeant acsi consulturi, in ipso quoque palatii cubiculo inter consulendum regem capiant teneantque. His favent omnes pene ex Celtica, et de patrando facinore, apud tirannum conjurant. Palatium ergo adeunt, regemque utpote consulturi stipant. Intromissum vero cubiculo, ut paucis allocuti sunt, capiunt ac tenent.

22. Heriveus metropolitanus Karolum a desertoribus captum liberat Remosque ducit . — Jamque abducere nitebantur, cum metropolitanus Heriveus cum copiis repentinus urbem Suessonicam ingreditur. Regis enim sollicitus, desertorum fraudem praesenserat. Et ipse quidem prius cum paucis, post vero sui, favente Riculfo ejusdem urbis episcopo, consequenter admittuntur. Armatis itaque circumdatus, concilium desertorum stupentibus cunctis penetrat. Factusque terribilis: Ubi inquam est dominus meus rex? Ex tam multis, pauci admodum respondendi vires habuere, sese penitus deceptos rati. Qui tamen cum viribus resumtis dicerent: Intro cum paucis consultat! metropolitanus ostio obserato vim infert. Serisque pessumdatis, cum paucis sedentem repperit. Captum enim custodibus adhibitis ergastulo deputaverant. Quo metropolitanus manu apprehenso: Veni inquit rex, tuisque potius utere. Et sic a metropolitano e desertorum medio eductus est. Tunc etiam equum ascendens, cum 1500 armatorum ab urbe exivit, atque Remos devenit. Post cujus discessum, desertores pudore confusi, illusos sese indignabantur. Confusique ad Rotbertum redeunt, atque rem non satis prospere gestam desertori transfugae reportant. Karolus vero rex cum metropolitano aliisque paucis qui a se quidem defecerant, sapientium tamen consilio ad se reversi erant, Belgicae interiora repetit, ac Tungros concedit. Ibique episcopo tunc defuncto Hilduinum eligente clero, ac populo favente, per archiepiscopum Herimannum, praesulem ordinat, virum liberalem ac strenuum, sed factiosum. Nam mox episcopus ordinatus, iis Belgicae principibus qui Rotberto duci in regis abjectione favebant, mox haesit et favit, plurimum cum eis contra regem machinans. At rex bono suorum usus consilio, per Heriveum metropolitanum ducem Heinricum qui in Saxonia omnibus praeerat, accersit. Hic enim ab Rotberto persuasus, cum aliis ab rege discesserat.

23. Conquestio Herivei Remensium metropolitani apud Heinricum pro Karolo rege. — Penes quem, metropolitanus vice regis sic orsus ait: —Hactenus, vir nobilissime, tua prudentia, tua liberalitate, pax principum, concordia omnium utiliter floruere. At postquam malivolorum invidia animum remisisti, circumcirca discordiae vis a latibulis emersit. Quae res, domino nostro regi apud te oratum ire suasit. Ante hac enim non mediocriter ob tua merita dilectissimus fuisti. Tua egregia fides ei recognita, in magnis periculis multum sibi fidutiam parat. Cum totius statu dignitatis rex potiretur, paululum a te oberrasse sese non ignorat. Sed id multa fide corrigere gestit. Nec est hoc inusitatum et singulare. Omnium est interdum desipere, bonorum vero rationibus redire. Sufferendum est itaque atque summa benignitate indulgendum. Tu quoque Germanorum optime, nimium a recto secessisse videris. Neque id mirum. Nam dux Rotbertus omnia sitiens, regique regnum immaniter invidens , incautum te suasionibus illexit. Quid enim suasorie digesta non efficit oratio? Nimium inquam ab utrisque oberratum est. Sed jam tandem prior vobis redeat virtus. Summa utriusque ope, uterque nitatur, ut tu habeas regem tibi adprime commodum, et rex habeat te virum sese dignissimum. Nam te idem praestare gestit iis omibus qui Germaniam inhabitare noscuntur. Ob hoc igitur animum ad meliora revoca. Dominum abjectum recipe, ut et tu ab eo extollendus excipiaris.

24. Responsio Heinrici ad metropolitanum Heriveum de Karolo. — Ad haec Heinricus : —Multa, inquit, me ab his dehortantur, nisi tua, pater, egregie virtus, ad idem quodammodo pertrahat. Scio enim quam difficile et arduum sit, ei consilium dare, cum sua inconstantia, tum suorum invidia. Non est incognitum mihi, quantum pro eo domi militiaeque pridem certaverim. Illud etiam notissimum constat, quantum circa me fide debita abusus sit. Id fortassis, pater, persuades, quod cum factum erit, fecisse penitebit. Sed quia de futuro nemo satis callidus, nemo satis prudens fit, licet saepius prava quam bona consilia proveniant, ferar quocumque jubes. Modestiamque meam, post tuam dignitatem demittam, virtutem tuam expertus. Equidem decretum mihi fuerat, ingenio, consilio, armis ab eo recedere.— Persuasus itaque per metropolitanum, Heinricus regi deducitur, multoque ambitionis honore ante admittitur, ac ambo in amicitiam federantur.

25. Quibus gestis Hilduinus Tungrensium episcopus, cum iis qui ab rege defecerant conspirasse in regem insimulatus, regique infensus, ab eo insectabatur . Cujus odii vis eo usque pervenit, ut Richerum Prumiensis monasterii abbatem promoveret, et Hilduinum abdicaret. (921.) At Richerus ab rege donatus, cum ab metropolitano Herimanno urgeretur, eo quod contra fas ab rege episcopatum suscepisset super eum qui tenebat, quique nulla culparum confessione victus, nullo juditio damnatus esset, regis jussu Romam festinat; ac ibi Johanni papae, et regis sententiam et sui negotii causam demonstrat. Papa in Hilduinum desertorem indignans, ab officio eum suspendit ac anathemate damnat; Richerum vero episcopum ordinat, ac suae auctoritatis benedictione donat. Haec dum sic agerentur, Hilduinus prosequitur, incassum apud papam plurimam querimoniam fundens, ac apud eum pro absolutione admodum laborans. Quo conquerente, Richerus redit, ac sedem vacuam jussus ab rege ingreditur.

26. His ita sese habentibus rex ad interiores Belgicae partes iter retorquet; ibique ob multas rerum quae emerserant causas, regio decreto et metropolitani jussu, sinodus apud Trosleium habenda indicitur. Cui sinodo domnus Heriveus praesedit, rege quoque ibidem praesidente. Ubi quamplurimis quae utillima visa sunt determinatis, regis interventu et omnium episcoporum qui sinodo interfuere consensu domnus Heriveus metropolitanus Erlebaldum praedictum Castricensium comitem a vinculo excommunicationis absolvit. Ibi etiam Rodulfo Laudunensium episcopo defuncto, Adelelmum ejusdem urbis thesaurarium multo episcoporum consensu ab rege donatum sollempniter ordinat.

27. His prospere et utiliter gestis, rex superiora Belgicae repetit, aliqua suorum ibi ordinaturus. In Richuinum comitem fertur, eo quod et ipse desertor, Rotberti partes tuebatur. Ejus ergo oppidis obsidionem adhibet, vehementi expugnatione infestans. At ille equitatum intolerabilem advertens, jure obsidum victus ad regem redit. Rex victum excipiens, animum ab ira mitigat ac eum in gratiam resumit.

28. Dum haec gerebantur, Rotbertus Celticae Galliae dux piratas acriter impetebat. Irruperant enim duce Rollone filio Catilli intra Neustriam repentini. Jamque Ligerim classe transmiserant, ac finibus illius indemnes potiebantur. Ibant passim palantes, atque cum vehementibus manubiis ad classem sese referebant. Dux vero ex tota Neustria copias collegerat; plures quoque ex Aquitania accersiverat. Aderant etiam ab rege missae quatuor cohortes ex Belgica, quibus et Richuinus praedictus praeerat. Aquitanorum vero legiones Dalmatius curabat. Neustrios vero ipse dux Rotbertus disponebat. Sicque totus ducis exercitus in quadraginta milibus equitum consistebat. Dalmatium ergo cum Aquitanis in prima fronte constituit; dein Belgas , at Neustrios subsidiis locat. Ipse etiam dux legiones circumiens praecipuos quosque nomine vocans hortatur, ut suae virtutis ac nobilitatis plurimum meminerint; pro patria, pro vita, pro libertate certandum asserens. De morte non sollicitandum cum ea omnibus incerta sit. Si vero fugiant, eis nihil ab hostibus esse relinquendum. His et aliis quam plurimis, militum animos incendebat. Quibus dictis dux in locum ubi praelium erat gerendum, instructos ordines deducit.

29. Nec minus et hostium exercitus contra hos rem militarem multa audatia ordinabant. Quorum exercitus in quinquaginta milibus armatorum consistens, ordinatim obvenientibus procedit. Rotbertus dux vim belli maximam imminere advertens, cum mille robustis ex Neustria, Dalmatio in prima fronte sese assotiat. Procedit itaque cum Dalmatio et Aquitanis . At piratarum legiones longo sese ordine protenderant ipsumque ordinem ad hostes excipiendos curvaverant scemate lunae quae in augmento est, ut dum multo fervore hostes ruerent, exercitus circulatione exciperentur. Sic etiam ab iis qui in cornu utroque persisterent, a tergo appetiti, more pecudum sternerentur.

30. His ergo in utraque parte paratis, uterque exercitus signis collatis congreditur. Rotbertus cum Neustriis, Dalmatius cum Aquitanis legiones piratarum penetrant, statimque ab iis qui in cornibus erant, a tergo impetuntur. Mox quoque et Belgae inprovisi prosequuntur, atque piratas qui a tergo suos premebant, immani cede sternunt . Neustrii quoque atrocissime instant. In qua commixtione, cum Aquitani piratis circumdati, multo conamine eos quos impellebant in fugam cogerent, ii qui in cornibus perstiterant, a Belgis hinc premebantur, inde vero ab Aquitanis conversis letaliter urgebantur. Superati itaque arma deponunt, ac multis clamoribus pro vita supplicant. Rotbertus itaque tantae caedi parcere petit, ac instat ut eruantur. Vix quoque ab caede quievit exercitus, multo prosperioris fortunae incitatus successu. Sedato vero tumultu, qui inter eos potiores videbantur, a duce capti sunt, reliqui vero sub jure obsidum ad classem redire per mittuntur.

31. Patrata ergo victoria, exercituque soluto, Rotbertus captos Parisii deponit. Hos percunctans an christiani essent, nullum eorum quicquam religionis hujusmodi attigisse comperit. Misso itaque ad eos instruendos reverendo presbitero et monacho Martino , ad fidem Christi conversi sunt. Qui vero ad classem redierant, alii eorum christiani , alii pagani mixtim inventi sunt. Et hi quoque per praedictum virum instructi, receptis a duce opsidibus quos dederant, ad salutaria sacramenta deducti sunt.

32. Et cum de baptisterio ageretur, Wittoni Rhodomensium metropolitano eis praedicandum a duce committitur. Witto vero non se solo contentus, Heriveo Remensi epistolam dirigit, per quam ab eo querit quo ordine, qua ratione, gens ante perfida aecclesiae sotianda sit. Heriveus vero metropolitanus multa diligentia haec disponere cupiens, conventum episcoporum fieri jubet, ut multorum rationibus res idonee distribueretur.

33. Et die constituta, sinodus habita est. In qua primum de pace et religione sanctae Dei aecclesiae, statuque regni Francorum salubriter ac competenter tractatum est, post vero de piratarum mitigatione atque conversione uberrime agitatum. Decretum quoque de eodem ab ipsa Divinitate rationem quaerendam, jejunandum etiam ab omnibus triduo. Domno vero papae id esse suggerendum, ut invocata per jejunium Divinitate, et domno papa humiliter consulto, efficatius res ordinaretur. Revolutis itaque patrum decretis, reverendus metropolitanus Heriveus 24 capitula in volumine ordinavit, rationabiliter ac utiliter digesta, et qualiter rudes in fide habendi sunt continentia. Quae omnia venerabili Rodomensi Witoni delegavit. Ille vero excipiens, utiliter sumptum negotium consummavit.

34. Hac etiam tempestate Ragenerus, vir consularibus et nobilis cognomento Collo longus, cujus etiam obitus multam rei publicae in Belgica intulit labem, communi corporis valitudine tactus et oppressus, finem vitae apud Marsnam palatium accepit. Cujus exequiis Karolus rex interfuisse dicitur, ac oculos lacrimis suffusus dixisse: O inquiens ex alto humilem, ex amplo artissimum! altero personam, altero monumentum significans. Peractisque exsequiis, Gisleberto ejus filio, jam facto juveni, paternum honorem, coram principibus qui confluxerant liberalissime accommodat.

35. Hic cum esset clarissimo genere inclitus, et Heinrici Saxoniae ducis filiae Gerbergae conjugio nimium felix, in nimiam prae insolentia temeritatem praeceps ferebatur; in disciplina militari ex audatia nimius, adeo ut quodcumque inevincibile, appetere non metueret; corpore mediocri et denso, duroque membrorum robore, cervice inflexibili, oculis infestis atque inquietis, sicque mobilibus ut eorum color nemini ad plenum innotuerit; pedibus omnino inpatientibus; mente levi. Oratio ejus, ambigua ratione consistens, interrogatio fallens, responsio anceps; orationis partes, raro dilucidae sibi cohaerebant; suis adeo profusus, aliena enormiter sitiens; majoribus ac sibi aequalibus coram favens, occulte vero invidens; rerum confusione ac mutua dissidentium insectatione plurimum gaudens.

36. Talis itaque in regem nimia animositate ferebatur. Meditabatur quoque regis abjectionem admodum, ac plurimum id pertractabat apud eos qui in Belgica potiores videbantur, non quidem Rotberto, sed sibi regnum affectans; sua quoque principibus pene omnia distribuens. Et majores quidem praediis et aedibus egregiis inclite donabat, mediocres autem auri et argenti talentis efficaciter illiciebat. Fit itaque multorum ex Belgica cum eo consensus. Sed hoc satis improvide ac inconsulte. Nam licet ob magna beneficia comparatos sibi attraxisset, non tamen ex jurejurando ad patrandum facinus sibi annexuit. Leviter ergo attracti, leviter post dissociati fuere.

37. Nam cum Karolus hoc audito a Celtica cum exercitu rediret, Belgisque bellum inferre pararet, Belgae mox non in aperto cum Gisleberto resistere nisi sunt, sed oppidis ac municipiis sese recludunt. Rex vero singulis qui ab se defecerant legatos dirigit, per quos significabat sese regali atque solemni donatione largiturum quicquid eis ab Gisleberto praediorum et aedium collatum est, sese quoque contra Gislebertum pro eis certaturum, si is eis ex collatis beneficiis quicquam repetere velit. Quo capti, mox jure sacramenti ad regem redeunt, habitisque rationibus quicquid beneficiorum ab Gisleberto eis collatum fuit, regali largitate firmissime unicuique donatur. Unde et a Gisleberto recedentes, regi constantissime resociantur, ac cum eo in Gislebertum feruntur.

38. Gislebertus vero in oppido Harbure , quod hinc Mosa et inde Gullo fluviis vallatur, a fronte vero immani hiatu, multoque horrore veprium defensum est, cum paucis claudebatur. Huc rex cum exercitu properat, locatque obsidionem, hinc et inde navatem, a fronte vero equestrem. In cujus expugnatione cum persisteret, Gislebertus navali fuga dilabitur. Oppidani vero capti, in regis deveniunt jussionem. Gislebertus autem cum duobus clientulis, paterna hereditate privatus, Rhenum exulaturus pertransit. Ibique per annos aliquot apud Heinricum socerum deceptus exulat. Evoluto autem aliquot annorum tempore, Heinricus apud regem suasorie aegit, ut Gislebertus revocaretur, ac in regis gratiam resumeretur, ea vero rerum conditione, ut regis sententia ex collatis beneficiis intemerata, Gislebertus ea tantum regali clementia reciperet, quorum possessores per tot sui exilii tempora jam obierant.

39. (922.) Ab exilio itaque revocatus, regis gratiam per Heinricum meretur, ea tamen ut dictum est conditione, ut a beneficiis quae insolenter diduxerat, quandiu possessores viverent careat; ea vero quorum possessores per annos aliquot obierant, regis miseratione repetat. Recipit itaque quae a defunctis quidem derelicta vacabant, maximam suarum rerum partem, Trajectum, Juppilam, Harstalium, Marsnam, Littam , Capraemontem. Quibus habitis, Karolus rex in Celticam redit, Nortmannis qui extremos Galliarum fines locis maritimis infestabant, copias inferre parans. Heinrico vero trans Rhenum contra Sarmatas profecto, Gislebertus per suos immaniter vexabat et atterebat eos qui ab rege sua data obtinebant. Alios clandestina invasione enecans, alios incessanter ut sua relinquant adurgens, tandem evincit, suisque omnibus potitur, truculentius exinde in regem machinans. Socerum itaque adit, eique ab rege dissuadet, Celticam solam regi posse sufficere asserens, Belgicam vero atque Germaniam rege alio plurimum indigere. Unde et, ut ipse in regnum coronari non abnueret, multis suasionibus permovebat. Heinricus vero cum nefanda eum suadere adverteret, dictis suadentis admodum restitit, et ut quiesceret ab illicitis, multis amplificationibus agitabat.

40. Et Gislebertus quidem cum apud socerum non proficeret, ut regnum sibi parare posset , in Celticam secedit ac transit in Neustriam; sicque cum Rotberto duce de eodem negotio consilium confert, suadens ei de regni susceptione, ac Karoli abjectione. Exultat tirannus, et tirrano absque mora favet. Deliberant itaque ambo, et post pro perpetrandis fidem sacramento confirmant .

41. Tempore vero constituto, cum rex Tungros redisset, ibique privatus resideret, urbem Suessonicam Rotbertus ingreditur. Apud quem ex tota Celtica primates collecti, qua ratione regem abjiciant, constantissime consultant. Nec defuit Gislebertus ab Belgica, qui mox absque deliberatione Rotbertum regem creandum perstrepebat. Communi ergo omnium qui aderant decreto, Rotbertus eligitur (Jun. 29); ac multo ambitionis elatu Remos deductus in basilica sancti Remigii rex creatur. A cujus coronatione peracto triduo, Heriveus Remorum metropolitanus diutina egritudine vexatus, interiit (Jun. 2). Qui si eodem tempore valuisset, tanto facinori oportunitas non patuisset. Cui etiam mox succedit donatus ab Rotberto Seulfus, qui tunc urbis ejusdem officio fungebatur archidiaconatus; vir strenuus multaque rerum scientia inclitus.

42. (923.) Interea Karolus a Gallis praeter paucissimos Belgarum desertum sese comperiens, apud praecipuos eorum qui a se non defecerant, plurimam de suo infortunio agitabat querelam. Miseriorem sese inquiens si hac urgeatur calamitate, quam si oculos claudat suprema morte, cum illa dolores augescant, ista demantur . Carius quoque sibi ferro occidi, quam regno a pervasore privari. Post regni enim privationem, solummodo superesse in exilium deportationem. In quo etiam ab iis quos summo semper habuit amore, apud quos diutius conversatus sit, quibus quoque nihil umquam mali molitus fuerit, debere sese suffragia accipere memorabat.

43. Ad haec sui: —Pernitiosum, est inquiunt, o rex juratis a domino deficere, sceleratissimum vero contra dominum stare. Si de desertore ac transfugis agitur, horumque nominum si advertatur interpretatio, quicquid moliti sunt, praeter jus est et equum. Unde et sine dubio si pugnae necessitas eos adurgeat, divinitatis ultionem non evadent. Id vero certissime noveris, nullo modo regnum a te repetendum, nisi bello ipsum aggrediaris tirannum. Regnum ereptum non irrumpes nisi ferro viam violenter aperias. Et quia jam nunc res pugnam suadet, sacramento fides adhibenda est, ut nobis juratis, res in ambiguo non sit. Dein saltem quinquaginta eligendi sunt, qui certissime tirannum appetant, vimque ei inferant, ut cum belli violentia alios in alios exagitaverit, isti tiranno tantum laborent, inventumque transfigant. Quid enim proderit omnes interfici, et malorum causam reservari?— Et decreto communi in Rotbertum conjurant.

44. Mox quoque et regio jussu accersiuntur ex Belgica, quicumque ab rege non defecisse videbantur. Quorum collectorum numerus, ut fertur, vix in decem milibus putabatur. Et tamen in quantum perspici valuit, nullus militiae ineptus admissus est. Omnes corpore valentes, et non inertes pugnae. Omnes quoque in tirannum unanimes. His rex circumseptus, per Condrucium Hasbaniumque procedit in hostem. Ereptumque regnum irrumpens, sedem regiam Atiniacum pridem suam ingreditur. Ibique aliquantisper reparato exercitu, in adversarium fertur .

45. Factus vero tiranno proprior, exercitum ad congressum ordinat, sex milia robustorum praemittens. Quibus etiam virum consularem nomine Fulbertum ducem constituit (Jun. 15). Se ipsum vero quatuor milibus circumseptum, labentibus primis subventurum deputat. Postquam autem per singulas legiones discurrens, praecipuos quosque multum diuque ad vim belli hortatus est, instructos ordines plurimis suasionibus incitans, ad locum ubi congrediendum erat, deducit. Axonam vero fluvium transmeans, ad urbem Suessonicam tendit. Ibi etenim tirannus copias collegerat. Cujus quoque exercitus in viginti milibus consistebat. Cum ergo Karolus rex bello prudentia intenderet, instinctu episcoporum aliorumque religiosorum virorum qui sibi assistebant actum est, ut ipse rex bellum non ingrederetur, ne forte in rerum confusione regalis stirps eo lapso consumeretur. Id etiam duces et milites coegerunt. Ab omnibus ergo coactus, quatuor milibus quibus ipse circumseptus incendebat, virum consularem Hagraldum praeficit. Hortatur vero plurimum, ut Dei tantum auxilium implorent; nihil eis metuendum, nihil de victoria diffidendum memorans. Regni quoque pervasorem vix uno momento duraturum asserebat: —Cum inquiens Deus hujusmodi abhominetur, et apud eum nullus superbiae locus sit, quomodo stabit quem ipse non munit? quomodo resurget, quem ipse praecipitat ?— Et post haec cum episcopis virisque religiosis qui aderant, montem loco oppositum conscendit, ubi etiam est basilica beatae Genovefae virginis dedicata, eventum belli inde experturus. Interea junctim procedit exercitus et magnanimus gradive in hostem accelerat. Procedit quoque tirannus, animo non impar, at legionibus potior.

46. Bellum inter Karolum et Rotbertum, ejusque fuga. — Quibus utrimque visis comminus, cum maximo clamore utrique exercitus signis infestis concurrunt. Congressique innumeri hinc inde corruunt. Et Rotbertus quidem rex cum in certamine ignotus esset, et hinc inde feriendo toto campo fureret, a conjuratis conspectus, an ipse esset interrogatur. At ille intrepidus, mox barbam obvelatam detegit , seseque esse monstrat , multa vi in Fulbertum comitem ferrum vibrans. Ille vero loetali ictu accepto , ab eo in dextram obliquatur. Et sic per loricae manicam lancea eum in latere gravissimo ictu sauciat, necnon et per epar atque pulmonem et sinistri lateris ypocundriam ferrum usque in clipeum transigit, et circumseptus ab aliis, septem lanceis confossus praecipitatus corruit, diriguitque; multoque Fulbertus mox exhaustus sanguine et intercertans, mortuus cecidit. Interempto vero Rotberto, tanta vi caedis uterque deseviit exercitus, ut in parte ejus undecim milia, in parte vero Karoli septem milia centum duodeviginti a Flodoardo presbitero ferro interiisse descriptum sit . Et jam quidem Karoli victoria videbatur, eo quod tiranno occiso, qui illius fuerant in fugam ferebantur; cum ecce Hugo Rotberti filius vix adhuc pubescens in praelium ab Heriberto deducitur, succurritque labentibus. Et licet cum copiis advenerit, tamen utpote qui patre , amisso omnes suspectos habebat, nulloque duce fretus erat, a belli violentia quievit. Illud tantum memorabile fuisse refertur , quod nullo resistente locum belli occupavit, et aliquantisper in eo stetit, acsi manubias hostium direpturus. Unde et sibi victor videbatur . Karolus vero ob necem tiranni victoria potiri sese putabat. Quapropter et anceps victoria fuit, cum Celtae desertores regem extinctum amiserint, Karolus vero nihil spoliorum attigerit. Neutrum illorum spolia diripuisse contigit . Cujus rei oportunitas cum Karolo non defuisset, nulla tamen ductus cupiditate rem penitus vitavit. Nam transfugis plurimum diffidens, utpote qui maximam exercitus partem amiserat, mox iter sine spoliis in Belgicam retorsit, post truculentius redire disponens (922). Hac tempestate terrae motus in pago Camaracensi factus est, ex quo domus nonnullae subversae sunt. Unde et rerum calamitas adverti potuit, cum regni princeps praeter jus captus, et in carcerem usque in diem vitae suae supremum detrusus sit. Nam cum rem militarem disponeret, et exercitum copiosiorem Galliis inferre pararet, Gallisque inde timor multus incuteretur, mitiore animo ferebantur. Quod Karolus rex subintelligens, per legatos revocare eos nitebatur, multisque rationibus eis id suadere querebat. Nortmannis quoque usque ad effectum suasit, adeo ut regi fidem spondere, eique ut juberet militare vellent. Qui cum regi militaturi occurrere pararent, a Gallis intercurrentibus inhibiti sunt. Unde et eorum suppetiis rex privatus est.

47. Rodulfi regis promotio ac Karoli captio. — Galli a pertinatia nullatenus quiescentes, Rodulfum Richardi Burgundionis filium accitum, apud urbem Suessonicam, eo licet satis reclamante, regem sibi praefecerunt (Jul. 13), virum strenuum, ac litteris liberalibus non mediocriter instructum. Quod Heribertus tantorum malorum incentor sese velle dissimulans, Karolum regem per legatos accersit, tantis flagiciis se reniti voluisse mandans, sed conjuratorum a multitudine vehementissime suppressum; tunc nullum consilii locum patuisse, nunc vero remedii partem optimam sese repperisse. Unde et maturius accedat, quo ei ipse obvenire valeat; cum paucis tamen, ne si cum multis adveniant, dissidentium animositate in bellum cogantur. Et pro itineris securitate si sibi placeat, ab ipsis legatis jurisjurandi fidem accipiat. Rex horum credulus, ab legatis jusjurandum pro fide accepit, ac sine suorum deliberatione proditori obvenire non distulit. Et proditor dolos dissimulans, cum paucis aeque obvenit. Datisque osculis excepti, familiaribus colloquiis cousi sunt. Et inter loquendum cohortem armatorum ad abditis evocat, regique incauto inducit. Qui multitudini reniti non valens, a cohorte captus est; aliquibus cum eo captis, quibusdam etiam interemptis, reliquis quoque fugatis. Ductusque Peronam, carcerali custodiae deputatur. Germani rege amisso, in diversa feruntur. Quorum alii de reditu domini elaborant, alii vero a spe dejecti, Rodulfo regi favent, nec tamen in ejus fidem penitus concedunt. Quorum priores exspectatione diutina domini libertatem opperientes, Heribertum proditorem de fidei violatione sepe convenerunt, ac inde plurimum apud male conscios conquesti sunt. Quibus persuadere non valentes, de perjurii reatu nihil ruboris incusserunt, cum ira Dei eis immineret.

48. (934.) Exactio pecuniae publicae piratis dandae. — Haec dum agerentur, pyratae Gallias irruperunt, pecudum armentorumque abductione, multarumque opum exhaustu, cum plurimorum captivitate terram depopulantes. Quorum impetum rex dolens, suorum usus consilio exactionem pecuniae collatitiae fieri exactoribus indixit, quae hostibus in pacis pacto conferretur. Et collata, ad votum commune paciscuntur, atque in sua concedunt. Rex vero licet merens ad alia se contulit. Exercitum itaque in Aquitaniam adversus ejus principem Vilclmum parat, eo quod subdi sibi contempneret. Et tempore oportuno cum exercitu super Ligerim affuit. At Wilelmus militum copiam non patiens, obruenti per legatos occurrit , illisque fluvio interfluente, in legatorum suasionibus dies tota consumpta est. Tandem die altera fidem utrimque pacti, a se discesserunt.

49. (925.) Congressus Rodulfi regis cum piratis , eorumque fusio . — Rex inde regressus, febre acuta apud urbem Senonicam corripitur Qui cum die cretica convaluisset, vi recidiva rursus opprimitur. Ac de salute desperans, Remos ad sanctum Remigium sese deferri fecit. Cui dona plurima largitus, elapso mense utiliter convaluit, urbemque Suessonicam alia curaturus expetiit. Ubi cum apud principes rem publicam consuleret, legati adsistunt, qui pyratas fide violata interiores Burgundiae partes irupisse asserunt; congressosque cum Manasse ac Varnero comitibus, Jozselmo atque Ansegiso episcopis, adeo defecisse, ut eorum 960 apud montem Calaum sternerentur, nonnulli capti tenerentur; reliqua vero minorum manus, lapsa profugio sit; Warnerus vero equo occiso, quo vectus ferebatur, decem vulneribus perfossus interierit. His rex motus, diem alteram in partibus deliberationis totam consumpsit. Et die tertia, edicto regio tirones ex citeriori Gallia intra dies quindecim collegit. Collectosque cum aliquot magnatibus super fluvium Sequanam adversariis inducit. At pyratae renisuri obvenientes, a Gallis in sua castra redire coacti sunt. Galli fugientes insecuti, castris ignem inmittunt, congressique vehementi conamine, victos sternunt. At alii fuga pedestri, alii profugio navali elapsi sunt, alii cum castris succensi, alii ferro ad tria milia interfecti sunt. Quos vero fuga exagitavit, post collecti quodam suo oppido secus mare sito collecti sunt. Cui etiam Angae nomen erat.

50. Rollonis pyratae interitus suorumque ruina. — Quorum princeps Rollo sufficientibus copiis oppidum implens, bello sese manifeste paravit. Rex inde digressus, exercitum provocanti infert, congredi non differens. Oppidum aggressus est. Et obsidione disposita, vallum quo cingebatur, irrumpit. Atque sic tirones peribolum conscendentes, adversarios pervadunt. Oppidoque potiti , mares omnes trucidant. Feminis intactis parcunt. Oppidum diruunt atque comburunt. Cujus incendiis aere densato ac denigrato, in tetra caligine nonnulli evadentes, finitimam quandam occupant insulam. Quos sine dilatione exercitus aggressus appetit, ac navali pugna victos opprimit. Piratae vitae spem amittentes, alii sese fluctibus immergunt ac enecantur, alii enatantes ab observatoribus jugulati sunt, alii nimia formidine tacti tetis propriis sese appetunt. Et sic omnibus ademptis praedaque direpta non modica, rex Belvacum rediit, ibique resedit.

51. (926.) Item piratarum interitus . — Inde audito Atrabatensium regionem a piratis aliis vexari, assumpto exercitu ab his qui loca maritima incolebant, repentinus in eos fertur. Piratae comminus congredi non ferentes, ab exercitu cedere coacti sunt. Ac coartati, saltu quodam vitam tueri nitebantur. At exercitus circumquaque eos obsidens, adeo urgebat. Illi vero noctu eruptione facta, in castra regis feruntur. Et circumvallante exercitu penitus inclusi, miserabili fortunae succubuere. Octo namque eorum milia ). In basilica sanctae Columbae virginis apud Senonas multa amicorum attritione, suorumque obsequio tumulatur. De regni amministratione nihil disposuit; at primatibus eam reliquit, eo quod filios non habuerit, qui regnorum rerum potirentur.
 

    LIBER SECUNDUS.

1. Gallorum deliberatio de rege creando . — Post cujus exequias, principes in diversa ducebantur, finemque petebant varium. Galli namque Celtae cum Aquitanis, Hugonem Rotberti regis filium, Belgae vero Ludovicum Karoli sequebantur. Quorum neutri commoditas aderat regnandi, cum Hugo patrem ob insolentiam periisse reminiscebatur, et ob hoc regnare formidaret, et Ludovicus in partibus Anglicae moraretur, eo quod illuc delatus infans ad avunculum Adelstanum regem fuerit, ob Hugonis et Heriberti insectationem, eo quod ipsi patrem ejus comprehendissent, ac carceri trusissent. Galli itaque in regis promotione liberiores videri laborantes, sub Hugone duce deliberaturi de rege creando collecti sunt.

2. Oratio Hugonis ducis ad Gallos pro Ludovico . — Quorum medius dux post multam consultationem ad multam benivolentiam animum intendens, sic praelocutus ait: —Karolo rege miserabili fortuna defuncto, sive id eo promerente, sive nostris flagiciis ipsa Divinitate indignante, si quid a patribus et nobis ipsis admissum est, quo Divinitatis majestas laesa sit, multo conatu imprimis id erit abolendum, atque ab oculis amovendum. Discordiarum itaque molimina absint, et communi omnium conibentia de praeferendo principe deliberemus. Pater meus vestra quondam omnium voluntate rex creatus, non sine magno regnavit facinore, cum is cui soli jura regnandi debebantur, viveret, et vivens carcere clauderetur. Quod credite Deo non acceptum fuisse. Unde et absit, ut ego patris loco restituar. Nec vero alieni generis quemquam post divae memoriae Rodulfum arbitror promovendum, cum ejus tempore visum sit, quid nunc innasci possit, contemptus videlicet regis, ac per hoc principum dissensus. Repetatur ergo interrupta paululum regiae generationis linea, ac Karoli filium Ludovicum a transmarinis partibus revocantes, regem vobis decenter create. Sicque fiet, ut et antiqua nobilitas regiae stirpis servetur, et fautores a querimoniis quiescant. Jam quod potius est sequentes, a maritimis horis adolescentem revocemus.— Quibus dictis Gallorum principes mira benivolentia cedunt. Dux itaque legatos oratores trans mare ad accersiendum Ludovicum dirigit, qui ei a duce Galliarum aliisque principibus reditum suadeant, ac de itineris securitate, fidem sacramenti jure faciant, principum adventum usque ad ipsas litoreas arenas denuntient. Qui mox digressi Morinum devenerunt. Cujus in portu naves ingressi, velis tumentibus prosperis, ventis, raptim ad terram devexi sunt. Adelstanus rex in urbem quae dicitur Eurvich , regnorum negotia cum nepote Ludovico apud suos disponebat. Huc legati devenientes, regem adeunt, ac a duce magnatibusque Gallorum decenter salutantur.

3. Legatio Gallorum ad Adelstanum regem pro Ludovico . — Legationem etiam promulgantes: —Ducis, inquiunt, benivolentia, atque omnium qui in Galliis potiores sunt, huc per undas ignoti maris devenimus; tanta est omnium voluntas, omniumque consensus. Divae memoriae Rodulfo orbi subtracto, dux Ludovicum succedere procuravit, cum id multi inviti concederent, eo quod de patris captione filium adeo suspectum haberent. Attamen duci elaboranti, id ab omnibus jocundissime concessum est. Ludovico ergo omnes bene per omnia optant. Nec sibi quicquam majus aut carius est ejus salute. Illum itaque omnes reddi petunt, quem in Galliis utiliter regnare cupiunt. Tempus constitui volunt, quo regnaturo ad ipsa maris litora dux cum princibus occurrat.— Adelstanus rex ac si barbaris non satis credens, ab eis fidem per sacramenta super hoc quaerit, et ad votum accipit. Tempus quoque colloquii habendi statuitur. Legati ab rege munerati atque digressi, in Gallias mari remenso redeunt, ab rege gratias duci referentes, ac pro regis creandi advocatione multam ejus amicitiam pollicentes. Dux itaque cum Galliarum principibus domnum regem excepturi, Bononiam veniunt, ac secus ipsas litoreas arenas collecti, tuguriorum incendio presentiam suam , iis qui in altero litore erant ostendebant . Ibi enim Adelstanus rex cum regio equitatu nepotem praestolantibus Gallis missurus aderat. Cujus jussu domus aliquot succensae sese advenisse trans positis demonstrabant.

4. Hugo et reliqui Galliarum principes Ludovicum ab exilio revocant ejusque fiunt, eumque regem creant. — Rex ergo Odonem episcopum , post Canthorbricensium metropolitanum, Gallis ex adverso positis, legatum dirigit, magnae aequitatis ac eloquentiae virum, Ludovicum sese libenter missurum mandans, si tanto illum in Galliis honore proveant, quanto ipse a suis provectus est, cum illi etiam non minus id facere valeant; idque jurejurando se acturos confirment. Quod si nolint, sese ei daturum suorum aliquod regnorum; quo contentus et suis gaudeat, et alienis non sollicitetur. Dux cum reliquis Galliarum magnatibus id sese facturum asserit, si rex creatus a suis consiliis non absistat. Prosecutusque jurisjurandi sacramentum non abnuit. Legatus itaque rediens, regi praestolanti haec omnia refert. Unde et securus nepotem cum iis qui apud se potiores erant, multa insignium ambitione navibus dirigit. Velisque aura commoda turgentibus pelagus ingressi, per quietum spumantibus remis ad terram feruntur. Firmatis vero tergo arenae navibus Ludovicus egreditur, ac ducem cum reliquis occurrentibus excipiens, jure sacramenti sibi adcopulat. Dux inde accelerans, equum insignibus regiis adornatum adducit. Quem cum ascensui aptare vellet, et ille impatiens in diversa sese tolleret, Ludovicus agili exilitione prosiliens, equo strepenti neglecta stapha repentinus insedit. Quod etiam fuit omnibus gratum, ac multae gratulationis provocatio. Cujus arma dux suscipiens, armiger praecedebat, donec jussus magnatibus Galliarum contulit. Quibus militantibus cum multa ambitione et obsequio Laudunum deductus est. Ubi etiam et regnandi jura quindennis accipiens, omnibus faventibus per domnum metropolitanum Artoldum cum episcopis 20 rex creatus est (Jun. 19). Inde quoque deductus, in vicinis urbibus gratulanter excipitur. Universi ei applaudunt. Omnes letantur. Tanta omnium fuit et eadem mens.

5. Rex cum duce Burgundiam petit , ac urbem Lingonicam bello repetit capitque . — Nec minus et Burgundiam petere, ac urbes sedesque regias lustrare a duce monetur. Rex hortanti consentiens, Burgundiam duce comitante ingreditur. Ad quem urbium principes benigniter confluentes, magnifice exceperunt. Ac rogati fidem jure sacramenti dederunt. Hugo tantum Rodulfi regis frater Lingonicam urbem possidens, regi occurrere distulit, qui occurrerunt admodum iratus. Rex dum per aliquot ebdomadas sua lustraret, inimici invidiam advertit. Proponens itaque ante discessum nullam praeterire urbem, legatos Hugoni dirigit, qui a pertinatia eum revocent, ac ei de fide sibi servanda persuadeant. Qui apud eum perorantes, nihil pacis, nihil regii honoris acceperunt. Unde et digressi, audita regi referunt. Hugo praeter jus se egisse dinoscens, urbi copias deputat. Ipse in partes regni exteriores usque ad tempus secedens. Rex vero pertinaci indignans, exercitum urbi applicat, a parte qua planiciem praefert, pugnam acriter ingerens. Altera enim parte, latere montis educto, pene inaccessibilis est. In parte ergo quae obsidioni aptior est, milites urbi rex cum duce adhibet. Quibus inpugnantibus hostes vehementissime resistunt, telisque ac lapidibus aerem densant, atque impetentes atterunt. Non tamen usque ad effectum repulsionis perstare potuerunt. Nam regii equitatus infestationem non ferentes, a parte praerupta, quae obsidione non premebatur, nocte egressi aufugerunt. Cives vero qui remanserunt, regi mox portas aperuere, eum cum suis absque refragatione in urbe gratulabundi excipientes. Qua rex potitus, ab ejus episcopo aliisque regni proceribus obsides accepit, atque sic cum duce Parisium iter retorsit.

6. (937.) Rex ducis procurationem a se amovit . — Rex felicium rerum successu elatus, praeter ducis procurationem res suas ordinari posse cogitabat. Unde et rei militaris administrationem absque eo jam disponebat. Laudunum itaque tendit, ibique matrem suam Ethgivam reginam ad urbis custodiam deputat. Ac exinde quaecumque praeter ducem adoriebatur. Quod etiam fuit non minimae labis seminarium. Dux etenim regem suae procurationis dispositionem reppulisse advertens, Heribertum comitem sibi asciscit, plurima apud eum in regis contumeliam pertractans. Amicitiam inter sese mutuam conditionibus utrimque confirmant.

7. Heribertus castrum Teodericium dolo capit, ac proditorem in vincula conjicit. — Heribertus itaque Walonem regis fidelem qui castro quod Theoderici dicitur praeerat, in dolo adiit, ac de transfugio illum alloquitur. Nec diu moratus, decepto persuadet, majora pollicens, ac plura promittens. Ille mox de pollicitis jusjurandum postulat, postulata a sese sic facturum spondens. Tirannus libenter annuit. Nec minus et transfuga juratus, tempus patrando facinori demonstrat. Immo et tiranni manibus sese exinde militaturum committit, ac ex militia fidem accommodat. Quo peracto in sua discedunt. Tempus advenit, Walo simulatis negotiis milites regios qui secum praeerant in diversa, ac si regis causam facturos disponit. Ipse castro evacuato solus cum famulis relinquitur. Nec defuit cum cohorte tirannus. Qui a transfuga susceptus, castrum ingreditur atque occupat. Intuitusque transfugam: —Putasne, inquit, tuae curae oppidum hoc reservandum?— captumque mox in vincula conjicit, suisque castri custodiam donat. Et nocte diei succedente, caeli pars prodigiose flammis erumpentibus in septentrione ardere visa est. Qua etiam mox prosequitur et Hungarorum per Gallias repentina persecutio. Qui nimium saevientes , municipia aliquot, villasque et agros depopulati sunt; basilicas quoque quamplures combusserunt; ac indempnes redire ob principum dissidentiam permissi sunt, cum magna captivorum multitudine. Rex enim copias non habens, ignominiam pertulit, et utpote a suis desertus, sevientibus cessit.

8. (938.) Oppidum Montiniacum rex per cohortem expugnat ejusque principem capit. — Quibus digressis rex ad oppidum Montiniacum cohortem mittit, quae illud occupet, captumque diruat, eo quod Serlus quidam latrocinia exercens, illic receptui sese habebat. Cohors ergo oppidum appetens, latrones impugnat. Nec morata vi capit, comburit, ac subruit. Latronem principem comprehensum dimissis minoribus regi deducit. Qui cum jussu regio gladiatori decollandus traderetur, Artoldi Remorum metropolitani interventu gratiam ab rege obtinuit, ac sese ulterius non latrocinaturum juratus, abire permissus est. His ita gestis, rex in partes Belgicae mari contiguas concessit, oppidum in ipso maris portu exstruere nisus. Cui etiam loco Guiso est nomen. Exceptusque ab Arnulfo regionis illius principe, apud eum de oppidi erectione agebat. Ubi dum in agendo moras faceret, castrum Remensis aecclesiae nomine Causostem secus fluvium Matronam situm ab Artoldo praesule editum, Heribertus proditione ingreditur ac capit, Castrensesque invadens, eorum potiores abducit. Rura circumquaque depopulatur, ac ingentibus praedis oppidum implet, et cum armis milites ibi deponit, aliorsum ipse secedens.

9. Rex Lauduni arcem capit. — Interea regi ab metropolitano per legatos ista suggeruntur. Qui mox coeptum negotium intermittens, suo auxiliaturus regreditur. Milites colligit, ac exercitum parat. Cum quo Laudunum veniens, arcem ab Heriberto nuper ibi exstructam et a suis adhuc detentam obsidet. At qui in arce erant, rebellioni sese parant. Rex ergo circumcirca sagittarios adhibens, missilibus evincere instabat. In quo tumultu hinc inde quam plures sauciati fuere, cum non minus qui in arce erant, sagittis aliisque missilibus uterentur. Rex ergo cum finem oppugnandi viribus non fecisset, ingeniose eos capere cogitabat.

