CHRONICA OTTONIS FRISINGENSIS EPISCOPI ET EIUS ADBREVIATORIS RAHEWINI
 
PRAEFATIO GEORGII WAITZ b. m.
EPISTOLA
LIBER PRIMUS
LIBER SECUNDUS


PRAEFATIO GEORGII WAITZ b. m.



Novam Gestorum Friderici primi imperatoris ab Ottone episcopo et Rahewino praeposito Frisingensibus conscriptorum editionem paraturus, quae locum illius obtineret quam ante viginti fere annos b. m. Rogerus Wilmans in Scriptorum tomo XX. publici iuris fecit et quae a. 1867. in hac collectione separatim impressa est, ea repetere fas habui quae de huius libri, ut ita dicam, natalibus, auctoritate et fide ille exposuit, ex iis vero quae alteri Ottonis operi, chronico universali, de auctoris vita et studiis praemisit pauca tantum excerpenda duxi.

Sed primo loco ex monachi Claustroneoburgensis annalibus locum exscribere iuvat, quo post Rahewinum accuratius de vita viri celeberrimi et de litteris optime meriti retulit (SS. IX, p. 610 sq.), de Liupoldi marchionis Austriae filiis agens:

Quintus Otto, qui liberalibus studiis appositus, ut in scriptis suis iam daret et diu in posterum clarebit, in egregium profecit clericum. Quem, cum adhuc scholaris esset, mortuo Ottone primo Niwenburgensis ecclesiae preposito, pater suus fecit eidem ecclesiae prepositum, substituens ei vicarium Opoldum nomine. Deinde, ex propria camera et ex redditibus ecclesiae cui preerat datis ei stipendiis, studii causa misit eum Parisius. Unde dum post aliquos annos rediret, ecclesiam suam, videlicet Niwenburgensem, veneratus, attulit ei reliquias; quas festiva populi et cleri processione marchio pater eius suscipiens, venerabiliter super aram sanctae Mariae, ut curatissime servarentur, deportari fecit. Ut autem eidem ecclesiae perpetuo manerent, nomen reliquiarum, ut dicitur, prodere noluit. Paucis vero diebus domi demoratus, denuo ad scholas rediit. Ibi proposito tempore studii transacto, dum ad propria redire properat, in cenobio Morimundensi, ubi pernoctaverat, se monachum fecit cum aliis quindecim, qui secum venerant, electissimis clericis. Qui etiam, ut ab uno illorum audivi, Friderico nomine, qui et ipse in abbatem Pomkartenperge et deinde in Hungaria in episcopum electus fuerat, omnes in diversas dignitates promoti sunt. Quo audito, marchio pater eius, cum iam videret locum filii vacare et ecclesiam Niwenburgensem preter se provisorem non habere, sicut vir providus et Deo devotus mittens invitavit in domum suam venerabiles viros, Eberhardum archiepiscopum Salzburgensem, Regimarum episcopum Pataviensem, Romanum Gurcensem, et alias quam plures religiosas personas. Horum ordinatissimum ad Dei voluntatem consilium secutus, canonicos saeculares, qui sibi videbantur divina negligenter et nimis remisse agere, decentissime avertit et regularibus beati Augustini viam regiam et optimam formam vitae tenentibus anno incarnationis Domini 1133. eundem locum perpetuo tenendum potentiva manu tradidit; prepositum eis preponens ex eorundem venerabilium virorum consilio prepositum Chymensem, Hartmannum nomine, virum sanctissimae vitae, virum Deo et hominibus acceptum, sed peccatis nostris exigentibus post aliquos annos a nobis ablatum, in Brixensem episcopum assumptum. Hic est ille Hartmannus, primus in hac domo regularis vitae prepositus, hic est ille, qui consuetudinem nostram religioni omnino congruam scripsit et scriptam nobis legendam et imitandam reliquit. Habet autem hoc initium: Sub testimonio Christi et ecclesiae etc. Igitur ipse dominus Otto de Morimundensi cenobio ad episcopatum Frisiensem evocatus est. Ibi qualis eius vita fuerit, et quomodo eius gratia studium floruerit, et quae et quanta scripserit, vel etiam quomodo ecclesia illa per eum profecerit, Rachwynus, notarius eius, plenius omnia scripsit. Ad extremum autem cum iter more solito ad Cisterciense capitulum ageret et ad cenobium suum Morimundense visendi causa divertisset, gravi infirmitate pressus, in habitu monachili, quem numquam in episcopatu deposuerat, omnibus fratribus coram positis et eiulatu maximo perstrepentibus, felicissime in Domino obiit, et ibi sepultus quievit.

Hoc potissimum testimonio nisus Wilmans ita scripsit: 'De anno natali primordiisque Ottonis pauca tantum nota sunt. Natus est ex foecundissimo illo matrimonio, quod Liupoldus Sanctus Austriae marchio cum Agnete, Heinrici IV. filia iamque Friderici ducis Sueviae vidua, a. 1106. contraxit , atque inter sex inde procreatos filios quintum obtinuit locum. Ex genuinis fontibus nec annus nec dies natalis probari licet, et id solum statuendum, ipsum nullo modo ante a. 1111. procreatum esse. Quibus argumentis si addis, quod ex quinque sororibus, quae ad nubilem aetatem provectae sunt, vel etiam de septem germanis tempore infantiae de medio sublatis forsitan unum alterumve natu maiorem habuerit, libenter Ottonis annum natalem ad a. 1114. vel 1115. produces.