10. Machinae compositio . — Fecit itaque ex vehementissimis lignis compactis, machinam, instar longilaterae domus, duodecim virorum capacem, humani corporis staturae in alto aequalem, cujus parietes de ingenti lignorum robore, tectum vero de duris ac intextis cratibus exstruxit. Cui etiam intrinsecus rotas quatuor adhibuit, unde machina ab iis qui intrinsecus laterent, usque ad arcem impelleretur. At tectum non aeque stratum fuit, verum ab acumine dextra levaque dependebat, ut jactis lapidibus facilius lapsum praeberet. Quae exstructa, tironibus mox impleta est, ac ad arcem rotis mobilibus impulsa. Quam cum a superioribus hostes rupibus opprimere conarentur, a sagittariis undique dispositis, contumeliose repulsi sunt. Ad arcem itaque machina deducta, murus ex parte suffosus atque eversus est. Hostes multitudinem armatorum per hunc hiatum possibile introduci formidantes, arma deponunt, ac regiam clementiam implorant. Rex ergo amplius tumultuari prohibens, intactos pene comprehendit, praeter hos qui in militari tumultu sauciati fuere, suosque ad urbis tutelam in arce deposuit.

11. (939.) Dolus Arnulfi atque , oppidi Monasterioli captio. — Haec dum gererentur, Arnulfus praedictus Morinorum princeps, Erluini oppidum secus mare situm Monasteriolum nomine, suae parti addere cogitans, eo quod ex navium advectationibus inde plures questus proveniant, adipiscendi insidias componebat. Dirigit itaque quosdam suorum callidos in veste abjecta, dolos dissimulans, ad quendam ejusdem oppidi custodem, quem etiam in proditione non diffidebat facillimum. Qui ingressi, eum a domino salutant, ac loquendi opportunitatem petunt. Secedunt ergo. Illi tantum esse negotium propter quod venerant simulantes, ut a quo exordiri possent, penitus ignorarent, aliquantisper herebant. Et tandem suspirantes: —Eia te, inquiunt, Rotberte! eia te Rotberte! — sic enim vocabatur — quantis malis elapsus, quantis periculis exemptus es, et quanti insuper secundarum rerum tibi debentur successus!— Et statim protulerunt duos anulos, alter aureum, alter vero ferreum. —Et vide inquiunt, quid in his perpendi valeat.— Quo quid esset ignorante, illi prosecuntur: —In auro dona egregia, in ferro vincula carceris puta. Instat etenim tempus, quo et oppidum hoc in jus alterius concedat. Tacenda haec tuae fidei committimus. Res vobis nesciis disposita est. Nos quoque id ipsum penitus ignoramus. At rei summam scire non negamus. Mortem loquimur aut exilium. Unde et tibi Arnulfus comes consulens, futurae cladis calamitatem per sua indicia significavit; hortans ut ad sese transeas, et ab eo auri et argenti insignia, terrarumque copiam ac militum multitudinem accipias, cum dono regis. In manus Nortmannorum, qua arte nescimus, in proximo sitis deventuri. Et quid super his tibi visum fuerit, amico per nos respondere ne differas.— Ille cupiditate ductus, proditionem addubitat. Herebat ergo stupens. Proponit sibi tandem proditionis dedecus, ea posse necessitate purgari, quod omnes oppidanos in proximo aut exulaturos aut morituros sibi innotuit. Proditionem ergo spondet, ac juratus fidem dat. Nec minus et illi de pollicitis jurant. Tempus facinori datur, ac sacramento firmatur. Legati digressi, sese persuasisse referunt.

12. Ingressus Arnulfi in Monasteriolum . — Arnulfus itaque militum electorum copiam colligit, facinus quaesitum patraturus. Iterque carpens cum duabus cohortibus usque oppidum pene devenit. Sol jam occiderat. Proditor per portam quosdam emiserat, acsi aliqua utilia curaturos. Unde et ipse in muro stans, facem ardentissimam praetendebat, veluti famulis emissis lumen ministraturus, quo etiam luminis signo per legatos aditum significaverat. Huc Arnulfus cum equitatu irruens, per portam patentem oppidum ingressus est. Eoque potitus, Erluini uxorem cum filiis capit, ac ejus thesauros diripit. Erluinus vero habitu immutato, e medio hostium elapsus est. Arnulfus quoque omnibus pervasis, oppido suos deputat, Erluini uxorem cum natis Aedelstano regi Anglorum servandos trans mare deportat. Sicque ad sua oppido suis munito rediit.

13. Conquestio Erluini apud Wilelmum ducem de castri uxorisque et natorum amissione . — Erluinus vero vix mortis periculo liber, ad Wilelmum principem Nortmannorum sese contulit, plurimam de suis casibus quaerimoniam apud eum agitans, sese inquiens infeliciorem, cum opido et militibus privatus, ac uxore filiisque orbatus, nihil praeter corpus possideat. De oppidi amissione non se adeo affici, cum id sine spe aliqua recuperandi non sit, eo quod terra immobilis, ac oppidum intransitivum sit. Uxoris vero ac filiorum privatio, calamitatem interminabilem praetendere videntur, cum illis consumptis ipse doloribus assiduis urgeatur, et non consumptis, at sub aliena dominatione detentis, ipse vana seducatur exspectatione. Quare quoque ad petenda solatia se venisse memorabat, ac gemebundus haec indesinenter petebat.

14. Erluinus oppidum expugnat ac capit. — Princeps his quaerimoniis motus, auxilium annuit, ac militum copiam ei committit. Erluinus itaque ad oppidum properat, ac tempestivius cum copiis appetit, circumque vallat terra marique. Instat itaque atque acriter adurget. Tandem vero multa expugnatione attritum, ingreditur, totumque pervadit. Arnulfi milites omnes comprehendit. Quorum alios gladio enecat, alios uxori natisque repetendis conservat.

15. Congressus Erluini cum militibus Arnulfi. — Arnulfus tanta suorum calamitate confectus, milites colligit, eosque in Erluinum mittit, qui ejus terram usque ad oppidum depopulentur. Directique, incendiis circumquaque ac rapinis admodum deseviunt, multaque rerum praeda abducta, festinabant, cum legati ab Erluino affuerunt, qui indicarent, quod nisi totam praedam sine mora redderent, sine mora eis esse congrediendum. Hostes legationem spernentes, capta abducere accelerabant. Legati regressi, sese abjectos referunt. Erluinus cum quadringentis armatorum mox processit, ac festinantibus supervenit. Illi vero praeda relicta conversi irruentibus obvertuntur. Signisque collatis, acriter dimicatum est. Praedones fere omnes gladio occubuere, praeter hos quos fuga belli violentiae exemit. Et tamen ii, cum fuga eos exagitaret, ab Erluino post insectante atrociter fusi sunt. Erluinus praedis receptis cum ingentibus hostium manubiis ad sua feliciter remeavit.

16. Belgicorum querimonia ad regem super ejus levitate . — Quo tempore Belgicorum principes ad regem conveniunt, ac Lauduni apud eum gravissime conqueruntur, eo quod inconsultus omnia appetat. Si eorum quoque consiliis adquiescat, in bonum exitum res suas deventuras memorant. Ad hoc etiam sese convenisse, ut quid velit eis injungat, quod cupit ingerat. Si velit, consilio et armis, terra marique, contra hostes sese congressuros. Rex ab eis fide suscepta, cum multa benivolentia redire permisit, si fortuna quandoque postulet, redire jubens. Nec multo post et ab Aedelstano Anglorum rege classis regi cum copiis missa est. Audierat enim, illum ab iis qui maritima incolebant loca, exagitari; contra quos classis dimicaret, regique nepoti auxilium ferret. Comperto vero contra regem, illorum neminem stare, ipsumque regem in partes Germaniae prosperum secessisse, mari remenso ad propria remeat.

17. Rex in Belgica suos sibi sociat et Ottonis fautores ultra Rhenum fugat. — Rex in pago Elisatio cum Hugone Cisalpino principe locutus, Belgicos exteriores qui ad se nondum venerant, sibi asciscebat. Et qui partibus Ottonis favebant, ultra Rhenum fugere compulit. Presenserat enim Ottonem velle in suum jus Belgicam transfundere. Unde et equo ei non ferebatur animo. Truculentius ergo contra illum agitans, suos de regno exturbavit. Qui vero sibi consentiebant asciscens, Gislebertum videlicet Belgicorum ducem, Theodericum quoque atque Isaac comites, cum eis consilium confert, ac pro fide habenda jusjurandum ab eis accipit, post haec Laudunum rediens. Ibique ejusdem urbis episcopum Rodulfum, proditionis evidentissime insimulatum, ab urbe pellit, suosque simul ejicit. Quorum etiam res suis contulit.

18. Otto Belgicam devastat. — Otto interea Belgicos comperiens regis partes sustentare, et a se penitus defecisse, Rheno transmisso Belgicam ingressus , ejus loca plurima incendiis ac ingentibus praedis devastat , eo quod ex collatione paterna princeps fieri Belgicis dedignantibus contenderet, cum ejus pater Saxoniae solum propter Sclavorum improbitatem rex creatus sit, eo quod Karolus cui rerum summa debebatur, adhuc in cunis vagiebat . Multam itaque praedam abducens, Rhenum transmeat.

19. Impetus Gisleberti in Germaniam , ejusque ac suorum fusio. — At Gislebertus dux dedecoris injuriam ultum ire volens , omnem Belgicam lustrat, ac tirones lectissimos in unum cogit, senes tantum emeritos patriae linquens. Factoque exercitu, Rhenum transmeat, ac patriam solotenus incendiis ingentibus vastat. Armentorum etiam pecudumque praedam nimiam exercitus congregat abducitque. Jam vero flumen ingredi parabat, cum Otto exercitum accelerantibus induxit. Belgici renitentes, cum Germanis secus fluvium congressi sunt, atque in parte utraque nimium fusi. Qua die Germanorum victoria aegre sustentata est, et licet innumerabilibus suorum stratis tamen enituit. Nam Gislebertus dux suorum fusione exercitum defecisse advertens, fuga periculum evadere nitebatur. In fluentum itaque cum equo prosilit. Qui cum fluminis pelagus enatare non posset, vi undarum victus periit , atque sessorem inmersit. Belgicorum vero alii fluvio enecati, alii ferro caesi, alii capti, nonnulli vero profugio erepti sunt. Ludovicus rex Gislebertum extinctum comperiens, multam in ejus casu commiserationem habuit. Atque in Belgicam profectus, ejus uxorem Gerbergam Ottonis sororem conjugio duxit, eamque secum reginam in regnum coronavit.

20. (940.) Wilelmus dux piratarum regi contra omnes fidem jurat . — Dum haec Lauduni gererentur, Wilelmus piratarum dux, legatos regi dirigit, qui sese satis ei fidelem indicent: quo rex jubeat, sese occursurum, fidemque contra omnes polliciturum. Quorum legationem rex multa benivolentia excipiens in pagum Ambianensem sibi occurrendum constituit, eo quod ibi specialiter utilia quaedam per illos determinanda forent. Legatis itaque abductis, rex ad locum condictum tempore statuto devenit. Cui etiam dux praedictus obvius venit. Exceptusque a rege decenter, provinciam quam ei pater Karolus rex contulerat, ab eo etiam accepit. Unde et regis factus, tanto ei consensu alligatus est, ut jam jamque aut sese moriturum, aut regi imperii summam restituturum proponeret.

21. Artoldus archiep. Causostem munitionem expugnat et capit. — Hujusque rei negotio utiliter peracto, rex in Burgundiam secessit. In cujus absentia Artoldus metropolitanus, ne suae rei putaretur inopia, absque regiis copiis Causostem munitionem appetit, eique obsidionem circumquaque adhibet. Quam continua oppugnatione exagitans, quinto tandem die ingreditur, capitque. Illos quoque qui sibi surripuerant comprehendit. Sed utpote vir bonus, nulliusque vitae aemulus, indempnes abire permisit. Oppidum etiam funditus subruit, sicque ad sua rediit.

22. Heribertus et Hugo Remos obsident et capiunt, praesulemque pellunt. — Heribertus malorum occasionem nactus, acsi suorum oppidum dirutum dolens, apud Hugonem ducem qualiter Remos invadat, atque episcopum expungat, vehementissime agit. Cui mox Hugo utpote tiranno tirannus consentiens, sese auxiliaturum pollicetur. Collecto itaque agmine ambo in urbem feruntur, multa eam circum obsidione vallantes. Urbani Heriberto faventes, eo quod regio jussu ejus filium ante Artoldum delegissent, bello cedunt, praesulemque relinquunt, atque ad suae poenae cumulum desertores ad tirannos transeunt. Apertis vero portis sexta obsidionis die, tirannos in urbem excipiunt. Artoldus pulsus, ad coenobium sancti Remigii proficiscitur, suam ibi Deo conspectori omnium querimoniam fundens. Ubi mox episcoporum aliquibus ac quibusdam magnatibus stipatus, rogabatur ut Avenniacensi abbatia sanctique Basoli rebus contentus, episcopii dignitate sese abdicaret. Atque multis minarum terroribus affectus consentit, juratus etiam ut fertur repudiavit; et tandem canibus satisfaciens, ad sanctum Basolum ibi moraturus abscessit.

23. Hugo ac Heribertus in regis absentia Laudunum inpugnant. — Hugone ergo diacono, tiranni filio, Remis relicto, jampridem etiam ad episcopatum urbis ipsius evocato, ipse Heribertus atque Hugo, Laudunum cum copiis aggrediuntur, obsidionem undique adhibentes, urbem militibus vacuam rati, eo quod rex in partibus Burgundiae exterioribus alia curaret. Et qua poterant oppugnantes, ingredi conabantur. At montis eminentia superioribus impares, non semel cedere coacti sunt. Instabant tamen, ac regi ingressum praeripere conabantur.

24. Rege adveniente obsidio solvitur. — Jamque ebdomadas septem obpugnaverant, cum rex hujus rei accitus nuntio, in Campania Remensi tempestivus affuit. Et licet cum paucis, fluvium tamen Axonam permeat, et sic in hostes fertur. Quo comperto tiranni, regis quoque animum simulque et aequitatem perpendentes, ab obsidione discedunt. Rex vero ingressus, victus necessaria suis paravit, ac quaeque commoda ordinavit. Sicque alia dispositurus, Burgundiam repetit. In cujus discessu, Wido Suessorum episcopus a desertoribus suasus, eo quod et ipse eorum partes latenter tueretur, Remos veniens, Heriberti filium Hugonem, presbiterum ordinavit. Unde et eum pater sacerdotali dignitate ampliare cupiens, ut Artoldus pontificatus apice legaliter privaretur, instanter quaerebat. Cujus rei rationem cum Hugone duce contulit, ac in effectum redigi admodum petiit.

25. (941.) Artoldus a comprovincialibus episcopis repudiatur et pro eo Hugo eligitur. Disposita ergo rationum summa, Remensis dioceseos episcopos convocant, qui inter Artoldum et Hugonem, controversiam determinent, objectorumque finem constituant. Collecti ergo apud urbem Suessonicam, in basilica sanctorum martirum Crispini et Crispiniani, civium Remensium querelam excipiunt, dicentium sese diutissime pastore destitutos: cui subdantur et obsequantur, suppliciter expetere. Artoldum jam se nolle, eo quod sacramento episcopium repudiaverit; at Hugonem, quod omnium unione electus, omnibusque acceptissimus sit. Quorum quaerimoniis episcopi annuentes, sacerdotio dignum Hugonem asserunt, eo quod non solum carnis nobilitas, set et animi mores pudici plurimum eum commendarent. Ratum etiam fore, si tanti honoris culmen, personae nobilitate adornetur. Hugonem itaque pene omnium conibentia attollunt, ac Remos deductum, in coenobio monachorum sancti Remigii metropolitanum sollempniter consecrant, atque in urbe decenter exceptum, multo obsequio ac reverentia honorant. Rex in partibus Burgundiae viatorum relatu, patratum negotium advertens, mox Laudunum rediit. Arnoldum quoque ac ejus fratrem Landricum proditionis insimulatos, nec tamen penitus convictos, cum in hac re promptissimi viderentur, ab urbe expulit.

26. Rex in partibus Burgundiae exercitum contra tirannos colligit. — Rex cum rei militaris inopia contra tirannos nihil moliri valeret, Burgundiam repetiit, ut exercitum inde sumeret, Remisque induceret. Admodum etenim id attemptabat, ut Heribertum ab urbe pervasa pelleret. Dum ergo in colligendis militibus moram faceret, tiranni multo equitatu Laudunum appetunt, atque circumdant, spem proditionis in quibusdam habentes. Haec dum aguntur, ad regis aures tempestive feruntur. Qui sumptis quos undecumque colligere valuit, in pagum Porcensem devenit. Ubi cum rem militarem ordinaret, ac hostibus bellum inferre pararet, tiranni Lauduni obsidione relicta, in regem vadunt, ac insperatum invadentes ejus exercitum, nonnullos sternunt, reliquos vero in fugam cogunt. Rex a suis eductus, vix cum duobus comitibus, vim mortis evasit, oppido quod Altus mons dicitur sese recipiens. Tiranni spe proditionis frustrati, obsidionem solvunt, atque in sua concedunt.

27. (942.) Tiranni a papa monentur, ne regem suum persequantur. — Interea a domno Stephano papa vir clarus nomine Damasus legatus in Gallias directus est, apostolicae sedis litteras afferens, jussionem apostolicam continentes, ut principes provinciarum regem suum Ludovicum recipere non differrent, nec gladio ultra hostili eum insectarentur. Et ni cessent, anathematis telo omnes esse figendos. Quo episcopi cognito Remorum dioceseos, in unum mox coacti, de anathemate in sese habendo nisi resipiscant vehementer pertractant. Mittendum enim ad Heribertum disponunt, et ab eo suppliciter petendum, quatinus ipse ducem adeat, atque apud eum pro regis receptione agat, ostendentes anathematis periculum, et quanta iis debeatur ruina , qui dominorum contemptores ac persecutores esse non formidant. Quae suasio nullum effectum habuit. A praedicto etiam papa mox alia legatio directa est, per Remensis ecclesiae legatos, qui a papa eodem sacerdotale pallium Hugoni metropolitano detulere, dicentes apostolicae jussionis hanc esse sententiam, ut Galliarum principes, regem suum persequi parcant, et insuper illum magnifice attollant. Quod nisi intra praescriptum diem officiant, horribili anathemate hujus factionis auctores ac cooperatores sive fautores gravissime esse multandos. Si vero apostolicae jussioni gratanter oboediant, legatos Romam dirigant, qui suam benevolentiam erga regem suum papae referant. Et nec sic quidem tirannis quicquam persuasum est. A quibus cum regi incessanter quaereretur ruina, in contrarium res eorum tota relapsa est.

28. Rex per Rotgerum comitem Wilelmum ducem sibi conciliat. — Etenim rex bonorum usus consilio, Rotgarium virum clarum Wilelmo pyratarum principi pro se locuturum direxit. Qui apud eum pro rege optime functus legatione, ibi rebus humanis excessit. Ante tamen principi usque ad effectum suasit. Nam non multo post suorum legatione regem fideliter accersit, exceptumque Rodomi, ingentibus donis dignissime accumulat. Unde et factum est, ut alii hinc formidantes, ad regem tempestivius sese contulerint. Wilelmus itaque Aquitanorum dux, Brittanorumque Alanus, piratas regiam rem curare comperientes, accessum maturant, regem adeunt, atque fide pacti miliciam jurant. His itaque rex collectis, praedictis tirannis secus fluvium Isara locuturus procedit. Tiranni regium equitatum suspectum habentes, praevenerunt, atque pontes praecipitaverunt, naves circumquaque in aliud litus abducentes. Sicque cum suis in adverso fluminis litore consederunt. Duabus tantum naviculis hinc inde cursitantibus, per internuntios controversia inter illos agitata est. Tandem sub pace sequestra obsidum jure a sese discedunt.

29. Ludovicus et Otto reges in amiciciam conveniunt, ac per Ottonem Hugo. — Rex principibus in pace dimissis, cum paucis iter in Belgicam retorquet, Ottoni cujus sororem conjugem sibi addixerat, ad loquendum obveniens. Quorum consilio multa concordia firmato, amicitiam mutuo conditionibus statuunt. Ac fine negotii facto, rex Laudunum rediit. Otto vero Hugonem in regis gratiam reducere satagebat. Quem multis verborum stimulis familiariter ac levi furore redarguens, eo quod regi suo contrairet, dominumque insectari non formidaret, ad regem redire effecit. Et tempore oportuno, prudentium legationibus praemissis, regi ducem reducit, sibique conciliat.

30. Principum apud regem conventus, ac Wilelmi in eorum contione tumultuatio. — Duce ergo in pristinam gratiam revocato, cum ipse virtute et copiis antecelleret, alii consequenter reducti sunt. Omnibus itaque ad regem reversis, in fisco regio Atiniaco principibus ab rege post dies triginta colloquium habendum indicitur. Et die constituta rex ibi cum provinciarum principibus affuit, Hugone videlicet cognomento Magno, Arnulfo Morinorum, Wilelmo piratarum ducibus, ac Heriberto tiranno. Nec defuit Saxoniae rex Otto. Ludovicus rex cum in conclavi sese cum Ottone rege ac principibus recepisset, consilio incertum an fortuitu, solus Wilelmus dux admissus non est. Diucius ergo afforis exspectans, cum non vocaretur, rem animo irato ferebat. Tandem in iram versus utpote manu et audatia nimius, foribus clausis vim intulit, ac retrorsum vibrabundus adegit. Ingressusque lectum conspicatur gestatorium . In quo etiam a parte cervicalis Otto editiore, rex vero in parte extrema humilior residebat. In quorum prospectu Hugo et Arnulfus duabus residentes sellis, consilii ordinem exspectabant. Wilelmus regis injuriam non passus: —An inquit his interesse non debui? Desertorisne dedecore aliquando sordui?— Fervidusque propinquans: —Surge inquit paululum rex!— Quo mox surgente, ipse resedit. Dixitque indecens esse regem inferiorem, alium vero quemlibet superiorem videri. Quapropter oportere Ottonem inde amoliri, regique cedere. Otto pudore affectus surgit, ac regi cedit. Rex itaque superior, at Wilelmus inferior consederunt.

31. Otto injuriam sub specie fidei habendae dissimulat, ejusque conquestio. — Otto penitus injuriam dissimulans, baculo innixus coepto negotio finem dare stando satagebat. Ac rationibus determinatis, rex cum consultoribus surgens egreditur. Otto injuriam Wilelmi vehementissime dissimulans, apud eum de fidei constantia inter sese servanda plurimum consultat. Unde et conceptum facinus, variis verborum coloribus obvelat. Quibus peractis, rex cum Wilelmo ad sua remeat, Otto vero cum Hugone et Arnulfo consilium conferens, de injuria irrogata apud illos amplius conquerebatur; ultra aequum et jus sese spretum memorans, ac coram amicis a sedibus amotum. Amicos ergo compati oportere, et amici injuriam suam debere arbitrari. Ab eis quoque tantam insolentiam summopere repellendam aiebat, cum ea facilius ad eos pervenire valeat. Nam qui sibi regi non indulsit, minus illis indulturum. Quae oratio, plurimam invidiam paravit, ac amicos in odium Wilelmi incitavit, cum et ipsi quamvis latenter ei admodum inviderent. Otto rex ad sua rediit.

32. Deliberatio Hugonis et Arnulfi de morte Wilelmi. — Hugo et Arnulfus quid facturi Wilelmo essent deliberabant. Si eum gladio occidant, ad omnia sese fieri expeditiores aiebant. Regem etiam ad quodcumque volent facilius inflexuros, si is solum pereat, quo rex fretus ad quaeque flecti nequeat. Si autem non occidant, discordias atque lites sine dubio proventuras, ac his occasione emersa, multorum stragem futuram. At horum utrumque perniciosum censebant, cum in occisione homicidii rectus redundaret, et in reservatione tirannis futura appareret. De occisione tandem persuasi, patraturos facinus accersiunt, vim negotii explicantes, atque in Wilelmum conjurare faciunt. Cujus interfectionis series mox apud conjuratos ita disponitur, ut ab Arnulfo legati mitterentur, qui pro colloquio multa necessitate in proximo habendo apud Wilelmum idonee legatione fungerentur. De tempore quaererent, quando sibi obveniendum foret. Locum vero secus fluvium Summam peterent. Quo ipse a terra sua egredi et collocuturis obvenire dignaretur. Qui postquam adveniret, et ab amicis exceptus esset, de amicitia plurimum, multum etiam de fide proponerent. Et quia tunc suis stipatus pervadi non posset, ictus differrentur, donec navim repeteret, si forte navigo eum advenisse contingeret. Cumque jam navigaret per pelagus, per conjuratos multo clamore revocaretur, acsi aliquid praecipuum oblivione praetermissum auditurus. Navicula ergo advectus cum paucis, aliis in pelago expectantibus, conjurati gladiis eductis incautum adorirentur. Si vero equester adveniret, post consilii finem Arnulfo digresso, illoque recedente, conjurati identidem eum repeterent, magnum quiddam sese afferre simulantes, quibusdam etiam scriis accitum detinerent, donec cunctis praeeuntibus extremus retrorsum incederet. Quem adorsi gladiis non minus transverberarent. Insurgentium vero piratarum vim evaderent, si equis velocibus rapti, ad dominum cum copiis praestolantem transfugere tempestivius accelerarent. Piratas etiam tunc nihil aliud quam aut fugam acceleraturos, aut domini exsequias procuraturos. Sicque factum esset, ut Arnulfo ignorante eo quod absens esset, tantum facinus patratum videretur.

33. (943.) Wilelmi ducis interfectio. — Legati itaque directi, colloquium petunt et obtinent. Tempus post dies 30 datur. Locus quoque in pago Ambianensi secus fluvium Summam, ubi est insula Pinchinea conceditur. Negotioque peracto, legati redeunt. Tempore ergo constituto, Arnulfus terra, Wilelmus aqua in locum destinatum conveniunt. Ac de amicicia multum, plurimum de fide utrimque servanda collocuti sunt, atque post nonnullos sermones a se soluti. Arnulfus reditum simulans, aliquantisper digreditur. Wilelmus vero ad classem rediit. Naviculamque ingressus dum per pelagus navigaret, a conjuratis multo strepitu inclamatus, proram obvertit. Remigansque ad litus, quid vellent sciscitaturus, redit. Illi mox quiddam praeocissimum se deferre asserunt, quod a domino suo oblivione suppressum fuit. Dux navicula litori apulsa, illos excipit, a quibus etiam mox gladiis eductis interimitur. Duobus quoque puberibus qui cum eo inermes aderant, et nauta sauciatis, a navicula facinorosi exiliunt, ac post conscium dominum in fugam feruntur. Qui autem jam per pelagus navigabant, conversi litus relictum repetunt, ac dominum interemptum, duosque puberes et nautam sauciatos inveniunt. Sumptumque domini corpus lamentabili obsequio sepulturae deportant.

34. Rex filio Wilelmi Richardo terram patris concedit. — Nec multo post et ejus filium de Brittanna concubina, nomine Richardum, regi deducunt, gesti negotii ordinem pandentes. Rex adolescentis elegantiam advertens, liberaliter excipit, provinciam a patre pridem possessam, ei largiens. Potiores quoque qui cum adolescentulo accesserant, per manus et sacramentum regis fiunt. Multaque regis liberalitate jocundati, recedunt Rodomum. Alii vero Nortmannorum Richardum ad regem transisse indignantes, ad Hugonem ducem concedunt.

35. Rex a suis Rodomum accersitur, ac cum piratis dimicat. — Qui autem regis partes tuebantur, per legatos eum accersitum, Rodomi decenter suscipiunt. Ubi cum ei referretur, regem piratarum Setrich cum classe copiosa fluvium Sequanam ingressum, ac ejus ducem Thurmodum consequenter navalibus copiis advenisse, ut absque regis dono omnia pervadant, atque defuncti ducis filium ad idololatriam suadeant, ritumque gentilem inducant, rex copias unde congrediatur colligit. Deumque propitiaturum confisus, alienigenis cum 800 occurrit. Et quia cum paucis erat, ad hostes concludendos acies in diversa disponere nequivit. Suis itaque stipatus, erectis signis ac densato agmine procedit. Gentiles quoque ordine pedestri incedebant. Propinquantesque patrio more in primo tumultu enses jaciunt. Quorum densitate equites territos ac sauciatos rati, cum clipeis et telis prosecuntur. At regius equitatus, ensium nube dilapsa, clipeorum objectione tuti in pedites feruntur. Ac densati acies sternendo atque interimendo indivisi penetrant egrediunturque. Rursusque regressi penetrant, ac disrumpunt. Regem quoque Setrich cum violentia belli in fugam cogeret, in dumeto mox repertus, tribus lanceis a palantibus transfixus est. Thurmodus vero cum adhuc in certamine totis viribus ageretur, ab Ludovico equi impetentis pectore est dejectus. Quem cum rex impetu praeteriret, nec eum dinosceret, et ab hostibus impetitus in loco staret, comminusque confligeret, Thurmodus suis stipatus, regem a tergo appetit, factusque ei dexter, per loricae manicam pene usque ad sinistri lateris ypocundriam, lancea sauciat. Rex multa cede ab eo impetu paulisper dimotus, sauciantem respicit. Ictuque in dextram obliquato, provocantis caput cum humero sinistro obtruncat. Tanta quoque caede gentiles fusi sunt, ut eorum novem milia cesa ibi referrentur. Reliqui vero, paucissimi tamen, navali profugio erepti sunt. Rex a Deo victoria potitus est, suorum tamen paucis fusis, nonnullis vero sauciatis. Post quorum curam redire disponens, Rodomum Erluino commisit. Ipse Compendium rediens.

36. Artoldus archiepiscopus tirannos dimittit, et ad regem transit. — Quo eum advenisse dinoscens, Artoldus qui in coenobio sancti Basoli confessoris ab urbe pulsus morabatur, mox quicquid a tiranno sibi relictum erat abjiciens, ad regem sese contulit, mallens apud eum parvo contentus morari, quam insociabilis tiranni beneficiis detineri. Rex metropolitanum quo ipse rex consecratus fuit injuste praecipitatum dolens, ne diffidat hortatur, summum sacerdotium sese ei redditurum pollicens.

37. Interitus Heriberti. — His ita sese habentibus, cum Heribertus quaeque pernitiosa pertractaret, ac de quorundam calamitate multa disponeret, cum inter , suos in veste praeciosa sederet, atque apud illos extensa manu concionaretur, majore apoplexia ob superfluitatem humorum captus, in ipsa rerum ordinatione constrictis manibus nervisque contractis, ore etiam in aurem distorto, cum multo horrore et horripilatione coram suis inconsultus exspiravit. Susceptusque a suis, apud sanctum Quintinum sepultus est. Quo sepulto, ejus filii mox regem adeuntes, ab eo benigne excepti sunt. Patris injuriarum nihil sibi reducens. Excipitur et Hugo episcopus, ea tamen conditione, ut tempore congruo ratiocinari pro se de episcopatus adeptione non differat. Cum quibus quoque rex Ambianum digressus est. Ubi cum non sine suorum potioribus quaeque praecipua disponere vellet, Erluinum Rodomi morantem per legatum accersit.

38. Congressio Arnulfi et Erluini. — Quod cum malivolorum relatione Arnulfus comperisset, insidias praetendit, obvenientique rege ignorante cohortem inducit. Quod Erluinus mox dinoscens, signis collatis congreditur. Congressus utrimque non modicus. Arnulfus suis fusis, profugiens, vix urgentem evasit. Erluinus victoria potitus, alios enecat, alios capit, alios in fugam cogit. In quo etiam certamine, interfectorem Wilelmi qui cum Arnulfo sibi vim intulerat militari insectatione comprehendit. Cujus manus obtruncans, in ultionem amici Rodomum misit. Ac cesorum ereptis manubiis, ad regem concessit.

39. Quo tempore Hugo dux in magna gratia regi habitus, ejus filiam ex sacro lavacro suscepit. Unde et eum rex omnium Galliarum ducem constituit. Quo duce rex equitatum parans, cum Gerberga regina in Aquitaniam proficiscitur (944). Ac urbem Nivernicam deveniens, Gothorum ducem Ragemundum Aquitanorumque praecipuos illic obvios excepit. Apud quos de provinciarum cura pertractans, ut illorum omnia sui juris viderentur, ab eis provincias recepit. Nec distulit earum administrationem eis credere. Commisit itaque ac suo dono illos principari constituit, regia hilaritate hilares redire permittens; ac cum duce iter ipse in Galliam retorquens, Lauduni sese recepit.

40. Arnulfus et Erluinus regis suasione in amiciciam redeunt. — Ubi suorum praecipuos praeter ducem colligens, apud eos agebat quatinus viri illustres Arnulfus atque Erluinus, factarum injuriarum inmemores fierent, ac in benivolentia unirentur; suis rebus prosperiorem eventum deberi ratus, suorum concordia. Convocatis itaque de amicicia suadet; sese inter eos judicem, penitus aequitatem utrique parti facturum pollicens. Concedunt itaque ac jussis regiis parent. Datisque vadibus, equitatis jura exsecuntur. Rex cum utrisque faveret, quamlibet utrique liberalitatem conferre meditabatur. Qui cum Arnulfum de recompensatione rerum ereptarum nutare, ac Erluinum instantius amissa repetere adverteret, Arnulfum quoque majora restituturum, eo quod ipse ampliore rerum dispendio Erluinum affecerit, Erluino Ambianum in recompensatione amissorum pro Arnulfo concessit. Sicque factum est, ut Erluino sua restituerentur, et Arnulfo sua non minuerentur. Regis itaque industria in amiciciam revocati, regia negotia exinde curabant.

41. Prodigiosa demonstratio cladis Brittannorum . — Quo tempore ferebatur Parisii turbo repente exortus, tanta vi discucurrisse, ut parietes multa lapidum mole fundati, in monte Martirum funditus eversi fuerint. Demones quoque equitum specie visos, basilicam quandam non procul sitam, evertisse, ejusque trabes memoratis parietibus tam valide incussisse, ut eos subruerint; evulsisse etiam ejusdem montis vineta, ac sata devastasse. Mox viso prodigio, Brittannorum pernicies subsecuta est. Qui Berengarii atque Alani principum dissidentia discordes, a Nortmannis cum quibus pactum egerant, pervasi, multaque cede attriti sunt. Necnon et civitas Namtarum capta est. Cujus episcopus cum supervenientium hostium metu territus, in aecclesiam fugere cogeretur, suorum densitate oppressus ac suffocatus est. Brittanni in ipso impetu viribus resumptis, hostes ab urbe vehementi conamine reppulerunt. Illosque adorsi gravi caede fuderunt. At Brittanni prosperiore fortunae successu confortati, tertia itidem die classem pervadunt, congrediunturque. In parte utraque innumeri fusi. Brittanni vero adversariorum copias non passi, in fugam feruntur. Nortmanni autem victoria potiti, Brittannorum alios gladio occidunt, alios in fluctus cogunt, alios vero a Brittaniae finibus eliminant, praeter hos qui servitutis jugo subdi non recusavere.

42. Rex terram Nortmannorum pervadit capitque — Quo ad regis aures perlato, Arnulfum ac Erluinum comites, simulque et Burgundiae episcopos aliquot, rex accersit. Praesenserat etenim eorum nonnullos a fide defecisse, Hugonique cessisse. Ac cum exercitu in eos fertur. Arnulfus cum suis regem praecedens, Nortmannos, qui custodias observabant, utiliter congressus apud Arcas fudit ac regi incessum expedivit. Rex Rhodomum veniens, ab iis qui fidei servatores fuere exceptus est. Desertores vero mare petentes, amoliti sunt. Municipia vero copiis munita reliquere. Rex malorum nimias esse copias considerans, ab Hugone duce suppetias congrediendi per legatos postulat. Et ut ipse cum sufficientibus copiis veniat, Baiocarum urbem ita, si eam cum reliquis expugnet, accommodat. Dux donum regium excipiens, suppetias parat, regique subvenit. Cum suis itaque ac quibusdam Cisalpinorum potentibus trans Sequanam fiuvium iter faciens, Baiocas pervenit. Quam aggressus multa obsidione premit. Inter haec a regiis stipatoribus persuasi Nortmanni, ad regem redeunt. Dux autem Baiocences urgebat. Rex duci obsidionem solvere per legatos jubet. Ille autem utpote ab rege datum, amplius oppugnat. Rex quoque iterum mandat, quod nisi cito discedat, sese in eum cum copiis iturum. Dux regiis jussis contraire non valens, ab obsidione coactus discedit. Rex urbem consequenter ingreditur. Cujus ad se civibus revocatis, Ebrocas petit ac nullo resistente ingreditur. Nec minus et ab Ebrocensibus acceptis obsidibus, reliqua absque contradictione obtinuit (945).

43. Dux suos in regis injuriam hortatur. — Dux apud suos hanc injuriam sepissime memorans, de regis pernicie petractabat; fideles et amicos hortans, ut hoc ultum iri accelerent. Quod etiam multis querimoniis amplificans, suos in regem provocat. Bernardus itaque Silletensis atque Teutboldus Turonicus conquerenti satisfacientes, Montiniacum regis oppidum in ipsis Paschae diebus pervadentes, capiunt diruuntque. Compendium quoque regiae sedis aulam repentini penetrant, ac quaeque regalia insignia diripientes asportant. Nec multo post et idem Bernardus regis venatores canesque capiens, cum equis ac venabulis abduxit.

44. Rex urbem Remorum obsidione premit . — Rex Rhodomi talia comperiens, Nortmannorum exercitum colligit copiosum, ac collecto, redit, pagum Veromandensem ingrediens, penitusque depopulans. Accitis quoque Arnulfo, Erluino, Bernardo alio, Theoderico comitibus, in urbem Remorum fertur. Eamque disposita circumquaque obsidione cingit, eo quod Hugo ejusdem urbis episcopus quia ducis partibus favebat, regi ingressum negabat. Primo ergo impetu, graviter dimicatum est. Nam sagittariis hinc inde dispositis, qui in muro resistebant missilibus sauciantur. Quibus amotis alii intacti succedunt, vices pugnae ingerentes. Sed et extra telis ac lapidibus jactis, nonnulli afficiuntur, ceduntque. Sepe tumultus reparantur, sepe ad portas, sepe ad murum comminus congressi. Animo utrimque feroces, nullo modo cedere parant; numquam sibi usque ad internetionem cessuri, nisi intercedentium supplicationibus obsidio soluta discessisset.

45. Dux regi per legatos, suadet ut ab obsidione discedat. — Dux namque in ipsa obsidione per legatos petiit, ut Ragenaldus comes sumptis a sese obsidibus locuturus sibi occurrat. Quod et fieri ab rege concessum est. Directus itaque sub obsidum jure ad ducem venit. Apud quem dux diu deliberans, tandem agit, ut rex ab episcopo et urbanis obsides accipiens, ab urbis oppugnatione discedat, quatinus quocumque et quando rex velit, idem episcopus rationem redditurus accedat. Ragenaldus ducis animum regi perferens, ac consilium approbans, id fieri suadebat. Obsidibusque sumptis idoneis, rex obsidionem decima quinta die solvit, tempusque audiendae rationis post dies 40 sub ipsa Kalendarum Juliarum die constituit. Aliis ergo interim curatis, dies habendi colloquii advenit. Et dux de superiore negotio locuturus, obvius regi affuit. Declamatis autem eorum causis, vix sibi consentiebant. Rationibusque non satis utiliter procedentibus, nihil paci commodum est, praeter quod sub pace sequestra usque ad medium Augusti rationem distulere.

46. Obitus Theotilonis Turonensium episcopi. — Quo tempore cum beatae memoriae Theotilo Turonicae urbis praesul de renovanda inter principes pace vehementissime certaret, atque his admodum occupatus studiis, Lauduno discederet, peripleumonia in ipso itinere corripitur. Quae cum pulmonibus tumorem ac fervorem incuteret, die quarta nati morbi hac vita migravit. Cumque adhuc in noctis tempesta spiritum efflaret, mox luminis globus per aera ut fertur emicans, vigilantibus visus est. Cujus lumine ad noctis depellendas caligines sufficienter usi, qui ejus corpus exanime deferebant, per 150 miliaria usque urbem Turonicam hujus lucis solamine, corpus beatissimum detulere, in basilica sancti Juliani martiris, quod idem vir sanctus summa instruxerat religione, multa reverentia deponentes.

47. Captio regis a Nortmannis . — Quo sepulto, cum adhuc inter regem ducemque pax nulla composita esset, atque rex dolos simulaturum nondum perpenderet, Erluino suisque aliis sumptis, Rhodomum rediit; nil veritus cum paucis illic immorari, cum idem consueverit. Dolus apud ducem a transfugis paratus, qui ante latuerat, orta oportunitate ex raritate militum, in apertum erupit. Nam dum tempestivus adveniret, ab Hagroldo qui Bajocensibus praeerat, per legationem suasoriam accersitus, Bajocas cum paucis ad accersientem, utpote ad fidelem quem in nullo suspectum habuerat , securus accessit. Barbarus vero militum inopiam intuitus, cum multitudine armatorum regem incautum aggreditur. Cujus satellitum alios saucians, alios interimens, regem in fugam cogit. Et forte cepisset, nisi ab ejus armigero resistente ibi mox interfecto, aliquantisper detentus esset. Qua mora rex equi velocitate per devia raptus, Rhodomum solus pervenit. Urbemque ingressus, a civibus, eo quod cum Bajocensibus conspirassent, captus ac tentus est (Jul. 13).

48. Rex a Nortmannis per obsides dimittitur, et iterum dolo a duce capitur. Hugo dux regem Rhodomi captum comperiens, Bajocas devenit; pro regis captione gratias redditurus, ac ut sibi captus commitatur ratiocinarurus. Nortmanni vero justis conditionibus id agendum respondent, ut si dux regem excipiat, ipsi regis filios omnes, sub jure obsidum accipiant, nec sub alia lege regem sese dimissuros. Dux captionem dissimulans, acsi regis causa rem ordinaturus, ad reginam Gerbergam, pro filiis regis legatos mittit. At regina rem necessariam cognoscens, sub sacramento minorem dirigit, majorem mittere evinci non valens. Nam duo tantum erant. Minore ergo obside oblato , Nortmannis non satis fuit; majorem admodum petentes . Sed quia iis quibus fidelior mens inerat, visum est regiae stirpis nobilitatem posse penitus absumi, si desertoribus omnes filii cum patre teneantur, id sese non facturos responderunt; minorem tantum daturos, et pro majore ex se ipsis quemcumque petant dimissuros. Widonem ergo Suessorum episcopum, quem inter omnes potissimum videbant, expetunt, ac pro obside cum regis filio recipiunt. Rex itaque dimissus, cum a duce in sua deduci putaretur, ab eodem detentus est, ac Teutboldo Turonico custodiendus deputatur. Unde et manifestatum fuit, regiae lineae decus, in absumptione patris et filiorum penitus abolere tirannum voluisse. Re autem in contrarium ducta, unus tantum regis filius a captione superfuit.

49. (946.) Otto , et Edmundus reges. , Germanorum et Anglorum , in ducem pro rege moventur. — Cujus rei ordinem regina mox per legatos oratores Edmundo Anglorum Ottonique Transrhenensium regibus indicat, ac super hoc gravissimam querimoniam litteris habitam mittit. Otto regis ac sororis casum dolens, pro restitutione regis, Hugoni mox legationem delegat, plurima postulans, aliqua etiam intentans. Edmundus quoque rex de sobrini miseriis adeo conquestus, eidem duci multam animi indignationem suorum legatione demonstrat; plurimum si non reddat contra illum sese facturum intendens, insuper et hostes ei terra marique inducturum, ac terram ejus penitus depopulaturum. Quod si quolibet claudatur municipio, obsidionem vehementi conamine adhibiturum; atque amplius duce, se a Gallis accepturum suppetias. Et nisi regem in proximo reddat, eum terra marique in proximo appetendum.