Neque tamen ultra. Iam enim a. 1128. una cum fratribus Adalberto, Liupoldo et Ernestone chartae subscripsit, qua pater reditus quosdam coenobio S. Nicolai Pataviensi restituit. Neque tamen iam ordines recepit, quod sine ullo dubio notandum curasset pater. Hoc in charta factum est die 15. Mart. a. 1134. data. [5].

Hoc ergo tempore non solum clericali ordini addictus et praepositus ecclesiae Claustroneoburgensis factus, sed etiam inter coenobii Morimundensis monachos receptus est. Nam auctor ille Claustroneoburgensis tradit, a. 1133. ecclesiam Claustroneoburgensem, expulsis canonicis saecularibus, a Liupoldo marchione regularibus S. Augustini datam esse, quod factum evenerit paulo post professionem ab Ottone in monasterio Morimundensi factam. Quae igitur idem scriptor de duplici nostri itinere Parisios instituto ipsiusque studiis hoc loco absolutis mandavit litteris, haec inter annos 1128. et 1133. contigisse, facile mecum statues.

Ottonem Morimundi abbatem electum esse, ex Rahewino accipimus. Sed quas res abbas gesserit et quamdiu monasterio praefuerit, apud nullum coaevum scriptorem reperitur. Charta a Liupoldo, Ottonis patre, San-Crucensi monasterio a. 1136. data ita de nostro loquitur: Inde est, quod ego Liupoldus D. g. marchio Austrie . . . ., Ottone dilecto filio meo, qui se apud Morimundum ordini subiecit Cisterciensi, adhortante, fratres a predicto Morimundensi cenobio evocarim etc. Certe si tunc temporis monasterio Morimundensi abbas praefuisset Otto et monachos illos in Austriam direxisset, id adnotandum non neglexisset pater. Quae cum ita sint, non crediderim, Ottonem ante medium a. 1136. abbatem electum esse, neque iis omnino contradixerim, quae Albricus a. 1146. tradidit: Huc usque pertingit narratio episcopi Ottonis, qui fuit vir nobilis et monachus Morimundi, et una die electus in abbatem eiusdem loci, sequenti die factus est in Bavaria episcopus Frisingensis.

Quando episcopus Frisingensis electus sit, non minus magnis obvolvitur tenebris. Non possumus quin Meichelbeckii sententiam: 'Quo sane anni illius (1138) mense ac die in Bawariam Otto venerit, edisserere hactenus non possumus', non solum confirmemus, sed annum ipsum 1138. in dubium vocemus.

Quae episcopus gesserit, a Rahewino laudibus efferuntur . Quae vero ad ecclesiam Frisingensem reparandam fecerit, nobis nota non sunt. Id tantum scimus, quod Novam-Cellam S. Petri monasterium ordinis Praemonstratensis prope Frisingam de novo fundaverit, coenobia vero Scheftlariense, quod post Ungarorum incursum dirutum iacebat, et Schledorfense restauravit.

Si rationem respicis quae ipsi cum principibus vicinis tam saecularibus quam ecclesiasticis intercesserit, praeter controversiam inter ipsum et archiepiscopum Salzburgensem Conradum exortam, sed paulo post sopitam, lites inprimis notemus oportet, quae inter nostrum et gentem Wittelsbachicam factae sunt. Tegernseensibus libertatem auferre nisus est.

Partem quam in rebus publicis habuit regnante Conrado III, non magni momenti fuisse patet, neque arctioris amoris vinculo uterini fratres coniuncti esse videntur. Nam mea saltem sententia diverse de ratione sentiebant, qua salus Germaniae reperiri paxque patriae confirmari posset; inprimis bellum Welficae parti ad internecionem usque illatum Ottonis suffragia non tulit.

Anno 1145. exeunte Italiam petivit atque Eugenium III. die 18. Novembris invisit, ex quo itinere sequenti anno medio reversus est. Mense Februario a. 1147. Ratisponae cruce signatus, exeunte mense Maio cum Conradi exercitu Danubium descendit, omniumque miseriarum particeps factus, circa mensem Octobrem Nicomediam venit. Controversia deinde inter Conradum et principes de itinere quo Asiam minorem peragrarent orta, Otto cum 14000 hominum Nicaeae a fratris exercitu discessit atque in maris litore progredi conatus est. Neque meliorem quam frater sortem consecutus est; totus enim exercitus a Graecis proditus, Turcarum gladiis deletus est. Episcopus ipse cum paucis comitibus navem conscendit, circa mediam quadragesimam (21. Martii a. 1148) mare transgressus in portu quodam Syriae applicuit. Unde Hierosolymam profectus, urbem sacram dominica palmarum (4. April.) intrasse videtur. Deinde paschate ibidem celebrato, ad urbem Acconensem se contulit, ubi eum circa diem 24. Iunii commoratum esse, tradunt rerum scriptores.