50. Indignatio ducis in Edmundum regem . — Dux gravi legatione confectus, Ottoni pro parte dissentit, pro parte favet. Regis vero Edmundi legatis, id nec in proximo, nec praeter rationem agendum respondet. Ob minas Anglorum nil sese facturum. Ipsos si veniant, quid in armis Galli valeant, promtissime experturos. Quod si formidine tacti non veniant, pro arrogantiae tamen illatione, Gallorum vires quandoque cognituros, et insuper poenam luituros. Iratus itaque legatos expulit. Consultumque se conferens, apud suos partibus utitur deliberationis. Et post consultum, Ottonem expetit. Qui cum per legatos colloquendi oportunitatem quereret, infensus ei loqui non optinuit. Nimiumque iratus, in sua discessit, ac suorum usus consilio, regem adit, sicque alloquitur:

51. Proloquutio Hugonis ad regem . — —Parvum te o rex adversariorum insectatio in partes transmarinas olim compulit. Meo vero ingenio et consilio inde revocatus regnis restitutus es. Post dum meis usus fuisti consiliis, rerum secundarum prosperis floruisti. Numquam nisi tui furoris pertinatia a te defeci. Infimorum ac imprudentium hominum dispositione usus, a sapientium consiliis plurimum oberrasti. Unde et rerum calamitas digne consecuta est . Quomodo enim praeter me necessaria tibi ac gloriosa provenire arbitrare? Multum inquam tibi in hoc derogatum est. Jam memineris te virum esse. Consideres quoque, quid tuae rationi commodum sit. Sicque virtus redeat, ut in benivolentiam nos revocet, te imperantem, et me militantem , per me etiam reliquos militatum tibi reducat. Et quia rex a me creatus, nihil mihi largitus es, Laudunum saltem militaturo liberaliter accommoda. Quod etiam causa erit fidei servandae.— Rex utpote captus, dictis proloquentis cessit. Unde et dimissus, data Lauduno , Compendii sese recepit. Adest Gerberga regina multa virtute memorabilis; adsunt quoque aliquot ex Belgica coepiscopi; confluunt etiam viri illustres nonnulli.

52. Querimonia regis apud privatos de Hugonis persecutione . — Apud quos etiam rex his verbis conquestus est. Et: —Eia tu, inquiens, Hugo! Eia tu Hugo! quantis bonis a te privatus, quantis malis affectus, quanto etiam merore nunc detineor! Urbem Remorum pervasisti. Laudunum surripuisti. His tantum duobus recipiebar, his duobus claudebar. Pater meus captus atque in carcerem trusus, has quae me premunt aerumnas cum anima simul amisit. Ego vero in eadem praecipitatus, ex regno paterno nihil nisi spectaculum praebeo. Jam nec vivere libet, nec emori licet. Quo me itaque conferam?— Paransque amplius conqueri, ab indignantibus inhibitus est. Deinde animum temperans, consilium cum suis confert.

53. Quo collato, Ottoni regi per legatos ereptionem suam demonstrat. Antea sese captum, nunc antem omnibus bonis privatum memorans. Unde et amico auxilium conferat. Urbes amissas repetere juvet. Si id faciat, gratiam multam sese inde recompensaturum. Otto benignissime legationem excipiens, cum copiis in regis auxilium se iturum spondet, ac tempus edicit. Legati redeunt, ac mandata referunt. Nec minus et ab rege Genanuorum Conrado, copias petit, et accipit.

54. Interea Otto rex cum Rheno transmisso, exercitum per Belgicam duceret, obviat regi Conrhado, qui tunc ab Alpibus egressus, cum multa expeditione Ludovico succurrere accelerabat. Juncti ergo ambo, cum multo equitatu gradiebantur. Quorum accessum Ludovicus dinoscens, ocius occurrit. Tres itaque reges, in unum collecti, primi certaminis laborem Lauduno inferendum decernunt. Et sine mora, illo exercitum ducunt. Cum ergo ex adverso montis eminentiam viderent, et omni parte urbis situm explorarent, cognito incassum sese ibi certaturos, ab ea urbe discedunt, et Remos adoriuntur. Ubi quia planicies commoditatem exercitibus parabat, obsidio circumquaque disposita est. Et primo certamine comminus pugnatum est. In quo tela ac lapides tam dense ferebantur, quam densa grando quandoque dilabitur. Per integram ergo diem, continuis motibus urbs impugnata est. Post vero comminus septies dimicatum, atque hoc fere per dies sex.

55. Nec tamen cives assiduis tumultibus victi, ullo modo cedebant, cum eorum praesul Hugo, quosdam principum qui sibi quadam cognatione conveniebant, extra urbem allocutus est, quaerens ab eis rationem, ut scilicet quid agendum, quid vitandum, sibi dicerent. Si aliquorum intercessione id medendum videretur, si opus foret precibus, si etiam pugnae instandum esset. Illi mox regum animositatem demonstrantes, fixum in eis, asserunt, nullorum interventibus sese concessuros, at obsidioni usque ad effectum operam daturos. Quod si urbem vi capi contingat, ipsi praesuli oculos effossuros, et hoc ita ordinatum fixumque. Unde et accelerandum ut egrediatur, suosque ab regum indignatione eripiat. His praesul territus, suis hoc monstrat. Et consilio habito, die obsidionis sexta, cum suis egreditur. Portae regibus panduntur.

56. Reges vero Artoldum resumentes, urbem consequenter introducunt. Duorumque metropolitanorum medius, Friderici Maguntini, ac Rotberti Treverensis, ab eis per manus pristinae sedi restitutus est. Ubi etiam mox Gerbergam reginam cum aliquot illustribus custodiae deputantes, ipsi tres reges in Hugonem ducem cum exercitu feruntur. Silletum quoque vi irrumpere nitentes, considerato oppidi firmamento, inde amoliuntur, non tamen sine suburbii combustione, et aliquorum nece; sicque ad fluvium Sequanam contendunt.

57. Quomodo pauci juvenes naves a duce subductas per astutiam repetitas exercitui adduxerint . — Dux vero eorum impetum praesentiens, a litore hostibus contiguo per 20 miliaria omnes naves abduci praeceperat, ne adversariis transeundi commoditas pararetur. At frustrato ejus consilio, multo aliter provenisse notum est. Nam decem numero juvenes quibus constanti mente fixum erat omne periculum subire, habitum militarem in peregrinum transformantes, reges prevenerant, obsecrationum vota simulantes . Sportulis itaque ab humero dependentibus, ferratis baculis procedunt. Habitumque mentiti peregrinum, urbem Parisium cum Sequana pontibus pertranseunt. Nullus eis molestus extitit. Ac litora exteriora quibus naves tenebantur petunt. Sicque in hospitium farinarii cujusdam divertentes, sese gratia visendi sanctorum loca ex citeriore litore advenisse referunt. Farinarius juvenes formosos in habitu licet abjecto considerans, hospitium gratanter accommodat, et insuper eos mitius curat. Qui fraudem meditati, nummos dant, vinumque mercati hospitem inebriant. Et sic totam diem convivii jocunditate consumunt. Juvenes hospitem vino faciliorem advertentes, quod ei sit officium percunctantur. Ille farinarium sese memorat. At illi prosecuti, si quid amplius possit, interrogant. Ille etiam piscatorum ducis magistrum se asserit, et ex navium accommodatione questum aliquem sibi adesse. Illi vero: —Quoniam, inquiunt, humanissimum nobis te invenimus, ampliora etiam optamus. Unde et si quiddam nobis facias, 10 solidos nos allegaturos pollicemur, ut videlicet trans fluvium nos evehas, eo quod ulterius procedere oratum nequeamus, itineris longitudine fatigati.— At hospite respondente ducis edicto naves ad interiora litora raptas, ne Germanis irrumpentibus pateat accessus, illi tempore nocturno absque calumnia id fieri posse prosecuntur. Ille pecuniae cupidus, naulum accipit, ac de patrando negotio fidem dat. Nox affuit. Juvenes promissum fieri postulant. Ille mox assumpto puero privigno, cum juvenibus in noctis tempesta ad naves properat. Comitantur et juvenes. Qui solitudinem videntes, puerum raptum in fluentum demergunt. Hospitem vero clamare nitentem, gutture invadunt. Atque mortem ni quod volunt efficiat, interminantur, ut videlicet naves solvat. Pervasus ergo ac territus, naves solvit. Consilioque inito, vinctum navi conjiciunt, ac naves singuli singulas ad litus deducunt. Ejecto vero hospite vincto, navim unam omnes ingressi, alias repetunt, ac novem iterum deducunt. Octiesque fluvium remensi, naves numero 72 abduxerunt.

58. Dum haec gererentur, regum exercitus in ipsa diei orientis aurora fluvio affuit, navesque paratas cum remis invenit, quas tirones cum armis ingressi, navigant ac exaquantur. Tum circumquaque palantes, nullo prohibente a diversis portibus alias rapiunt, et exercitibus deducunt. Nam qui ruri degebant, irruentium metu omnes auffugerant. Dux vero Aurelianis sese receperat. Unde et qui resisteret aberat. Navibus itaque conexis, ac multo robore compactis, liburnas solidant. Quas ingressus exercitus, fluvium transit. Dein terra recepti, incendiis praedisque vehementibus totam regionem usque Ligerim depopulati sunt. Post haec feruntur in terram pyratarum ac solotenus devastant. Sicque regis injuriam atrociter ulti, iter ad sua retorquent. Ludovicus vero rex Remos redit.

59. Qualiter Deroldus a quodam medico deceptus sit eumque deceperit . — Quo tempore Ambianensium episcopus Deroldus ab hac vita decessit, vir spectabilis ac palatinus, et quondam et regi admodum dilectus, in arte medicinae peritissimus. De quo etiam fertur, quod cum adhuc in palatio regi serviret, a quodam Salernitano medico deceptus sit, eumque deceperit. Etenim cum uterque in arte medicinae optime posset, et iste regi potior, Salernitanus vero reginae peritior videretur, commento regis repertum est quis eorum rerum naturas magis dinosceret. Jussit etenim coram se illos consedere convivas, causam rei penitus dissimulans, ac sepe eis questiones proponens. Quisque ut poterat proposita solvebat. Deroldus quidem, utpote litterarum artibus eruditus, probabiliter objecta diffiniebat. Salernitatus vero licet nulla litterarum scientia praeditus, tamen ex ingenio naturae, multam in rebus experientiam habebat. Regio itaque jussu cotidie consident, ac mensa regia continue una potiuntur. Et die quadam de dinamidiarum differentiis disputatum est; tractatumque uberius quid efficiat farmaceutica, quid vero cirurgica, quid etiam butanica. At Salernitanus, peregrina nomina non advertens, ab eorum interpretatione erubescens quievit. Invidet ergo plurimum, ac in ejus mortem venenum parare meditatur; multam dolose benivolentiam simulans. Parato vero maleficio, cum una in prandio residederent, Salernitanus ungue inpudici toxicato, liquorem piperis quo cibum pariter intinguebant, loetaliter inficit. Quo Deroldus incaute sumpto, mox serpente veneno, deficere coepit. Eductusque a suis, teriaca vim veneni repellit. Et triduo expleto coram rediens, Salernitano consuescebat. Interrogatus vero quid ei accidisset, fleumatis frigdore se leviter tactum respondit; quicquam fraudis se perpendisse dissimulans. Unde et hostem incautum efficit. Convivae itaque redditi, Deroldus toxicum inter auricularem ac salutarem occultatum, ejus cibo sumendo respersit. Quod mox venis serpens, vitae calorem fugabat. Vexatusque a suis eductus est. Qui veneno expellendo operam dans, nihil curae agebat. Deroldum itaque magnificans, summumque eum in medicina praedicans, ejus curam vehementissime petebat. Qui regis jussu flexus, antidotis datis a toxico per industriam non ex toto purgavit. Nam sumpta teriaca, vis veneni in pedem sinistrum penitus dilapsa est; in tantum ut apud domesticos eo familiariter agente, venenum ut fertur in modum ciceris a pede per venam surgens, ab antidoto obviante in pedem repelleretur. Quibus diutissime sic repugnantibus, pes in cutis superficie foratur. Factoque morbo, post a cirurgis miserabiliter absciditur.

60. (947.) Interea dux Neustriam combustam direptamque dolens, exercitum parat, et in Arnulfum, cum in regem non auderet, truculentus effertur. Oppida quoque illius aliquot impugnat. At cum per dies sex nullum comprehendere posset, voto frustratus sua repetit. Quae dum a duce gererentur, rex obsidione Mosomum premebat, eo quod ducis nepos Hugo a pontificatu abjectus ibidem moraretur. Hunc itaque infestabat in ducis contumeliam. At ducem ab obsidione discessisse comperiens, ipse quoque Remos repetit. Qua etiam tempestate Bovo Catalaunensium episcopus, hac vita decessit. Cui etiam mox successit ab rege, Gipuinus totius electione cleri, adolescens egregius, atque a domno Artoldo Remorum metropolitano consecratur episcopus.

61. Post haec vero, rex in Belgicam concessit, ibique ei locuturus, Otto rex obviam venit. Ac quaeque necessaria ordinantes, ambo reges Aquisgrani pascha celebrant, atque multa reverentia sese mutuo honorant, atque hoc ab Ottone amplius; a quo etiam Ludovicus regiis donis liberalissime honoratur.

62. Dux urbem Remensem impugnat . — Dum haec ita sese haberent, dux de regis injuria apud suos agitabat, oportunitatem in regis absentia asserens, qua urbem Remorum capiat, cum tunc urbs tam episcopo quam militibus vacua esset, rex etiam ipse alias occupatus alia quereret. Unde et possibile asserebat, facili expugnatione urbem capi. Idque attemptare sese plurimum velle. Quibus milites capti in urbem mittendas cohortes censent. Quae collectae, cum duce gradiuntur. Urbem appetunt, et circumquaque obsidione premunt. Diffunduntur quoque passim, atque frumentum ex locis contiguis in usum pugnae convectant. Castra fossis muniunt, cratibusque circumdant. Pugnam ergo in dies aut semel, aut bis inferunt. Nec minus et cives vehementissime resistunt. Jamque id diebus numero novem agitabant, cum regem adeo indignatum regredi ab observatoribus nuntiatur. Et mox obsidione soluta, duodecima die ab urbe discedunt.

63. Nec diu moratus rex urbem succurrendo ingreditur. Apud quem mox principes collecti, de ejus ac communi salute consultant. Et quia rerum utilitas Ottonem consiliis interesse exigebat, diriguntur legati, per quos ei necessitas demonstratur, ac colloquium exeunte mense Augusto sibi habendum secus fluvium Karam denuntiatur.

64. Cum haec sic sese haberent, dux nepotem ab praesulatu pulsum dolebat. Suadebat itaque ut officio pontificali amplius insisteret, et ne privatus penitus dignitate videretur aliquas ad gradus promoveret personas. Tetbaldum ergo Suessonicae aecclesiae diaconum accersit, presbiterumque ordinat, ac post duce agente aecclesiae Ambianensium episcopum sacrat. In qua re favere visus est Wido tantum Suessorum episcopus. Quem quia post penituit, sequentia demonstrabunt. Sed tempus colloquendi regibus advenit, ac secus fluvium Karam sibi occurrunt. Nec defuit dux, qui et ipse apud Duodeciacum vicum castra fixit, ut pro nepote causam apud episcopos ageret.

65. Dux enititur ut causa pro suo nepote apud episcopos agatur. — Regibus itaque rerum negotia agentibus, dux causam nepotis episcopis disponebat, penes quos etiam plurimam habebat indignationem injuste et nullis evidentibus culpis nepotem praecipitatum memorans. Quod cum indicatum regibus esset, Ottone agente decretum est, ut ibi ab episcopis causa Artoldi atque Hugonis discuteretur, ita tamen ut et dux tempore congruo regi satisfaceret. Episcopis itaque rationem excipientibus, cum inter plurima quae ibi explicata sunt illud constantissime refutarent, quod Hugo sacerdotio privatus, contra fas Ambianensium episcopum ordinasset, regum sententia in aliam sinodum hujusmodi rationem transferendam constituit. Videbatur etenim quod non aequitatem satis commode haec altercatio determinari valeret, cum nec sinodus ad hoc convocata fuisset. Et decreto regio 15 Kalend. Decemb. habenda denuntiatur. Interim vero sedes Remensis Artoldo conceditur, Hugoni vero in castro Mosomensi commorari permititur. Pax quoque sequestra Ottonis interventu regi ac duci ab alterutro datur, et usque ad tempus habendae sinodi sacramento firmatur.

66. Sinodus Virduni habita. — Tempus advenit, sinodusque episcoporum Virduni collecta est atque habita praesidente Rotberto metropolitano Treverico, cum Artoldo Remensi, considentibus quoque Adalberone Mettensi, Gauslino Tullensi, Hildebordo Mimegardvurdensi, Israhele Brittigena, assistentibus etiam Brunone viro reverendo et abbate, cum aliis abbatibus et monachis venerandis Agenoldo et Odilone. Ad hanc sinodum Hugo vocatus, missis ad eum deducendum Adalberone et Gauslino episcopis, venire noluit. Unde et episcoporum sententia Artoldo tenere concedit episcopium. Sicque nullis rerum determinatis rationibus, sinodus soluta est.

67. (948.) Sinodus Mosomi habita. — Indicitur vero habenda Idibus Januar. Et evoluto tempore, in basilica sancti Petri apud Mosomense castrum secunda sinodus habita est, praesidente quoque praedicto metropolitano Rotberto Treverico, cum fere omnibus suae dioceseos episcopis, ac aliquibus Remensis; consedente etiam Artoldo, cujus causa discutienda erat. Ne abfuit Hugo; at sinodum ingredi noluit. Epistolam vero nomine Agapiti papae signatam per suos sinodo legendam porrexit. Quae cum soluta et lecta esset, nihil canonicae auctoritatis habere videbatur, nihil etiam pro ejus causa significare, nisi ut episcopium ei redderetur. Qua perlecta, cum episcopi consulto sese contulissent, cassandam censuerunt, eo quod absque ratione rem quae in lite erat abdicato reddi jubebat. Et quia paulo ante ab ipso papa Agapito delegata erat epistola per Fredericum Maguntinum episcopum, atque data Rotberto metropolitano Treverico, coram regibus ac Galliae et Germaniae episcopis, quae erat continens auctoritatem apostolicae jussionis, partemque praeceptorum ejus jam exsecuti fuerant, communi mox consensu decretum est, ut quod regulariter coeptum erat, rationabiliter atque canonice pertractaretur. Simulque et mox a metropolitano jussum est, ut recitaretur caput 19 concilii Carthaginensis, quod constat de accusato et accusatore. Et recitato, secundum ipsius capituli sententiam constituere, ut Remensi parroechia Artoldo restituta qui nullius sinodi rationes audire refugit, Hugo qui adduas jam sinodos accersitus venire contempserat, a Remensis episcopii regimine abstineret, donec in tertiam sinodum purgandus de objectis adveniret. Capitulum vero supra dictum, litteris cartae mandatum est, et ab episcopis cautum, ac eidem Hugoni directum. In quo, cum episcoporum cautionem subscriptam Hugo vidisset, motus in iram, Rotberto qui sinodo praeerat contumeliose remisit, episcoporum judicio nihil sese facturum asserens. Et sic causa penitus indiscussa, sinodus soluta est. Indicitur vero tercia sinodus Kal. Aug. habenda.

68. His ita gestis, Artoldus epistolam ad sedem Romanam dirigit, commodissime continentem, et suarum injuriarum seriem, et regis incommodorum tenorem. Domnus itaque Agapitus papa, ad multam benivolentiam animum intendens, mox accersit venerabilem Ostiensem episcopum Marinum, magnae aequitatis et prudentiae virum, vim epistolae ei explicans, et ad rerum correctionem illum vehementissime hortans. Mittitur ergo venerabilis Marinus, domni papae vicarius, ad Ottonem regem, ob evocandam atque congregandam universalem sinodum. Diriguntur et epistolae specialiter aliquot episcopis tam Germaniae quam Galliae, ad rerum aequitatem suasoriae.

69. Item sinodus apud Angleheim habita . cf. Legg. II. 24. — Interea statuto tempore, sinodus universalis collecta est ex praecepto Agapiti papae, sub Marino ejus vicario, in palatio Angleheim, quod interpretatur angelorum domus, secus fluvium Rhenum, in basilica beati Remigii Francorum apostoli. Domno itaque Marino praesidente, episcopi quoque qui ex diversis confluxerant, jure aecclesiastico consederunt, Rotbertus videlicet Trevericus metropolitanus, Artoldus Remensis metropolitanus, Fredericus Maguntinus metropolitanus, Wicfridus Coloniensis metropolitanus, Adaldacchus Hammaburgensis episcopus, Hildeboldus Mimegardvurdensis episcopus, Gauslinus Tullensis episcopus, Adalbero Mettensis episcopus, Berengarius Virdunensis episcopus, Fulbertus Cameracensis episcopus, Rodulfus Laudunensis episcopus, Richoo Warmacensis episcopus, Reimboldus Spirensis episcopus, Boppo Wirzburgensis episcopus, Chounradus Constantiensis episcopus, Odelricus Augustensis episcopus, Thethardus Hildinesheimensis episcopus, Bernardus Alfureestedensis episcopus, Dudo Poderbrunnensis episcopus, Lioptacus Ribunensis episcopus, Michahel Radisponensis episcopus, Farabertus Tungrensis episcopus, Doddo Osnebruggensis episcopus, Evherus Mindensis episcopus, Baldricus Trejectensis episcopus, Heiroldus Salzburgensis episcopus, Adalbertus Pazsoensis episcopus, Starchandus Eistetiensis episcopus, Horath Sleoswicensis episcopus, Wichardus Basiliensis episcopus, Liefdach Ripuensis episcopus.

70. De dispositione gerendorum , et habenda juditii praelatura . — Horum omnium cuique cum liceret ex canonibus vel decretis proferre quaecumque negotio commoda viderentur, disponendi tamen facultas et rationum interpretatio, domno Rotberto Treverico commissa est, eo quod divinarum et humanarum rerum scientia et eloquentiae efficatia insignissimus haberetur. Judicii vero censura penes domnum Marinum domni papae vicarium mansit . Et considentibus cunctis, post praemissas secundum ordinem celebrandi concilii preces, postque recitata decretorum sacra capitula, serenissimi reges Ludovicus et Otto, in sacram sinodum admissi sunt. Quibus etiam considentibus, domnus ac venerandus Rotbertus sic orsus cepit:

71. Praelocutio Rotberti Treverici metropolitani in sinodo. Legg. II. 19-21. — —Multa, inquiens, sunt, patres reverendi, quibus hic apud serenissimos reges, in unum coacti residemus. Plurima etiam quae vestra probitate ordinanda videntur . Totius pene Galliae rem publicam pravorum temeritate turbatam, magnisque subjacere periculis constat. Unde et leges divinae atque humanae indiscrete a malivolis contempnuntur, cum is cui regnorum jura debentur, et imperandi potestas transfusione paterna credita est, suorum insectatione captus, ergastuloque immaniter trusus sit, suorum adhuc gladiis infestetur , Remorum quoque metropolim absque pastore fures atrocissime insectentur, cultus divinus vilescat, religio canonica pro nihilo sit. His ergo, patres, vehementissime insistendum arbitror, multaque nobis diligentia enitendum, qui gratia sancti Spiritus hic in unum confluximus , quatinus res ante dissolutae sic in foedus redeant, ut et domno ac serenissimo regi libera regnandi reddatur potestas, et per eum ecclesiae Remensi debitus suus restituatur honor.

72. Responsio Marini Romanae sedis legati . — Ad haec domnus Marinus sanctae Romanae sedis vicarius: —Optime, inquit, atque utiliter frater ac coepiscopus Rotbertus, rerum seriem tenuit. Etenim cum divinas leges, humanis praeponendas ipse pernoscat, considerata tamen rerum fortuna, regiae dominationis imperium ante dixit restaurandum, ut ejus vigore firmato, ejusque potentia utiliter restituta, ejus post liberalitate, ecclesiarum Dei honor consequenter recrescat, ejus patrocinio agente, virtus bonis quibusque redeat. Quod ut Deo annuente fieri queat, in primis audienda atque strenuissime disponenda videtur causa domni ac serenissimi regis, si id quoque vestri judicii paciatur censura.— Synodus dixit: —Audiatur.

73. Conquestio Ludovici regis apud Ottonem regem et sinodum regni . Tunc rex Ludovicus ab Ottonis regis latere surgens, stando conqueri modestissime petebat. At rogatus ab sinodo, hujusmodi residens effudit querelam: —Quanto inquiens, Hugonis instinctu, quantoque ejus impulsu conqueri cogor, testis est ille, cujus gratia vos hic congregatos paulo ante relatum est. Pater ejus, ut a principio exordiar, patri meo regnum invidens, dum ei domi militiaeque servitium deberet, regno illum immaniter privavit et usque ad vitae ejus suprema ergastulo inclusum esse rogavit. Me vero parvum in fasciculo farraginis a meis dissimulatum, in partes transmarinas et prope in Rifeos fugere compulit. Patre autem extincto et me in exilium deportato, iste cum reminisceretur sui patris, ob insolentiam interfecti, regni curam suscipere formidabat. Nobis itaque invidens, Rodulfum promovit. Sed Divinitas res illius sicut et cetera determinans, ei quando voluit finem regnandi dedit. Dum item regnum vacaret, consilio bonorum me a partibus peregrinis exulantem revocavit, ac omnium conibentia in regnum promovit, nihil mihi praeter Laudunum relinquens. Promotusque cum ea quae regii juris videbantur, repetere niterer, id invidissime ferebat. Factus ergo latenter adversarius, amicos si quos habebam, pecuniis subvertebat, inimicos in odium amplius incitabat. Tandem urgente invidia, apud piratas egit, ut ab eis dolo caperer; regnum in se posse refundi arbitrans, si id fieri contigisset. Nec defuit insidiis effectus. Captus fui, carcerique mancipatus. Ille vero me eripere simulans, filios meos jure obsidum dandos petebat. At iis qui mihi fide adjuncti erant omnes dari reclamantibus, dimisso uno, a piratis me recepit. Jam libertatem sperans, quo animus impelleret ire volebam. Verum aliter provenisse manifestum est. Nam captum mox in vincula conjecit, ac annuali carceri mancipavit. Unde cum a cognatis et amicis meis indignantibus sese impetendum adverteret, libertatem spopondit si Laudunum acciperet. Hoc tantum claudebar, hoc solo cum uxore et natis recipiebar. Quid facerem? Castro vitam praeposui: pro castro libertatem merui. Et en omnibus privatus, omnium opem deposco! His si dux contraire audeat, nobis tantum singulariter congrediendum sit.

74. Oratio Rotberti pro Ludovico. — Quibus palam promulgatis, Rotbertus metropolitanus subinfert: —Quoniam, inquiens, domni atque serenissimi regis satis breviter ac dilucide digestam, optime ut arbitror conquestionem percepimus, consequens videtur, ut ejus causam in quantum fas est determinemus. Dux ergo quia omnia pene regni jura, in sese transfudit, eique viribus reniti non valemus, mitius hoc attemptandum arbitror, ut qui Deum non metuit, et hominem non reveretur, multa ratione multaque rerum consideratione, ad normam Deo juvante reducatur. Igitur juxta patrum decreta, et canonum regulam, inprimis ad satisfactionem fraterne monendus est, verbisque suasoriis ad id modestissime revocandus. Quod si post blandam revocationis ammonitionem resipiscere noluerit , omnium anathemate feriatur, hoc habentes praesidio, quod jam a domno papa correctus sit, jussusque a domini sui insectatione quiescere.

75. Responsio Marini legati pro eodem. — Atque his domnus Marinus subjunxit: —Reminiscor, inquiens, domnum papam ante hunc annum anathema in reos misisse qui hunc dominum et regem Francorum insectabantur; epistolam quoque suasoriam ut ab eo non deficiant, bonis quibuslibet delegatam, atque conquestionem de eadem re litteris expressam, iis quibus sanior mens erat delegatam fuisse. Unde et opinor justissime dictum, cum ante a papa vocatus atque correctus sit, nunc quoque caritatis gratia revocandus est, et diligentissima suasione ut a malis quiescat commonendus; et post omnium anathemate dampnandus. Et non solum ille, verum omnes qui ei in malis favere faventque. Sed hanc solum a nobis accipiet opem. Numquid vero ab alio quicquam opis accipiet? Ejus conquestio in sua clausula, opem omnium postulat. Sed si a nobis ei succurritur, a domno Ottone rege quid accipiet? Et decretalia sancta acclamant, postquam tirannis anathema dampnationis ab episcopis injectum est, a bonis quoque potentibus vim inferendam, ut si aecclesiasticis correctionibus ad normam redire nolunt, saltem potentium vehementi violentia ad bonum redire cogantur, ut vel invitis bona praestentur.

76. Oratio Ottonis regis pro eodem. — Ad haec rex Otto: —Multa, inquit, sunt patres beneficia, quae a vobis domno ac serenissimo regi Ludovico utiliter accomodari valebunt. Etenim si ejus insectatores armis divinis adoriamini, consequenter aut facili tumultu devicti labascent, aut si quid impetendum relinquetur, facilius nostris armis infirmabitur. Vos ergo jubente domni papae legato, vestri ordinis instrumenta exerite, ac tanti regis adversarios, anathematis gladio transverberate. Contra quae si cervicem postea erigere audeant, et dominicis interdictis resistere non formidant, nostrum exinde erit, quibus commissum est in hac mundi parte sanctam Dei aecclesiam tueri, ut in tales arma sumamus, hujusmodi debellemus. Et si necessitas adurgeat, strictis gladiis usque ad immanissimam caedem perditissimorum hominum deseviamus, habita in illos justissimae indignationis causa, quod illicita aggrediantur, et pro illicitis ammoniti, non corrigantur. Vos itaque tantum vestris insistite; et post modestiam vestram virtus nostra sequetur.

77. Epistola a sinodo ad Hugonem delegata . — Quibus dictis, mox sinodi decreto epistola descripta est palamque recitata, hanc verborum seriem tenens : —Sancta sinodus in palatio Angleheim sub domnis atque orthodoxis regibus Ludovico et Ottone utiliter habita, Hugoni duci. Quantis malis, quantaque persecutione vexaveris illam venerabilem Remorum metropolim, quanta quoque crudelitate debacchatus sis in dominum tuum regem, ora omnium locuntur, apud omnes agitatur. Quod quam sceleratum, et quam pernitiosum sit, divinae atque humanae leges copiosissime produnt. Unde et tibi compatientes, ab talibus te quiescere monemus. Et ad dominum tuum, multa mansuetudinis humilitate quantotius reverti hortamur. Quod si contempseris, priusquam in diversa referamur, anathemate sine dubio te perstringemus, donec aut satisfacias, aut Romam apud domnum papam ratiocinaturus petas. Cujus litteris jam bis monitus es, et a tanto facinore prohibitus. Unde et nos post illum, tercio jam te ad correctionem revocamus .— Quae totius sinodi auctoritate roborata, duci per legatos mox directa est.

78. Causa Artoldi. — Post haec surgens Artoldus archiepiscopus, rerum ordinem, sed et ipsius litis initium quae agitabatur inter sese et Hugonem sibi subrogatum episcopum, luculentissime disseruit. Quin et epistolam profert, nuperrime a domno papa sibi directam, per quam episcopatum sibi retinendum significabat. Post cujus interpretationem, Sigeboldus quidam praedicti Hugonis clericus, aliam mox epistolam sinodo porrexit, signo domni papae munitam, et ab Urbe a sese delatam. Quae etiam in conspectu episcoporum recitata atque diligentissime discussa est. In cujus textu id solum dicebatur, quod Rodulfus Laudunensis episcopus, Wido etiam Suessonicus, necnon et Hildegarius Belvacensis, ceterique Remensis dioceseos episcopi, ad sedem apostolicam pro restitutione Hugonis, et abdicatione Artoldi, epistolam miserint. Unde et domnum papam ad eorum vota, eorumque petitionem, omnia fieri velle. Post cujus recitationem, praedicti mox consurgentes episcopi, epistolae sententiam penitus confutarunt ac calumniarum injectorem hominem perditissimum adclamarunt. Quibus cum contraire non posset, quibusdam maledictis eos adortus, publice de perfidia criminabatur .

79. Calumniatoris episcoporum reprobatio . — Tunc a domno Manino decernitur, ut recitentur capitula de calumniatoribus prolata. Quibus mox lectis, cum calumniator reniti non posset, episcoporum inditio diaconatus quo fungebatur officio privatur, et a conspectu sinodi contumeliose reprobatus, exire compellitur. Artoldo vero pontificatus dignitatem secundum canonum instituta, patrumque decreta, sinodus habendam decernit, atque corroborat, eo quod nullius concilii rationibus interesse refugerit. Atque haec prima consessionis die constituta sunt.

80. Secunda vero die, post recitatas sacrae auctoritatis lectiones, et domni Rotberti allocutionem, a venerabili Marino constituitur, ut quoniam juxta sacrae legis sententiam, pontificalis dignitas Artoldo restituta est, in ipsius pervasorem sinodalis proferatur censura. Recitantur itaque decreta canonum, et sanctorum instituta patrum, Innocentii, Alexandri, Simmachi, Sixti, Celestini, Zozimi, Leonis, Bonefacii, aliorumque sanctae Dei aecclesiae doctorum illustrium. Quorum decretis, unanimiter anathematizant, atque ab totius aecclesiae communione sequestrant, Hugonem Remensis aecclesiae pervasorem, donec resipiscentem peniteat, ac pro facinore offensis satisfaciat.

81. Cf. Legg. II. 24. l. 55. — Reliquis autem diebus decretum est de incestis et illicitis presbiterorum conjugiis, de presbiteris quoque eukaristiam indigne tractantibus, de aecclesiis etiam a laicis indebite usurpatis; aliaque nonnulla ibi prolata fuere, quae diligentissime investigata, atque utiliter diffinita sunt; sicque sinodus soluta est. Indicitur vero post dies 30 iterum habenda Lauduni in basilica sancti Vincentii martiris, ut ibi exeratur anathema in Hugonem tirannum.

82. Anathema episcoporum iu ducem ejusque fautores. — Quibus diligenter ac canonice peractis, Ludovicus rex ab Ottone rege militum copias duce Chonrado, contra Hugonem tirannum accipit. Quae dum per dies 40 colligerentur, episcopi supradicti tricesima die post peractam sinodum in basilica sancti Vincentii martiris apud Laudunum sub rege Ludovico collecti sunt . Et iterum praesidente praedicto Marino, post sacrae Scripturae paginas, quae ibi recitatae et multa consideratione discussae sunt, Hugonem tirannum anathemate damnant, et a sancta aecclesia pellunt, nisi resipiscens domino suo satisfaciat, aut Romam pro sui absolutione apud domnum papam ratiocinaturus petat. In qua etiam sinodo, agitur de episcopis qui cum duce evocati fuere, et distulerunt venire, de iis etiam qui consecrationi Hugonis episcopi jam abdicati illicite interfuerunt, vel qui ab ipso pulso, vel post abdicato, contra fas videbantur promoti. Damnantur itaque duo pseudoepiscopi ab Hugone ordinati, Tetbaldus scilicet et Ivo, quorum prior a pulso sacratus est Ambianensium episcopus, alter vero ab abdicato Silletensium. Damnatus et Adelelmus Laudunensis aecclesiae diaconus, a Rodulfo suo episcopo insimulatus, eo quod Tetbaldum excommunicatum in aeclesiam temerarius introduxerit. Hi enim in anteriore sinodo cum duce jam evocati, satisfacere contempnebant. Vocatur vero Hildegarius Belvacensium episcopus, domni Marini et episcoporum legatione, ut aut ad eos veniat, aut sedem apostolicam pro suo facinore ratiocinaturus petat, eo quod interfuerit ordinationi supra jam dictorum pseudoepiscoporum. Vocatur et Heribertus, Heriberti tiranni filius, ob mala quae aecclesiis vel episcopis immaniter inferebat. Wido vero Suessionicus episcopus, cum a plurimis laceraretur, eo quod ipse Hugonem episcopum sacrasset, in sinodo reum sese confitens, et multa penitentia reatum deplorans, intercedentibus apud sinodum Artoldo atque Rotberto archiepiscopis, absolvi ab eis obtinuit. Wicfridus quoque Morinensis episcopus, qui criminabatur interfuisse, immunis a crimine reperitur. Affuit vero Transmari Noviomensis episcopi legatus, Silvester presbiter, episcopum suum tanta vi febrium detentum asserens, ut ad sinodum venire nequiverit, quod etiam in conspectu sinodi testibus approbavit. Post haec episcopi in sua referuntur. Domnus vero Marinus, ab Ottone rege per legatos rogatus, in partes Germaniae secedit, ibique aecclesiam Vuldensis monasterii dedicat, et hieme exacta, Romam redit. His expletis, Rodulfus Laudunensis episcopus, ultimo corporis dolore confectus, hac vita decedit. Succedit ei vero frater regis ex concubina Rorico, omni rerum scientia inclitus.

83. Rex cohortes Mosomum mittit et capit. — Interea exercitu ex omni Belgica duce Conrado apud regem collecto, tres cohortes rege jubente Mosomum mittuntur. Compererat etenim Hugonem abdicatum ibidem reclusum, multaque rei militaris inopia eum haberi. Cohortes ergo oppidum in ipso crepusculo aggressae, repentina oppugnatione circumquaque infestant. Instant quoque magnanimiter capere. Et quia revera milites paucissimos, armaque vix aliqua sciebant, indesinenter vires exerunt, armisque adurgent. At aliis fatigatis, alii intacti succedunt. Sicque sine intermissione paucissimos, numerosi atterunt. Oppidani vero assidua expugnatione attriti, die altera jam sole occiduo omnes cum domino ad deditionem coguntur. In quo tumultu, quo genere fugae nescitur, Hugo abdicatus evadit. De militibus vero qui potiores videbantur, capiuntur, ac oppido aliis deputatis, regi deducuntur.

84. Rex Montem acutum capit. — Rex vero castrum quod dicitur Mons-acutus, quod etiam est Lauduno contiguum, cum exercitu oppugnabat. Et quia non satis adhuc murorum firmamento claudebatur, nec multitudo militum sufficiens commode ibi cohabitare poterat, urgenti obsidioni diutius resistere oppidani non patiuntur. Victi ergo cedunt, ac resistere quiescunt. Oppido itaque capto, rex suos deputat, et sic exercitum Lauduno inducit; obsidionem per loca commoda disponit, viresque admodum confert . Saepissime eminus decertatum est. Comminus etiam dimicatum novies. Nullo vero prosperioris fortunae successu, regius impetus eo tempore enituit. Imminebat etenim hiemis intemperies, unde et bellicae machinae in articulo temporis fabricari non poterant, sine quibus tanti montis eminentia expugnari non potest. Regis itaque jussu exercitus redit, hieme transacta rediturus. Rex vero Remis sese privatum recepit.

85. Hugo autem dux, episcoporum anathema vilipendens, ac regi subdi contempnens, cum multis Nortmannorum copiis regiam urbem Suessonicam aggreditur, multaque obsidione premit. Alios itaque adortus gladio enecat, alios vero nube sagittarum ac balistarum loetaliter sauciat. Injectisque jaculo ignibus, domum matris aecclesiae succendit. Claustrumque canonicorum ac partem civitatis majorem, ignibus solo tenus combussit. Quam cum capere non posset, in pagum Remensem ubi rex tunc privatus morabatur, iter truculentus reflectit. Cujus adventum ii qui ruri degebant audientes, in aecclesias sanctorum cum suis rebus confugiunt. At tirannus pauperum turbis inmisericors, eorum plus quam 560 intra aecclesias succendisse traditur. Et sic ad sua refertur.

86. Rex vero Ludovicus Gerbergam reginam ad Ottonem fratrem suum dirigit, ut sibi copias acceleret . Proficiscitur itaque imminente sollempnitate pascali, et Aquisgrani palatio sanctum pascha cum fratre Ottone celebrat. Conveniunt ex Germania principes nonnulli. Adsunt ex Belgica universi. Nec desunt legati Grecorum, Italorum, Anglorum, atque aliorum plurimae legationes populorum. Regina ergo cum fratre consilio habito, et accepta ab eo auxilii pollicitatione, secura ad regem Ludovicum redit.

87. Ludovicus vero in tirannum iratus, nimio animi fervore Ottonis auxilium praevenire meditabatur. Arbitrabatur etenim, quoniam in longa exercitus exspectatione, injuria inulta videretur. Confert itaque cum patre meo consilium, eo quod ejus esset miles, consiliis commodus, facundia simul et audatia plurimus. Unde et rex admodum ei consuescebat, et apud eum sepissime consultabat. Dictabat ergo pater meus apud regem et paucos qui intererant, ordinem capiendi Laudunum ita. Primum sese observaturum oportunitatem aiebat, et an loci habitudo id ferret, an etiam cives in observatione urbis cautissimi haberentur, diligentissime exploraturum sese memorabat. Deinde dicebat efficaciter se adeo ordinaturum omnia, et sic ad effectum utiliter reducturum, ut nulli post sese quicquam negotio inperfecto supplendum relinqueretur.

88. Rege ergo per dies aliquot Remis demorante, Rodulfus — sic enim pater meus dicebatur commoditatem patrandi negotii per suos explorabat. Missisque exploratoribus, comperit agasones civium per dies singulas exire ab urbe tempore vespertino quinquagenos aut sexagenos, et farraginis fasciculos equis in urbem deferre, capitibus ob solis ardorem obvolutis. Idque cotidie, et tempore eodem. Quod cum ab observatoribus patri meo relatum fuisset, simili eos exercitio posse falli advertit. Refert ergo sese ad regem, et sic apud eum praesentibus paucissimis concepta effundit:

89. —Magnum quidem, inquiens, o rex videretur, si hoc negotium solummodo armis viribusque esset attemptandum. Sed quia per astutiam ejus principium utilitas aggredi suadet, prout mihi videtur, cohortes aliquot secus montem in abditis ponendae sunt. Exspectandum etiam qua tempestate equos educant agasones herbatum potatumque. Qui cum in suo tempore egressi fuerint, et ab observatoribus eorum egressus et numerus nobis referetur, mox ad eorum numerum lectissimi juvenes eodem scemate, eodemque numero capitibus ut ipsi pilleatis farraginem in equis ad portam deferant, unde paulo ante agasones exierant, acsi ipsi agasones redeant. Qui cum altitudine fasciculorum aspectum protegere possint, facili ingressu urbem penetrabunt. Et ne quid impossibile a me dictum suspiceris, eorum ducem me in hoc certamine offero. Animo tantum sint constanti. Successus vero Deo volente prosperabitur. Si ergo tempestivius cives insidias advertant, bellumque nobis paucioribus inferant, fixum nobis animo sit, aut portae ingressum tantum tueri, donec tubae clangore excitatae cohortes nobis subveniant, aut multa constantia in loco quem quisque possidebit, magnanimiter emori.

90. Hujusmodi rerum dispositio omnibus apta videtur. Observatores itaque directi, agasonum consuetudinem, eorumque habitum, tempus quoque et numerum promtissime referunt. Ad eorum quoque relatum cohortes in abditis secus montem dispositae sunt. Pro numero etiam agasonum milites cum patre meo jurati ad peragendum rei negotium diriguntur. Agasones itaque numero 60 sumptis armis more solito per montis devexa capitibus pilleatis, ad farraginem descendunt. Et circa carices colligendos occupati, moram regrediendi aliquantisper faciunt. At pater meus et ii qui jurati cum eo erant, vehementi animo succedunt; factoque agmine pilleatis capitibus more agasonum cum fasciculis farraginis tempestivius reditum accelerant, magnitudine fasciculorum vultus penitus abdentes. Quibus advenientibus porta patefacta est. Et indivisi urbem penetrant. Fasciculos itaque abiciunt, et gladios educunt. Tubis personant, magnisque clamoribus urbem conturbant. Urbani ergo insidias comperientes, cum armis in hostes feruntur. Instant omnes, et validissime plurimi paucos adurgent. At regii milites, a leva quidem turri, a dextra vero domibus, a tergo autem muro urbis protegebantur, omnem vim belli ante habentes; unde et tutius congrediebantur. Nec ulterius in hostes audebant progredi, ne adversarii a tergo portam pervasam repeterent, et ne sic facti hostium medii, interirent. Instat itaque quisque in loco quem possidet. Et jam nimium omnes sauciati pene deficiebant, cum regiae cohortes tubis excitatae, ab abditis erumpunt, multoque impetu jam prope victis subveniunt, portamque defensam ingrediuntur, atque urbanos immani caede adoriuntur. Qui mox a cohortibus victi ac comprehensi sunt, praeter paucos qui in turris praesidium sese receperunt.

91. Ludovicus ergo rex urbe potitus, cum nulla expugnatione turrim evincere posset, ab urbe eam secludit, obducto intrinsecus muro. Quod factum dux comperiens, cum exercitu accelerat. At nihil virium exerere valens, non sine merore ad sua redit. Illud tantum fecisse fertur, quod arci copias demiserit.

92. Aderat tempus quo rex copias ab Ottone rege praestolabatur. Adest ergo Chonradus dux cum exercitu ex tota Belgica, ab Ottone rege missus. Ludovicus vero rex cum exercitu de Belgica ducis terram ingreditur. Primum vero urbem Silletum adit. Ibi autem primum certamen habere volens, impedimenta quaeque ab urbe amovet. Succendit itaque suburbium, circumquaque, ac quidquid extrinsecus exstare videbatur, in planiciem redigit. Obsidionem deputat, urbemque circumdat. Gravi congressu utrimque dimicatum est. Utrimque quam plurimi sauciantur. Belgae vero quia ab urbanis nimium arcobalistis impetebantur, resistere quiescunt. Nihil enim contra nisi tantum scutorum testudine utebantur. Unde et regio jussu, ab ea urbe discedunt, non solum ob arcobalistarum impetum, verum etiam ob turrium plurimarum firmamentum.

93. Aliorsum itaque iter retorquent, et usque ad fluvium Sequanam, quidquid ducis visum est per 40 miliaria immanissime insectati sunt. Sed cum fluvius equitatum regium ulterius prohiberet, rex gratias exercitui reddit, et secum usque quo a se dividerentur reducit. Dux autem e vestigio exercitum collectum in pagum Suessonicum deducit.

94. Ubi cum in regem conaretur, intervenientibus episcopis Widone Autisidorense et Ansegiso Trecasino, jurejurando utrimque accepto sub pace sequestra usque in pascha ratio eorum dilata est. Quae omnia Julio mense gesta sunt.

95. Quo etiam tempore, sinodus Romae habita est in basilica sancti Petri apostoli, praesidente domno Agapito papa. In qua etiam ipse domnus papa, concilium anteriore anno apud Angleheim habitum, coram episcopis Italiae roboravit, et ab eis roborari constituit. Hugonem quoque Galliarum ducem, in supradicta sinodo dampnatum, ipse etiam condempnat, donec regi suo satisfaciat, aut Romam veniat inde ratiocinaturus. Moxque anathema descriptum et a sinodo roboratum, episcopis Galliarum destinatur.

96. (950.) Episcopi itaque Galliarum anathemate moti, apud ducem colliguntur, et inde gravissime conqueruntur. Ex decretis patrum, sacrisque canonibus duci demonstrantes, neminem stare pertinaciter adversus dominum suum debere, nec temere in eum quicquam moliri. Illud etiam promptissime monstrant, secundum apostolum regem honorificandum, et non solum regem verum omnem potestatem majorem subjectis dominari debere asserunt. Preter haec quoque perniciosissimum esse, apostolicum anathema pertinaciter vilipendere, cum id sit gladius qui penetrat corpus usque ad animam, et sic mortificatos a regno beatorum spirituum repellat. Sibi etiam periculo esse memorant, si id quod animabus periculum ingerit, neglegentes non innotescant.

97. Talibus dux persuasus, regi humiliter reconciliari deposcit, eique satisfacturum sese pollicetur Hujus concordiae et pacis, ordinatores fuere, Chonradus dux et Hugo, cognomento Niger, Adalbero quoque atque Fulbertus episcopi. Et die constituta rex et dux conveniunt. Ac secus fluvium Matronam conlocuti, principibus praedictis internuntiis, in summam concordiam benignissime redierunt. Et quanto vehementius ante in sese grassati fuere, tanto amplius exinde amicitia se coluere. Hugo itaque dux per manus et sacramentum regis efficitur, ac turrim Laudunicam suis evacuatam, regi reddit; multam abinde fidem se servaturum pollicens.

98. (951.) Jussus ergo ab rege, in Aquitaniam exercitum regi parat. Quo in brevi collecto, causis rerum exigentibus ad interiores Burgundiae partes rex secum exercitum dirigit. Cum ergo in agro Matisconensium castra figeret, occurit ei Karolus Constantinus, Viennae civitatis princeps, ejusque efficitur, fidem jurejurando pactus. Hic ex regio quidem genere natus erat, sed concubinali stemmate usque ad tritavum sordebat, vir grandevus, et multis bellorum casibus saepissime attritus, et qui in superioribus piratarum tumultibus felici congressu insignis multoties enituit. Affuit etiam Stephanus Arvernorum praesul, ac regi sese commisit. Necnon et a Wilelmo Aquitanorum principe legati industrii affuere, pro suo principe ex fide habenda sacramenta daturi. Quibus postquam jussa regalia data sunt, rex in urbem Vesontium quae est metropolis Genaunorum, cui etiam in Alpibus sitae Aldis Dubis praeterfluit, cum duce exercitum deducit. Atque ibi Letoldus ejusdem urbis princeps, ad ejus militiam sacramento transit.

99. Quibus feliciter atque utiliter habitis, cum autumno maturante, elementorum immutatio fieret, rex colerico vexatus, in acutam febrem decidit. Cum ergo aegritudine pressus, militaria curare non posset, dux ab eo jussus exercitum reducit. Letoldus vero princeps, in ipsa regis aegritudine fidelissime atque humanissime regi famulatur. At die cretica post febris initium, impariter veniente, firmiter et inrecidive convaluit. Transactisque diebus 30 post corporis reparationem, cum Letoldo principe in Franciam redit.

100. Et cum jam Burgundiae extrema attingeret, viatorum relatu comperit, quosdam qui latrociniis et discursionibus provinciam infestabant, Angelbertum scilicet et Gozbertum, munitionem quae dicebatur Briona exstruxisse, quo etiam post flagitiosa exercitia sese recipiebant. Hanc igitur rex aggressus, obsidione circumdat; pugnaque continua ac fame atterit; et tandem capit, solotenusque diruit. Latrunculos vero petente Letoldo sub sacramento abire permittit.

101. Inter haec cum rex in partibus Burgundiae adhuc detineretur, Aethgiva mater ejus regina eo ignorante Heriberto comiti nupsit, et relicta urbe Lauduno ab eo deducta est. Quod rex vehementer indignans , redire maturat, et cum Gerberga, regina uxore Laudunum ingreditur. Et a matre auferens praedia et aedes regias, uxori delegat.

102. Interea Gerberga regina, Lauduni geminos enixa est. Quorum alter Karolus, alter Heinricus vocatus est. At Heinricus mox post sacri baptismatis perceptionem, in albis decedit. Karolus autem cum naturali virium robore educatur.

103. Ludovicus vero rex, Remos rediens, cum fluvio Axonae propinquaret, per campestria lupum praeire conspicit. Quem equo emisso insecutus, per devia exagitat. Ad omnes ferae declinationes equum impatiens obvertebat. Nec quiescere paciebatur, donec equestri certamine fugientem evinceret. Equus ergo per invia coactus, cespite offendit atque prolabitur. Rex vero gravissime attritus casu, et a suis exceptus, cum multo omnium merore , Remos deportatur. Infestis itaque doloribus toto corpore vexabatur. Et post diutinam valetudinem corruptis interius visceribus ob humorum superfluitatem, elefanciasi peste, toto miserabiliter corpore perfunditur. Qua diutius confectus, anno regni sui 18 a natu autem 36 diem vitae clausit extremum, sepultusque est in coenobio monachorum sancti Remigii, quod distat fere miliario uno ab urbe, cum multis omnium lamentis.
 

    LIBER TERTIUS.

1. Peractis autem exequiis, Gerberga regina, legatos dirigit fratribus suis, Ottoni regi, ac Brunoni ex praesule duci; necnon et Hugoni Galliarum duci, petens per eos, Lotharium filium suum in regnum patri defuncto succedere. Adveniunt itaque ab Ottone rege omnes ex Belgica duce Brunone principes, sed et ex Germania aliqui. Adest etiam Hugo Galliarum dux. Conveniunt quoque Burgundiae et Aquitaniae simulque et Gothiae principes. Episcopi etiam e diversis regionum urbibus conveniunt. Atque hi omnes in urbem Remorum apud Gerbergam reginam pari voto collecti sunt. Omnium fit consensus; omnibus animo inest, Lotharium patri defuncto succedere.

2. Universorum itaque consensu, a domno Artoldo Remorum metropolitano, favente Brunone ejus avunculo, principibusque diversarum gentium laudantibus, Lotharius duodennis, rex creatur in basilica sancti Remigii, ubi pater suus tumulatus cum aliis regibus sepultis quiescebat. Creatusque rex, a matre Gerberga simulque et principibus Laudunum , ubi ex antiquo regia esse sedes dinoscitur, magna rerum ambitione inclitus deducitur. Dux continue ei individuus assidet; et ad multam regis benivolentiam animum intendens, postquam principes in sua discessere, privatis cum rege colloquiis coutebatur. Et ut suae fidelitatis virtutem penitus demonstraret, regem ejusque matrem suas urbes et oppida in tota Neustria visere petit, obtinetque.

3. Deducitur ergo a duce rex cum matre regina per Neustriam, ac ab eo decentissime excipitur Parisii, Aurelianis, Carnoti, Turonis, Bleso, aliisque quam plurimis Neustriae urbibus oppidisque. Inde quoque cum exercitu in Aquitaniam feruntur. Et praemissis legatis, cum Wilelmus princeps occurrere nollet, Pictavim adoriuntur, principem ibi esse rati. Cum ergo exercitus vehementissime urbem attereret, et diutissime pugnam urbanis inferret, a quibusdam regiis castrum sanctae Radegundis urbi contiguum, clandestina irreptione captum atque succensum est. Comperto vero principem non adesse, tandem post duorum mensium dies, victus indigentia exercitu fatigato, ab obsidione disceditur.

4. Wilelmus vero Arverniae fines perlustrans quae est Aquitaniae pars, ab oppidis milites educebat, ad pugnam exercitum colligens. Collectoque in regem fertur. Quo rex comperto, duce favente exercitum in hostem reducit. Signisque infestis congreditur. Acerrime dimicatum est, nonnullis utrimque fusis. Sed regio equitatu praevalente, Aquitanos fuga exagitat. Regiae vero acies promtissime insecuntur. In qua fuga nonnulli Aquitanorum interfecti, plurimi autem capti fuerunt. Wilelmus vero devia secutus, cum duobus vix per abrupta profugit.

5. Rex ergo prospero belli successu insignis, acies iterum Pictavis inferri jubet. Arbitrabatur etenim, urbem tunc facillime capi posse, cum exercitus recentis belli animositate adhuc ferveat, et urbani multo detineantur metu, ob principis sui fugam, ejusque militum infelicem eventum. Dux itaque regis magnanimitatem multo favore excipiens, exercitum licet fatigatum, et tamen sua benignitate captum, urbi reducit. Urbani vero belli casu exanimes, vitam deposcunt, et pro urbis illesione supplicant. Cum autem exercitus urbem vi vellet irrumpere, et spolia asportare, dux habita apud eos dissuasione, intactam rege jubente reliquit. Rex autem ab urbanis obsides quot vult capit. Sicque duce interveniente, urbs ab exercitu liberata est, et sub pace sequestra obsidio solvitur. Prosperaque rerum fortuna, rex cum duce et exercitu Laudunum repetit. Dux vero Parisii receptus, in egritudinem decidit, qua nimium affectus, vitae finem accepit (956). Sepultusque est in basilica sancti Dionisii martiris.

6. Interea Ottone rege Bulizlao Sarmatarum regi bellum inferente, Ragenerus quidam quem Otto rex ob custodiam in Belgica dimiserat, multa quae illicita erant praesumebat. Inter quae aedes regias et praedia regalia Gerbergae reginae quae in Belgica erant, tirannica temeritate pervadit. Regina vero apud suos de repetendis praediis et aedibus regiis privatim consultare non distulit.

7. Inter quos cum pater meus hujus rei dispositioni videretur idoneus, ab eo id summopere ordinandum petebatur. Quod etiam ipse disponendum suscipiens: —Sinite, inquit, per dies aliquot me istud explorare. Et si quidem nostris viribus id par fuerit, procul dubio per hoc temporis intervallum contemplabimur. Ad alia interim vos ipsos conferte. Illud tantum a vobis expediatur, ut si a Deo nobis rei gerendae oportunitas conferatur, apud vos nulla mora attemptandi opus habeatur. Sic quoque a sese soluti sunt.

8. Pater meus itaque ad oppidum praedicti Rageneri quod dicitur Mons castratiloci , ubi etiam uxor ejus cum duobus filiis parvis morabatur, quosdam suorum quos ipse in militaribus instruxerat dirigit, qui loci habitudinem militumque numerum, rerum etiam fortunam ac famulorum exitum, vigilumque diligentiam, cautissime considerent. Procedunt itaque duo tantum in habitu paupertino, ac usque ad oppidi portam deveniunt. Exstruebantur tunc muri per loca potioribus aedificiis. Unde et lapidum caementique portitores, saepe per portam egrediebantur, regrediebanturque praesente eorum qui operi praesidebat . Adsunt exploratores, et ad comportandum lapides offerunt sese. Deputantur operi. Daturque eis clitellaria sporta. Comportant itaque caementum ac lapides, ac nummos singulos, singuli in dies accipiunt. Ante dominam etiam cum latomis et caementariis bis cibati sunt, curiose omnia contemplantes. Dominae etiam cubiculum, ejusque natorum diverticulum, sed et famulorum egressum et regressum, actionumque tempestatem, ubi etiam oppidum insidiis magis pateat, multa consideratione pernotant. Et diebus quatuor consumtis, dies imminebat dominica. Sicque accepta laboris mercede , ab opere soluti sunt. Redeunt igitur omnibus exploratis, ac patri meo talia referunt.

9. Ille in multa spe omnia ponens, regina conscia, cum duabus cohortibus oppidum adit, ac ducentibus iis quos praemiserat, per locum competentem nocturnus ingreditur. Portas et exitus omnes pervadit, ac custodes, ne quis effugiat, deputat. Ipse ad cubiculum dominae, ferventissimus tendit. Eumque ingressus, matrem cum duobus natis comprehendit. Alii vero ornamentis asportandis insistebant. Comprehendit et milites, oppidumque succendit. Quo combusto, cum domina et natis, militibusque comprehensis, ad reginam Gerbergam reversus est.

10. Quod Ragenerus comperiens, tanta necessitate ductus, Brunonem fratrem reginae postulat, ut mature colloquium quo jubeat regina constituatur, ubi ipse uxorem et natos recipiat, et regina aedes et praedia resumat. Quod etiam statuto tempore factum est. Nam habitis utrimque rationibus, regina a tiranno praedia recepit, et ipse uxorem et natos, militesque reduxit .

11. (959.) His ita gestis, Rotbertus Trecarum princeps, Heriberti tiranni filius, Hugonis vero abdicati frater, Lothario regi injuriam hac arte molitus est. Castrum regium quod Divion dicitur, secus Oscaram torrentem conditum, multa cupiditate sitiebat, eo quod per eum si id habere posset, optimam Burgundiae partem ad suum jus transire posse arbitrabatur. Illum itaque qui castro praeesse videbatur, de transfugio ad sese per legatos alloquitur, plurima spondens, et majora sub jurejurando pollicens. Apud regem quoque multam rerum inopiam asserens, apud sese vero sufficientes opes, oppida nonnulla, aliaque desiderabilium insignia vehementissime protestans. Tunc juvenis rerum cupidine captus, pro transfugio mercedem quaerit. At illi mercedis nomen edicunt. Ille vero ex promissis jusjurandum postulat, capitque. Et tempore congruo, tirannum cum multa militum manu, intra oppidum excipit, ac sese ei commitens, fidem pro militia accommodat. Pervaso autem oppido, regii milites contumeliose pelluntur. Deputantur vero ibi milites tiranni.

12. (960.) Perlata sunt haec ad regem. Rex vero Brunoni avunculo legatos dirigit, copias ab eo postulans. Nec moratur Bruno, et cum duobus milibus armatorum ex Belgica, terram tiranni occupat, urbemque Trecasinam obsidione circumdat. Rex vero cum matre, erepto castro exercitum inducit. Cum ergo duplici exercitu tirannus urgeretur, caedit, et ab rege indulgentiam petit. Coactusque obsides et sacramenta dat; et insuper oppidi proditorem victus tradit. Qui mox prolata ab rege sententia, ante oppidi portam, coram patre decollatur.

13. (961.) Rex vero oppido potitus, cum matre Laudunum redit. Huc ex diversis regionibus ad regem principes confluunt. Adsunt quoque ducis defuncti filii duo, Hugo et Otto, qui etiam regi fidelem militiam per jusjurandum coram omnibus spondent. Quorum benignitati rex non imparem liberalitatem demonstrans, Hugonem pro patre ducem facit, et insuper terram Pictavorum ejus principatui adjicit; Ottonem vero Burgundia donat.

14. In qua rerum distributione cum domnus ac reverendus Artoldus metropolitanus admodum in die laborasset, et prae solis fervore toto corpore sudasset, cum vestem abjiceret, per poros calore apertos, frigus autumnale irrepsit. Natoque ex interno frigdore epatis morbo, nimiis doloribus confectus, pridie Kalend. Octobr. a suo praesulatu annis 20 diem vitae clausit extremum.

15. (962.) Cujus peractis exsequiis, Hugo nuperrime dux Francorum ab rege factus, regem suppliciter adit, petitque pontificalem dignitatem ei restitui, eo quod ipse ante Artoldum ipsam adeptus fuerit, et non suo facinore sed Rodulfi regis invidia, Artoldum ei superductum memorat. Persistebat itaque ut redderetur. Et statim decreto regio, sinodus episcoporum post dies 40 habenda indicitur.

16. Colligitur ergo consummatis diebus in pago Meldensi secus fluvium Matronam, in vico qui vocatur . . . , ex Remensi ac Senonensi provinciis, sinodus 13 episcoporum praeside Senonense pontifice. Inter quos etiam fautores aliqui pro parte Hugonis videbantur, et maxime illi qui duci consuescebant, utpote Aurelianensis, et Parisiacus, Silletensis, quoque. Atque hi publice consultabant. Renitentibus autem Roricone Laudunensi, et Gubuino Catalaunico episcopis, et vehementissime asserentibus, quod a multitudine episcoporum excommunicatus, a minore eorum numero absolvi non posset, relinquitur ratio differenda, usque ad interrogationem papae Romani.

17. Nec multo post, et legatio dirigitur in Gallias a domno Johanne papa, qui jam succedebat Octoviano , domni Agapiti successori; asserens praedictum Hugonem abdicatum, tam sinodo Romana, quam Papiae nuperrime habita, ab episcopis Italiae anathematizatum, nisi ab iis quae illicite repetebat quiesceret. Qua legatione omnibus intimata, quaerimoniae ratio pessumdata est. Hugo itaque a fratre suo Rotberto receptus, nimia anxietate intra dies paucissimos Meldi defunctus est.

18. Bruno itaque metropolitanus et dux, cuidam ex collegio canonicorum Mettensium nomine Odelrico apud regem praesulatum quaerebat. Quod cum obtinuisset, coram adesse facit. Qui vir memorabilis, cum esset divitiis et nobilitate, litterarumque scientia adeo clarus, an rege largiente episcopatum suscipere audeat sciscitatur. Etenim tunc expetebatur a quodam illustri, cui a duce auxilium ferebatur. At ille utpote vir magnanimus, si rex largiatur, sese contra omnes et suscepturum et defensurum respondit. Quod etiam multam sibi ducis invidiam comparavit.

19. Ordinatur itaque in basilica sancti Remigii ab episcopis Remensis metropolis diocesaneis, Widone scilicet Suessonico, Roricone Laudunensi, Gibuino Catalaunico, Hadulfo Noviomensi , atque Wicfrido Virdunensi (963). Factusque praesul, mox tirannos qui suae aecclesiae res pervaserant, ut ad satisfaciendum redeant, jure aecclesiastico advocat. Atque inde per tres dierum quadragenas concessit esse consulendum.

20. (964.) Evoluto vero tempore, Tetbaldum Turonicum cum aliis rerum aecclesiasticarum pervasoribus anathemate damnat. Post non multos autem dies penitentia ducti, ad praesulem satisfacturi redeunt, atque res pervasas legaliter reddunt (965). Recipit itaque domnus praesul ab Heriberto quidem Sparnacum vicum populosum ac opulentum, ab Tetbaldo vero castrum Codiciacum, eosque a vinculo anathematis absolvit. Et Tetbaldi quidem filio, qui sese sibi commiserat, militaturum, castrum sub conditione servandae fidelitatis concedit.

21. Quo etiam tempore Arnulfus Morinorum princeps, hac vita decessit. Cujus terram Lotharius, rex ingressus, filio defuncti liberaliter reddit, eumque cum militibus jure sacramentorum sibi annectit .

22. (969.) Huic quoque regalis nobilitatis vir Adalbero, ex Mettensium similiter collegio, strenue ac feliciter successit. Qui quanto suis profuerit, et quanta ab aemulis plus justo passus sit, opere sequenti declarabitur. Hic in initio post sui promotionem, structuris aecclesiae suae plurimum studuit. Fornices enim qui ab aecclesiae introitu per quartam pene totius basilicae partem, eminenti structura distendebantur , penitus diruit. Unde et ampliore receptaculo, et digniore scemate, tota aecclesia decorata est. Corpus quoque sancti Kalisti papae et martiris, debito honore in ipso aecclesiae ingressu, loco scilicet editiore collocavit; ibique altare dedicans, oratorium fundendis Deo precibus commodissimum aptavit. Altare praecipuum crucibus aureis insigniens, cancellis utrimque radientibus obvelavit.

23. Preter haec etiam altare gestatorium non viliori opere effinxit. Super quod sacerdote apud Deum agente, aderant quatuor evangelistarum expressae auro et argento imagines, singulae in singulis angulis stantes. Quarum uniuscujusque alae extensae, duo latera altaris ad medium obvelabant. Facies vero agno immaculato conversas intendebant. In quo etiam ferculum Salomonis imitari videbatur. Fecit quoque candelabrum septifidum; in quo cum septem ab uno surgerent, illud significare videbatur, quod ab uno Spiritu septem gratiarum dona dividantur. Nec minus et arcam opere eleganti decoravit; in qua virgam et manna id est sanctorum reliquias operuit. Coronas quoque non minima inpensa fabrefactas in aecclesiae decus suspendit. Quam fenestris diversas continentibus historias dilucidatam, campanis mugientibus acsi tonantem dedit.

24. Canonicos etiam qui in propriis hospiciis degentes, tantum sua curabant, jure communicatis vivere instruxit. Unde et claustrum monasterio addidit, in quo die morantes, cohabitarent, necnon et dormitorium, ubi noctu in silentio quiescerent, refectorium quoque, ubi de communi considentes reficerentur. Legesque ascripsit, ut orationis tempore in ecclesia nihil nisi signo peterent, praeter quod necessitatis afferret inpulsio. Cibum una taciturni caperent; post prandium, in gratiarum actione laudes Deo decantarent. Completorio vero expleto, silentium usque laudes matutinas nullatenus violarent. Jam horoscopo pulsante excitati, ad laudes persolvendas sese praevenire contenderent. Ante horam diei primam, libertas egrediendi a claustro, nemini concessa erat, praeter hos qui curis eorum insistebant. Et ne quis per ignorantiam quicquam faciendum relinqueret, sancti Augustini instituta, Patrumque decreta cotidie eis recitanda indixit.

25. Monachorum quoque mores, quanta dilectione et industria correxit, atque a seculi habitu distinxit, sat dicere non est. Non solum enim religionis dignitate eos insignes apparere studuit, verum etiam bonis exterioribus augmentatos nullo modo minui prudens adegit. Quos cum multo coleret amore, praecipua tamen beati Remigii Francorum patroni monachos caritate extollebat; unde et eorum res stabiliri in posterum cupiens, Romam concessit (971?). Et utpote vir nobilis et strenuus, et fama celibis vitae omnibus clarus, a beatae memoriae Johanne papa, cum multa reverentia exceptus est. A quo etiam post mutua colloquia jussus, in die natalitia Domini duodecim praecedentibus episcopis missarum sollempnia celebravit. In tanta ejus gratia habitus, ut ab eo rogaretur petere, si quid optaret.

26. Quod metropolitanus Adalbero de rebus sancti Remigii a papa Johanne privilegium fieri petiit — Tunc vir memorabilis sic exorsus: —Quoniam, inquit, pater sanctissime multa caritate filium complexus ad te amplius attraxisti, quod tibi onerosum sit petendum non arbitror. Novi enim, quod diligens pater, interdum filio gravari gaudeat. Sed illud petere me proposui, quod et tanto patri onerosum non fiat, et petenti satis commodi comparet. Est mihi in Galliis monachorum coenobium, non longe ab urbe Remorum situm. Ubi etiam beati Remigii Francorum patroni corpus sanctissimum decentissime quiescit, cui etiam honor exhibetur debitus. Cujus res in posterum stabiliri firmiter quaerens, vestrae auctoritatis privilegio confirmari inpraesentiarum deposco, terras videlicet cultas atque incultas, silvas et pascua, vineas ac pemeria , torrentes et stagna; castri quoque illorum munitatem, villarumque liberalem intra et extra potestatem, tandem etiam res omnes mobiles atque inmobiles vestri apostolatus dignitas solidet atque confirmet. Abbatiam quoque sancti Timothei martiris quae nostri juris esse videtur, sub vestri praesentia, horumque episcoporum testimonio eis concedo, ut inde pauperibus administretur, et memoria nostri servis Dei in coenobio habeatur. Haec igitur superioribus addita in jus praedicti sancti transeat, atque illius propria, vestra similiter auctoritate confirmetur.

27. Ad haec domnus papa: —Res, inquit, domni ac patroni nostri Remigii, nostri apostolatus sententia stabiliri tutasque in perpetuum fieri, quin etiam de tuo quicquid placet addi, libentissime concedo. Scripto etiam id roborari non solum mea, set et horum qui adsunt episcoporum auctoritate constituo.— Moxque scriptum iri jussit, coramque scriptum legi praecepit.

28. Cujus textus hujusmodi est: Johannes servus servorum Dei . . . . . . . . . . . .

29. Quod in auribus omnium qui aderant perlectum, sigilli sui nota insignivit, atque episcopis roborandum porrexit. Quibus gestis, metropolitanus domni papae atque episcoporum licentia digressus, Galliis sese recepit, directoque itinere sancti praedicti sepulchrum devotus petiit, eique in collegio monachorum privilegium scriptum legavit. Monachi datum excipientes, archivo servandum mandant, gratiasque pro tanta liberalitate decenter impertiunt.

30. Quod Adalbero privilegium in sinodo ab episcopis confirmari fecit . — His ita habitis, post sex mensium tempus ad montem sanctae Mariae , qui locus est Remorum diocesaneus, ab eodem metropolitano sinodus episcoporum habita est. Quibus considentibus, post quaedam sinodo utilia, atque sanctae aecclesiae commoda, metropolitanus coram sic concionatus ait: —Quoniam patres reverendi gratia sancti Spiritus hic collecti sumus, et quae de statu sanctae aecclesiae visa sunt utilia ordinavimus, restat adhuc res mihi adeo placens, et nonnullis nostrae aecclesiae filiis nunc et in posterum profutura; quam etiam vestrae dignitati indicandam arbitror, atque roborandam. Ante septem mensium dies, ut vobis quoque notissimum est, in Italiam concessi, Romamque deveni, ac domni et apostolici viri Johannis colloquio simulque et benivolentia familiarissime usus, ab eo petere si quid optarem monitus sum. Ratusque petendum ut res domni ac patroni nostri Remigii, suae auctoritatis privilegio contra quoslibet tirannos stabiliret, et abbatiam sancti Timothei martiris, a me datam illis uniret, id absque refragatione obtinui. Scripsit ergo, ac coram episcopis numero duodecim recitari jussit, eisque roborandum porrexit. Quod et domni papae sigilli nota insignitum, vobis quoque roborandum attuli, ut plurimorum auctoritate subnixum, nullorum machinatione quandoque valeat dissolvi. Unde et a vobis idem roborari volo.— Sinodus dixit: Roboretur. Prolatum igitur a metropolitano, in concilio recitatum est eisque porrectum, et ab eorum singulis manu imposita roboratum. Quod etiam a monachis qui ibi aderant exceptum, archivo monasterii relatum est.

31. Conquestio metropolitani de monachorum religione , rituumque correctione . — Inter hec quoque et alia utilia quae ibi constituta sunt, de monachorum religione a metropolitano motu gravissimo conquestio habita est, eo quod ritus a majoribus constituti, a quibusdam depravati et immutati viderentur. Unde et sub episcoporum praesentia ab eodem decretum est, ut diversorum locorum abbates convenirent, et inde utiliter consulerent. Hujusque habendae rationis tempus et locus mox constituta sunt, et sic sinodus soluta est.

32. Quod abbas Rodulfus abbatum primas fuerit. — Interea tempus advenit. Abbates quoque ex diverso in unum collecti sunt. Quorum praecipuus et primas constitutus est, vir divae memoriae Rodulfus, ex coenobio sancti Remigii abbas. Quo praesidente et praelaturae dignitatem tenente, alii circum dispositi sunt. Metropolitanus vero, ex adverso in cliotedro resedit. Qui primatis aliorumque patrum hortatu concionatus, sic praelocutus est:

33. Praelocutio metropolitani in sinodo abbatum . — —Magnum est patres sanctissimi bonos quosque convenire, si fructum virtutis quaerere elaborent. Inde enim et bonorum utilitates, et rerum honestas comparatur. Sicut econtra pernitiosum si pravi confluant, ut illicita quaerant et expleant. Unde et vos quos in Dei nomine collectos arbitror, optima quaerere hortor, atque ex malivolentia nihil moliri moneo. Amor secularis et odium, apud vos locum nullum habeant, quibus enervatur justitia, aequitas suffocatur. Vestri ordinis antiqua religio, ab antiquitatis honestate ut fama est supra modum aberravit. Dissidetis enim inter vos, in ipsa regularis ordinis consuetudine, cum aliter alter, alter aliter velit ac sentiat. Quapropter et sanctitati vestrae hactenus multum derogatum est. Unde et utile duxi, ut vobis hic gratia Dei in unum collectis, suadeam idem velle, idem sentire, idem cooperari, ut eadem voluntate, eodem sensu, eadem cooperatione, et virtus neglecta repetatur, et pravitatis dedecus vehementissime propulsetur.

34. Responsio primatis et in pravos indignatio . — Ad haec abbatum primas: —Quod hic, inquit, a te promulgatum est pater sanctissime, alta memoria condendum est, eo quod et corporum dignitatem, et animarum salutem affectes. Constat enim ad habitum virtutis neminem pervenisse, nisi quem talis animus munivit, quo et appetenda peteret, et vitanda refelleret. Unde et patet nos aliquid dedecoris contraxisse, quod ab appetendis aliquanto aberravimus. Quod etiam multa objurgatione reprehendendum est, cum nec ignavia nos praecipitaverit, nec inopia ad id impulerit.

35. Item indignatio primatis in monachos . — —Quae enim vis impulit, ut monachus intra claustra monasterii dominicis servitiis mancipandus, compatrem habeat, et compater dicatur? Et o quantum nostro ordini dissentiat considerate. Si inquam compater est, ut a verisimili probabile efferam, cum eo qui pater est ipse est pater. Si vero pater est, filium vel filiam habere dubium non est. Unde et scortator potius quam monachus dicendus est. Sed quid de commatre? Quid in hoc nomine a secularibus perpenditur, nisi turpitudinis consentanea? Hoc licet verisimile dicens, secularibus non praejudico, sed nostro ordini illicita reprehendo. Quod quia ineptum videtur, vestra interminatione inhibendum est.— His venerandus metropolitanus subjungens: —Si, inquit, placet sinodo interdicetur.— Sinodus dixit: —Interdicatur.— Metropolitani itaque auctoritate, omnium consensu inhibitum est.

36. Secunda primatis objectio. — Rursusque primas exorsus: —Adhuc, inquit, nostro ordini inimica proferam. In quo quidam dinoscuntur, quibus mos inolevit, ut soli a monasteriis egrediantur, soli foris nullo sui operis teste maneant, et quod pessimum est, absque fratrum benedictione et exeant, et sine ea redeant. Unde non dubium est, eos facilius posse falli, quos fratrum orantium benedictio non munit. Inde est quod turpitudo vitae, morum pravitas, proprietatis peculium, nobis a calumniantibus intenduntur. Unde etiam necesse est, ut his calumniis subdamur, cum repulsioni testes habere non possimus. Hoc quoque vestra censura prohibeat.— Sinodus dixit: —Prohibeatur.— Et memorabilis metropolitanus: —Hoc quoque, inquit, nostra auctoritate prohibemus.

37. Tertia primatis indignatio. — His quoque primas alia adjungens: —Quoniam, inquit, de vitiis nostri ordinis dicere coepi, nihil relinquendum putavi, ut his amotis, religio nostra acsi enubilata reluceat. Sunt enim inquam nostri ordinis quidam, quibus curae est pillea aurita capiti manifeste imponere, pellesque peregrinas pilleo regulari praeponere, pro abjectae vestis habitu, vestes lautissimas induere. Nam tunicas magni emptas, plurimum cupiunt, quas sic ab utroque latere stringunt, manicisque et giris diffluentibus diffundunt, ut artatis clunibus et protensis natibus potius meretriculis quam monachis a tergo assimilentur.

38. De superfluo vestitum colore. — —Quid vero de colore vestium? Unde tantum decepti sunt, ut dignitatis merita coloribus comparent. Nam nisi tunica nigro colore deceat, ea indui nullo modo placet. Quod si etiam nigro albus laneficii opere intermixtus sit, hic quoque talis vestem abjectam facit. Fulvus quoque abjicitur. Nec minus niger nativus, non sufficit, nisi etiam corticum inficiatur sucis. Atque haec de vestibus.

39. De calciamentorum superfluitate. — —De calciamentorum vero superfluitate quid referam? Tantum enim in his insaniunt, ut commoditatem sibi plurimam per ea auferant. Ea enim sic arta induunt, ut cippati pene impediantur. In quibus etiam rostra componunt; aures hinc inde erigunt; et ne folleant magno opere elaborant. Ut luceant quoque, famulis consciis indicunt.

40. De linteis et operibus superfluis. — —An lintea operosa atque pellicea operimenta sileam? Cum inquam a majoribus clementiae gratia prolenis indui pellibus mediocribus concessum sit, vitium superfluitatis irrepsit. Unde et nunc peregrinis operimentis limbos bipalmos circumducunt, atque pannis Noricis ea desuper duplicant. Linteis vero pro stragulis minime uti concessum est; sed a quibusdam minus religiosis, caeteris superfluis id additum est. Quorum numerus cum ex locis diversis plurimus esset, a pluritate malorum bonorum paucitati id persuasum est.

41. De femoralibus iniquis. — —Sed quid femoralia iniqua referam? Horum etenim tibiales quater sesquipede patent, atque ex staminis subtilitate etiam pudenda intuentibus non protegunt; in quorum compositione id uni non sufficit, quo duo contenti ad plenum esse valerent. Haec coram hic relata, an prohiberi veliis, indicate. Caetera vero nostris conciliis in privato corrigenda sunt.— Sinodus dixit: —Et prohibeantur.

42. Responsio metropolitani ad primatem. — Ad haec quoque metropolitanus subjunxit: —Gravitatis quidem vestrae fuit pauca dicendo pluribus parcere; sed quoniam haec quae reprehensimus in vestro ordine subjacent, alia nobis, alia vero privatis conciliis corrigenda judicatis, idem sentio, idem laudo. Unde etiam quae hic inhiberi vestra gravitas petit, nostra auctoritas interdicit. Quae vobis silendo reservastis, vestris relinquimus inmutanda juditiis.— His quoque dictis, sinodus soluta est. Quo tempore, monachorum religio admodum floruit, cum eorum religionis peritissimus metropolitanus, hujus rei hortator esset et suasor. Et ut nobilitati suae in omnibus responderet, aecclesiae suae filios studiis liberalibus instruere utiliter quaerebat.

43. Adventus Gerberti in Galliam. — Cui etiam cum apud sese super hoc aliqua deliberaret, ab ipsa Divinitate directus est Gerbertus, magni ingenii ac miri eloquii vir, quo postmodum tota Gallia acsi lucerna ardente, vibrabunda refulsit. Qui Aquitanus genere, in coenobio sancti confessoris Geroldi a puero altus, et grammatica edoctus est. In quo utpote adolescens cum adhuc intentus moraretur, Borrellum citerioris Hispaniae ducem orandi gratia ad idem coenobium contigit devenisse. Qui a loci abbate humanissime exceptus, post sermones quotlibet, an in artibus perfecti in Hispaniis habeantur, sciscitatur. Quod cum promptissime assereret, ei mox ab abbate persuasum est, ut suorum aliquem susciperet, secumque in artibus docendum duceret. Dux itaque non abnuens, petenti liberaliter favit, ac fratrum consensu Gerbertum assumptum duxit, atque Hattoni episcopo instruendum commisitt Apud quem etiam in mathesi plurimum et efficaciter studuit. Sed cum Divinitatis Galliam jam caligantem magno lumine relucere voluit, praedictis duci et episcopo mentem dedit, ut Romam oraturi peterent. Paratisque necessariis, iter carpunt, ac adolescentem commissum secum deducunt. Inde Urbem ingressi, post praeces ante sanctos apostolos effusas, beate recordationis papam . . . . adeunt, ac sese ei indicant, quodque visum est de suo jocundissime impertiunt.

44. Quod Atto Romae moratus decessit. — Nec latuit papam adolescentis industria, simulque et discendi voluntas. Et quia musica et astronomia in Italia tunc penitus ignorabantur, mox papa Ottoni regi Germaniae et Italiae per legatum indicavit, illuc hujusmodi advenisse juvenem, qui mathesim optime nosset, suosque strenue docere valeret. Mox etiam ab rege papae suggestum est, ut juvenem retineret, nullumque regrediendi aditum ei ullo modo praeberet. Sed et duci atque episcopo qui ab Hispaniis convenerant, a papa modestissime indicitur, regem velle sibi juvenem ad tempus retinere, ac non multo post eum sese cum honore remissurum; insuper etiam gratias inde recompensaturum. Itaque duci ac episcopo id persuasum est, ut hoc pacto juvene dimisso, ipsi in Hispanias iter retorquerent. Juvenis igitur apud papam relictus, ab eo regi oblatus est. Qui de arte sua interrogatus, in mathesi se satis posse, logicae vero scientiam se addiscere velle respondit. Ad quam quia pervenire moliebatur, non adeo in docendo ibi moratus est.

45. Quod ab Ottone rege logico commissus sit. — Quo tempore G. Remensium archidiaconus in logica clarissimus habebatur. Qui etiam a Lothario Francorum rege eadem tempestate Ottoni regi Italiae legatus directus est. Cujus adventu juvenis exhilaratus, regem adiit, atque ut G . . . . . o committeretur optinuit. E G . . . . . o per aliquot tempora haesit, Remosque ab eo deductus est. A quo etiam logicae scientiam accipiens, in brevi admodum profecit, G . . . . . s vero cum mathesi operam daret, artis difficultate victus, a musica rejectus est. Gerbertus interea studiorum nobilitate praedicto metropolitano commendatus, ejus gratiam prae omnibus praemeruit. Unde et ab eo rogatus, discipulorum turmas artibus instruendas ei adhibuit.

46. Quem ordinem librorum in docendo servavit . — Dialecticam ergo ordine librorum percurrens, dilucidis sententiarum verbis enodavit. Inprimis enim Porphyrii ysagogas id est introductiones secundum Victorini rhethoris translationem, inde etiam easdem secundum Manlium explanavit. Cathegoriarum, id est praedicamentorum librum Aristotelis consequenter enucleans. Periermenias vero, id est de interpretatione librum, cujus laboris sit, aptissime monstravit. Inde etiam topica, id est argumentorum sedes, a Tullio de Greco in Latinum translata, et a Manlio consule sex commentariorum libris dilucidata, suis auditoribus intimavit.

47. Quid provehendis rhethoricis providerit . — Necnon et quatuor de topicis differentiis libros, de sillogismis cathegoricis duos, de ypotheticis tres, diffinitionumque librum unum, divisionum aeque unum, utiliter legit et expressit. Post quorum laborem, cum ad rhethoricam suos provehere vellet, id sibi suspectum erat, quod sine locutionum modis, qui in poetis discendi sunt, ad oratoriam artem ante perveniri non queat. Poetas igitur adhibuit, quibus assuescendos arbitrabatur. Legit itaque ac docuit Maronem et Statium Terentiumque poetas, Juvenalem quoque ac Persium Horatiumque satiricos, Lucanum etiam historiographum. Quibus assuefactos, locutionumque modis compositos, ad rhethoricam transduxit.

48. Cur eis sophistam adhibuerit . — Qua instructis sophistam adhibuit; apud quem in controversiis exercerentur, ac sic ex arte agerent, ut praeter artem agere viderentur, quod oratoris maximum videtur. Sed haec de logica. In mathesi vero quantus sudor expensus sit, non incongruum dicere videtur. Arithmeticam enim quae est matheseos prima, inprimis dispositis accommodavit.

49. Qui labor et in mathematicis impensus sit . — Inde etiam musicam, multo ante Galliis ignotam, notissimam effecit. Cujus genera in monocordo disponens, eorum consonantias sive simphonias in tonis ac semitoniis, ditonis quoque ac diesibus distinguens, tonosque in sonis rationabiliter distribuens, in plenissimam notitiam redegit.

50. Sperae solidae compositio . — Ratio vero astronomiae quanto sudore collecta sit, dicere inutile non est, ut et tanti viri sagacitas advertatur, et artis efficacia lector commodissime capiatur. Quae cum pene intellectibilis sit, tamen non sine admiratione quibusdam instrumentis ad cognitionem adduxit. Inprimis enim mundi speram ex solido ac rotundo ligno argumentatus, minoris similitudine, majorem expressit. Quam cum duobus polis in orizonte obliquaret, signa septemtrionalia polo erectiori dedit, australia vero dejectiori adhibuit. Cujus positionem eo circulo rexit, qui a Graecis orizon, a Latinis limitans sive determinans appellatur, eo quod in eo signa quae videntur ab his quae non videntur distinguat ac limitet. Qua in orizonte sic collocata, ut et ortum et occasum signorum utiliter ac probabiliter demonstraret, rerum naturas dispositis insinuavit, instituitque in signorum comprehensione. Nam tempore nocturno ardentibus stellis operam dabat; agebatque ut eas in mundi regionibus diversis obliquatas, tam in ortu quam in occasu notarent.

51. Intellectilium circulorum comprehensio. — Circuli quoque qui a Graecis paralleli, a Latinis aequistantes dicuntur, quos etiam incorporales esse dubium non est, hac ab eo arte comprehensi noscuntur. Effecit semicirculum recta diametro divisum. Sed hanc diametrum fistulam constituit, in cujus cacuminibus duos polos boreum et austronothum notandos esse instituit. Semicirculum vero a polo ad polum 30 partibus divisit. Quarum sex a polo distinctis, fistulam adhibuit, per quam circularis linea arctici signaretur. Post quas etiam quinque diductis, fistulam quoque adjecit, quae aestivalem circulationem indicaret. Abinde quoque quatuor divisis, fistulam identidem addidit, unde aequinoctialis rotunditas commendaretur. Reliquum vero spatium usque ad notium polum, eisdem dimensionibus distinxit. Cujus instrumenti ratio in tantum valuit, ut ad polum sua diametro directa, ac semicirculi productione superius versa, circulos visibus inexpertos, scientiae daret, atque alta memoria reconderet.

52. Sperae compositio planetis cognoscendis aptissima. — Errantiumque siderum circuli cum intra mundum ferantur, et contra contendant, quo tamen artificio viderentur scrutanti non defuit. Inprimis enim speram circularem effecit; hoc est ex solis circulis constantem. In qua circulos duos qui a Graecis coluri, a Latinis incidentes dicuntur, eo quod in sese incidant complicavit; in quorum extremitatibus polos fixit. Alios vero quinque circulos, qui paralleli dicuntur, coluris transposuit, ita ut a polo ad polum 30 partes, sperae medietatem dividerent; idque non vulgo neque confuse. Nam de 30 dimidiae sperae partibus a polo ad primum circulum, sex constituit; a primo ad secundum quinque; a secundo ad tertium, quatuor; a tertio ad quartum, itidem quatuor; a quarto ad quintum, quinque; a quinto usque ad polum, sex. Per hos quoque circulos eum circulum obliquavit, qui a Graecis loxos, vel zoe, a Latinis obliquus vel vitalis dicitur, eo quod animalium figuras in stellis contineat. Intra hunc obliquum, errantium circulos miro artificio suspendit. Quorum absidas, et altitudines a sese etiam distantias, efficacissime suis demonstravit. Quod quemadmodum fuerit, ob prolixitatem hic ponere commodum non est, ne nimis a proposito discedere videamur.

53. Aliae sperae compositio signis cognoscendis idonea. — Fecit praeter haec speram alteram circularem, intra quam circulos quidem non collocavit, sed desuper ferreis atque aereis filis signorum figuras complicavit. Axisque loco, fistulam trajecit, per quam polus coelestis notaretur, ut eo perspecto, machina coelo aptaretur. Unde et factum est, ut singulorum signorum stellae, singulis hujus sperae signis clauderentur. Illud quoque in hac divinum fuit, quod cum aliquis artem ignoraret, si unum ei signum demonstratum foret, absque magistro cetera per speram cognosceret. Inde etiam suos liberaliter instruxit. Atque haec actenus de astronomia.

54. Confectio abaci. — In geometria vero non minor in docendo labor expensus est. Cujus introductioni, abacum id est tabulam dimensionibus aptam opere scutarii effecit. Cujus longitudini, in 27 partibus diductae, novem numero notas omnem numerum significantes disposuit. Ad quarum etiam similitudinem, mille corneos effecit caracteres, qui per 27 abaci partes mutuati, cujusque numeri multiplicationem sive divisionem designarent; tanto compendio numerorum multitudinem dividentes vel multiplicantes, ut prae nimia numerositate potius intelligi quam verbis valerent ostendi. Quorum scientiam qui ad plenum scire desiderat, legat ejus librum quem scribit ad C. grammaticum; ibi enim haec satis habundanterque tractata inveniet.

55. (969.) Fama Gerberti per Gallias et Italiam diffusa. — Fervebat studiis, numerusque discipulorum in dies accrescebat. Nomen etiam tanti doctoris ferebatur non solum per Gallias, sed etiam per Germaniae populos dilatabatur. Transiitque per Alpes, ac diffunditur in Italiam, usque Thirrenum, et Adriaticum. Quo tempore, Otricus in Saxonia insignis habebatur. Hic cum philosophi famam audisset, adverteretque quod in omni disputatione, rata rerum divisione uteretur, agebat apud suos, ut aliquae rerum divisarum figurae, ab scolis philosophi sibi deferrentur, et maxime philosophiae, eo quod in rata ejus divisione, perpendere ipse facilius posset, an recte is saperet, qui philosophari videbatur, utpote in eo quod divinarum et humanarum scientiam profitetur. Directus itaque est Remos, Saxo quidam, qui ad haec videbatur idoneus. Is cum scolis interesset, et caute generum divisiones a Gerberto dispositas colligeret, in ea tamen maxime divisione, quae philosophiam ad plenum dividit, plurimum ordine abusus est.

56. Figura Gerberti philosophica per malivolos depravata, ab Otrico reprehenditur. — Etenim cum mathematicae phisica par atque coaeva a Gerberto posita fuisset, ab hoc mathematicae eadem phisica ut generi species subdita est; incertumque utrum industria an errore id factum sit. Sicque cum multiplici diversarum rerum distributione, Otrico figura delata est. Quam ipse diligentissime revolvens, Gerbertum male divisisse apud suos calumniabatur, eo quod duarum aequalium specierum, alteri alteram substitutam ut generi speciem figura mentiebatur. Ac per hoc nihil eum philosophiae percepisse audacter astruebat. Illudque eum penitus ignorare dicebat, in quo divina et humana consistunt, sine quibus etiam nulli sit philosophandum. Tulit itaque ad palatium figuram eandem, et coram Ottone augusto iis qui sapientiores videbantur eam explicavit. Augustus vero cum et ipse talium studiosissimus haberetur, an Gerbertus erraverit admirabatur. Viderat etenim illum, et non semel disputantem audierat. Unde et ab eo praedictae figure solutionem fieri nimium optabat. Nec defuit rei occasio.

57. (970.) Nam venerandus Remorum metropolitanus Adalbero, post eundem annum Romam cum Gerberto petebat, ac Ticini augustum cum Otrico repperit. A quo etiam magnifice exceptus est, ductusque per Padum classe Ravennam. Et tempore oportuno, imperatoris jussu, omnes sapientes qui convenerant, intra palatium collecti sunt. Affuit praedictus reverendus metropolitanus; affuit et Adso abbas Dervensis, qui cum ipso metropolitano advenerat; sed et Otricus praesens erat, qui anno superiore Gerberti reprehensorem sese monstraverat. Numerus quoque scolasticorum non parvus confluxerat, qui imminentem disputationis litem summopere praestolabantur. Haerebant etenim, an Otrico , quispiam resistere auderet. Necnon et augustus hujusmodi certamen habendum callide pertractabat. Nitebatur autem Gerbertum incautum Otrico opponere, ut si incautus appeteretur, majorem controversandi animum in contrarium moveret. Otricum vero, multa proponere, nihilve solvere hortabatur. Atque his omnibus ex ordine considentibus, augustus eorum medius, sic e sublimi coepit:

58. Allocutio augusti Ottonis in conventu sapientium pro emendatione figurae. — —Humanam, inquiens, ut arbitror scientiam, crebra meditatio vel exercitatio reddit meliorem, quotiens rerum materia competenter ordinata, sermonibus exquisitis, per quoslibet sapientes effertur. Nam cum per otium sepissime torpemus, si aliquorum pulsemur questionibus, ad utillimam mox meditationem incitamur. Hinc scientia rerum a doctissimis elicita est. Hinc est quod ab eis prolata, libris tradita sunt, nobisque ad boni exercicii gloriam, derelicta. Afficiamur igitur et nos aliquibus objectis, quibus et animus excellentior ad intelligentiae certiora ducatur. Et eia inquam, jam nunc revolvamus, figuram illam de philosophiae partibus, quae nobis anno superiore monstrata est. Omnes diligentissime eam advertant; dicantque singuli quid in ea, aut contra eam sentiant. Si nullius extrinsecus indiget, vestra omnium roboretur approbatione. Si vero corrigenda videbitur, sapientium sententiis, aut improbetur, aut ad normam redigatur. Coramque deferatur jam nunc videnda.— Tunc Otricus eam in aperto proferens, a Gerberto sic ordinatam, et a suis auditoribus exceptam scriptamque respondit; et sic domno augusto legendam porrexit. Quae perlecta, ad Gerbertum delata est. Qui diligenter eam percurrens, in parte approbat, et in parte vituperat, simulque non sic eam sese ordinasse asseruit.

59. Divisio theoreticae philosophiae in species. — Rogatus autem ab augusto corrigere, ait: —Quoniam, o magne caesar auguste, te his omnibus potiorem video, tuis ut par est jussis parebo. Nec movebit me malivolorum livor, quorum instinctu id factum est, ut rectissima philosophiae divisio probabiliter dilucideque a me nuper ordinata, unius speciei suppositione vitiata sit . Dico itaque mathematicam, phisicam, et theologicam, aequaevas eidem generi subesse. Earum autem genus, eis aequaliter participare. Nec fieri posse, unam eandemque speciem, una eademque ratione, eidem speciei et parem esse, et ut inferiorem acsi generi speciem subjacere. Et ego quidem de his ita sentio. Caeterum si quis contra haec contendat, rationem inde affectet, faciatque nos intelligere, quod fortassis naturae ipsius ratio, nemini adhuc contulisse videtur.

60. Philosophiae divisio. — Ad haec Otricus, innuente augusto, sic ait: —Quoniam philosophiae partes aliquot breviter attigisti, ad plenum oportet ut et dividas, et divisionem enodes. Sicque fieri poterit, ut ex probabili divisione, vitiosae figurae suspicio a te removeatur.— Tunc quoque Gerbertus: —Cum hoc inquit magni constet, ut pote divinarum et humanarum rerum comprehensio veritatis, tamen ut nec nos ignaviae arguamur, et auditorum aliqui proficere possint, secundum Vitruvii atque Boetii divisionem dicere non pigebit. Est enim philosophia genus; cujus species sunt, practice, et theoretice; practices vero species dico, dispensativam, distributivam, civilem. Sub theoretice vero non incongrue intelliguntur phisica naturalis, mathematica intelligibilis, ac theologia intellectibilis. Rursusque mathematicam sub phisica non praeter rationem collocamus.

61. Reprehensio divisionis ab Otrico inutilis, ac Gerberti responsio. — Nisusque quod reliquum erat prosequi, Otricus subintulit: —Miror inquiens vehementissime, quod phisicae mathematicam sic de propinquo subdidisti, cum inter utramque subalternum genus intelligi possit phisiologia. Vitiosum etenim valde videtur, si nimis longe petita pars, ad generis conferatur divisionem.— Ad haec Gerbertus: —Inde, inquit, vehementius mirandum videtur, quod mathematicam phisicae, suae videlicet coaevae, ut speciem subdiderim. Cum enim coaevae sub eodem genere habeantur, majore inquam admiratione dignum videtur, si alteri altera subdatur. Sed dico phisiologiam phisicae genus non esse quemadmodum proponis, nullamque earum differentiam aliam assero, nisi eam quam inter philosophiam et philologiam cognosco. Alioquin philologia philosophiae genus conceditur.— Ad haec scolasticorum multitudo philosophiae divisionem interruptam indignabatur, eamque repeti apud augustum petebat. Otricus vero post paululum idem repetendum dicebat, prius tamen habita ratione de causa ipsius philosophiae; intendensque in Gerbertum, quae esset causa philosophiae sciscitabatur.

62. Quae sit causa conditi mundi. — Qui cum a Gerberto, ut apertius quid vellet ediceret, rogaretur, utrum videlicet causam qua inventa est, an causam cui inventa debetur, ille mox: —Ipsam, inquit, causam dico, propter quam inventa videtur. Tunc vero Gerbertus: —Quoniam, inquit, nunc patet quid proponas, ideo inquam inventa est, ut ex ea cognoscamus divina et humana. Et Otricus: Cur inquit unius rei causam, tot dictionibus nominasti? cum ex una fortassis nominari potuit, et philosophorum sit brevitati studere?

63. Quod non omnia nomina causarum singulis dictionibus efferuntur. — Gerbertus quoque: —Non omnes, inquit, causae, uno valent nomine proferri. Etenim cum a Platone causa creati mundi non una sed tribus dictionibus, bona Dei voluntas declarata sit, constat hanc creati mundi causam, non aliter potuisse proferri. Nam si dixisset voluntatem causam esse mundi, non id esset consequens; quaelibet enim voluntas, id esse videretur, quod non procedit.— Atque hic Otricus: —Si, inquit, Dei voluntatem causam conditi mundi dixisset, brevius quidem et sufficienter dictum foret, cum numquam nisi bona fuerit Dei voluntas. Non enim est qui abnuat bonam esse Dei voluntatem.— Et Gerbertus: —In hoc, inquit, penitus non contradico. Sed vide; quia constat Deum substantia solummodo bonum, quamlibet vero creaturam participatione bonam, ad ejus naturae qualitatem exprimendam, bona additum est, quod id ejus proprium sit, non etiam cujuslibet creaturae. Tandem quidquid illud sit, id sine dubio constat, non omnia causarum nomina una dictione proferri posse. Quae enim tibi umbrae causa videtur? an haec una dictione indicari valet?

64. Quae sit causa umbrae . — —Sed dico umbrae causam esse corpus luci objectum. Atque haec brevius nullo modo dici valet. Si enim corpus umbrae causam dixeris, nimis commune protulisti. Quod si corpus objectum volueris, id quoque tantum non procedit, quantum ab hac parte relinquitur. Sunt enim corpora nonnulla, atque etiam diversis objecta, quae umbrae causa esse non possunt. Nec abnuo multarum rerum causas, singulis dictionibus efferri, veluti sunt genera quae specierum causas nemo ignorat, velut est substantia, quantitas, qualitas. Alia vero non simpliciter proferuntur, ut rationale, ad mortale.

65. Quid continentius sit rationale an mortale . — Tunc vehementius Otricus admirans ait: —An mortale rationali supponis? Quis nesciat quod rationale Deum et angelum hominemque concludat, mortale vero utpote majus et continentius omnia mortalia et per hoc infinita colligat?— Ad haec Gerbertus: —Si, inquit, secundum Porphirium atque Boetium, substantiae divisionem, usque ad individua idonea partitione perpenderes, rationale continentius quam mortale sine dubio haberes, idque congruis rationibus enucleari, in promptu est. Etenim cum constet substantiam genus generalissimum, per subalterna posse dividi, usque ad individua, videndum est an omnia subalterna singulis dictionibus proferantur. Sed liquido patet alia de singulis, alia de pluribus nomen factum habere. De singulis, ut corpus, de pluribus ut animatum sensibile. Eadem quoque ratione subalternum, quod est animal rationale, praedicatur de subjecto, quod est animal rationale mortale. Nec dico, quod rationale simplex, praedicetur de simplici mortali; id enim non procedit; sed rationale inquam animali conjunctum, praedicatur de mortali, conjuncto animali rationali.— Cumque verbis et sententiis nimium flueret, et adhuc alia dicere pararet , augusti nutu disputationi finis injectus est, eo quod et diem pene in his totum consumserant, et audientes prolixa atque continua disputatio jam fatigabat. Ab augusto itaque Gerbertus egregie donatus, cum suo metropolitano in Gallias clarus remeavit.

66. Sinodus apud sanctam Magram habita. — Eodem tempore Emma regina et Adalbero Laudunensis episcopus infames stupri criminabantur; id tamen latenter intendebatur, nullius manifesto intentionis teste. Sed quia suppresse dictum, ad omnium aures devenerat, episcopis visum est id esse discutiendum, ne frater et coepiscopus eorum infamiae tantae subderetur. A supradicto ergo metropolitano collecta est episcoporum sinodus apud sanctam Magram locum Remorum diocesaneum. Considentesque et quaeque utilia pertractantes, postquam metropolitanus . . . . . . . . . . . . . . .

67. Ottonis promotio in regem per Germanos et Belgas . — Post obitum domni Ottonis Germanorum regis, ejus filius Otto, a Germanis Belgisque rex creatus , rem publicam strenue atque utiliter amministravit; vir magni ingenii, totiusque virtutis, liberalium litterarum scientia clarus, adeo ut in disputando ex arte et proponeret, et probabiliter concluderet. Penes quem regnum Germaniae cum Galliarum aliqua parte, usque ad diem vitae ejus supremum, mansit, sed aliquando dubio statu. Nam inter ipsum et Lotharium Gallorum regem, quandoque et odium immane, et anceps victoria fuit. Etenim cum ab Ottone Belgica teneretur, et a Lothario impeteretur, contra se dolos aut vires moliebantur, eo quod uterque et suum patrem eam tenuisse contenderet, et exercituum multitudine, uterque eam se defensurum non diffideret. Nam et Ludovici patris Lotharii fuit, et ejus post dono, hujus Ottonis pater, Otto obtinuit. Horum ergo discordiae incentivum principium Belgica fuit.

68. Indignatio Lotharii in Ottonem. — Igitur in Aquensi palatio Ottone commorante cum conjuge Theuphanu gravida, Lotharius illum propius accessisse acerrime motus indignabatur. Ergo Francorum ducem Hugonem, reliquosque regni primates consilium petiturus Lauduni collegit. Dux itaque processit. Reliqui etiam quibus quoque consulendum erat, ante regem consequenter admissi sunt. Quibus residentibus rex duplicem injuriam sibi illatam esse commemorat, cum regni sui pars ab hoste usurpata fuerit, et ipse hostis ad fines suos temerarius accesserit. Nec majori injuriae esse quod tenuerit, quam quia tenens ad fines suos accedere non formidaverit. Se etiam id multa aviditate ulcisci velle, si consilio suo velint cedere. Nec posse se ab hoc animo temperari, si ad id agendum copia militum non defecerit. Gratias etiam sese quandoque redditurum, si id quod cupit aequo animo adoriantur.

69. Impetus Gallorum spontaneus in Ottonem . — Mox dux et alii primates sine deliberandi consultatione sententiam regiam attollunt. Sese sponte ituros cum rege, et Ottonem aut comprehensuros, aut interfecturos, aut fugaturos pollicentur. Hujus consilium negotii dissimulatum ad paucorum tunc notitiam pervenire potuit, adeo ut euntes, quorsum nescirent. Tandem collectus exercitus sic densus incedebat, ut erecta hastilia lucum potius quam arma portenderent. Ibat ergo per cuneos simbolo distinctos. Cum vero vada Mosae transmisissent, centuriones constituti et dispositi per centurias, Ottonem non sufficientem habere exercitum diligenter contemplati sunt. Itaque accedebant, multamque inopiam rei militaris apud hostem praedicabant.

70. Quae dum ad aures Ottonis referuntur, ille utpote erat audaci animo, Lotharium numquam haec aggressum respondit. Nec vero in suas partes adventare potuisse, cum nec ei copia militum sufficeret, nec de suis satis spei haberet. At cum alii atque alii Lotharium jam adesse dicerent, et in eo perseverarent, Otto dixisse fertur, se ad his credendum nullo modo posse allici, nisi ipse quoque videndo per sese addisceret. Equis ergo inclamatis et adductis, Otto ad videndum processit. Lotharium cum viginti milibus instare advertit. Cogitabat itaque nunc reniti, nunc quoque ad tempus recedere, et post cum exercitu copioso reverti meditabatur. Tandem quia Lotharius urgebat, stare non potuit. Abscessit ergo non sine lacrimis, cum uxore Teuphanu regnique principibus, relicto palatio atque regio apparatu.

71. Lotharius cum exercitu affuit, Ottonem se capturum ratus. Et certe coepisset, si in itinere sese exercitus angariis non impedisset. Nam si ante ejus discessum pridie advenisset, eum aut capere aut neci dare potuisset. Palatium igitur ab hostibus occupatur. Regiae mensae evertuntur. Ciborum apparatus per calones diripitur. Regia quoque insignia a penetralibus erepta, asportantur. Aeream aquilam quae in vertice palatii a Karolo magno acsi volans fixa erat, in vulturnum converterunt. Nam Germani eam in favonium converterant, subtiliter significantes Gallos suo equitatu quandoque posse devinci. Lotharius frustra impetu facto, sine obside vel pace sequestra exercitum reduxit, postea se rediturum confidens.

72. Otto cui totum calamitatis pondus illatum fuerat, donis multiplicibus multisque favoribus suos sibi assciscebat. Et utpote vincendi cupidus, si quos leserat, revocabat aut reddito quod sustulerat, aut dato quod spoponderat. Pacatis autem omnibus atque sibi revocatis si qui forte abscesserant, regnorum principibus in unum collectis, coram sic locutus est:

73. Oratio Ottonis ad suos. — —Non ab re, viri clari, huc vos convenisse volui. Virtus vestra suggessit a vobis consilium expetere, quos et ingenium decorat, et animi virtus informat. Nec dubitavi me suscepturum a vobis optimi consilii rationem, cum ab animo non excesserit, quanto animo, quanta virtute in fides hactenus perstitistis. Ante hac, viri clarissimi, ingenti virtute pro egregiae laudis honore et gloria sategistis, cum et consilio clari, et bello invicti enituistis. Nunc quoque eadem virtute nitendum est, ne laudi egregiae turpis infamia succedat. Enitimini ergo pro viribus, et si quid dedecoris contraxistis, a tanta claritudine amoveatis. Non vos latet, fugae ignominiam a Lothario nuper nos pertulisse. Quam non solum bello, sed etiam morte repellere, et vestram claritudinem decet, et tempus exposcit, facultas etiam persuadet. Si igitur magis imperare quam servire parati estis, dum aetas viget, animusque valet, hoc facinus ne parvipendatis. Ingenti virtute efficite ut sitis formidini, quibus ignobiles et vulgus fuistis.— Hac sententia, id fieri omnibus persuasum est.

74. Equitatus in Galliam. — Interea Otto cum triginta milibus equitum in Gallias ire parabat. Nec moratus praemissis centurionibus ibat. Galliam Celticam exercitu implevit. Quam partim combussit, partim depopulatus est. Sic etiam versa vice Lotharium adurgens, eo quod militum copiam non haberet, fluvium Sequanam transire compulit, et gemebundum ad ducem ire coegit. Turbati ergo repentino hostium adventu, rex Stampas adiit, dux vero ad colligendum exercitum Parisii resedit. Dum haec aguntur, Otto cum exercitu properat, fiscumque regium Atiniacum diripit atque comburit; et per fines urbis Remorum transiens, sancto Remigio multum honorem exhibuit. Urbem quoque Suessorum praetergressus, et sanctum Medardum venerans, palatium Compendiense pene diripuit. Nec minus centuriones praevii eo ignorante sanctae Baltildis monasterium, apud Chelas penitus subruerunt atque combusserunt. Quod non mediocriter dolens multa in ejus restaurationem delegavit. Tandem ad fluvium Sequanam accessit, ibique exercitus tentoria fixit, Parisium in prospectu habens, totamque pene regionem per triduum depopulatus est.

75. Ibant ergo equites cum lixis palantibus ad victum deferendum, stadiis 160 circumquaque. Et quia Sequana interfluebat, neuter exercitus ad se accedebat. Dux enim in altera fluvii parte milites colligebat; at hoc triduum non sufficiebat ad colligendorum sufficientiam militum, nec fieri potuit copia unde congrederetur .

76. Monomachia duorum. — Cum ergo uterque exercitus dubio esset statu, et de victoria altrinsecus tota mente quaereretur, Germanus quidam animo simul et viribus fidens, singularis ad dimicandum cum armis processit, seseque ad pontem ubi portae erant repagulis et clavis ferreis munitae, congressurum solum cum solo obtulit. Hostem ut veniret singularis saepenumero inclamavit. Et cum jam in Gallorum contemptum quaedam maledicta effunderet, nec aliquis ei responderet, per custodes duci aliisque principibus qui jam pauci advenerant, relatum est, ad portas pontis hujusmodi esse hominem, qui sese ad dimicandum singulariter solum cum solo proponeret, illumque probris et contumeliis verborum principes lacessire, nec illum inde recessurum esse, nisi aut singulariter congrediatur, aut portis incisis totus exercitus intromittatur. Dux cum principibus hanc contumeliam non ferens, tirones hortatur ut furentem repellant, et a tanta ignominia purgati nominis gloriam sibi affectent. Mox quam plures animo ardentes, ad resistendum sese obtulerunt. Ergo de pluribus unus electus, Ivo , congressurus procedit. Premium viri fortis propositum est; et, ablatis repagulis, portae patefactae sunt. Procedit sibi obviam hostis uterque. Qui objectis clipeis, telisque obnitentes, mente furiata pauca admodum probra sibi objecerunt. Germanus tandem telum jaculatus, Galli clipeum gravi ictu pertundit. Gladioque educto cum urgere instaret, a Gallo mox telo obliquato confixus, atque vita privatus est. Gallus victoria potitus, ab hoste rapta arma asportavit, atque duci obtulit. Vir fortis praemium petiit et accepit.

77. Ottonis a Gallia digressio suorumque fuga . — Otto Gallorum exercitum sensim colligi non ignorans, suum etiam tam longo itinere quam hostium incursu posse minui sciens, redire disponit; et datis signis castra amoverunt. Angarias quoque accelerare moliti sunt; amotisque omnibus, ibant non segniter, nec sine metu. Axonae fluvii vada festinantes alii transmiserant, alii vero ingrediebantur, cum exercitus a rege missus a tergo festinantibus affuit. Qui reperti fuere, mox gladiis hostium fusi sunt, plures quidem, at nullo nomine clari . Otto interea cum exercitu digressus, Belgicam petiit, ibique procinctum solvit; tanto favore et benivolentia apud suos usus, ut sicut imminenti periculo, ita quoque et omnibus capita sese objecturos pollicerentur.

78. (980.) Lotharius considerans Ottonem neque dolis falli, neque viribus posse devinci, sepe et multum apud se quaerebat, utrum potius foret stare contra hostem an reconciliari hosti. Si staret contra, cogitabat possibile esse, ducem opibus corrumpi, et in amiciciam Ottonis relabi. Si reconciliaretur hosti, id esse accelerandum, ne dux praesentiret, et ne ipse quoque vellet reconciliari. Talibus in dies afficiebatur. Et exinde his duobus ducem suspectum habuit. A consultantibus tamen decretum est, Ottonem in amiciciam regis revocandum, eo quod ipse vir virtutis esset, et per illum non solum dux mansuesci posset, sed et aliarum gentium tiranni subjugari utiliter valerent. Legati igitur a Lothario directi, ab Ottone liberalissime suscepti, de habenda utriusque amicicia duce ignorante elaborant:

79. Oratio Gallorum ad Ottonem. — —Hactenus, inquiunt, discordiae, invidiae, caedis amatores floruerunt, cum inter nobilissimos reges tantum locum habuerunt, quibus pro deliciis erat discordia, quia apud reges discordes se multa adquirere posse arbitrabantur. Enimvero de communi labe cogitabant, ut majoris gloriae et honoris locum, apud conturbatos vindicarent. Sed proderit plurimum rei publicae, si malignitas pravorum jam dudum reprimatur, et virtus bonorum luce purius enitescat. Redeat ergo virtus et floreat inter gloriosissimos reges, ut et vestra virtute tantorum malorum auctores abinde conquiescant, et res publica vestra virtute potius gubernetur, quam cupidorum invidia dilabatur. Securius enim ambo regnabitis, cum in amicicia conjuncti duos exercitus pro uno habebitis. Quod si ex vobis alter in ultimas suorum regnorum gentes ire disposuerit, alterum acsi fratrem, fidumque suarum rerum tutorem habebit. Placeat ergo serenissimis regibus pax et amicicia, quos conjunxit etiam sanguinis affinitas. Vinciantur amicicia, quorum dissidentia rei publicae labem infert, et concordia utilitatem accommodat viresque ministrat.

80. Responsio Ottonis ad Gallos . — Ad haec Otto: —Novi, inquit, quantam labem rei publicae discordia sepenumero intulit, cum regnorum principes contra se aliquando moliti sunt. Nec illud etiam ignoro, quanta salus per amiciciae virtutem rei publicae comparata sit. Fateor hactenus me plurimum coluisse pacem et concordiam, invidias atque discordias malignantium odio semper habuisse. Componantur ergo per vos animi dissidentium, nam huic rei vos video aptissimos, qui ante hac mutua lesione rei publicae plurimum derogavimus. Consilii vestri rationem approbo. Dictis tandem facta consentiant.— Legati persuasione habita redeunt, ambosque reges alterutrius benivolentium ad alterutrum referentes, in amicicia componunt. Constituitur tempus colloquendi. Locus utrique commodus deputatur. Et quia circa fluvium Mosam regna amborum conlimitabant, in locum qui Margolius dicitur, eis sibi occurrere placuit.

81. Lotharii et Ottonis regum conciliatio. — Convenerunt ergo. Datisque dextris, osculum sibi sine aliqua disceptatione benignissime dederunt; amiciciam altrinsecus sacramento stabilierunt. Belgicae pars quae in lite fuerat, in jus Ottonis transiit. Otto, regni sui pace facta, Italiam petiit, Romamque devenit, suos revisurus atque de regni statu quaesiturus; compressurus etiam si qui forte essent tumultus, et tumultuantes in pacem revocaturus si qui principum forte dissiderent. Lotharius vero Laudunum veniens, apud suos quaeque congrua sibi pertractabat. Nec jam quicquam spei ex duce habebat, cum propter pacem dolo quaesitam, non mediocriter eum suspectum haberet. (981.) Cum jam haec omnia vulgo praedicarentur, nonnulli quoque inde indignati pro duce fremerent, dux constanti animo tristitiam dissimulans omnia ferebat, et sicut moris ei erat consulto omnia deliberare, primatibus advocatis declamaturus resedit.

82. Oratio ducis apud suos. — Quibus coram sic orsus cepit: —Non praeter fructum utilis et honesti consilium a doctis expetitur. Quibus solis et decenter acceditur, et ab eis fluctuanti rei, consilii ratio aperitur. Vos in consulendo arbitror idoneos, cum ab animo non discedat, quanta virtute et ingenio vestri, saepenumero adversariis praenituerim. Cumque vos mihi manibus et sacramento addictos, fidem quoque inviolabilem servaturos non dubitem, indubitanter a fidelibus consilium peto. Quod si mihi conceditur, vos etiam participabitis. Si non suggeritur, forte non aberit dispendium cui indecores succumbatis. Ergo quia pro vita agitur, consilium utile liberaliter expromite. Non enim vos latet quanta subtilitate doli, Lotharius rex incautum me fefellerit, cum absque me Ottoni reconciliari voluerit feceritque. Cui a mente penitus excessit, quam liberali animo quantum periculum aggressus sim, cum per me hostem nuper fugaverit, Belgicam quoque insignibus sublatis hostilibus subarraverit. Quid ergo spei ulterius expectem, cum dolo fidem abruperit?

83. Declamatio qua usi sunt apud ducem sui. — Ad haec primates: —Non solum novimus, inquiunt, quantis periculis nobiscum pro Lothario rege caput objeceris, verum quoque quanto discrimine claritudo tua adhuc patens sit, si ut fama est duo reges contra te conspiraverint. Nam si contra alterum exercitum pro defensione moliaris, ambos contra te mox stare invenies. Si contra ambos nisus fueris, plurima incommoda incurrere necesse est, equitatum intolerabilem, insidias multiplices, incendia, atque rapinas, et quod pessimum est nefarios infidi vulgi rumores, qui non contra adversarios nos exercere defensionem loquetur, at in rebellione contra regem temerarios atque perjuros stare calumniabitur. Sic etiam ad quoscumque accedere posse mencietur, ut sine delicto, sine perjurii sacrilegio a dominis recedant, et contra illos arroganter cervices attollant. Hujus periculi extremum et utile consilium nobis videtur, ut cum duo contra nos conjuncti sint, alteri alterum subtrahamus. Quod si alteri alter subtrahi nequit, saltem in amiciciam nobis eorum alterum devinciamus, ut alter nobis addictus, alteri vires non praebeat animumque ministret. Hoc quoque fieri possibile est, si Romae nunc positum Ottonem legatis praemissis cautus et circumspectus adieris. Non enim sic parvi est ingenii Otto, ut te potiorem Lothario armis et opibus ignoret, cum sepe et id audierit et per sese expertus sit. Unde et facilius ejus amiciciam adipisceris; proderit etiam sanguinis vestri propinquitas, cum aeque ut Lotharius ei in hoc conjungaris.

84. Quae sententia prolata favoraliter duci habita est. Legatis igitur directis dux animum hujusmodi Ottoni Rome indicavit. Otto mira benivolentia legatos excepit; de amicicia quoque inter illos habenda se paratissimum non negavit. Quod si ipse dux ad se veniret, ut amplius uterque amiciciae vim experiretur, eum cum suis se decenter et cum honore excepturum. Legati reversi, duci mandata retulerunt. Dux igitur quosdam magnae prudentiae et astutiae assumens, Arnulfum videlicet Aurelianensium episcopum, atque Burchardum necnon . . . . . . . reliquos quoque admodum necessarios viros, Romam progreditur. Sanctos apostolos honorat, atque sic regem petit.

85. Ottonis cum Hugone sessio. — Otto gloriam sibi parare cupiens, ex industria egit, ut omnibus a cubiculo regio emissis, ejus gladius super sellam plectilem deponeretur, dux etiam solus cum solo episcopo introduceretur, ut rege latiariter loquente, episcopus latinitatis interpres, duci quicquid diceretur judicaret. Introgressi igitur, a rege ingenti favore excepti sunt. Rex injuriarum querelam deponit; et osculum dans, gratiam sui favoraliter amico impertit. Post multa colloquia de amicicia habenda, cum rex exiret, gladiumque respiciens peteret, dux paululum a se discedens se inclinavit ut gladium tolleret, ac post regem ferret; hac enim causa super sellam relictus fuit, ut dum dux cunctis videntibus gladium ferret, in posterum etiam portaturum indicaret . Episcopus vero duci consulens, gladium ab ejus manu rapuit, et ipse deferens post regem incessit. Cujus prudentiam simul et astutiam rex admiratus, apud suos postea non sine laude sepius frequentavit. Ducem quoque in plurima amicicia susceptum, cum honore et pace pene usque ad Alpes deduci fecit.

86. Epistola Lotharii ad Chonradum. — Lotharius rex, necnon et Emma regina insidias ubique parabant; et ut in itinere redeuntem caperent, dolos praetendebant. Igitur Conrado Alemanorum regi epistolam legavit hunc modum habentem: —Lotharius Francorum gratia Dei rex, Conrado Alemannorum regi quicquid sibi. Amiciciam inter nos a multo tempore constitutam inviolabiliter conservare semper mihi gratum fuit. Cujus fructus cum a me multiplex exire valeat, utile duxi quiddam vobis indicare, et ad votum mihi fieri id petere. Hugonem ducem sciatis me hactenus pro amico habuisse. Comperto vero quod latenter hostis mihi esset, ab ejus familiaritate me remotiorem feci. Unde nunc Romam iens, Ottonem adiit, in mei contumeliam, regnique labem ei plurimum persuasurus. Quapropter summa ope, summo ingenio nitimini ne evadat. Vale .— Exploratores itaque circumquaque dispositi, per praerupta montium et scopulorum, per viarum exitus, ejus adventum opperiebantur.

87. Item epistola Emmae reginae ad matrem . — Nec minus Emma regina matri suae in hunc modum epistolam direxit: —Adelaidi matri imperatrici semper augustae, Emma Francorum regina salutem. Licet multo terrarum intersitio semota, tamen a matre auxilii rationem filia peto. Hugo dux insidiis non solum regni nostri principes a nostra fidelitate amovit, sed et fratrem meum Ottonem a nobis conatur avertere; unde et Romam illum adiit. Ne ergo penitus sui voti compos glorietur, peto supplex filia matrem, ut in revertendo tantus hostis impediatur. Et si fieri potest, aut captus teneatur, aut impunis non redeat. Sed ne vos suis dolis tergiversator evadat, totius formae illius inseparabilia accidentia vobis indicari curavi.— Tunc prosecuta oculorum, aurium, labiorum, dentium quoque et nasi, necnon et reliquarum corporis partium accidentia, verborum quoque tenorem, sic ignotum declaravit, ut his signis detegeret atque ignorantibus indicaret.

88. Hugo inmutato habitu insidias evadit. — Dux horum non nescius, reditum accelerat. Dolisque praemetuens, vestem mutat, seseque unum de clientibus simulat. Equos onera ferentes, ipse regit atque exagitat. Onera imponit et deponit, omnibus se serviturum accommodat. Tantaque industria in abjecta veste et inculto habitu se ducem dissimulavit, ut et per insidiarum loca transiret quae nec vitare poterat, et insidiantes efficaciter falleret. Uno tantum hospitio pene deprehensus fuit. Nam dum eundum esset cubitum, ei lectus cum diligenti apparatu compositus est; eique circumfusi se omnes ad serviendum obtulerunt. Alii enim genu flexo caligas extrahebant, extractasque alii excipiebant; alii vero nudatos pedes sedentis, subsidendo confricabant, et giris vestium emundabant. Haec hospes per ostii rimas contemplatus est. Deprehensusque explorasse, mox ne rem detegeret vocatus est et intromissus. Strictisque mucronibus postquam ei necem minati sunt si vocem emitteret, comprehensum ligatis manibus et pedibus in ergastulum detruserunt. Qui voce suppressa, ibi usque crepusculum convexus jacuit. Post nocte abscedente, in ipso crepusculo surrexerunt. Hospitem assumptum et equo invectum, tandiu asportaverunt, donec loca suspecta transmitterent. Quibus transmissis, depositum dimiserunt, reliquumque itineris celeres confecerunt. Nec minus Conradi regis dolos sepe simulando et dissimulando evasit, cum in dolis componendis insidiatores studio et hic niterentur. Tandem tantorum malorum securus, Gallia receptus est.

89. Cognitis autem utrorumque dolis ab utroque, tanta crudelitate in se non armis sed insidiis latentibus debacchati sunt, ut aliquot annis res publica principibus dissidentibus multum lederetur. Tunc etiam multarum rerum usurpationes, miserorum quoque oppressiones, et circa minus potentes, calamitates nefariae a quibusdam pravis exercitae sunt. Cum utriusque sapientiores in unum consulturi convenientes, principes dissidere plurima commiseratione conquesti sunt.

90. Lotharii et Hugonis reconciliatio. — Statueruntque ut alterius fautores, ad alterum suasuri de reconciliatione transirent, ut alteruter benivolentia alterutrius captus, facilius condescenderet, eumque pro lesa amicicia utilius peniteret. Quod consultum, non multo post effectum habuit. Nam et eis efficacissime persuasum est, ac plurima dilectione sibi annexi sunt Sic etiam in utrisque vis amiciciae firmata visa est.

91. Promotio Ludovici in regnum Francorum. — Etenim cum rex filium suum Ludovicum in regno sibi succedere vellet, ipsum quoque a duce ordinandum quaereret, dux hanc ordinationem mox liberali animo se administraturum respondit. Et legatis directis, regnorum principes Compendii collegit; ibique a duce reliquisque principibus Ludovicus rex adclamatus per metropolitanum episcopum Remorum, dignae videlicet memoriae Adalberonem, sancta die Pentecostes in regnum Francorum promotus est . Duobus ergo regnantibus dux multa affabilitate ac famulatu multiplici, per dies plures sese commendabat; adeo regiam dignitatem per omnia extollens, et sese eis supplicem monstrans; se etiam facturum pollicens, ut ambo gentibus jam domitis potenter imperarent, indomitas quoque efficaciter mansuescerent. Id etiam meditabatur, ut in diversis regnis positi, regiam dominationem exercerent, ne unius regni angustia, duorum regum majestati nimium derogaret.

92. Item promotio Ludovici in regnum Aquitaniae ejusque uxoratio. — Dum haec multo conatu disponeret, alii quidam nimis callidi hoc comperto, cum hujusmodi gloriam in sese transfundere vellent, Emmam reginam adeuntes, super maxima re se consulturos dixerunt. Qui suscepti a regina, id sibi videri optimum dixerunt, Ludovico regi assciscendam conjugem Adelaidem, Ragemundi nuper defuncti ducis Gothorum olim uxorem. Et non magis potentiam regnandi ex hoc posse augeri, quam sibi nonnulla commoda adquiri. Enimvero possibile fieri, totam Aquitaniam simulque et Gothiam suo imperio asstringi posse, postquam ex jure ductae uxoris oppida munitissima ad suum jus retorqueret. Magnum etiam quiddam in hac re, et utile comparari, si patre hinc posito, et illinc filio, dux ceterique hostes in medio conclusi, perpetuo urgeantur.

93. Hujus rationis consilium postquam regi suggestum est, apud Gozfredum comitem qui aderat ordinatum valuit. Haec duce ignorante parabantur. Quae cum post animadvertisset, ne regibus fieri videretur injurius, contumeliam dissimulans, nihil penitus refragratus est. Interea collectis regni principibus, equitatus regius disponitur, insignia regia invehuntur; cibi multiplices apparati, vehiculis imponuntur. Quibus actis, reges utrique cum multo equitatu in Aquitaniam profecti sunt, castrumque Briddam quod vetus dicitur, devenerunt.

94. Adelaidis a Ludovico reginae in Aquitania promotio eorumque divortium . — Quo a praefata Adelaide multo apparatu excepti sunt. Et die constituta rationibus decentissime habitis, et ex jure datis dotalibus, Ludovicus rex eam sibi uxorem copulavit, atque secum coronatam per episcopos in regnum promovit. Non tamen regium nomen sic in eis valuit, ut ullatenus regnandi dominationem in principibus exercere valerent. Amor quoque conjugalis eis pene nullus fuit. Nam cum ille adhuc pubesceret, illa vero anus foret, contrariis moribus dissentiebant. Cubiculum commune sibi non patiebantur. Requieturi quoque diversis hospitiis potiebantur. Si quando colloquendum erat, locum sub divo habebant. Pro sermonibus producendis, paucissima dicere sat erat. Et hoc apud eos fere erat per biennium. Quorum mores usque adeo discordes fuere, ut non multo sequeretur post et divortium.

95. Ludovicus vero quia morum informatorem non habebat, utpote adolescens levium rerum vanitatibus insistebat. Habitum patriae gentis pro peregrinis penitus deposuerat. Itaque in miserandam fortunam res penitus dilapsa est, ut et moribus degener, et regnandi impotentia inglorius esset; et qui paulo ante rex genere, fama, atque copiis potens, nunc erumnosus et inops, rei familiaris simul et militaris calamitate squaleret. His Lotharius rex per multos cognitis, filium inde revocare cogitabat; non ignorans in pejus eum lapsurum, cum illic nullum dignitatis regiae haberet honorem. Equitatum itaque parat filium repetiturus. Aquitaniam ingressus Briddam petiit. Filium repetit et reducit. Regina sese viduatam dolens, et verita majoris incommodi injuriam, Wilelmum Arelatensem adiit, eique nupsit. Et sic ex divortio, adulterium publicum operatum est.

96. Obitus Ottonis. — Hac tempestate Otto cum barbaris congressus, miserabili fortunae succubuit. Nam et exercitum fusum amisit, et ipse captus ab hostibus, divina vero gratia reversus fuit. Post cum ex indigestione Romae laboraret, et intestini squibalas ex melancolico humore pateretur, aloen ad pondus dragmarum quatuor sanitatis avidus sumpsit. Conturbatisque visceribus, diarria jugis prosecuta est. Cujus continuus fluxus, emorroides tumentes procreavit. Quae etiam sanguinem immoderatum effundentes, mortem post dies non plures operatae sunt (983, Dec. 7).

97. Cui defuncto filius quinquennis Otto superstes erat. Quem patri succedere in regnum, cum aliquot primates voluissent, id ab aliquibus contradictum est (983, Dec. 25). Ingenti tamen virtute variaque fortuna ei regnum postea paraverunt (984). Nam Hezilo regis paulo ante defuncti patruelis, qui adhuc in carcere vinctus ab eo tenebatur, eo quod adversus eum regnum appeteret, pravorum dolis in pernitiem rei publicae elapsus, et quorumdam munitionibus receptus est. Vir aeque ut Otto nobilis, corpore eleganti ac valido honoris cupidus ac factiosus; animo vasto, sed fallaci. Hic regnandi avidus, omnes sacrilegos, aut juditiis convictos, sive etiam pro factis juditium timentes, postremo omnes flagitiosos quos conscius animus exagitabat, sibi proximos ac familiares fecit (SALLUSTII Castil. c. 14) . Talium dolis, regis defuncti superstitem filium Ottonem parvum rapuit, ejus loco sese regnaturum ratus. Regnum ergo sic in suum jus refundi arbitrans, sceptrum et coronam sibi paravit. Quod dum a Lothario expetendum cogitaret, eumque concessa Belgica sibi sotium et amicum facere moliretur, legatos praemisit, apud quos, sacramento commune negocium firmaretur. Quo etiam sacramento, utrique reges sibi pollicerentur sese super Rhenum loco constituto sibi occursuros.

98. Quibus per legatos juratis, Lotharius tempore statuto cum exercitu per Belgicam transiens, ne teneretur sacramenti obnoxius, ad locum Rheni condictum devenit. Hezilo sese metuens in suspitionem principum venire si Lothario occurreret, acsi eum in regnum recipere vellet, perjurii reus, occurrere distulit. Lotharius se illusum advertens rediit, non tamen sine difficilis laboris incommodo. Nam Belgae per quorum medium cum equitatu transierat, indignati transisse, vias transpositis arboribus impediunt, aut fossis inmersis revertentes prohibent, non ut aperto campo comminus dimicent, sed ut his impedimentis cunctantes a tergo urgeant, aut montium jugis securi, per inferiora transeuntes missilibus figant. Et quia aperta fronte stare animo non fuit, sagittarii cum arcubus et balistis per montana dispositi sunt. Dum ergo exercitus subiret, illi a superioribus alios sagittis figebant, alios diversis missilibus sauciabant. At tirones sicubi ascensui pervium locum videbant, in hujusmodi hostes vertebantur; armisque efferati, quosdam vulnerabant, quosdam vero morte afficiebant. Tantum in eis ter debacchati, ut caesorum cadaveribus aggerata moles, collibus assimilaretur. Alii vero descendentes aut vibratis gladiis frondium oppositarum densitatem metebant aut trudibus adactis transpositam arborum molem amovebant, sibique iter aperiebant. Tandem multo conatu, de medio hostium educti sunt.

99. Hac tempestate Germania nullo regis imperio tenebatur, quippe cum et Ottonem infantem aetatis infirmitas regnare prohiberet, et Heziloni, regnandi cupido, a potioribus regnum contradiceretur. Unde Lotharius occasionem nactus, de Belgicae pervasione iterum cogitabat, ut videlicet ad suae dominationis jus eam retorqueret, cum Otto non esset, principes dissiderent, regnique dignitas nullo regis administraretur imperio.

100. Itaque Odonem atque Herbertum viros illustres et potentia claros advocans, eis sui voti secretum aperit. Et quia paulo ante eorum patrui absque liberis defuncti terra optima cum oppidis munitissimis illos liberaliter donaverat, ipsi mox domi militiaeque esse paratissimos responderunt. Quibus faventibus cum rex sibi in animo esse diceret, ut Belgicam repeteret, eamque militaribus copiis expugnaret, ipsi hujus rei initium Virduni faciendum dicunt, eo quod ipsa propinquior civitas esset, et sese multa obsidione eam aggressuros, nec umquam ab ea nisi capta recessuros. Qua capta, et sacramento atque obside regi annexa, ulterius processuros. Tandiu etiam moraturos in Belgica, donec aut armis expugnetur, aut victi Belgae in deditionem omnes transeant. Quorum spontione suscepta, rex cum ipsis exercitum mox Virdunum admovit.

101. Virduni expugnatio . — Quae civitas eo situ posita est, ut a fronte, planitie pervia meantibus accessum praebeat; a tergo inaccessibilis sit. Ibi enim a summo in posteriora, profundo hiatu circumquaque distenditur. Ab inferioribus vero ad summum, rupibus praeruptis artatur. Quae non solum scatens fontibus, puteisque, incolis accommoda, sed et fluvio Mosa eam a praerupta parte abluente, nemorosa. Ubi ergo a fronte planitien praefert, pugnaturi machinas bellicas generis diversi aptavere. Nec minus qui in urbe erant, ad resistendum sese expediebant. Pugnatum est tandem octo ferme continuis diebus. At cives cum viderent nulla a suis extrinsecus suffragia mitti, nec jugis praelii pondus se tolerare posse , consilio inito indempnes et intacti hostibus cessere. Urbem aperuerunt, et sese Lothario victi obtulerunt.

102. Quibus peractis, rex ad urbem tuendam, reginam Emmam in ea reliquit. Ipse cum exercitu Laudunum rediit, suos etiam ad sua redire permisit. Tantae benivolentiae favore apud eos usus, ut repetito itinere se ulterius ituros si juberet pollicerentur; et neglectis pro tempore domibus et natis, cum hoste comminus dimicaturos. Lotharius interea apud suos deliberabat, utrum potius foret sese ulterius ire, armisque et viribus totam Belgicam sibi subjugare, an residendo Virduni, per legatos habitis suasionibus, mores hostium ad suum animum informare. Si enim eos ferro vinceret, cum id sine multo sanguine fieri non posset, cogitabat in posterum minus eis credendum, eo quod amicorum labem eis intulerit. Si vero per benivolentiam reversuros expectaret, cavendum putabat, ne in tanto otio, hostes insolentiores redderentur.

103. Virduni invasio a Belgis. — Dum haec multa consultatione ventilaret, Belgicae dux Teodericus, necnon et vir nobilis ac strenuus Godefridus, Sigefridus quoque vir illustris, Bardo etiam et Gozilo fratres clarissimi et nominatissimi, aliique principes nonnulli, latenter pertemptant Virdunum irrumpere, eamque a Gallis evacuare. Factisque insidiis, negotiatorum claustrum, muro instar oppidi exstructum, ab urbe quidem Mosa interfluente sejunctum, sed pontibus duobus interstratis ei annexum, cum electis militum copiis ingressi sunt. Annonam omnem circumquaque milites palantes advectare fecerunt. Negotiatorum quoque victus in usum bellicum acceperunt. Lignorum trabes ex Argonna aggregari jusserunt, ut si ab hostibus extra machinae muris applicarentur, ipsi quoque interius obtinentibus machinis obstare molirentur. Crates quoque viminibus et arborum frondibus validas intexuerunt, machinis erectis, si res exposceret, supersternendos . Sudes ferro acuminatos, et igne subustos, ad hostes transfodiendos quamplures aptaverunt. Missilia varii generis per fabros expediere. Funium millena volumina ad usus diversos convexerunt. Clipeos quoque habendae testudini ordinandos, instituerant. Preterea centena mortis tormenta non dufuere.

104. Repetito Virduno a Lothario. — Nuntiantur haec Lothario. Qui tantum facinus accidisse acerrime indignatus, exercitum dimissum revocavit; et sic cum decem milibus pugnatorum Virdunum petiit, atque adversarios repentinus aggressus est. Primo impetu, sagittarii contra hostes ordinati sunt. Missaeque sagittae et arcobalistae cum aliis missilibus tam densae in aere discurrebant, ut a nubibus dilabi, terraque exsurgere viderentur. Horum contra impetum, testudinem ante se et super capita hostes muro aptavere; in quam relisa missilia, ictu frustrato decidebant. Hoc impetu facto Galli circumquaque obsidionem disposuere; fossisque praeruptis, obfirmaverunt castra, ne si ad incautos adversarii prosilirent, accessum facilem invenirent.

105. Compositio cujusdam machinae bellicae. — Quercus proceras radicitus succisas, ad machinam bellicam extruendam advexerunt. Ex quibus quatuor trabes tricenorum pedum straverunt solo, ita ut duae in longum projectae, et decem pedum intervallo distinctae, duabus aliis per transversum eodem intervallo superjacentibus cohererent. Longitudinis et latitudinis spatium, quod intra commissuras earum tenebatur, decem pedum erat. Quicquid etiam a commissuris extra projectum erat, simili modo decem pedibus distendebatur. In harum trabium commissuris, quatuor sublicas quadragenorum pedum, quadrato quidem scemate, sed procero, aequo spatio a se distantes, adhibitis trocleis erexerunt. Transposueruntque bis per quatuor latera festucas decem pedum, in medio scilicet, et in summo, quae traductae, sublicas sibi fortiter annecterent. A capitibus vero trabium, quibus sublicae nitebantur, quatuor trabes eductae, et pene usque ad festucas superiores obliquatae, sublicis jungebantur, ut sic ex eis machina extrinsecus firmata non titubaret. Super festucas quoque quae in medio et in summo machinam conectebant, tigna straverunt. Quae etiam cratibus contexerunt, super quas dimicaturi stantes, et eminentiores facti, adversarios deorsum jaculis et lapidibus obruerent. Hanc molem extructam, ad stationem hostium deducere cogitabant. Sed quia sagittarios suspectos habebant, rationem querebant, qua hostibus sine suorum lesione appropinquaret. Tandem ratione subtilius perscrutante, repertum est eam ad hostes optima arte detrudi posse.

106. Deductio ad hostes superioris machinae . — Dictabant enim quatuor stipites multae grossitudinis terrae solidae mandandos; decem pedibus in terra defossis, octo vero a terra ejectis. Qui etiam transpositis per quatuor latera repagulis vehementissimis solidarentur. Repagulis quoque transmissis, funes inserendos. Sed funium capita ab hostibus abducta, superiora quidem machinae, interiora vero bobus annecterentur. At interiora, longius superioribus protenderentur. Superiora vero, breviore ductu machinam implicitam haberent, ita ut inter hostes et boves machina staret. Unde et fieret ut quanto boves ab hostibus trahendo discederent, tanto machina hostibus attracta propinquaret. Quo commento, chilindris suppositis, quibus facilius motum acciperet, machina hostibus nullo laeso appulsa est.

107. Victoria Lotharii . — Adversarii quoque similem quidem machinam extruunt, sed altitudine et robore inferiorem. Utraque ergo exstructa , a parte utraque ascensum est. Conflictumque ab utrisque promtissime, nec tamen ullo modo cedunt. Rex cum propior muris adesset, fundae jaculo in labro superiore sauciatus est. Cujus injuria, sui accensi, vehementius bello incubuere. Et quia hostes machina et armis fortes, nullatenus cedebant, rex uncinos ferreos adhiberi praecepit. Qui funibus alligati cum hostium machinae injecti essent, lignisque transversis admorsi, funes alii demittebant, alii demissos excipiebant; quibus adversariorum machina, inclinata atque pene demersa est. Unde alii delabentes per lignorum commissuras descendebant; alii vero saltu sese ad terram demittebant; nonnulli quoque turpi formidine tacti, latibulis vitam sibi defendebant. Hostes mortis periculum urgere videntes, adversariis cedunt, vitamque supplices petunt. Jussi quoque, arma deponunt, et reddunt. Statimque a rege decretum exivit hostes sine aliqua ultionis injuria comprehendendos, ac illesos sibi adducendos. Comprehensi itaque, inermes ac indempnes praeter ictus quos in militari tumultu acceperant, ante regem admissi sunt. Qui regis pedibus advoluti, vitam petebant. Nam regiae majestatis rei atque convicti, de vita diffidebant.

108. Rex victoria potitus, Belgicae principes captos, suis custodiendos, sed et congruo tempore reddendos mandavit. Reliquam manum redire permisit. Ipse Laudunum cum exercitu rediit, ibique procinctum solvit. Urbem Virdunum usque in diem vitae ejus supremum, absque ulla refragatione obtinuit. Disponebat praeterea quomodo ulterius procedendo, regnum suum dilataret, cum res suae successum optimum haberent, regnique fortuna per captos primates id persuaderet. Sed Divinitas res mundanas determinans, et Belgis requiem, et huic regnandi finem dedit.

109. (986.) Obitus Lotharii. — Nam cum vernalis clementia eodem anno rebus bruma afflictis rediret, pro rerum natura inmutato aere, Lauduni egrotare coepit. Unde vexatus ea passione quae colica a phisicis dicitur, in lectum decidit. Cui dolor intolerabilis in parte dextra super verenda erat; ab umbilico quoque usque ad splenem, et inde usque ad inguen sinistrum, et sic ad anum, infestis doloribus pulsabatur. Ilium quoque ac renium injuria nonnulla erat; thenasmus assiduus; egestio sanguinea; vox aliquoties intercludebatur. Interdum frigore febrium rigebat. Rugitus intestinorum . Fastidium juge. Ructus conationes sine effectu, ventris extensio, stomachi ardor, non deerant. Ingenti itaque luctu, tota personat domus. Fit sonitus diversus, clamor varius. Nemini enim eorum qui aderant, inlacrimabilis erat ea calamitas. Decem anno, ex quo patre defuncto regno potitus est, quadragesimo vero et octavo quo a patre regnante coronam et sceptrum regnaturus accepit, a natu autem sexagesimo octavo , deficiens naturae concessit (Mart. II) .

110. Interea magnifice funus regium multo divitiarum regalium ambitu accuratur. Fit ei lectus regalibus insignibus adornatus, corpus bissina veste induitur, ac desuper palla purpurea gemmis ornata auroque intexta operitur. Lectum regnorum primates deferebant. Preibant episcopi et clerus, cum evangeliis et crucibus; penes quos etiam, qui ejus coronam ferebat multo auro gemmisque pretiosis nitentem, cum aliis multis insignibus, ejulando incedebat. Funebre melos, lacrimis impedientibus vix proferebatur. Milites etiam mesto vultu, suo ordine prosequebantur. Reliqua quoque manus, cum lamentis succedebat. Sepultus est Remis in coenobio monachorum sancti Remigii, cum patre et matre, sicut ante jusserat suis; quod etiam abest 240 stadiis ab eo loco, in quo finem vitae accepit; multo obsequio universorum parique affectu per tantum spatii deductus.
 
 

    LIBER QUARTUS.

1. Sepulto Lothario, Ludovicus filius a duce aliisque principibus in regnum subrogatur. Circumvallatur ergo ambitu universorum. Promittunt benivolentiam; spondent fidem; stipatores etiam vario cultu facienda dictabant . Alii enim in palatiis ei residendum censebant, ut principes ad se confluentes ejus imperio deservirent, ne regia dignitas vilesceret, si alias utpote inops, alieni suffragii peteret opes. In omni etiam dignitate id esse cavendum, ne in primordio suscepti honoris, segnities et ignavia virtutem habendam superent. Nam si id fit , totam etiam rem in contemptum et vilitatem pernitiosissime deventuram. Alii quoque cum duce ei commorandum asserebant, eo quod adolescens tanti principis prudentia simul et virtute informari indigeret. Sibi quoque utillimum fieri, si potentis dispositioni ad tempus cederet, cum sine eo nec regnandi potentiam habere ex integro posset, et per eum strenue atque utiliter omnia administrari valerent. Rex, partibus auditis, sententiam distulit. Collato vero cum duce consilio, ei abinde tota mente addictus favit.

2. Oratio Ludovici apud ducem, ceterosque primates, in Adalberonem metropolitanum . Apud quem aliosque quam paucos, praeteritorum non immemor sic conquestus est: —Pater meus in egritudinem qua et periit decidens, mihi praecepit, ut vestro consilio, vestra dispositione, regni procurationem haberem; vos etiam loco affinium, loco amicorum ducerem, nihilque praecipui praeter vestram scientiam adorirer. Si vestra fide potirer, sine dubio divitias, exercitus, munimenta regni, asserebat me habiturum. Quae mens in me maxime valet . Placeat itaque consilium profuturum dare, cum a vobis proposui me non discessurum . In vobis enim meum consilium, animum, fortunas, sitos esse volui. Adalbero Remorum metropolitanus episcopus, homo omnium quos terra sustinet sceleratissimus, contempto patris mei imperio, Ottoni Francorum hosti in omnibus favit. Eo cooperante, Otto exercitum nobis induxit. Ejus subtilitate Gallias depopulatus est. Eo itineris duces praestante, indempnis cum exercitu rediit. Qui ut poenas pro tanto commisso solvat, aequum et utile videtur , quatinus pestilente compresso, metus adoriendi talia, quibusque pravis inferatur.

3. Cujus oratio vim suadendi non habuit, eo quod suggestionibus malorum in summum pontificem efferatus, praeter justum aliqua indigna dixisse videretur. Pro parte tamen ei fautum est, pro parte vero suppressum; ita tamen, ut et regi injuria non fieret, et operi nefario dux non consentiens pareret. Rex tanto animo praeceps, in metropolitanum assumpto duce cum exercitu fertur. Ipsam urbem appetit, atque irrumpere contendit. Primatum tamen consilio usus, legatos praemisit, per quos quaereret an episcopus resisteret regi, an ex objectis purgari statuto tempore paratus esset. Si contra staret, sese mox obsidionem urbi adhibiturum dicerent, captamque urbem cum ipso hoste compressurum. Si vero objectis respondere non dubitaret, obsides ab eo sese accepturum ducturumque.

4. Ad haec metropolitanus: —Cum constet, inquit, bonos quosque pravorum calumniis assidue dilacerari, non miror huic injuriae locum accidisse. Multo amplius vero miror egregios principes tam facile posse illici, ut certissime esse credant quod nec sub judice sit discussum, et si in discutiendo conferatur, nullis rationibus probabile fiat. Quod si credita discutere placuit, cur armis et exercitu id exigitur? Nonne ergo alia pro aliis nos cogitare faciunt? Si de praeteritis agitur, regum salutem hactenus optavi. Eorum genus colui. Principum quoque commoda, pro ratione amavi. Si de praesentibus, regis jussa exequi non moror; obsides quos vult, trado; rationem contra objecta intendere non differo.— Factis ergo utrimque rationibus, obsides dedit, Ragenerum virum militarem, nobilitate et divitiis clarum, pluresque alios dum regi sufficeret.

5. Obitus Ludovici. — Rex itaque exercitum amovit, Silvanectimque devenit. Ubi dum aestivam venationem exerceret, pedestri lapsu decidens, multo epatis dolore vexatus est. Nam quia in epate sanguinis sedem phisici perhibent, ea sede concussa, sanguis in emathoicam redundavit (987, Mai 22). Cui sanguis copiosus per nares et gulam diffluebat. Mamilae doloribus assiduis pulsabantur. Fervor totius corporis intolerabilis non deerat. Unde uno tantum anno patri superstes, 11 Kal. Junii defitiens, naturae debitum solvit. Cujus discessus eo tempore accidit quo et metropolitani purgatio de objectis habenda erat. Aderat igitur purgandus, et regiae majestati satisfacturus. Sed regii funeris calamitate, hac lite suppressa, nec controversia partes habuit, nec ex ea juditium promulgatum fuit. Plurima vero commiseratione ipse episcopus de morte regis conquestus est. Postquam autem regium funus curassent, principum decreto, Compendii tumulatus est, cum ipse vivens secus patrem tumulari petierit. Id autem consulto factum est, ne dum itineris longitudinem eorum quamplures vitarent, et a se divisi discederent, rei publicae utillimum differretur consultum. Placuit itaque ante discessum convenire, et ex regni commodis consulere.

6. Purgatio Adalberonis de objectis a Ludovico. — Quibus dispositis, dux sic orsus coepit: —Huc ex locis diversis regio jussu vocati, ad discutiendum ea quae summo pontifici Adalberoni objecta sunt, multa fide ut puto convenistis. Sed divae memoriae rex qui intendebat, quoniam hac vita privatus est, controversiae statum nobis discutiendum reliquit. Si ergo praeter eum est qui intendere audeat, eoque animo valet, ut exsequendae litis partem arripiat, adsit coram, quid sentiat edicat, nihil metuens criminato intendat. Si vera proferat, ejus verborum approbatores nos sine dubio habebit. Quod si calumniator falsa confinxit, vocem supprimat, ne tanti facinoris argutus, poenas solvat.— Ter acclamatum est, ut delator procederet; ter ab omnibus negatum est.

7. Dux itaque iterum locutus ait: —Si lis jam decidit, quia qui intendat non est, metropolitano utpote viro nobili et multa sapientia inclito cedendum est. Ab hac ergo suspitione penitus discedite, summumque praesulem multo honore excolite. Reveremini hunc talem virum, et quantae virtutis, sapientiae, nobilitatis sit, hactenus praedicate. Quid enim prodest suspitionem habere, cui in juditio non fuere vires quicquam dicere?— Ergo summo pontifici, dux reliquorum primatum consensu, exsequendae rationis honorem de utilitate regni attribuit, eo quod ipse divinarum et humanarum rerum scientia excelleret atque facundiae efficacitate plurimum valeret.

8. Factus itaque cum duce omnium medius, ait: —Rege nostro piissimo inter intellectibilia translato, magni ducis ceterorumque principum benivolentia ab objectis purgatus, rei publicae consulturus consedi. Nec sedet animo, ut quicquam nisi ad profectum rei publicae edicam. Commune consilium quaero, quia omnibus prodesse cupio. Cum videam non omnes principes adesse, quorum quoque prudentia et diligentia res regni administrari valeant, ratio querendi regis ut mihi videtur ad tempus differenda est, ut statuto tempore et omnes in unum confluant, et uniuscujusque ratio elimata et in medium prolata, suam utilitatem accommodet. Unde et vobis qui hic consulturi adestis placeat, vos mecum magno duci sacramento alligari, et coram spondere de principe statuendo vos nihil quesituros, nihil molituros, donec in unum redeamus, et sic de habendo principe agitemus. Plurimum enim valet, deliberationi dari spatium temporis; in quo quamcumque rem quisque discutiat, et discussam multa diligentia poliat.— Haec sententia ab omnibus suscepta laudatur. Sacramento itaque duci alligantur. Tempus redeundi et conveniendi constituitur. Sic quoque a se soluti sunt.

9. Conquestio Karoli apud metropolitanum de regno. — Interea Karolus qui fuerat Lotharii frater, Ludovici patruus, Remis metropolitanum adiit, atque sic de regno eum convenit: —Omnibus notum est, pater venerande, jure hereditario debere fratri et nepoti me succedere. Licet enim a fratre de regno pulsus sim, tamen natura nihil humanitatis mihi derogavit; cum omnibus membris natus sum, sine quibus quivis ad dignitatem quamlibet promoveri non potuit. His etiam non careo, quae in regnaturis quibuslibet, plurimum queri solent, genere, et ut audeam virtute. Cur ergo a finibus ejectus sum, quos a majoribus meis possessos nemo dubitat, cum frater non sit, neposque obierit, prolemque nullam reliquerint? Pater nos duos fratres superstites reliquit. Frater regnorum dominium totum possedit, nihilque mihi concessit. Ego fratri subditus, fideliter non minus aliis militavi. A quo tempore fateor, nihil mihi carius fuisse salute fratris. Abjectus ergo et infelix quo me potius vertam, cum etiam omnia generis mei praesidia extincta sint? Quos praeter vos omnium honestarum rerum egens appellem? Per quos nisi per vos paternis honoribus restituar? Utinam mihi fortunisque meis honestus exitus accidisset. Quid enim abjectus spectantibus nisi spectaculum esse potero? Tangat vos aliqua humanitatis miseratio. Compatimini tantis injuriis fatigato.

10. Postquam Karolus finem querimoniae fecit, metropolitanus animo immobili persistens, pauca admodum ei respondit: —Cum, inquiens, perjuris et sacrilegis, aliisque nefariis hominibus ipse semper deditus fueris, nec ab eis adhuc discedere velis, quomodo per tales et cum talibus ad principatum venire moliris?— Ad haec Karolo respondente, non oportere sese suos deserere, sed potius alios adquirere, episcopus intra se recogitabat: —Cum, inquiens, omnium dignitatum nunc egens, pravis quibusque annexus est quorum sotietate nullo modo carere vult, in quantam pernitiem bonorum esset, si electus procederet in faces.— Tandem sine principum consensu se super hoc nihil facturum respondens, ab eo dimotus est.

11. Oratio metropolitani pro duce. — Karolus spe regni decidens, animo turbato, in Belgicam iter dimovit. Preterea tempore constituto, Galliarum principes jurati. Silvanecti collecti sunt. Quibus in curia residentibus, duce annuente metropolitanus sic locutus est: —Divae memoriae Ludovico sine liberis orbi subtracto, querendum multa deliberatione fuit, qui ejus vices in regno suppleret, ne res publica absque gubernatore neglecta labefactaretur. Unde et hujusmodi negotium nuper diferri utile duximus, ut unusquisque quod singularis a Deo datum haberet, hic coram consulens post effunderet; ut collectis singulorum sententiis, summa totius consilii ex multitudinis massa deformaretur. Reductis ergo jam nunc nobis in unum, multa prudentia, multa fide, videndum est. ne aut odium rationem dissipet, aut amor veritatem enervet. Non ignoramus Karolum fautores suos habere, qui eum dignum regno ex parentum collatione contendant. Sed si de hoc agitur, nec regnum jure hereditario adquiritur, nec in regnum promovendus est, nisi quem non solum corporis nobilitas, sed et animi sapientia illustrat fides munit, magnanimitas firmat. Legimus in annalibus clarissimi generis imperatoribus ignavia ab dignitate praecipitatis, alios modo pares, modo impares successisse. Sed quid dignum Karolo conferri potest, quem fides non regit, torpor enervat, postremo qui tanta capitis imminutione hebuit, ut externo regi servire non horruerit, et uxorem de militari ordine sibi imparem duxerit? Quomodo ergo magnus dux patietur de suis militibus feminam sumptam reginam fieri, sibique dominari? Quomodo capiti suo praeponet, cujus pares et etiam majores sibi genua flectunt, pedibusque manus supponunt? Considerate rem diligenter, et Karolum sua magis culpa praecipitatum quam aliena videte. Rei publicae beatitudinem magis quam calamitatem optate. Si eam infelicem fieri vultis, Karolum promovete. Si fortunatam, egregium ducem Hugonem in regnum coronate. Ne ergo Karoli amor quemque illiciat, nec odium ducis ab utilitate communi quemlibet amoveat. Nam si bonum vituperetis, quomodo malum laudabitis? Si malum laudetis, quomodo bonum contempnetis? Sed talibus quid interminatur ipsa Divinitas? Vae, inquit, qui dicitis malum bonum, bonum malum, ponentes lucem tenebras, et tenebras lucem (Isai. V, 20) . Promovete igitur vobis ducem, actu, nobilitate, copiis clarissimum, quem non solum rei publicae, sed et privatarum rerum tutorem invenietis. Ipsa ejus benivolentia favente, eum pro patre habebitis. Quis enim ad eum confugit, et patrocinium non invenit? Quis suorum auxiliis destitutus, per eum suis non restitutus fuit?

12. (987, Jun. 1.) Promotio Hugonis in regnum. — Hac sententia promulgata et ab omnibus laudata, dux omnium consensu in regnum promovetur, et per metropolitanum aliosque episcopos Noviomi coronatus, Gallis, Brittannis, Dahis , Aquitanis, Gothis, Hispanis, Wasconibus, rex Kalendis Jun. praerogatur. Stipatus itaque regnorum principibus, more regio decreta fecit, legesque condidit. Felici successu omnia ordinans, atque distribuens. Et ut beatitudini suae responderet, multo successu rerum secundarum levatus, ad multam pietatem intendit. Utque post sui discessum a vita, heredem certum in regno relinqueret, sese consultum cum principibus contulit. Et collato cum eis consilio, Remorum metropolitanum Aurelianis de promotiome filii sui Rotberti in regnum prius per legatos, post per sese convenit. Cui cum metropolitanus non recte posse creari duos reges in eodem anno responderet, ille mox epistolam a duce citerioris Hispaniae Borrello missam protulit, quae ducem petentem suffragia contra barbaros indicabat. Jam etiam Hispaniae partem hostibus pene expugnatam asserebat, et nisi intra menses decem copias a Gallis accipiat, barbaris totam in deditionem transituram. Petebat itaque alterum regem creari, ut si bellico tumultu duorum alter decideret, de principe non diffideret exercitus. Fieri quoque asserebat posse, rege interempto, et patria desolata, primatum discordiam, pravorum contra bonos tirannidem, et inde totius gentis captivitatem.

13. (988.) Promotio Rotberti in regnum. — Metropolitanus sic posse fieri intelligens, dictis regiis cessit. Et quia tunc in nativitate Domini regnorum principes convenerant ad celebrandum regiae coronationis honorem, in basilica sanctae Crucis ejus filium Rotbertum Francis laudantibus accepta purpura sollempniter coronavit, et a Mosa fluvio usque Oceanum occidentalibus regem praefecit et ordinavit. Tanta industria atque sollertia clarum, ut et in rebus militaribus praecelleret, et divinis ac canonicis institutis clarissimus haberetur; liberalibus studiis incomberet , episcoporum etiam sinodis interesset, et cum eis causas aecclesiasticas discuteret ac determinaret.

14. Conquestio Karoli apud amicos de regno. — Interea Karolus apud amicos et cognatos motu gravissimo movebat querelam, atque in sui suffragium querimoniis excitabat. Qui lacrimis suffusus: —Video, inquit, aetatem meam procedere, et me ipsum in dies, patrimonii rebus exui. Unde nec sine lacrimis parvulos meos aspicere valeo, infelicis germina patris. Quibus potius auctor sum futuri doloris, quam honoris. Satis infelix pater fui, qui natis adesse vix aliquando potui. Sed saltem, vos amici, consulite dolenti patri, subvenite destituto parenti. Adestote natis in aetate tenerrima erumnas jam scientibus. Providete abjectis in casus, an irrevocabiles nescio, exituris. Suadeat vobis saltem sanguinis communis affinitas . Suadeat et nobilitas non neglegenda. Suadeat et recompensatio, quae sit non sine multiplici fructu reditura.

15. Mox omnes commoti , auxilium spondent, et sese ad auxiliandum promptissime parant. Quorum consilio usus, exploratores Karolus mittere cepit, qui sagaciter perpenderent, si qua oportunitas pateret, qua Laudunum ingredi valeret. Directi investigaverunt deprehenderuntque nullum aditum patere. Cum quibusdam tamen civibus secretum contulere, qui effectum negotio quererent. Quo tempore Adalbero ejusdem urbis episcopus, suis civibus plus justo injurias de lege agraria irrogabat. Unde quidam ab eo latenter animo discedentes, benivolentiamque simulantes, exploratoribus Karolum sese in urbem recepturos promittunt.

16. Qualiter Karolus Laudunum ingressus sit. — Mox etiam urbis proditionem si Karolus veniat pollicentur, et si eis sua dimittat, et insuper augeat. Exploratores pacto sacramentis firmato, haec Karolo reportant. Ille mox suis quos superiore conquestione excitaverat, hoc mandatum aperuit. Qui unanimes oportuno tempore collecti, ei sese obtulere. Ille, copiis assumptis, Laudunum dum sol occideret tempestivus advenit, misitque exploratores ad transfugas, ut quid esset agendum referrent. Latebant itaque inter vinearum dumeta et sepes; parati urbem ingredi si fortuna admitteret, et armis obniti, si eventus id afferret. Qui missi fuerant ad insidias, per loca constituta et nota, proditoribus occurrunt, et Karolum cum multo equitatu advenisse nuntiant. Proditores gavisi, exploratores remittunt, et Karolo cito adesse mandant. Quibus cognitis, Karolus cum suis per montis devexa urbis portam aggressus est. Sed vigiles cum ex fremitu equorum, et aliqua collisione armorum aliquos adesse persentirent, et quinam essent a muro inclamarent, lapidibusque jactis urgerent, proditores mox aliquos esse de civibus responderunt. Quo commento corruptis vigilibus, introrsum portam aperuerunt, atque exercitum ipso crepusculo exceperunt. Mox exercitus urbem implevit. Portae etiam ne quis aufugeret, custodibus adhibitis pervasae sunt. Alii itaque personabant bucinis, alii vocibus fremebant, alii armorum sonitu tumultuabantur. Unde cives territi, utpote qui ignorabant quid esset, et de domibus ebullientes, profugio se eripere conabantur. Quorum alii aecclesiarum secretis se occultabant, alii diversis latibulis se claudebant; alii vero saltu se de muris praecipitabant. Quorum unus episcopus, cum per declivia montis jam elapsus, et in vineis ab observatoribus repertus esset, Karolo deductus est, et ab eo carcere detrusus. Emmam quoque reginam, cujus instinctu sese repulsum a fratre arbitrabatur, ibi comprehendit, eique custodes adhibuit. Reliquam etiam urbis nobilitatem pene totam pervasit.

17. Postquam sedatis tumultibus civitas tranquilla reddita est, Karolus de urbis munitione, et militum victu, deliberare atque ordinare coepit. Deputavit ergo vigiles quingentenos, qui noctibus singulis armati excubias per urbem et moenia exercerent. Annonam etiam ex toto pago Veromandensi advehi jussit. Et sic urbem ad resistendum munivit. Nam turrim quae adhuc muris humilibus perstabat, pinnis eminentibus exstruxit, fossisque patentibus circumquaque vallavit. Machinas etiam hostibus effecit. Necnon et ligna advectantur, machinis educendis idonea. Valli quoque exacuuntur, cratesque contexuntur. Nec minus fabri accersiuntur, qui missilia fabricent, ac quaeque necessaria ferro instaurent. Nec defuere qui tanta subtilitatis arte balistas emittant, ut apothecam in recta diametro duplici foramine patentem, certo jactu trajiciant, aves quoque in aere volantes, indubitato ictu impeterent, transfixasque de sublimi praecipitarent.

18. Impetus Hugonis in Karolum. — Quae dum aguntur regum auribus delata sunt. Qui vehementissime moti, non tamen praecipiti impetu, sed ut in omnibus solebant, super hoc diligentissime consultaverunt; utcumque etiam cordis dolorem dissimulabant. Legatos quaquaversum dirigunt. Gallos quos hinc Matrona, inde abluit Garunna, contra tirannum invitant. Quibus in unum coactis cum exercitum collegissent, deliberabant an urbem aggressi expugnarent antequam ab hostibus amplioribus copiis muniretur, et expugnata tirannum confoderent, eo quod si is solummodo captus aut occisus foret, mox sese regnum quiete habituros, an cum benivolentia susciperent supplicem, si forte is se supplicem conferret, et dono regum se posse tenere res pervasas exposceret. At qui acrioris animi et constantioris fuere, censebant fore obsidioni incombendum; hostes urgendos; regionem etiam quam pervaserant, igne penitus consumendam. Collectis itaque sex milibus equitum, in hostem vadunt. Tempore statuto urbem appetunt; obsidionem disponunt; castrisque loca metati, fossis et aggeribus vallant.

19. Ubi cum diebus multis resederint, nihil virium, nihil damnationis in hostes exerere valuerunt; tanta eminentia et laterum objectione urbs inexpugnabilis erat. Dies etiam autumnales breviore circulo ducti, his exercitiis non sufficiebant. Noctes quoque prolixae, multo sui tempore vigiles afficiebant. Unde cum primatibus consilio habito, redeunt, post vernali tempore redituri. Quibus abductis, Karolus urbem circumquaque perambulat. Sicubi etiam hostibus facilis locus patet, explorat. Obstruit itaque portas, hostium ingressui faciles. Obturat postica post domos latentia. Restaurat muros vetustate lapsos. Turrim quoque potioribus edificiis intra et extra dilatat ac firmat.

20. Profugium episcopi. — In quam episcopus detrusus, cum in conclavi teneretur, funibus per fenestram demissus, tempore nocturno equo vectus aufugit. Et ut se Karolo non favisse monstraret, ad reges sese contulit, et a tanta suspitione purgavit. Arbitrabatur enim quasdam conjecturas posse a calumniatoribus confingi, acsi ipse capiendi oportunitatem parasset. Qui susceptus a rege, utpote fidelitatis exsecutor, non minore gratia habitus est.

21. (989.) Interea rigore hiemali elapso, cum aere mitiori ver rebus arrideret, et prata atque campos virescere faceret, reges exercitu collecto urbem praedictam cum octo milibus aggressi sunt. Castra inprimis aggere et fossa muniunt. Inde exstruitur aries, muris frangendis obnisurus.

22. Compositio arietis. — Cujus machinam ex quatuor mirae grossitudinis et longitudinis trabibus longilatero scemate erexerunt, in cacumine, et basi, per quatuor latera repagulis transverse annexis; in medio vero solummodo levum latus et dextrum ligna transmissa habuere. At super trabium erectarum superiores commissuras, longurios duos straverunt, inmotosque effecerunt, partem tertiam superioris spatii trabium in medio obtinentes. A quibus longuriis funes implicitos deposuerunt. Funibus quoque trabem cum ferrato capite multae grossitudinis suspenderunt. Cui etiam trabi in medio et extremo funes alligatos adhibuerunt; qui a multitudine tracti et remissi, ferratae moli motum darent. Unde et hujusmodi machina quia more arietis retro tracta, ante cum impetu ruit, aries appellatur; cujuscumque soliditatis muris frangendis aptissimus. Quam etiam machinam super tres rotas triangulo scemate positam aptaverunt, quo facilius obliquata, quocumque oporteret verti valeret. At quia urbis situs accedere prohibuit, eo quod ipsa urbs in eminenti montis cacumine eminet, aries fabricatus cessit.

23. Digressio Hugonis cum exercitu a Lauduno. — Post haec cum per dies plurimos in obsidione urbis vigiliis et curis, pugnisque frequentibus laboravissent, die quadam custodibus castrorum vino somnoque aggravatis, urbani vino exhilarati cum armis ad castra pedestres venerunt (Aug.). Equites vero consequenter armati subsecuti sunt, rei eventum praestolantes, ut si pugnae locus adesset, prosperaque fortuna felicem annueret eventum, cum hoste comminus confligerent. Cum ergo pedites jam castris propinquassent, custodesque consopitos intellexissent, faces castris immisere. Quorum incendii fumo aer densatus, non solum intuentium visibus tetra nigredine obstabat, at gravi vapore narium et faucium meatus intercludebat. Pedites mox vociferari, clangere milites cepere. Rex et qui cum eo erant elementorum confusione multoque virorum clamore et tubarum clangore turbati, ab urbe sedes mutavere. Nam castra cum cibis et rebus omnibus absumpta videbat. Unde exercitum ad tempus reducere disposuit, ut reditum amplioribus copiis post appararet. Quae omnia Augusti tempore patrata sunt.

24. Obitus Adalberonis metropolitani . — His ita gestis non multo post metropolitanus in egritudinem decidens, quae a Grecis causon a Latinis incendium dicitur, per legatos regi tunc Parisii commoranti indicavit, sese in gravem valitudinem decidisse; unde et ei maturandum, ne Karolus qui cetera Remos etiam pervaderet. Rex, accitis qui aderant, mox ire disposuit. Quo in itinere aliquantisper tardante, cum metropolitanus insomnietate simulque et mentis alienatione nimium vexaretur, nullaque crisi omnes dies creticos huic egritudini commodos praeteriret, dissolutis elementis debitum humanitatis X Kal. Febr. exsolvit (990, Jan. 23). Qua die rex tempestivus adventans, urbe receptus est. In exsequiis etiam pontificis, plurima commiseratione condoluit. Nec vero sine lacrimis aliquot de eo querimonias habuit; corpus quoque multo honore sepulturae dedit. Cives domino destitutos, mira benivolentia solatus est. Qui de fidelitate regi servanda et urbe tuenda interrogati, fidem jurant, urbis tuitionem pollicentur. Quibus sacramento astrictis, eisque libertate eligendi domini quem vellent ab rege concessa, rex ab eis dimotus Parisium devenit.

25. Quomodo Arnulfus archiepiscopatum petiit. — Ubi cum de liberalitate et fide civium Remensium laetus moraretur, Arnulfus Lotharii filius per quosdam regis stipatores ab rege episcopatum expetebat, Karolum quoque patruum sese deserturum mandat, fidem spondet; regisque injuriam ulturum; contra hostes etiam regis plurima nisurum: urbem Laudunum ab hostibus pervasam, in brevi redditurum. Regii stipatores laetati, episcopatum petenti quam cito dari suadent, regi nil perditurum asserentes, si sibi militaturo et fidem servaturo quod petit largiatur. Multo etiam sibi profuturum, si id faciat, quod cum factum sit, omnium salutem affectet. Rex eorum suasionibus adquiescens, Remos devenit, civibus hanc petitionem ostensurus, ne malefidae sponsionis teneretur obnoxius.

26. Oratio regis ad cives Remenses. — Et omnibus accersitis, sic locutus ait: —Quoniam fidei exsecutores vos probavi, nec me a fide alienum experiemini. Cum enim sit fides, cum quod dicitur fit, quia vos id fecisse perspitio, et me penitus observasse idem fateor. Arnulfus divae memoriae Lotharii ex concubina filius, hujus sedis dignitatem per aliquos qui mihi assistunt expetiit; quicquid nobis nuper derogatum est se restituturum pollicitus; necnon et contra hostes multa moliturum. Cujus promissiones et fidem, ad vestrum contuli examinanda juditium, ut aut vestro approbetur examine, aut improbetur. Ille petitionibus instat. Potestatis vestrae sit, utrum quod petit accipiat. Nec vero in quoquam ei a me fautum est. Nihil etiam deliberatum. Quicquid id foret, utile duxi ad vestram deferri debere censuram, ut si honestum fiat, vobis utilitatem et mihi gloriam comparet. Si autem pernitiosum, ego quidem nullius perfidiae, nullius doli, nullius fallatiae penitus arguar. Vos vero aut suffecti doli falsam opinionem cum doloso subibitis, aut si non, in desertorem manus assidue exseretis.

27. Responsio civium ad regem . — Ad haec cives: —Cum, inquiunt, vestrae majestatis dono, eligendi domini optio nobis data sit, multa fide, multo ingenio enitendum est , ut et regiae dignitatis derogatio nulla fiat, et nos falsae criminationis notam, cusamque futuri incommodi vitemus. Arnulfus quem paulo ante memoratum audivimus, a nobis nuper idem expoposcit; plurima fide si hoc fiat regis commoda sese exsecuturum pollicens; erga cives non modicam benivolentiam habiturum. Sed quia ejus utpote adolescentis mores affectusque incertos habemus, nostras solummodo rationes non sufficere ad haec arbitramur. Adsint ergo qui vobis id suadent. Conferamus utrimque rationes. Dicat quid quisque potius cogitet; quid potissimum, ne abscondat; ut et ex honesto gloria sit communis, et ex pernitiae incommodum aeque patiamur.

28. Promotio Arnulfi . — Rex civium sententiam adprobat, ut coram deliberent jubet. Rationes coram dispositae sunt. Arnulfum itaque si quod spondet faciat, dignum summo sacerdotio asserunt. Itaque vocatus, et ante regem admissus est. Qui de fide habenda erga regem sciscitatus, ad omnium vota modestissime respondit. Ad coenobium ergo monachorum sancti Remigii quod ab urbe uno miliario situm est, ubi ordinatio episcoporum ex antiquo habenda est, a rege et primatibus deductus est. Ubi rex cum suorum medius resideret, post consilia apud suos secessim habita, liberali eloquio sic affatus est: —Divae memoriae Ludovico Lotharii filio orbi subtracto, si proles superfuisset, eam sibi successisse dignum foret. Quia vero regiae generationi successio nulla est, idque omnibus ita fore patet, vestri caeterorumque principum, eorum etiam qui in militari ordine potiores erant optione assumptus, praemineo. Nunc vero quoniam ex linea regali hic unde sermo est solus superfuit, ne tanti patris nomen adhuc oblivione fuscetur, hunc superstitem alicujus dignitatis honore expoposcistis donari. Si ergo fidei servandae jus polliceatur, urbis tuitionem spondeat, hostibus etiam in nullo sese communicaturum, immo illos impetiturum promittat, vestri juditii censura concedere ei episcopatum non pigebit; ita tamen ut secundum prudentium ordinationem, sacramenti auctoritate mihi conexus sit.

29. Cirographi scriptum. — —Et ut penitus mentis conceptum aperiam, post jurationis sacramentum, cirographum ab eo scribendum puto. In quo maledictionis anathema habeatur hujusmodi, quod ei impraecetur pro felicibus contumeliosa, pro salutaribus pernitiosa, pro honestis turpia, pro diuturnitate punctum, pro honore contemptum, et, ut totum concludatur, pro omnibus bonis omnia mala. Quod etiam bipertitum fieri placet. Alterum mihi sibi alterum concedatur. Quandoque etiam hoc illi calumnias ingeret, si turpiter a fide declinet.— Hac promulgata sententia, id ita faciendum ab omnibus laudatum est. Procedit itaque Arnulfus coram. Si id inventum laudet, consulitur. An sic suscipiat quod petit, sciscitatur. Ille honoris cupidus, inventum laudat. Sese sic posse suscipere asseverat. Jussus itaque cirographum bipertitum notavit. Regi alterum, alterum sibi servavit.

30. Eukaristia causa perditionis data. — Quod cum regi penitus sufficeret, episcopis tamen, ut fertur, non satis id visum est, nisi illud etiam adderetur, ut in missarum celebratione eukaristiam a sacerdote sumeret, eamque perditionis causam sibi imprecando coram optaret, si fidem violando unquam desertor fieret. Quod et factum fuit. Nam sacerdos inter celebrandum, eukaristiam optulit, et ille consequenter sumpsit, atque ad juditium sibi fieri optavit, si ullo modo fidei violator existeret. Quod tandem regi et primatibus fidem fecit.

31. Reprehensio de eodem. — Nonnullis tamen quorum mens purgatior erat nefarium et contra fidei jus id creditum est. Ejus modi enim naturae hominem esse aiebant, ut facile per sese corrumpatur in se, amplius vero impulsionibus ad flagitium extrinsecus posse pertrahi. Asserebant quoque ex decretis patrum, et canonum scriptis, neque invitum ad eucaristiam impellendum, neque eucaristiam perditionis causa cuiquam offerendam, cum redemptionis gratia et petentibus offerendam, et invitis negandam credendum sit. Indignum etiam videri panem angelorum et hominum temere indignis dari, cum ipsa Divinitas et immundos abhorreat, et puros mira Divinitas et immundos abhorreat, et puros mira parcitate foveat, juxta quod scriptum est: Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu, et corripietur a superveniente iniquitate (Sap. I, 5) . Ab episcopis ergo Remorum dioceseos ordinatus Arnulfus et sacerdotalibus infulis decenter insignitus est. Nec multo post, a papa Romano missum apostolicae auctoritatis pallium sumpsit.

32. Quod amplius justo Karolum Arnulfus dilexerit. — Qui cum ex tanta dignitate procederet insignis, illud tamen infortunii genus arbitrabatur, quod ipse superstes de patrio genere nullum praeter Karolum habebat. Miserrimum quoque sibi videri, si is honore frustraretur, in quo solo spes restituendi genus paternum sita foret. Patruo itaque miserescebat; illum cogitabat, illum colebat, illum pro parentibus carissimum habebat. Apud quem collato consilio, querebat quonam modo in culmen honoris illum provehere posset, sic tamen ut ipse regis desertor non appareret.

33. Remorum captio. — Cujus rei rationem sic fieri arbitrabatur, ut statueretur tempus, quo primates quot posset, in urbe acsi aliquid magnum ordinaturus ipse colligeret. Tunc etiam Karolus per noctis silentia cum exercitu ad portas urbis adveniret. Nec tunc deesset qui exercitui irruenti portas panderet, juratus secreti fidem . Exercitus intromissus urbem invaderet, atque sese cum primatibus collectis comprehenderet, vim inferret, ac ergastulo detruderet. Itaque factum foret, ut et regia potestas infirmaretur, et patruo virtus dominandi augesceret, nec ipse desertor videretur. Quod et effectum habuit.

34. G. et V. comites, atque alios viros consulares invitat. Quiddam magnum sese ordinaturum mandat: unde et multum eis maturandum. Illi sine dilatione advenerunt, in obsequio domini paratissimos se demonstrantes. Arnulfus alia pro aliis dans, quod vere molitur penitus dissimulat. Ad quid potius intendat, omnes ignorant. Uni tantum de cujus taciturnitate et fide non diffidebat, id totum credulus commisit. Qua nocte Karolus intromitendus esset aperuit; et ut tunc portarum claves a suo cervicali tolleret, urbemque armatis aperiret, jussit. Nec multo post, nox cui hoc debebatur flagitium, affuit. Karolus cum exercitu tempore deputato ad portas urbis nocturnus affuit. Algerus presbyter — sic enim vocabatur — introrsum cum clavibus se praesentem habuit. A quo mox portae patefactae sunt, exercitusque intromissus. Urbs quoque a praedonibus direpta et spoliata.

35. Arnulfi suorumque captio . — Unde cum clamor per urbem fieret, tumultusque discurrentium cives incautos excitaret, Arnulfus aeque turbatum clamore sese simulat. Et fingens metum, turrim petiit atque conscendit. Quem comites secuti, post se ostia obseravere. Karolus Arnulfum perquirens nec reperiens, ubinam lateret scrutabatur. Cui cum proderetur in turris cacumine latere, ostio mox custodes adhibuit. Et quoniam nec cibum nec arma ante congesserant, Karolo cedunt, atque a turri egressi sunt.

36. Comprehensique et Laudunum ducti, custodibus deputati sunt. Karolo redeunte et fidem ab eis querente, unanimiter refragantur. Odium ergo utrimque simulant; pium affectum nullo modo produnt. Ab utroque querimonia nonnulla simulabatur, eo quod alter desertor, alter invasor alterius ab utroque enuntiaretur . Tandem Arnulfus sacramento fidem faciens, libertate potitus est et ad sua reversus. Karolo exinde in omnibus favit. Jus quoque fidei, regi servandum, penitus abrupit. G. et V. per dies aliquot carcere detrusi, non multo post sacramento astricti, redire permissi sunt. Karolus ergo, felici successu insignis, Remorum metropolim cum Lauduno, ac Suesionis, earumque oppidis optinuit.

37. Impetus Hugonis . — Nec defuit qui id ad regis aures perferrent. Qua rex contumelia perstrictus quid inde agendum foret sciscitabatur. Comperitque non precibus, non donis, sed viribus et armis invocata Divinitate hoc esse labefactandum. Sex milia itaque militum collegit in tirannum ire disponens; obsidionem ei adhibere cupiens, si copiae sibi sufficiant; et si ei felix adsit fortuna, tandiu id committere volens, donec aut armis aut inedia hostem praecipitet. Proficiscitur ergo magnanimis. Et per terram unde annonam hostes asportabant, exercitum duxit. Quam etiam penitus depopulatus combussit; sic efferatus, ut nec tugurium saltem deliranti anui relinqueret. Post animo praecipiti exercitum in hostem retorquens, obsidionem adhibere nitebatur. Karolus cum ante sibi copias parasset, venienti resistere viriliter conabatur. Quatuor milia etenim pugnatorum Lauduni collegerat animoque firmaverat, ut si non impeteretur, quiesceret; et resisteret, si urgeretur.

38. Exercitus tripertito ordinatur . — Rex interea exercitum inducens, Karoli legionem ordinatam pugnatum videt. Exercitum ergo tripertito dividit, ne multus exercitus, mole sui gravatus, propriis viribus frustraretur. Tres itaque acies constituit, primam belli primos impetus inituram; secundam quae labenti succurreret, viresque referret; tertiam vero spoliis eripiendis ordinavit. Quibus sic divisis et ordinatis, prima acies signis erectis congressura cum rege incedebat; reliquae duae locis constitutis paratae succurrere opperiebantur.

39. Karolus cum quatuor milibus obvius procedit, summam Divinitatem invocans ut ab innumeris paucos protegat; multitudini non fidendum, et paucitati non diffidendum demonstret. Quem incedentem Arnulfus comitabatur suos adhortans, ut animo forti starent. Ordinati et indivisi procederent. De victoria a Deo nullo modo diffiderent. Si viriliter invocato Deo starent. cum multa gloria et fama victoriam in brevi adepturos. Processit exercitus uterque, donec alter alterum in prospectu haberet; et sic uterque fixus herebat. Utrimque non mediocriter dubitatum est, cum Karolus rei militaris inopiam haberet, regem vero animus sui facinoris conscius contra jus agere argueret, cum Karolum paterno honore spoliaverit, atque regni jura in sese transfuderit. His uterque herens persistebat. Tandem ratione congrua a primatibus regi suggestum est aliquantisper cum exercitu standum. Si hostis adventaret, comminus congrediendum; si nullus lacessiret, cum exercitu redeundum. Nec minus a Karolo idem deliberatum fuit. Unde quia uterque constitit, uterque sibi cessit. Rex exercitum reduxit; Karolus vero Lauduni sese recepit.

40. (991) O. interea Drocarum cupidus, de Lauduni captione sese plurimum diffidere apud regem simulate querebatur, cum aries cesserit, militesque viribus diffiderent, immo etiam urbs ipsa inaccessibili situ obnitentes contempnat. Rex merore confectus, ab O. subsidia petit; sese vicem recompensaturum, si copias suppeditet, et ad integrum urbem expugnet. Quod si inpraesentiarum aliquid quod largiendum sit petat, sine dubio sese liberaliter exhibiturum. O. Lauduni inpugnationem simulque et captionem in proximo pollicetur, si tantum a rege Drocas accipiat. Rex vincendi gloriam cupiens, petenti castrum commodat. Palam omnibus cedit, promissionum de Lauduno credulus. O. quoque urbem amissam in brevi sese redditurum palam omnibus spondet. Castrum ergo a rege concessum absque mora petit, castrenses sibi sacramenti jure annectens, eisque alios aliquot quorum fidei vigorem sciebat assotians. Regia negotia exinde utiliter satagens. Cujus tamen voluntatis effectus nullus fuit, eo quod tempestiva urbis proditio vetaret, et casus repentini aliter fieri arguerent.

41. Subtilis machinatio in Karolum et Arnulfum. — Ab hoc tempore Adalbero Laudunensium episcopus, qui ante a Karolo captus aufugerat, omni ingenio oportunitatem quaerebat, qua versa vice et Laudunum caperet, et Karolum comprehenderet. Legatos itaque hujusmodi negotii officiosissimos, Arnulfo dirigens, amicitiam, fidem, suppetiarum subsidia mandat. Ei quoque utpote suo metropolitano sese velle reconciliari. Sibi etiam injuriae esse quod transfuga et desertor diceretur, eo quod Karolo post fidem factam non obsecutus sit. Et si vacuum sibi esset, a se id dedecoris velle abjicere. Ad ejus celsitudinem redire velle, et Karoli amicitiam utpote domini sese optare. Unde et sibi quocumque libitum foret occurrendum mandaret. Arnulfus simulatam fidem nesciens, legatos fallentes excipit; et utpote boni alicujus nuntios humanissime honorat. Per hos itaque locum quo occursuri et sibi collocuturi forent, letabundus designat. Illi se decepisse letati, haec domino referunt. Qui fallatiae seminarium utiliter positum considerans, alcioris machinamenti dolos prodire posse advertit. Post haec in locum statutum sibi occurrunt; amplexibus pluribus atque osculis sibi congratulantes; tantos ibi demonstrantes affectus animi, ut nulla simulatio, nullus dolus videretur.

42. Adalberonis dolosa machinatio. — At postquam satis amplexationum, osculorum satis factum est, Adalbero penes quem simulationis color, et doli onus erat, incautum sic prior alloquitur: —Idem casus, eademque fortuna, ambos nos male perstringit; unde et idem consilium eademque ratio nobis captanda videtur. Nuper enim ambo lapsi, vos ab gratia regis, ego a Karoli amicitia decidi. Unde et nunc vos Karolo, ego regi faveo. Ille vobis, iste mihi promptissime credit. Si itaque per vos Karoli amor mihi restituatur, regis gratia vobis non aberit. Quod et facto difficile non erit. Karolum igitur convenite, et pro me si forte concesserit orate. De fide erga eum habenda, multa dicere non inutile erit. De quibus si quid ei dubium visum fuerit, post dicite probandum sacramentis. Si his episcopatus reddiderit sedem adsint sanctorum reliquiae, paratus sum fidem facere. Si hoc satis erit et reddiderit, de regis gratia plurimum confidite. In hac lingua et manu, pax sita est et dissidentia. Regem adibo. Commodum quoddam spondebo, quod non solum sibi sed et posteris sit profuturum. Dolos Karoli proferam. Incauto nimis metropolitano, praejuditium factum asseram; et quod penitus hoc metropolitanum peniteat, nonnullis amplificationibus asseverabo. Rex suapte mihi credulus, hoc gratissimum accipiet. Et quia haec ratio utrimque agitabitur, duo commoda gignentur. Ex quibus duobus tertium elucebit. Nam cum et vobis gratia regum, et mihi Karoli reddetur, per nos consequenter aliorum utilitas comparabitur. Sed hic jam verborum finis; jam nunc dicta factis probentur. Datisque strictim osculis, promissa polliciti ab se digressi sunt .

43. Arnulfus per ignorantiam Karolum patruum seducit. — Arnulfus Karolum petens Adalberonem magnificat deceptorem nesciens, valde etiam profuturum asserit, fidemque servaturum testatur. Tandem in eo nil dubitandum seductus persuadet. Karolus, nepoti favens, sese id facturum spondet, episcopatum sic redditurum non abnuit. Dum haec apud Karolum fideliter ordinabantur, Adalbero apud regem de Karolo et Arnulfo urbisque captione quaerebat. Et cum tecnas supperiores effunderet, gratulatio inde spesque urbis repetendae non modica erat. Nec multo post Arnulfus Adalberoni legatos dirigit, Karoli gratiam sibi indultam liberaliter indicat, atque cum multa ambitione excipiendum in urbem. Honorem quoque absque mora recepturum. Unde nec moras faceret, sed quantotius adveniret, largitatem pollicitam experturus.

44. Adalbero Karolum et Arnulfum sacramento decipit. Adalbero sine dilatione in loco constituto Karolo et Arnulfo accitus occurrit. A quibus benigniter exceptus, non mediocrem letitiam repperit. Si quid discordiae praecessit, levi et raro sermone tactum praeteriere. Jus amicitiae inter sese exinde amplius colendum, diversis rationibus extulere. Quanta etiam commoditas sit profutura si amicitia bene usi sint, sepenumero retulere. Quanta quoque gloria, quantus honor, quantum praesidium. Necnon et illud libatum est, in brevi fieri posse, et suae partis provectionem, et hostium praecipitationem. Nihilque his obstare posse, si sola Divinitas non impediat. Si vota sua effectus consequatur, quandoque futurum, ut per sese res publica multo honore, multa gloria, cumuletur et floreat. His dictis sacramento sibi annexi sunt, atque a se digressi. Adalbero regi se contulit, quae egerat explicans. Quibus rex auditis, negotium approbat, Arnulfum sese recepturum si veniat pollicetur, ejus purgationem de objectis se sponte auditurum. Et si recte purgetur, non minori gratia quam ante habendum. Adalbero haec Arnulfo refert. Regem benivolum, clementem, sibi asserit. Eum etiam ejus purgationem sponte audire velle, suique gratiam sine mora reddere. Unde et ei esse maturandum, et quantotius id petendum. Otius ergo regem adeundum, ne aliquorum dolus consilium abrumpat. Ad regem itaque ambo profecti sunt.

45. Arnulfus ad regem se contulit gratiam ab eo accepturus. — Arnulfus admissus regi, ab eo osculum accepit. Et cum de objectis aliquam purgationi operam dare vellet, rex sibi sufficere dixit, ut a praeteritis quiesceret, et exinde sibi fidem inviolabiliter servaret. Sese penitus non ignorare Karolum ei vim intulisse, et summa id necessitudine factum, ut ad tempus a se discederet, et Karolo etiam nolens faveret. Sed quia id factum erat, quod labefactari non poterat, multa ratione ei esse videndum, ut amissae urbis dampnum aliquo modo suppleret. Si urbem habere ut ante non posset, saltem Karolum ad se transire faceret, ut, se consentiente, quod pervaserat teneret. Haec et ampliora Arnulfus sese facturum pollicetur, tantum ut regis gratia sibi reddatur, et ipse apud eum ut metropolitanus honoretur. Rex gratiam indulsit, et ut plurimum coram se honorem haberet concessit. Unde et factum est, ut in prandio die eadem regi dexter, Adalbero reginae levus resideret. His ita sese habentibus, Arnulfus ab rege dimotus est. Miram regis benivolentiam Karolo indicavit. Quanto quoque honore apud eum habitus sit explicans, de ejus gratia plurimum gloriabatur. A quo tempore regis et Karoli reconciliationem atque favorem quaerebat.

46. Exceptio Adalberonis a Karolo— Quae dum sic sese haberent, Adalbero a rege digressus est, Karolumque petens, Lauduni multa ambitione exceptus est. Ad se sui redeunt, qui ante ab urbe exulaverant. Rem familiarem ut ante disponunt, in nullo dubitantes, et pacem postmodum sperantes. Clerum quem amiserat, revisit, eique compatitur, benivolentiam spondet, ut a se non deficiant hortatur. Postquam satis colloquii cum suis habuit, de securitate fidei et urbis, a Karolo convenitur. Qui sic orsus coepit: —Quoniam Divinitas, in omnibus misericors etiam dum punit, misericorditer operatur, justo ejus juditio me et abjectum et receptum cognosco. Ejus aequitate hac urbe me exceptum arbitror, ejus benignitate, quod superest praestolor. Ipsum etiam, vos et hanc urbem mihi reddidisse opinor. A Deo itaque redditum, mihi adjungi quaero. Adsunt sancta, superponite dexteram, fidem contra omnes spondete. Exceptio nulla erit, si vultis mihi comes fieri.— Ille sui voti avidus, quicquid expetitur spondet. Super sancta dextram extendit, non veritus jurare quodcumque propositum fuit. Unde et cunctis credulus, nulli suspectus fuit. In nullo negotio a quoque vitatur. De urbe munienda, ipse querit et deliberat. Omnium causam sciscitatur. Pro omnibus consultat. Quare ignotus cunctos latuit.

47. Comprehensio Karoli ab Adalberone. — Interea cum Karoli suorumque habitum penitus pervidisset, sese etiam nulli esse suspectum, dolos multifariam praetendebat, ut et urbem sibi redderet, et Karolum regi captum traderet. Karoli itaque colloquio utitur saepius, benivolentiam profert amplius. Sese quoque si oporteat sacramentis magis stringendum offert; tanta cautela calliditatis usus, ut omnino dolum simulationis colore obvelaret. Unde cum nocte quadam inter cenandum hilaris resideret (Mart. 29), Karolus craterem aureum in quo panem infregerat vinoque temperaverat tenens, post multum cogitatum ei obtulit: —Quoniam inquiens ex patrum decretis palmas et frondes hodie sanctificastis, atque plebem sacris benedictionibus consecrastis, nobisque eukaristiam porrexistis, aliquorum susurronum calumnias qui vobis fidendum negant vilipendens, cum instet dies passionis Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi, hoc vasculum vestrae dignitati aptum, cum vino et pane infracto vobis porrigo. Hoc poculum in signo habendae et servandae fidei ebibite. Si vero fidem servare animo non stat, poculo parcite, ne horrendam Judae proditoris speciem referatis. Quo respondente: Craterem recipiam, et potum libere ebibam!— Karolus mox prosecutus, addendum dixit: et fidem faciam. Ille ebibens prosecutus est: et fidem faciam; alioquin cum Juda inteream! Et multa his similia anathematis verba cenantibus dedit. Nox futuri luctus et proditionis conscia instabat. Quietum ire constitutum est, dormitumque in mane. Adalbero sui doli conscius, dormientibus Karolo et Arnulfo, gladios et arma a capitibus eorum amovit, latibulisque mandavit (Mart. 30). Hostiarium hujus doli ignarum accersiens, cursum accelerare, et quendam suorum accersire jubet; ostium sese servaturum interim pollicens. Quo digresso, Adalbero in ipso ostio sese medium fixit, gladium sub veste tenens. Cui mox sui assistentes, utpote hujus facinoris conscii, ab Adalberone omnes intromissi sunt. Karolus et Arnulfus matutino somno oppressi quiescebant. Coram quibus cum hostes facto agmine adessent, et illi expergefacti adversarios advertissent, a lectis prosilientes, et arma capessere nitentes, nec reperientes, querunt quidnam matutinus eorum afferat eventus. Adalbero vero: —Quoniam inquit arcem hanc mihi nuper surripuistis, et ab ea exulem abire coegistis, et vos hinc dissimili tamen fortuna pellemini. Ego enim proprii juris remansi. Vos alieno subibitis.— Ad hec Karolus: —An inquit, o episcope, hesternae cenae memor sis nimium miror. Non ergo ipsa Divinitatis reverentia inhibebit? Nihilne jus sacramenti? Nihil hesternae cenae imprecatio?— Et hec dicens, praeceps in hostem fertur. Quem furentem, armati circumdant, atque in lectum repulsum comprimunt. Nec minus Arnulfum pervadunt. Quos comprehensos, in eadem turri includunt. Turrim quoque clavibus et seris repagulisque custodibus adhibitis muniunt. Unde cum clamor feminarum, puerorumque simul et famulorum ululatus in coelum ferretur, cives per urbem turbati et expergefacti sunt. Quicumque Karoli partibus favebant, mox profugio sese liberaverunt. Quod etiam vix factum fuit. Nam cum pene adhuc fugerent, statim tota civitas obfirmari ab Adalberone jussa est, ut omnes quos sibi adversos putabat comprehenderet. Quaesiti fuere, nec reperti. Subductus est et Karoli filius biennis, patris vocabulum habens, et a captivitate liberatus. Adalbero regi Silvanectim legatos otius mittit; quondam amissam urbem jam receptam, Karolum cum uxore et natis captum, atque Arnulfum inter hostes inventum et comprehensum mandat. Unde et sine mora cum quotcumque possit veniat. Exercitui colligendo moram nullam intendat. Vicinis quibuscumque confidit, ut post se veniant, legatos mittat. Moxque etsi cum paucis veniat.

48. Rex captis Karolo et Arnulfo Laudunum ingreditur. — Rex quotcumque potest assumit, et sine dilatione Laudunum petit. Nactusque urbem, et regia dignitate exceptus, de salute fidelium, urbisque ereptione et hostium comprehensione quesivit, et addidicit. Die altera civibus accitis, de fide sibi habenda pertractat. Illi acsi qui capti erant, et qui jam in jus alterius cesserant, fidem faciunt et regi sacramento asciscuntur. Urbisque securitate facta, rex Silvanectim post cum captis hostibus rediit. Suos deinde sciscitans, deliberandi rationem querebat.

49. Deliberatio quorumdam apud regem super Karolo.  Qua de re aliorum sententia erat, a Karolo viro claro, et regio genere inclito ejus natos omnes cum natabus obsides accipiendos; petendum etiam ab eo sacramentum, quo regi fidem faciat regnum Franciae numquam sese repetiturum, contra natos quoque testamentum inde facturum. Quo facto Karolum dimittendum censebant. Aliorum vero sententia hujusmodi erat. Tam clarum et antiqui generis virum non mox reddendum, sed apud regem tam diu habendum, donec qui ejus captionem indignaturi sint appareant. Si eo numero et nomine atque duce praemineant, ut indigni non sint qui hostes regis Francorum dicantur, sive inferiores sint, attendendum. Si ergo pauci et inferiores indignentur, tenendum censebant; si vero majores et quam plures, reddendum superiori ratione suadebant. Karolum ergo cum uxore Adelaide et filio Ludovico, et filiabus duabus, quarum altera Gerberga, altera Adelaidis dicebatur, necnon et Arnulfo nepote carceri dedit.

50. De difficultate sui itineris ab urbe Remorum Carnotum. — Ante horum captionem, diebus ferme 14, cum aviditate discendi logicam Yppocratis Choi, de studiis liberalibus saepe et multum cogitarem, quadam die equitem Carnotinum in urbe Remorum positus offendi. Qui a me interrogatus quis et cujus esset, cur et unde venisset, Heribrandi clerici Carnotensis legatum sese, et Richero sancti Remigii monacho se velle loqui respondit. Ego mox amici nomen et legationis causam advertens, me quem querebat, indicavi, datoque osculo semotim secessimus. Ille mox epistolam protulit, hortatoriam ad aphorismorum lectionem. Unde et ego admodum laetatus, assumpto quodam puero cum Carnotino equite, iter Carnotum arripere disposui. Digressus autem, ab abbate meo unius tantum parvaredi solatium accepi. Nummis etiam, mutatoriis, ceterisque necessariis vacuus, Orbatium perveni, locum multa caritate inclitum. Ibique domni abbatis D. colloquio recreatus, simulque et munificentia sustentatus, in crastino iter usque Meldim peragendum arripui. Ingressus vero cum duobus comitibus lucorum anfractus, non defuere infortunii casus. Nam fallentibus biviis, sex leugarum superfluitate exorbitavimus, Transmisso vero Teodorici castello, parvaredus ante visus bucephalus, fieri coepit asello tardiusculus. Jam sol a mesembrino discesserat, totoque aere in pluvias dissoluto, in occasum vergebat, cum fortis ille bucefalus supremo labore victus, inter femora insidentis pueri deficiens corruit, et velut fulgure trajectus, sexto miliario ab urbe exspiravit. Quanta tunc fuit perturbatio, quanta anxietas, illi perpendere valent qui casus similes aliquando perpessi sunt, et ex similibus similia colligant. Puer inexpertus tanti itineris difficultatem, fessus toto corpore, equo amisso, jacebat. Impedimenta sine vectore aderant. Imbres nimia infusione ruebant. Coelum nubila praetendebat. Sol jam in occasu minabatur tenebras. Inter haec omnia, dubitanti consilium a Deo non defuit. Puerum namque cum impedimentis ibi reliqui; dictatoque ei quid interrogatus a transeuntibus responderet, et ut sommo imminenti resisteret, solo equite Carnotino comitatus, Meldim perveni. Pontem quoque vix de luce videns, ingredior. Et dum diligentius contemplarer, novis iterum infortuniis angebar. Tantis enim et tot hiatibus patebat, ut vix civium necessarii die eadem per eum transierint. Carnotinus inpiger, et in peragendo itinere satis providus, naviculam circumquaque inquirens et nullam inveniens, ad pontis pericula rediit, et ut equi incolumes transmitterentur e coelo emeruit. Nam in locis hiantibus equorum pedibus aliquando clipeum subdens, aliquando tabulas abjectas adjugens, modo incurvatus, modo erectus, modo accedens, modo recurrens, efficaciter cum equis me comitante pertransiit. Nox inhorruerat mundumque tetra caligine obduxerat, cum basilicam sancti Pharonis introii, fratribus adhuc parantibus potum caritatis. Qua die sollempniter pranserant, recitato capitulo de cellarario monasterii, quod fuit causa tam serae potationis. A quibus ut frater exceptus, dulcibus alloquiis, cibisque sufficientibus recreatus sum. Carnotinum equitem cum equis vitata pontis pericula iterum attemptaturum, puero relicto remisi. Arte praemissa pertransiit; et ad puerum secunda noctis vigilia errabundus pervenit. Vixque eum saepius inclamatum repperit. Quo assumpto cum ad urbem devenisset, suspectus pontis pericula, quae pernitioso experimento didicerat, cum puero et equis in cujusdam tugurium declinavit; ibique per totam diem incibati, nocte illa ad quiescendum non ad cenandum collecti sunt. Quam noctem ut insomnem duxerim, et quanto in ea cruciatu tortus sim, perpendere possunt qui cura carorum aliquando vigilasse coacti sunt. Post vero optata luce reddita, nimia esurie confecti, maturius affuerunt. Eis etiam cibi illati; annona quoque cum paleis equis anteposita est. Dimittensque abbati Augustino puerum peditem, solo Carnotino comitatus Carnotum raptim deveni. Unde mox equis remissis, ab urbe Meldensi puerum revocavi. Quo reducto et omni sollicitudine amota, in aphorismis Yppocratis vigilanter studui apud domnum Herbrandum magnae liberalitatis atque scientiae virum. In quibus cum tantum prognostica morborum accepissem, et simplex egritudinum cognitio cupienti non sufficeret, petii etiam ab eo lectionem ejus libri, qui inscribitur de concordia Yppocratis, Galieni , et Surani. Quod et obtinui; cum eum in arte peritissimum, dinamidia farmaceutica, butanica, atque cirurgica non laterent.

51. Quod ex querela reprehendentium captionem Arnulfi, regio jussu sinodus habita est . — Sed ut jam superioris negotii seriem repetamus, cum de episcopi captione aliqui amicorum indignarentur, nonnulli etiam scolasticorum in ejus defensionem alia scriberent, alia scripta de canonibus proferrent, idque ad, aures regum relatum esset, edicto regio decretum est, ut episcopi Galliae omnes qui valent et maxime qui comprovinciales sunt, in unum conveniant. Qui autem adesse non possent, suam absentiam per legatos idoneos a suspitione purgarent. Ibique certis ac firmis decretorum rationibus aut convictum dampnarent, aut pristinae sedis dignitati purgatum restituerent. Collecti sunt ergo in coenobio monachorum sancti Basoli confessoris (Jun. 17), Remorum diocesanei, Remensis quidem metropolitani comprovinciales, Guido Suesorum episcopus, Adalbero Laudunensis episcopus, Herivevus Belvacensis episcopus, Godesmannus Ambianensis episcopus, Rathodus Noviomensis episcopus, Odo Silvanectensis episcopus, Daibertus Bituricensium metropolitanus; Lugdunensis metropolitani comprovinciales, Gualterus Augustudunensis episcopus, Bruno Lingonensis episcopus, Milo Matisconensis episcopus, Siguinus Senonensium metropolitanus, cum suis Arnulfo Aurelianensi episcopo, Herberto Autisiodorensi episcopo. Qui in unum considentes, diversorum locorum abbates qui aderant, post solitariam sui disputationem, secum consedere jusserunt.

52. Deliberatio de dignitate habendi juditii et praelaturae . — De habenda igitur sinodo, ratione facta, ordinandum putabant, cui potestas judicandi de singulis conferretur; quem etiam habendarum rationum custodem atque interpretem accommodarent. Judicandi itaque dignitas, Siguino Senonensium metropolitano commissa est, eo quod aetatis reverentia et vitae merito plurimum commendaretur. Ordinandi vero facultas ac magisterium interpretandi, Arnulfo Aurelianensi episcopo credita est, eo quod ipse inter Galliarum episcopos, eloquii virtute et efficatia dicendi florebat. His ergo sic habitis, post cleri ingressum, sententiis ad negotium facientibus recitatis, Arnulfus sic praefatus ait:

53. Elocutio Arnulfi in sinodo. — —Quoniam, patres reverendi, serenissimorum regum jussu, necnon et sacrae religionis causa huc convenimus, multa fide, multo etiam studio cavendum videtur, ne nos qui gratia sancti Spiritus hic collecti sumus aut odium alicujus, aut amor, a rectitudinis norma exorbitare faciat. Et quia hic in nomine Domini collecti sumus, ante conspectum summae Divinitatis veridicis sententiis debemus omnia agitare; nulli loquendi locum surripere; veritati operam dare; pro veritate vivaciter stare; contra objecta, simplicibus ac puris sententiis et intendere et respondere. Unicuique debitus honor servetur; dicendi potestas omnibus sit. Intendendi etiam et refellendi libertas omnibus concessa sit. Nunc deinde quoniam me ante omnes fari voluistis, causam hujus sinodi coram edicendam arbitror, quatinus bene digesta, omnibus ut est videatur. Clarissima illa Remorum metropolis, proditione nuper pervasa ab hostibus fuit. Sancta sanctorum hostium impetu contaminata sunt; sanctuarium Dei, nefariis quibusque violatum; cives quoque a praedonibus direpti. Quorum malorum ille auctor esse criminatur, qui ab hostibus tutari debuit, Arnulfus ejusdem urbis episcopus. Hoc ei intenditur. Ad hoc discutiendum, regalis dignitas hic nos collegit. Elaborate igitur, patres reverendi, ne unius perfidia, dignitas sacerdotatis vilescat.

54. Sermocinatio Daiberti pro juditiondo. — Contra haec cum quidam residentium responderent, hujusmodi hominem quantotius convincendum, et sic justo juditio puniendum, Siguinus episcopus non id sese permissurum respondit, ut is qui majestatis reus accusatur, sub discutiendi censura ponatur, nisi ante ex jurejurando promissionem indulgentiae ab regibus et episcopis accipiat. Idque faciendum asserebat ex concilii Toletani capite 31. Quod quia brevitati studemus, omisimus ponere.

54*. Daibertus Bituricensium archiepiscopus dixit: —Cum constet factum, et de nomine facti dubitatio nulla sit, quantum quoque facinus perpendatur, quomodo ex necessitate reo sit indulgendum, penitus non adverto. Hic enim incurrere necessitas videtur, cum juditium promulgandum non sit, nisi prius supplicii indulgentia convincendo concessa fuerit. At si ad secularia jura respiciatur, quodcumque scelus quisque commiserit, secundum sceleris modum, poenitentiae severitati subjacebit.

55. Herivevus Belvacensis episcopus dixit: —Cavendum summopere est, ne leges divinas forensibus comparemus. Plurimum enim a se different, cum divinarum sit de aecclesiasticis negotiis tractare et secularium secularibus adhiberi. Quarum primae tanto secundas superant, quanto secundae primis inferiores sunt. Unde et divinis per omnia suus honor servandus est. Si ergo frater et coepiscopus noster Arnulfus majestatis reus convictus fuerit, pro sacerdotali reverentia, et sanguinis affinitate, a serenissimis regibus indulgendum aliquatenus non abnuo. Juditii tamen sententiam omnino non effugiet, si sua confessione indignus sacerdotali dignitate manifestabitur.

56. Indignatio Brunonis in Arnulfum. — Bruno Lingonensis episcopus dixit: —Hunc unde hic sermo habetur, in has miserias praecipitasse videor, cum contra multorum bonorum vota, ad honoris culmen provexi. Et hoc non solum propter carnis affinitatem effeci, sed etiam ut ad melioris vitae statum illum attraherem, cum non ignorarem ipsum Laudunensis urbis pervasorem, atque nefariae factionis temerarium principem, sub jure cirographi, regibus fidem spopondisse pro nullo praeterito aut futuro sacramento, fidem promissam sese umquam violaturum; regum hostes pro ingenio et viribus impetiturum; illisque in nullo communicaturum. Sed quia Karolus avunculus meus, regum adversarius patet, cum ei is de quo loquimur communicavit, fidemque sacramento dedit, jus fidei promissae penitus abrupit. An Manasse et Rotgerus regum adversarii dicendi non sunt, qui cum Karolo urbis Remorum pervasores fuere, et sanctae Dei genitricis Mariae basilicam cum armata manu ingressi sunt, sanctuariumque nefario ingressu violaverunt? Hos etiam iste sui consilii custodes, et amicorum praecipuos habebat. Quod quia evidentissimum est, dicat nunc ipse, cujus impulsione aut suasione istud aggressus sit. Aut certe alii intendet, aut convictus estimoniis labascet. Nullus consanguinitatis amor, nulla habitae familiaritatis gratia, a recti judicii forma me aliquo modo seducent.

57. Laus Godesmanni de magnanimitate Brunonis et ut ab eo juditium constituatur postulatio. — Godesmannus Ambianensis episcopus dixit: —Novimus venerabilis Brunonis magnanimitatem, quem nullus affinitatis amor, nulla familiaritas a veritate sequestrat, at rigor animi, et morum probitas veridicum et cui credendum sit promptissime indicant. Ergo quia de examinatione reatus fratris et coepiscopi nostri Arnulfi mentio superius facta est, ab eo quaerendum videtur, quale ex hac re habendum sit juditium, eo quod ipsum oporteat juditii temperare censuram, cum ipse sic inter utrumque sit constitutus, ut et regi fidem, et Arnulfo ex consanguinitate dilectionem debeat. Unde et nullius doli suspitione tenendus erit, quem fidelitas domini ad juditium incitabit, et caritas proximi a malivolentia prohibebit.

58. Responsio Brunonis. — Ad haec Bruno episcopus: —Mentem, inquit, vestram satis plane intelligo. Hic qui reus majestatis accusatur, carnis affinitate mihi conjungitur, utpote avunculi mei Lotharii regis filius. Unde et vestra benignitas mihi fieri injuriam metuit , si dignum de eo a vobis proferatur juditium. Sed absit ut amorem consanguinitatis Christi amore praeciosiorem habeam. Rem unde agitur, sanctitas vestra subtili indagine mecum discutiat. De condemnatione convicto inferenda nihil metuentes, cum aeque justum sit et reum majestatis damnari, et innocentem laxari.

59. Demonstratio Ratbodi , quod libellum infidelitatis episcopi Lothariensium perperam calumnientur. — Ratbodus Noviomensis episcopus dixit: —Si placet, patres reverendi, libellum fidelitatis, ab Arnulfo quondam regibus de habenda fide porrectum, a vobis nunc discutiendum puto. Videtur enim, quod solus in ejus dampnatione sufficiat, eo quod fidem jurejurando promissam, et manus scripto roboratam sacrilegio perjurii penitus violaverit. Sed est quiddam quod remordet, quod scilicet a Lothariensium episcopis ut fertur contra illum disputatur. Calumniantur enim contra leges divinas scriptum, lectum, reconditum. Unde et si placet, jam a vobis discutiendus in medium proferatur.— Sinodus dixit: —Proferatur.

60. Textus libelli fidelitatis Arnulfi. — Prolatus est itaque hanc textus seriem habens: —Ego Arnulfus, gratia Dei praeveniente Remorum archiepiscopus, promitto regibus Francorum Hugoni et Rotberto me fidem purissimam servaturum, consilium et auxilium eis secundum meum scire et posse in omnibus negotiis praebiturum; inimicis eorum nec consilio nec auxilio ad eorum infidelitatem scienter adjuturum. Haec in conspectu divinae majestatis, et beatorum spirituum et totius aecclesiae assistens promitto, pro bene servatis laturus praemia aeternae beatitudinis. Si vero, quod nolo et quod absit, ab his deviavero, omnis benedictio mea convertatur in maledictionem, et fiant dies mei pauci, et episcopatum meum accipiat alter. Recedant a me amici mei, sintque perpetuo inimici. Huic ego cirographo a me edito, in testimonium benedictionis vel maledictionis meae subscribo, fratresque et filios meos ut subscribant rogo. Ego Arnulfus archiepiscopus subscripsi.

61. Arnulfus libellum ex parte probat , et ex parte vituperat . — Quo recitato, a sinodo investigatur an alicujus reprehensionis aut defensionis vim habere videatur. Tunc venerabilis episcopus Arnulfus, eo quod officium interpretandi ei commissum erat: —Et pro se, inquit, ex parte defensionem continet, et vires ex parte reprehensoribus accommodat. Causa namque ut scriberetur, ejus auctor Arnulfus fuit. Qui cum detestandae cupiditatis morbo nimium laboraret, egit quod reprehendi potest, cum juratus fidem non servavit. Hoc enim reprehensioni succumbit. Et quod sapientes et boni id effecerunt, quod dolis et astutiae perditissimi hominis contrairet, contra querulos defensioni firmitatem affectat, viresque ministrat. Et quicquid illud sit, testimonio tamen roborandum est. Procedat Adalgerus presbyter. Adest namque qui rerum seriem proditionis conscius optime novit. Ille inquam adsit, et vestrae claritudini inauditum scelus edicat, ut et ubi sit vituperatio habenda cognoscatis, et ubi laus concedenda videatis.

62. Admovetur Adalgerus accusationi . Hic rar . . accusatio . — Adalgerus itaque accersitus adest. Super hac re interrogatus et nil moratus respondet: —Utinam, patres sancti, in hac vocatione concedatur mihi aliqua remissionis indulgentia. Sed quia ad id deveni, ut si quid quod pro me faciat inveniri possit, id contra me stare videatur, verbis brevioribus quod quaeritis edicam. Dudo, Karoli miles, hortatus est, ut hanc unde hic quaeritis proditionem aggrederer, sic domino meo placere juratus. Unde cum ei non crederem, dominum meum per me interrogavi. Sese id fieri velle respondit. Ut autem hoc dedecus specie honesti velaretur, Karolo manus dedi; ejusque factus, proditionem per sacramentum spopondi. Et feci quidem, sed non injussus. Quod si vobis falsum videatur, paratus sum omnia juditiorum genera subire.

63. Brevis et dilucida demonstratio criminis a Guidone episcopo . Guido Suessionensis episcopus dixit: —Ut hic ex ratione hujus intelligitur, unius reatus forte ambo tenentur. Nam cum hic sese effecisse asserat, non est immunis ejus dominus, qui facinus perpetrandum suasit, eo quod sceleris causam se ipsum praebuerit. Quoniam ergo utriusque negotium inditiis evidentibus constat, cum alter facinus suaserit, alter effecerit, juditii censura, vestram paternitatem non latet. Est etiam quod juditio habendo vires praebeat, quod cum ipse episcopus proditionis auctor extiterit, ut suum flagitium melioris zeli fervore tegeret, multae excommunicationis et maledictionis anathemate, a corpore et sanguine Domini separavit, atque ab ecclesia fidelium suspendit, Remensium praedonum auctores, factores, cooperatores, fautores, et a propriis dominis rerum sub emptionis nomine abalienatores. Sed cum tanti mali episcopus auctor existat, anathemate involutus manifestissime patet. Quod etiam ad ejus condempnationem non minimum valet.

64. Indignatio Gualteri in Arnulfum. — Gualterus Augustudunensis episcopus dixit: —An male sanae mentis hic episcopus non est qui pro se defensiones nititur, cum regibus et tot patribus ejus iniquitas dilucide pateat, et insuper presbyteri malorum conscii testimonio convincatur? An ipse mali inventor, periculum anathematis evadere potuit, cum ipse mali inventor et fautor, inventores et factores, fautoresque maledictionis telo perfodit? An ipsam Divinitatem hec perpendere non animadvertit, cum scriptum sit, quod oculi Domini in omni loco contemplantur bonos et malos (Prov. XV, 3) ? Et certe arbitror, quia dixit insipiens in corde suo: Non est Deus (Psal. LII, 1) . Animadvertite ergo, patres, quam corrupti sunt et abominabiles facti sunt in studiis suis factor et fautor.

65. Odonis episcopi admonitio de juditio accelerando . — Odo Silvanectensis episcopus dixit: —Quoniam religionis causa, et jussu serenissimorum regum, hic collecti sumus, non est differendum habendi juditii examen. Id enim reges praestolantur. Clerus et plebs idem expectant. Nec est in diversissimis sententiarum rationibus diutius immorandum, cum res sit evidens, et juditii ratio in promptu sit. De quibus non solum patrum statuta legitis, verum etiam per consequentias rerum equitatis censuram proferre non ignoratis.

66. Arnulfi persuasio ad defensores ut libere disputent. — Arnulfus Aurelianensis episcopusdixit: —Licet, patres venerandi, hec certissime se sic habeant, ut de Arnulfo praedicantur, plurimisque sententiis patrum, justo juditio damnari valeat, tamen ne videamur de fratris ruina letantes, et in ejus damnatione absque justo ardentes, statuendum communi decreto arbitror, ut quicumque in ejus defensione aliquid dicere nititur, locum defensandi habeat, revolvat volumina, proferat quot vult sententias, atque omnia quae ad defensionem paravit, hic coram nil metuens effundat. Atque hoc constituendum reor, ut ultra eis defensandi locus non pateat. Hic tantum nunc cogitata edicant.— Tunc Siguinus episcopus Arnulfi statutum approbat, ac decretalibus interdictis , violari inhibet. Si quispiam ergo quid dicere habet, ut edicat ammonet.

67. Defensio scolasticorum pro Arnulfo. — Et cum plures ibi assisterent, qui in defensione niterentur, maximi tamen defensores fuere abbates, Abbo Floriacensis, et Ramnulfus Senonensis, atque Johannes scolasticus Autisiodorensis. Hi enim scientia simul et eloquentia inter suos insignes habebantur Et indicto silentio, librorum multa volumina aperta sunt, multa quoque ex patrum decretis prolata, nonnulla etiam ad defensionem objecta. Inter quae quatuor principaliter objiciebant. Aiebant enim, inprimis eum suae sedi restituendum. Deinde legitimam ei vocationem adhibendam. Tum quoque Romano pontifici id innotescendum. Et postremo, pontificis Romani auctoritate, in generali sinodo totum facinus discutiendum. Hoc etiam secundum divinas et humanas leges, approbandum asserebant.

68. Infirmatio defensionis . — Ab altera vero parte responsum est, eum sedi pristinae non restituendum, eo quod culpis evidentissimis a probabili accusatore convictus, ad flagicia magis praeceps, quam ad religionis honorem et dominorum fidem commodus videretur. Nec jam ultra esse vocandum, cum post proditionis nefas, per sex continuos menses vocatus fuerit, et ad rationem venire contempserit. Romano vero pontifici notificari non posse, eo quod itineris difficultas, atque inimicorum minae id plurimum prohiberent. Id vero sceleris jam non esse discutiendum, cum totum constaret, accusator crimen intenderet, ac firmamentum multiplex afferret; reus vero convictus nil contra valeret. His episcoporum sententiis multa ratione prolatis, defensores cedunt.

69. Quibus a defensione cessantibus, episcopi nihil aliud superesse, nisi Arnulfum in medium statuendum censebant, ut pro se quae vellet responderet. Vocatus itaque in ordine episcoporum consedit. Cui postquam ab episcopis multa illata fuere, quibus conclusus cessavit, et ille ut potuit alia intendit, alia reppulit, victus tamen, argumentorum rationibus succubuit, et sese reum ac sacerdotio indignum coram confessus est.

70. Regum ingressus in sinodum. — Quod cum regibus suggestum est, ipsi cum primatibus sacro episcoporum conventui sese inferunt; gratias episcopis reddentes, eo quod pro se et salute principum diu deliberassent. Petunt quoque gestorum seriem sibi evolvi, et in quo constiterint rationum fine. Tunc etiam omnium gestorum series regibus exposita est. Post auditum narrationis ordinem, jam tempus adesse juditii habenti asseverant. Tunc episcopi Arnulfum ut regum genibus provolvatur commonent, reatum quoque suum confiteatur, atque pro sui vita, et membrorum integritate supplicet. Ille mox dominorum pedibus prostratus, crimen confessus est; et sacerdotio se indignum asserens, pro vita et membris suffusus lacrimis postulabat. Unde et universam sinodum in lacrimas coegit. Reges multa pietate flexi, vitam et membrorum integritatem indulgent. Sub custodia sui, absque ferro et vinculis habendum decernunt.

71. Decretale . — Et a terra erectus, interrogatur an abdicationem sui canonum auctoritate sollempniter velit celebrari. Quod cum episcoporum ordinationi totum committeret, mox decretum est, ut quia se indignum sacerdotio confitebatur, scelusque non tegebat, sicut gradibus provectus fuit, ita gradibus deponeretur. Suasus ergo, regibus quae ab eis acceperat reddidit, sacerdotales vero infulas episcopis sine mora laxavit. Interrogatus etiam an abdicationis et repudii libellum faceret, ad votum episcoporum omnia sese facturum respondit. Et libellum mox scriptum et oblatum, coram regibus in concilio legit, atque subscripsit.

72. Textus libelli repudii Arnulfi. — Textus autem libelli hujusmodi erat: —Ego Arnulfus gratia Dei Remorum quondam episcopus, regnoscens fragilitatem meam, et pondera peccatorum meorum, testes confessores meos Siguinum archiepiscopum, Daibertum archiepiscopum, Arnulfum episcopum, Godesmannum episcopum, Heriveum episcopum, Ratbodum episcopum, Walterum episcopum, Brunonem episcopum, Milonem episcopum, Adalberonem episcopum, Odonem episcopum, Widonem episcopum, Heribertum episcopum, constitui mihi judices delictorum meorum, et puram ipsis confessionem dedi, quaerens remedium penitendi, et salutem animae meae, ut recederem ab officio et ministerio pontificali, quo me recognosco esse indignum, et alienum me reddens pro reatibus meis in quibus peccasse secreto ipsis confessus sum, et de quibus publice arguebar, eo scilicet modo ut ipsi sint testes, et potestatem habeant substituendi et consecrandi alium in loco meo, qui digne praeesse et prodesse possit aecclesiae cui actenus indignus praefui. Et ut inde ultra nullam repetitionem aut interpellationem, auctoritate canonica facere valeam, manu mea propria subscribens firmavi. Quo ita perlecto, ita subscripsi. Ego Arnulfus quondam Remorum archiepiscopus subscripsi.— Necnon et adstantes episcopi ab eo rogati ut subscriberent, subscripserunt, atque sic ei responderent: —Secundum professionem et subscriptionem tuam cessa ab officio. Post hec sacramenti jure hos qui sui fuerant absolvit, atque libertatem transeundi in jus alterius victus concessit.

73. Depositio Adalgeri presbiteri a gradibus . — Dum hec multa consideratione gererentur, Adalgerus presbiter eo quod communione privatus esset regum pedibus provolutus, multa conquestione querebatur, communioni petens restitui, parcius sibi inferendam censuram ratus, eo quod jussus domino obtemperavisset. Quem Arnulfus Aurelianensis episcopus adorsus: —Numquidnam— inquit —juditii expertem te tua conficta hodie facient? Numquid tu es qui Karolo portas aperuisti, et hostiliter cum illo sancta sanctorum ingressus es? Numquid tu es qui adolescentem cum tui similibus perdidisti? Confitere, infandissime!— Quo respondente: —Negare non possum,— ille mox prosecutus: —An ideo inquit —communioni restituendus es, ut domino tuo lugente, tu, nefandissime, rideas?— Tandem decretum est, duorum incommodorum utrumlibet ab eo eligi, aut a gradibus deponi, aut perpetuo anathemate teneri. Qui apud se plurima pertractans tandem maluit gradibus privari, quam anatthemate perpetuo teneri. Et mox episcoporum jussu, indumentis sacerdotalibus vestitur. Quae singula absque ulla miseratione detrahentes, ei singuli dicebant: Cessa ab officio tuo. Laicorum ergo tantum communionem ei reddentes, illum penitentiae subdunt, atque sic a sinodo soluti sunt. Si quis autem plenius scire voluerit, quid quisque eorum de canonibus et patrum decretis in concilio protulerit, quid quoque ab eis ibi sancitum sit, quid etiam a regibus et episcopis Romano pontifici directum, quibus quoque causarum rationibus Arnulfi abdicatio roborata est, legat librum domni et incomparabilis viri Gerberti, hujus Arnulfi in episcopatu successoris, qui omnia haec digesta continens, mira eloquentiae suavitate Tulliano eloquio comparatur. Objectionibus namque et responsionibus, conquestionibus atque orationibus, invectivis, conjecturisque et diffinitionibus repletus, luculentissime ac rationabiliter proponit, assumit, atque concludit. Qui non solum sinodalibus causis, sed status rethoricae cognoscentibus utillimus habetur.

74. Conquestio Odonis apud suos de Miliduni ereptione . — Interea Odo rerum suarum augmentum querebat. Unde et apud suos quornm fidem indubitatam sciebat, castrum Meledunum in suum jus transfundi parabat; sibi inquiens miserrimum fore, quod in Sequana fluvio transmittendis exercitibus nullus sibi transitus pateret; unde et id animo sibi incidisse, quatinus Milidunum, quod est circumfluente Sequana tutissimum, et duplici portu pervium, ad suam partem retorqueret, cum etiam in Ligeri plures sibi portus paterent. Nec de perjurii facinore formidandum, cum illud jam ab avo possessum sit, et nunc non regis sed alterius habeatur. Unde et omnibus qui fidem spondebant, accelerandum suadebat, ut quacumque ratione valerent, ad sui dominium transferrent.

75. Inductio ab legato Odonis in praesidem Miliduni . — Tunc suorum unus, castri praesidem petens, firmissimam amicitiam simulat, fidemque multam pollicetur. Quod et utrimque sacramento mox firmatum fuit. Presidemque affatus, cujus ante hac castrum fuerit, quaerit. Ille cujus fuerit non abnuit. Iste quoque: —Quo inquit —ordine ad regium jus accessit? Ille quoque idem prosequitur.— Et iste: —Cur— inquit —Odoni praejuditium fit, cum sepenumero reddi sibi petierit, et se inferior eo nunc potiatur?— — —Quoniam— inquit —id regi sic visum est.— Et iste: —Putasne— inquit, —ipsam Divinitatem non offendi, cum mortuo patre pupillus absque re patrimonio frustratur?— Et ille: —Ita— inquit. —Et non solum id, sed et bonorum desperatio fit. Quis enim inter primates Odone potentior? Quis omni honore dignior?— Atque ad haec iste: —Si— inquit —ad Odonem transverti velles, numquidnam ampliori potentia tene sublimandum arbitrare? Si ejus esses, ejus sine dubio gratiam, consilium, suppetias haberes. Pro uno castro plurima possideres. Unde et tui nominis gloria eo ulterius iret, quo amplius honoris culmen adipiscereris.— Ille vero: —Quomodo— inquit —absque peccato et dedecore hec fieri posse confidis?— Et iste inquit: —Si te cum castro Odoni confers, quicquid sceleris nasci putas, meum fiat, meum dicatur. Poenas inde luam, et summae Divinitati rationem reddam. Consule nobilitati tuae. Fac tuarum rerum augmentum. Instat tempus. Oportunitas id suadet, cum inpotentia regnandi rex sit inglorius, et Odonem prosperior semper sequatur successus.— Ille rerum promissarum cupidus, sacramentum petit. Iste facit, et pro agendo negotio obsides querit. Ille multum honorem sese habiturum arbitrans, obsides dare non distulit. Quos iste receptos domum duxit, et Odoni omnia haec retulit.

76. Pervasio Miliduni ab Odone . — *Odoni itaque ut coeptis instet suadet. Interea ab Odone copiae clam parantur, ut castrum ingrediatur et optineat. Paratis autem tempore statuto aggressus appetit et ingreditur. Proditorem simulato furore invadit, et carceri mancipat. Qui non multo post carcere emissus, sacramento coram fidem facit, et exinde ad resistendum cum Odone sese parat. Quae omnia ad regum aures mox delata feruntur. Reges de castri amissione commoti, in hostes milites parant; proponentes ab obsidione non sese discessuros, donec aut expugnatum recipiant, aut si res exposcat cum hoste comminus vires et arma conferant.

77. Accessus regum ad Milidunum . — Paratis itaque copiis, expugnatum accedunt. Et quia castrum circumfluente Sequana ambiebatur, ipsi in litore primo castra disponunt; in ulteriore, accitas piratarum acies, ordinant. Et ne quo intercideretur obsidio, classes armatas in fluvio circumquaque adhibent. Itaque factum fuit, ut fluviali superficie vecti, castrum navali pugna acriter urgerent. Castrenses non impares, inpugnantibus obnituntur. Pro viribus certant. Adversariis nullo modo cedunt. Cumque diutius resistentes, comminus pugnarent, nec cederent, postico quod inferius latebat viribus caedentium eruto, piratae admissi sunt. Et a tergo in muro pugnantibus supervenientes, multa caede in eis debaccati sunt. Sic quoque factum est, ut et reliquus exercitus in litore adhuc persistens, classibus pedester intromitteretur, castrumque repentinus pervaderet.

78. Castrenses capti libertati dantur . — A quibus castrenses capti, et victi, mox regi oblati sunt. Pro quibus coram rege ab amicis oratione habita, facta regi fide dimissi sunt, cum non tantum rei majestatis regiae, quantum sui domini fideles dicendi essent; ad id etiam non perfidiae vitio, sed multa virtute adductos asserebant. His ergo obsidum jure dimissis, et castro domino priori reddito, proditor cujus dolo hujusmodi infortunium accessit, mox comprehensus, suspendio secus castri portam defecit. Nec minus ejus uxor, inusitato ludibrii genere pedibus suspensa, exuviis circumquaque, defluentibus nudata, atroci fine juxta virum interiit. Cum haec agebantur, Odo cum exercitu haud procul rei eventum opperiebatur; ratus castrum a suis posse contra hostes defendi, insidias piratarum aliquantisper suspectas habens. Dum ergo herens de eventu nutaret, affuere nuntii, qui castrum captum, suosque comprehensos et inermes factos assererent. Quo audito, exercitum non aequo animo ad sua dimovit. Cui cum a querulis quibusdam intenderetur, propter eum virum consularem suspendio interisse, Odo respondisse fertur, sese amplius lesum suorum comprehensione, quam proditoris suspendio.

79. Rixa Odonis et Fulconis de Britannia. — Nec multo post bella civilia reparata sunt. Etenim Fulco qui regum partibus favebat, exercitum in Odonem parabat, quaesiturus ab eo Brittanniae partem, quam non multo ante ei abstulerat. Collegit itaque quatuor milia, qui non comminus confligerent, eo quod eorum vires Odonis potentiae non sufficerent, sed ejus terram incendiis et rapinis afficerent. Et tandiu id faciendum arbitrabatur, donec Odo aut tedio victus redderet, aut pro ea aliam non inparem conferret. Preceps itaque fertur, terramque praedis, manubiis, combustionibusque affecit . Et cum apud Blesum loca suburbana succenderet, incendiis aura flante circumquaque erumpentibus, in coenobium monachorum sancti confessoris Laudomari ignis plurimus evolavit. Quod mox combustum dirutum fuit. Cibi quoque consumpti. Unde nec monachorum migratio defuit. His exemptis, in loca alia exercitum retorquet, et vastat. Post cujus digressum, Odo in ejus terram versa vice exercitum induxit, sic in ea efferatus, ut nec tugurium vel gallum relinqueret, hostem provocans, et ut dimicaturus veniat invitans. Ille autem copias non sufficere sibi cognoscens, provocanti cessit, atque ad sua rediit. Atque haec fere per biennium.

80. Oratio legatorum Odonis apud regem de Miliduni pervasione. — Odo interea, castro amisso frustratus, etiam in hoc sese cautissimum habebat. Arbitrabatur etenim duplici calamitate se posse torqueri, cum de castri amissione plurimum doleret, et a rege irato non mediocriter valeret urgeri. Unde et regi legatos direxit, per quos sese optime ratiocinari posse de objectis quibuscumque suggereret. Sese in nullo regiam majestatem lesisse ostensurum. Si de Miliduno agatur, contra regem nil mali molitum, cum non regi sed suo commilitoni illud abstulisset. Regi nihil derogatum fuisse, cum ipse regis aeque sit, ut ille cui abstulit. Nihilque interesse quantum ad regiam dignitatem, quicumque teneat. Sese etiam justis causis id effecisse, cum illud a suis praecessoribus olim possessum, approbari possit. Unde etiam videri posse, a se dignius teneri debere, quam ab alio quocumque. Tandem si quid piaculi factum est, in sese poenam dedecoris redundasse, tantumque scelus pari ignominia abstersum. Unde et facilius sibi indulgendum, atque in tanta injuria amplius parcendum. Rex orationis vim advertens, legatis satisfacit, benivolentiamque petenti mandat. Haec legati Odoni referunt. Odo itaque regem adiit. Coram quo oratione utiliter usus, ejus gratia potitus est; tanta affabilitate insignis, ut amicitiam pristinam renovarent, et in nullo suspectus regi haberetur.

81. Bellum inter Odonem et Fulconem de Britannia. — Hac tempestate itidem civilia bella reparata sunt. Nam Fulco Brittanniae parte frustratus, insidias adhuc parare contendebat. Collectoque exercitu, in Brittanniam praeceps fertur, Namtasque appetit. Cujus custodes alios auro corrupit, * alios quibusdam pollicitationibus illexit. Eis quoque usque ad effectum suasit, quo sibi satisfacerent, ut scilicet urbis introitum panderent. Qui suasi, sacramento tempus constituunt. Nec multo post et in urbem admittunt. Ingressusque pervadit, et a civibus jure sacramenti obsides accepit. Arcem solam expugnare non valuit, eo quod milites magnanimos haberet. Unde et cessit, sese recedere deliberans, ut copiis amplioribus congressurus rediret, arcemque expugnaret.

82. Conanus in exterioribus Brittaniae partibus qui locus Bruerech dicitur, de rebus bellicis apud suos pertractabat, cum ad ejus aures haec delata sunt. Magisque coepto negotio insistens, exercitum congregat , bellumque fieri parat. * Et quoniam obsidioni instandum tempus suadebat, collectum exercitum urbi inducit, eique ad unum latus obsidionem per terram ordinat. Ad alterum vero per Ligerim classes piratarum adhibet . Undique ergo obsidione disposita, a piratis per fluvium, a Brittannis per terram urbani vehementer urgentur. Nec minus qui in arce remanserant, a superioribus jaculorum diversa genera praecipitabant. Parique inpugnatione superiorum atque inferiorum qui medii erant vexabantur. Nam qui in arce et in obsidione certabant, Conani partes tuebantur. Urbani vero pro Fulconis victoria operam dabant. Nec minus Fulco copias parabat, et exercitum tam de suis quam conducticiis congregabat. Audito vero Conanum urbi obsidionem adhibuisse , mox legionem Britanniae infert.

83. Dolus Fulconi paratus. — Erat campus non valde procul, longitudine sui et latitudine vastus, filicetum in se maximum habens. Hic Conanus locum gerendi belli constituens, insidiarum dolos infodit. Nam fossas quam plures ibi inmergens, virgis et viminibus stipulisque earum hiatus desuper operuit, intus surculis defixis, qui superiora continerent et soliditatem superficiei simularent. Et ut simulata superficies penitus lateret, filicem collectam desuper respersit, insidiasque dissimulavit.

84. Dolus Conani contra hostes . — Post insidias ipse acies ordinans, sic fraude usus est, ut diceret se ibi mansurum, nec ulterius hostes quaesiturum. Si hostes urgerent, ibi tantum vitam defensurum. Nec ob metum id facturum, at ut hostes si sese querant et impetant, contra jus id faciant. Sic enim eorum ruina facilius provenire possit, cum sua temeritate quietos et innoxios aggrediantur. Ibi itaque acies ordinavit, insidias in prospectu habens. Herebat ergo, hostesque excepturus opperiebatur. Fulco Conanum herentem videns, nec ab eo loco exiturum , cum insidias nesciret, suos multo hortatu suadebat, quatinus vehementi conamine impetum facerent, hostesque aggredi non dubitarent. De victoria non diffiderent, cum virium spes optima non desit, si Divinitas aversa non sit. Dato itaque signo irruunt. Arbitrati quoque solidum iter, fossis indubitate propinquant.

85. Praecipitatio hostium a Conano . — Cumque Brittannos metu herentes arbitrarentur, telis obnitentes ad fossas irruunt; precipitatique cum equis inmerguntur, ac caeca ruina confusi, ad viginti milia inmersi atque compressi sunt. At posterior exercitus, priori precipitato, terga dedit. Unde et Fulco vitae tantum consulens, profugio eripi conahatur.

86. Interfectio Conani . — Quem cum fuga exagitaret, Conanus interim in dumetum cum tribus sese recepit, armisque depositis, corporis fervorem ad auram mitigabat. Quem quidam adversariorum intuitus, facto impetu illum adorsus, gladio transfixit, Fulconisque victoriam extulit. Fulco, animo resumpto, Namtas repetit, atque ingreditur, qui in arce erant acriter vexans. Qui principe destituti pene exanimes, inpugnanti cedunt, fidemque postulati faciunt.

87. Repudium reginae Susannae a rege Rotberto. — His ita sese habentibus, Rotbertus rex cum in undevicesimo aetatis anno, juventutis flore vernaret, Susannam uxorem genere Italicam, eo quod anus esset, facto divortio repudiavit. Quae repudiata, cum ea quae ex dote acceperat, repetere vellet, nec ei rex adquiesceret, aliorsum animum transvertit. A qua etiam die, sua quaerens, regi insidias moliebatur. Nam Monasteriolum castrum quod in dote acceperat, ad suum jus refundere cupiens, cum id efficere non posset, secus eum aliud nomine. . . . . . . extruxit; rege interim occupato, circa Odonis et Fulconis facinora. Ex cujus munitione arbitrabatur posse omnem navium convectationem prohiberi, cum sibi advenientes sese prius offerrent, unde et eis transitum ulterius inhibere valeret.

88. Reprehensio repudii. — Hujus repudii scelus, a nonnullis qui intelligentiae purioris fuere, satis laceratum eo tempore fuit, clam tamen, nec patenti refragatione culpatum.

89. Sinodus Chelae habita. — Hujus temporis diebus cum a papa Romano B. abdicatio Arnulfi et promotio Gerberti plurimis epistolarum scriptis calumniarentur, episcopi quoque rei hujusmodi auctores simulque et alii cooperatores diversis reprehensionibus redarguerentur, placuit episcopis Galliae in unum convenire, et super hac reprehensione consulere. Quibus Chelae collectis, sinodus habita est. Cui rex Rotbertus praesedit, considentibus metropolitanis. Gerberto Remensi cui tota sinodalium causarum ratio discutienda commissa fuit, Siguino quoque Senonensi, Erchembaldo Turonico, Daiberto Bituricensi, aliisque horum comprovintialibus nonnullis. In qua postquam ex patrum decretis rationes de statu sanctae aecclesiae promulgarunt, inter nonnulla utilia, constitui et roborari placuit, ut ab ea die, idem sentirent, idem vellent, idem cooperarentur, secundum id quod scriptum est: Erat eis cor unum et anima una (Act. IV, 32) . Decerni et illud voluere, ut si in qualibet aecclesia, quaecumque tirannis emergeret, quae telo anathematis ferienda videretur, id inprimis ab omnibus consulendum, et sic communi decreto agitandum. Et qui anathemate relaxandi forent, decreto communi similiter relaxandos, juxta quod scriptum est: Consilium a sapiente perquire (Tob. IV, 19) . Placuit quoque sanciri, si quid a papa Romano contra patrum decreta suggereretur, cassum et irritum fieri, juxta quod Apostolus ait: Hereticum hominem et ab ecclesia dissentientem, penitus devita (Tit. III, 10) . Nec minus abdicationem Arnulfi et promotionem Gerberti, prout ab eis ordinatae et peractae essent, perpetuo placuit sanciri, juxta quod in canonibus scriptum habetur: Sinodo provinciali statutum, a nullo temere labefactandum.

90. Impetus Odonis et Fulconis inter se. — Hac tempestate bella civilia reparata sunt. Cum enim tirannorum insidiis Odonis et Fulconis de Brittanniae principatu rixa resurgeret, illis dissidentibus reliqui etiam regnorum principes moti dissensere. Rex Fulconis partes tutabat, Odo suorum necnon et piratarum qui rege deserto ad se transierant, Aquitanorumque copiis fretus incedebat. Unde Fulco in Odonem praeceps, ejus terram depopulatur, et post in ea non procul ab urbe Turonica oppidum exstruit atque munit; copias ponit; militibus implet; et quia ad hoc diruendum Odonem adventurum sperabat, regem petiit, auxilia imploraturus. Cui cum rex auxilium polliceretur, obstinatiore animo ferebatur. Itaque copias contra hostem congressurus parat; exercitum colligit; bellumque Odonis indicit. Odo, pudore tactus, a Gallis Belgis subsidia petit. Si adsint, gratiam sese recompensaturum spondet. Illi liberaliter annuunt, fidemque faciunt. Nec minus Flandrenses accersit, ab eisque tutelam petiit, vicem pollicens, si quod petit non abnuant. Illi quoque animo liberali quesita accommodant. Piratis etiam legatos dirigens, copias sibi non negari deposcit. Tempus et locus omnibus constituitur, quo collecti sese conferant. Odo interim suos placat, colligit et incitat. Ratusque Belgas et piratas tempestivos, cum suorum paucis tanta celeritate in Fulconem fertur, ut in certamine plus quatuor milibus pugnatorum non haberet. Castro tamen obsidionem adhibet, armiferosque disponit. Castrenses multo conatu adurget.

91. Fulconis supplicatio Odoni per legatos . — Fulco regem morantem non auxiliaturum, et Odonis exercitum intolerabilem ratus, remissiori mox animo habitus est. Itaque per legatos Odonis amicitiam expetit; pro Conani interitu centum pondo argenti sese impensurum mandat; loco militis interfecti, filium suum pro eo militaturum offert; castrum extructum in ejus honore sese eversurum, atque a suis evacuaturum; sese quoque ei sponte militaturum, si id regi injuriosum non foret. Quod quia absque regis injuria fieri non poterat, ejus filio manus per sacramentum daret; itaque fieret, ut ipse cum nato militaret, cum filium suum Odoni pro Conano daret, et sese Odonis filio militaturos committeret. Daturum se etiam fidem sacramento contra omnium causam, praeter regis, et horum quibus speciali consanguinitate carius addictus est, utpote nati, fratris ac nepotum. His Odo perceptis, suorum usus consilio, haec sese excepturum optime mandat, si Namtas Brittanniae urbem dolo captam reddat, et a suis evacuet. Injuriosum enim id videri, si ablata prius non repetat, et non redditis, cum hoste pacem faciat.

92. Abjectio supplicationis ab Fulcone . — Haec dum exagitarentur, et Odo exercitum suum paulatim augeri arbitraretur, priusquam copias congrediendi haberet, rex cum duodecim milibus affuit, cum Fulconem sex milia suorum stiparent. Quibus mixtis, exercitus armatorum densatus est. Unde et Fulco insolentior factus, quae ante supplex obtulerat spernit. Ut bellum fiat, fervidus instat; et ut vada Ligeris qui eis interfluebat pertranseant, hostemque impetant, hortatur atque suadet. Odo suos ut spoponderant non venisse advertens, eo quod exercitibus colligendis hujus temporis brevitas non sufficeret, animo nimis turbato ferebatur. Attamen cum quatuor milibus refragratus, vada Ligeris prohibebat.

93. Rex vadi incessu prohibitus, ad Ambatiam castrum retorquet exercitum, quod non procul in eodem litore fluminis inter rupes eminenebat, ut ibi transiens et post obliquatus, hostibus a tergo inprovisus adsistat, eosque adurgeat. Odo regis exercitum non sustinens, legatos ei dirigit: hostem suum, non regem sese impetiisse mandans; nec contra regem quicquam moliturum, at contra inimicum. Si rex jubeat, se mox ulterius iturum et sibi de omnibus satisfacturum. Rex rationis consequentiam advertens, tantum virum absque causa a se laesum, suspectum habebat. Unde et ne penitus a se deficeret, ab eo obsides sub pace sequestra accepit; de omnibus quae ei intenderet, post rationem ab eo auditurus. Unde et exercitum reducens, Parisium devenit. Odo quoque nihil amittens, indempnis Meldim cum suis devenit. Inde etiam post dies non multos, castrum quod Dunum dicitur, sua dispositurus petiit.

94. Obitus Odonis . Unde cum de suis quos sub pace sequestra regi delegaverat, plurima consultatione deliberaret, humorum superfluitate pro temporis immutatione vexatus, in egritudinem quae a phisicis synantica dicitur decidit. Quae cum intra gulae interiora sedem habeat, ex fleumatis reumatismo progressa, tamen aliquando ad maxillas et genas, aliquando ad toracem et pulmones tumorem cum dolore gravi immittit. Quibus tumentibus atque ferventibus excepta initii die, post diatritum, patientem perimit. In hanc igitur Odo lapsus, infestis gulae doloribus circumquaque pulsabatur; arteriarum quoque fervor, sermonis intercisionem operabatur. Nec petiit hujusmodi dolor capitis superiora, at praecordia pertemptans, pulmonem et epar peracuto dolore stimulabat. Fuit itaque militum luctus, famulorum clamor, feminarum frequens exclamatio, eo quod dominum inconsultum amittebant, et natis dominandi spes nulla relinqueretur, cum reges patri adhuc animo irato perstarent, et Fulco insolentiae spiritu, pacem multifariam turbaret. Et tamen in brevi victurus, regibus legatos celeres misit, qui pro se supplices suasorie rogarent, et pro injuriis illatis justissimam recompensationem sponderent. Rex veteranus malorum correctionem ab legatis excipere volens, a filio indignante inhibitus est. Unde et legatorum allegationem penitus sprevit, atque illos immunes redire coegit. Quibus in itinere moram agentibus, antequam redissent die quarta natae synanticae facta, Odo monachus factus defecit, atque sic vitae finem habuit; ad sanctum Martinum delatus, et in loco quod Majus monasterium dicitur, cum multo suorum obsequio sepultus.

95. Johannes papa Leonem abbatem in Gallias mittit ut Arnulfi abdicationem dissolvat. — Per idem tempus cum a Germanorum episcopis domno Johanni papae per epistolas saepe-numero suggestum foret, ut Gerberti Remorum metropolitani promotionem abdicaret, et Arnulfi abdicationem praeter jus factam indignaretur, a papa in Germaniam tunc directus est Leo monachus et abbas, qui vicibus papae potitus, cum episcopis Germaniae atque Galliarum hujus negotii et indaginem faceret, et juditium diligens inde proferret. Qui humanissime ab episcopis exceptus, de habenda sinodo super hoc negotio cum eis tractabat. A quibus Gallorum regibus, Hugoni videlicet ejusque filio Rotberto, legati directi sunt, qui papae mandatum, necnon et episcoporum voluntatem super hoc aperiant, eisque ut cum suis episcopis conveniant, rationabiliter suadeant; locum etiam tempusque quo et quando conveniendum esset a regibus discerent, eorumque animum ex hoc sibi referrent.

96. Quod regibus nuntiatum sit, episcopos Germaniae in synodum convenire. — Legati igitur directi sunt. Legatio quoque prolata. Quam etiam reges serenissima mente excipientes, papae et episcoporum mandatis in nullo tunc refragati sunt; sese consilium super hoc quaesituros respondentes, atque aequitatem de omnibus facturos. Legatis itaque abductis, per quosdam regibus indicatum est, Adalberonem Laudunensem episcopum, haec dolo ordinasse; omnino etiam apud Odonem illud pridem pertractasse. Eorum utrumque in voto habuisse, ut Ottonem regem Galliis inducerent, et reges ingenio et viribus foras expungerent. Episcopos quoque Germaniae, ideo convenire, ut dolum quaesitum expleant. Reges itaque, fraude percepta, episcopis jam ad locum designatum convenientibus per legatos indicavere, sese illuc non ituros, eo quod suorum praecipuos penes se non haberent, sine quorum consilio nihil agendum vel omittendum videbatur. Indignum etiam sibi videri, si correctioni episcoporum Germaniae suos subdat, cum isti non minus nobiles, non minus potentes, aeque etiam aut amplius sapientes sint. Ipsi ergo si indigent, in Gallias properent, unde volunt edicant. Alioquin, redeant, et sua ut libet curent. Horum ergo res in contrarium relapsa est. Adalbero enim qui horum ministrum sese praebuerat, cum delationis nescius reges moneret, ut occurrentibus obveniret, rex veteranus fraudium non ignarus, Ludovicum Karoli filium ab eo reposcit, quem in captione Lauduni captum, ei custodiendum commiserat. Repoposcit etiam ejusdem urbis arcem, quam similiter commiserat.

97. Adalbero totius fraudis causa reprehenditur. — Quo credita reddere reniso, regii stipatores animo indignante subinferunt: —Cum tu, o episcope, in perniciem regum et principum, apud Ottonem regem et Odonem tirannum plurima quaesieris, quomodo hic ante dominos tuos reges tam magnifica confingere non vereris? Quid Ludovicum et arcem reddere metuis, si fidem regibus te servasse non dubitas? Quid ergo est credita nolle reddere, nisi contra reges infausta moliri? Evidentissime fidem abrupisti, cum apud Ottonem de regum interitu tractasti, eorumque honorem subruere temptasti. Unde et perjurii reatu detineris. Legationem etiam tamquam ab eis missam Ottoni regi pertulisti, ac apud eum dolose ordinasti, ut ipse cum paucis adveniret, et militum multitudinem non longe expeditam haberet. Regibus quoque nostris adversario cum paucis occurrere suasisti, atque nihil mali ex hoc proventurum spopondisti. Hanc etiam collocutionem, utrimque utillimam fieri dicebas, cum hos et illum de communibus et privatis familiariter collocuturos simulabas. Verum aliter tibi visum erat, cum hoc ideo praetendebas , ut ab Ottone rege dominos tuos reges comprehendi faceres, regnumque Francorum in jus illius transfunderes, ut tu videlicet Remorum metropolitanus, Odo vero Francorum dux haberetur. Idque tunc nobis omnino patuit, sed ad tempus suppressum fuit. Et o summae Divinitatis miserationem inestimabilem, quantis miseriis erepti, quanto ludibrio subtracti sumus! Instat tempus quo paratae insidiae effectum promittant. Episcopi etenim sub specie religionis ac si de promotione et abdicatione Gerberti atque Arnulfi episcoporum quaesituri, praemissis legatis adveniunt. Otto quoque rex Metti adest; a quo non longe exercitus collectus praedicatur. Si ergo imus, aut pugnabimus, aut capiemur. Si vero non imus, perjurii arguemur. Sed ire reges non expedit, eo quod militum copia sufficiens eis non sit. Perjurii vero reatus in te redundabit, cum tu solus regibus nesciis juratus sis.

98. Ad haec episcopus erubescens, obmutuit. Quem cum unus suorum his exterritum vidit, contra haec responsurus surrexit, et sic oblocutorem adorsus est: —Horum omnium objector mihi loquatur. Adsum qui pro criminato rationem reddo. Unus tantum haec proferat. Caput quoque suum meo objiciat. Arma quoque armis comparet. Necnon et vires viribus conferat.— Hunc pro domino suo insanientem et fervidum, Landricus comes sic alloquitur: —O optime miles, harum ut video fraudium penitus es ignarus. Quae licet te ignorante, tamen ut praedicantur quaesitae sunt. Unde et tempera animum, mitiga fervorem. Belli necessitatem non tibi imponas. Non te impellas, unde ingressus redire non poteris. Sed nunc meo usus consilio, paululum hinc secede, dominumque tuum de his an vera sint, interroga. Si te ad pugnam hortatur, congredere. Si dicit cessandum, furori parce.— Secessit ergo, dominumque vocatum an sic res habeatur interrogat. Episcopus utpote a conscio convictus, rem ita esse quaerenti confessus est. Unde et pugnam inhibuit. Sedato itaque tanto fervore militis, res penitus innotuit. Detentus ergo regum jussu, utpote desertor custodibus datur. Cujus milites mox regibus sacramento alligati sunt.

99. Synodus quae pro Arnulfo Mosomi habita est. — Dum haec agerentur, cum Galliarum episcopi ab regibus prohibiti essent, ut ad sinodum statutam non venissent, episcopi tamen Germaniae ne doli arguerentur si non accederent, statuto tempore Mosomum conveniunt, domni papae legatum secum habentes. Collecti ergo in basilica sanctae Dei genitricis Mariae ordinatim more ecclesiastico consedere, scilicet Sugerus Mimagadvurdensis, Leodulfus Treverensis, Nocherus Leodicensis, et Haimo Virdunensis. Horum medius abbas Leo resedit, vicesque domni papae obtinuit. Contra quos etiam Gerbertus Remorum metropolitanus, qui solus ex Galliarum episcopis regibus etiam interdicentibus advenerat, pro se responsurus ex adverso resedit. Consederunt quoque diversorum locorum abbates, ac clerici nonnulli. Laici etiam Godefridus comes cum duobus filiis suis, atque Ragenerus Remensium vicedominus.

100. Praelocutio Haimonis Virdunensis episcopi de causa sinodi. — Quibus circumquaque silentibus, episcopus Virdunensis eo quod linguam Gallicam norat, causam sinodi prolaturus surrexit: —Quoniam inquiens ad aures domni papae saepissime perlatum est, Remorum metropolim pervasam, et praeter jus et aequum proprio pastore frustratam, non semel et bis litteris suggessit, quatinus nobis in unum collectis, tantum facinus justa lance utrimque pensaremus, et sua auctoritate per nos correctum ad normam reduceremus. Sed quoniam impediente rerum diversitate id facere distulimus, nunc post tot ammonitiones domnum hunc abbatem Leonem et monachum mittere voluit, qui vices suas teneat, et rem memoratam nobis oboedientibus discuciat. Per quem etiam scriptum suae voluntatis allegavit, ut si quid oblivio derogaret, scripto commendatum haberetur. Quod et impraesentiarum audire utile est.— Et statim protulit scriptum, atque in aures considentium recitavit, quod quia brevitati studemus, et nobis minus fuit accommodum, nostris scriptis inserere vitavimus.

101. Oratio Gerberti pro se in consilio recitata. — Post cujus recitationem, Gerbertus surrexit, atque orationem pro se scriptam in concilio mox recitavit. Satisque apud illos luculenter peroravit. Sed hanc addere hic placuit, quod plena rationibus plurimam lectori utilitatem comparat. Cujus textus hujusmodi est:

102. Exordium. — —Semper quidem, reverentissimi patres, hanc diem prae oculis habui, spe ac voto ad eam intendi, ex quo a fratribus meis admonitus, onus hoc sacerdotii non sine periculo capitis mei subii. Tanti erat apud me pereuntis populi salus, tanti vestra auctoritas, qua me tutum fore existimabam. Recordabar praeteritorum beneficiorum, dulcis atque affabilis benivolentiae vestrae, qua saepenumero cum multa laude prestantium usus fueram. Cum ecce subitus rumor vos offensos insinuat, vitioque dare laborat, quod magna paratum virtute inter alios constabat. Horrui, fateor; et quos ante formidabam gladios, prae indignatione vestra posthabui. Nunc quia propitia Divinitas coram contulit, quibus salutem meam semper commisi, pauca super innocentiam meam referam, et quonam consilio urbi Remorum praelatus sim edisseram. Ego quippe post obitum divi Otthonis augusti, cum statuissem non discedere a clientela patris mei beati Adalberonis, ab eodem ignorans, ad sacerdotium praeelectus sum; atque in ejus discessu ad Dominum, coram illustribus viris futurus ecclesiae pastor designatus. Sed Simoniaca haeresis, in Petri soliditate me stantem inveniens, reppulit, Arnulfum praetulit. Cui tamen plus quam oportuerit, fidum obsequium praebui, donec eum per multos et per me apostatare palam intelligens, dato repudii libello, cum omnibus suis apostaticis dereliqui; non spe, nec pactione capessendi ejus honoris, ut mei aemuli dicunt, sed monstruosis operibus territus, in effigie hominis latitantis. Non inquam ideo illum dereliqui, sed ne illud propheticum incurrerem: Impio praebes auxilium, et iis qui oderunt me amicitia jungeris, et idcirco iram quidem Domini merebaris (II Paral. XIX, 2) . Deinde sanctionibus ecclesiasticis, per longa temporum spatia peractis, legeque perhemptoria consummata, cum nihil aliud restaret, nisi ut judiciaria principis potestate coherceretur, et tanquam seditiosus ac rebellis a principali cathedra removeretur, lege Africani concilii, iterum a fratribus meis et regni primatibus conventus et commonitus sum, ut excluso apostata curam discissi et dilaniati susciperem populi. Quod quidem et diu distuli, et postea non satis sponte acquievi, quoniam quae tormentorum genera me comitarentur, omnimodis intellexi. Haec est viarum mearum simplicitas, haec innocentiae puritas, et coram Domino et vobis sacerdotibus in his omnibus munda conscientia.

103. Particio. — —Sed ecce, ex adverso occurrit calumpniator; vocum novitatibus, ut major fiat invidia, delectatus obloquitur: Dominum tuum tradidisti, carceri mancipasti, sponsam ejus rapuisti, sedem pervasisti!

104. Confirmatio et reprehensio alternatim digestae. — —Itane ego dominum, cujus numquam servus fuerim, cui etiam nullum sacramenti genus unquam prestiterim? Etsi enim ad tempus famulatus sum, fecit hoc imperium patris mei Adalberonis, qui me in Remensi ecclesia commorari praecepit, quoadusque pontificis in ea sacrati mores actusque dinoscerem. Quod dum operior, hostium praeda factus sum, et quae vestra munificentia magnorumque ducum largitas clara et praecipua contulerat, violenta praedonum manus abstulit, meque pene nudum gladiis suis ereptum doluit. Denique postquam illum apostatam dereliqui, vias et itinera ejus non observavi, nec quolibet modo ei communicavi. Quomodo ergo eum tradidi, qui, ubi tunc temporis fuerit, nescivi? Sed neque eum carceri mancipavi, qui nunc nuper sub praesentia fidelium testium seniorem meum conveni, ut propter me nec ad momentum ulla detineretur custodia. Si enim auctoritas vestra pro me staret, in tantum Arnulfus vilesceret, ut mihi minimum voleret obesse. Quod si contraria mihi, quod absit, sententia vestra decerneret, quid mea interesset, utrum Arnulfus, an alius Remorum constitueretur episcopus? Jam de sponsa rapta sedeque pervasa quod dicitur, ridiculosum est. Dico enim primum, numquam illius fuisse sponsam, quam pro legitima donatione spiritualis dotis collatis ante beneficiis expoliavit, proscidit, ac dilaniavit. Necdum sacerdotali anulo insignitus erat, et jam omnia quae denominatae sponsae fuisse videbantur, satellites Symonis vastaverant. Dico etiam, si concederetur quolibet modo illius sponsa fuisse, utique esse desiit, postquam eam pollutam et violatam, et, ut ita dicam, adulteratam suis predonibus prostravit. Num igitur eam, aut quam non habuit aut quam suo scelere perdidit, illius sponsam rapui? Sedem autem populorum multitudine refertam advena et peregrinus, nullis fretus opibus, pervadere qui potui? Sed forte apostolica sedes nobis opponitur, tamquam ea inconsulta summum hoc negocium discussum sit, vel ignorantia, vel contumacia. Certe nihil actum vel agendum fuit, quod apostolicae sedi relatum non fuerit, ejusque per decem et octo menses expectata sententia. Sed dum ab hominibus consilium non capitur, ad filii Dei supereminens eloquium recurritur: Si oculus inquit tuus scandalizat te— et reliqua (Matth. V, 29). Et fratrem peccantem, coram testibus coramque ecclesia commonitum, et non obaudientem, decernit habendum tamquam ethnicum et publicanum. Conventus ergo Arnulfus, et commonitus litteris et legatis episcoporum Galliae, ut a coepto furore desisteret, et, si valeret, quoquo modo se a perditionis scelere purgaret, dum monita salubria contemnit, habitus est tamquam ethnicus et publicanus. Nec tamen idcirco dijudicatus ut ethnicus, ob reverentiam sedis apostolicae sacerdotiique sacri privilegia, sed a se ipso in se ipsum damnationis sententia prolata, hoc solum eum in omni vita sua preclare egisse dijudicatum est; quia nimirum, si eum se, ipso damnante, episcopi absolverent, poenam sceleris ejus incurrerent. —Si, inquit magnus Leo papa, omnes sacerdotes et mundus assentiat damnandis, damnatio consentientes involvit, non praevaricationem consensus absolvit. Hoc enim Deus omnium indicavit, qui peccantem mundum generali diluvio interemit.— Et papa Gelasius: —Error qui semel est cum suo auctore damnatus, in participe quolibet pravae communionis effecto execrationem sui gestat et poenam.— Excluso itaque illo a Remensi ecclesia, mihi reluctanti, multumque ea quae passus sum et adhuc patior formidanti, a fratribus meis Galliarum episcopis hoc honus sacerdotii sub divini nominis obtestatione impositum est. Quod si forte a sacris legibus quippiam deviatum est, non id malicia, sed temporis importavit necessitas. Alioquin tempore hostili omne jus, omneque licitum cavere, quid est aliud quam patriam perdere et necem inferre? Silent equidem leges inter arma; quibus ille feralis bestia O ita abusus est, ut reverendissimos sacerdotes Dei, quasi vilia mancipia caperet, nec ab ipsis sacrosanctis altaribus temperaret, commeatus publicos intercluderet.

105. Epilogus. — —Redeo ad me, reverentissimi patres, cui specialiter ob salutem pereuntis populi totiusque rei publicae curam mors furibunda cum omnibus suis incubuit copiis. Hinc dira egestas, horreas et apothecas armata manu sibi vindicat, illinc foris gladius et intus pavor, dies ac noctes reddiderunt insomnes. Sola vestra auctoritas, ut tantorum malorum levamen fieret, expectata est; quae tantum vim habere creditur, ut non solum Remensi, sed etiam omni ecclesiae Gallorum desolatae, et pene ad nihilum redactae, subsidio esse valeat; quod Divinitate propitia expectamus, et ut fiat, omnes in commune oramus.

106. Quam perlectam, legato papae mox legendum porrexit. Tunc episcopi omnes cum Godefrido comite qui eis intererat simul surgentes, orsumque seducti, quid agendum inde esset deliberabant. Et post paululum ipsum Gerbertum invitant. Cui cum post aliquot sermones a domno papa corpus et sanguinem Domini, ac sacerdotale officium sub praesentia legati prohibere vellent, ille mox ex canonibus et decretis confidenter astruxit, nulli hoc imponendum, nisi aut ex crimine convicto, aut post vocationem venire ad concilium vel rationem contempnenti. Huic penae non sese esse obnoxium, cum ipse etiam prohibitus accesserit, et cum nullo adhuc crimine convictus sit. Simulque hoc ex Africano et Toletano conciliis asserebat. Sed ne domno papae omnino reniti videretur, a missarum celebratione sese cessaturum usque in alteram sinodum spopondit. Et statim his dictis sessum reversi sunt.

107. Quibus considentibus Virdunensis episcopus iterum surgens eo quod sinodi interpres habebatur, ad alios qui episcoporum consilio non interfuere, sic concionatus ait: —Quoniam inquiens hoc unde hic agitur, diffiniri nunc non potest, eo quod controversiae pars altera deficit, placet his domnis episcopis ut vobis demonstretur, presentis rationis causam, in aliud tempus transferendam, ut ibi qui intendat, et qui refellat ante judicem consistant, ut singulorum partibus discussis, recti judicii proferatur censura.— Ab omnibus conceditur et laudatur. Destinatur ergo locus Remis apud coenobium monachorum sancti Remigii; tempus quoque die 8 post natale sancti Johannis Baptistae. Quibus constitutis et dictis, sinodus soluta est.
 
 

Post Historiae finem in codice ms. notitiae aliquot manu Richeri scriptae leguntur, quae pro fundamento operis exigendi habendae esse videntur; sunt autem hae:

(995) Tempore statuto Silvanecti sinodus episcoporum collecta est, ubi etiam inter Gerbertum et Arnulfum praesentaliter ratio discussa est sub praesentia Leonis abbatis et monachi legati aliorumque quamplurium. Berta Odonis uxor suarum rerum defensorem atque advocatum Rotbertum regem accepit. Richardus pyratarum dux apoplexia minore periit. Hilduinus quoque vinolentia.

Sinodus quinque episcoporum in monte sanctae Mariae habita est. [Heinricus quoque dux obiit]. Alia item sinodus apud Engleheim indicta est sanctae Agathes festivitate habenda, quae et suo tempore habita est (996, Febr. 5).

Berta Rotberto nubere volens Gerbertum consulit, ac ab eo confutatur.

Gerbertus Romam ratiocinaturus vadit, ac ibi ratione papae data cum nullus accusaret, alia sinodus indicitur.

Hugo rex papulis toto corpore confectus, in oppido Hugonis Judeis extinctus est.

Rotbertus rex patri succedens, suorum consilio Bertam duxit uxorem (Oct. 23) ea usus ratione, quod melius sit parvum aggredi malum, ut maximum evitetur.

(997) Rotbertus rex ducta Berta uxore, in Fulconem qui Odonis adversarius fuerat fertur, et ab eo urbem Turonicam et alia quae pervaserat vim recipit.

Rotbertus rex in Aquitania ob nepotem suum Wilelmum obsidione Hildebertum premit.

Gerbertus iterum Romam adit, ibique cum moram faceret, Arnulfus a Rotberto rege dimittitur.

Gerbertus cum Rotberti regis perfidicam dinosceret, Ottonem regem frequentat, et patefacta sui ingenii peritia, episcopatum Ravennatem ab eo accipit (998).

Gregorius papa tandiu permittit Arnulfo officium sacerdotale, donec in temporibus racionabiliter aut legibus adquirat aut legibus amittat.