Sed inde ab hoc tempore vita eius per duos annos sequentes maximis obvolvitur tenebris. Utrum enim iam a. 1148. in Bawariam redierit, an Conradum in itinere Constantinopolitano die 8. Septembris 1148. ex Acconensi portu suscepto comitatus, ibi ad mensem Februarium a. 1149. cum rege remanserit, nullo modo enucleari potest.

Deinde ineunte a. 1150. in lucem publicam reversus, iterum magnam nobis iniicit dubitationem, utrum in Gallia an in Germania moratus sit. Inter Wibaldinas enim habet epistola post d. 20. April. 1150. conscripta: in capite quadragesime abbas Clarevallensis misit domno regi (Conrado III) litteras per episcopum Frisingensem, in quibus collaudabat dominum illum Siciliae (Rogerium) etc. Otto vero in libris tam infesto erga Rogerium Siciliae regem se praebuit animo, ut tyrannum eum constanter nominare soleret, neque S. Bernhardum ea veneratione prosecutus est, qua plurimi homines erga ipsum imbuti erant. Res igitur miranda, quod Otto his conatibus intercessorem se gessit, quae aliter explicari nequit, nisi quod ipsum hoc tempore ab Conrado dissensisse statuamus.

Circa finem a. 1150. in patriam redux, in gratiam regis rediisse videtur, quippe qui eundem sequenti anno Rhenum per navigia descendentem comitatus sit.

Tandem cum nepos Fridericus I. rerum fastigio potitus esset, Otto etiam maiores adeptus est dignitates. Petenti imperatori Chronicon transmisit atque vitam et res gestas eius conscribere iussus est (qui postea excerpta ex Chronico tamquam ex 'annalibus praedecessorum nostrorum catholicorum imperatorum' diplomati a. 1167. Aug. 6. iuxta Romam in monte Gaudii ecclesiae S. Bartholomaei dato inseri fecit). In publicis etiam negotiis Ottonis consilio saepius usus est Fridericus, praesertim cum a. 1157. in conventu Vesontino controversia inter imperium et sacerdotium exarsisset.

 Quem locum hoc tempore Otto obtinuerit, Rahewinus optime indicat. Quamvis vix 44 vel 45 annos natus esset, tamen, iam dudum, ut Rahewinus dicit, languore ac debilitate corporis invalidus erat. Itaque factum est, ut Fridericus I, quem in Italiam iturum Augustae die 14. Iunii a. 1158. invisit, ab hac expeditione libenter eum excusaret.

 Denique, ut Cisterciense capitulum visitaret - nam monachi vestem etiam episcopus non abiecerat - Morimundense adiit monasterium, ibique die 22. Septembris eiusdem anni obiit atque in ecclesia ipsa iuxta maius altare sepultus est. Quod sepulchrum modestissimum Martene adhuc vidit.

 Epitaphium a Rahewino compositum et Ottonis tumulo inscriptum exstat in Gestis Friderici (IV, 14)..

Primum quod Otto edidit opus fuit

 A. Chronicon. Scribendi initium fecit paulo ante medium a. 1143, quippe quo tempore se prologum secundi libri exarasse profiteatur. Per tres sequentes scribere perrexit , atque ante diem 11. Septembris a. 1146, vel saltem ante diem 9. Aprilis a. 1147, quo Conradus archiepiscopus Salzburgensis obiit, Chronico finem imposuit. Quae prima editio petente Isingrimo monacho, ni fallor, Weihenstephanensi conscripta atque ipsi dicata est. Secunda vero editio in lucem prodiit, cum nepoti Friderico I. imperatori postulanti Chronicon per abbatem Weihenstephanensem Rapotonem et notarium suum Rahewinum transmitteret.

B. Gesta Friderici imperatoris. C. Tertium denique opus Otto edidisse dicitur, Austriacam scilicet historiam, quam, ut Urstisius scribit, olim Wolffgangum Lazium habuisse ferunt. Otto se huiusmodi opus composuisse, non obscure ipse innuere videtur.

D. Teste Aenea Sylvio Otto 'in dialectica quoque ac philosophia opuscula nonnulla edidit'. Cum Otto eo a Rahewino magnis extollatur laudibus, quod 'phylosophicorum et Aristotelicorum librorum subtilitatem in topicis, analeticis atque elencis fere primus nostris finibus adportaverit' atque integra interpretatione Aristotelici organi primus inter omnes saeculi XII. eruditos viros usus sit, ipsum talia opera a Chronico et Gestis diversa, quae in bibliothecis fortasse latent, scripsisse, mihi persuasum est.

Videmus Ottonem, quamvis Staufensibus imperatoribus arctissimis familiae vinculis obstrictum, tamen medium, ut ita dicam, inter illam et Welficam obtinuisse locum.

Eodem fere modo Otto se gessit in utraque controversia, quae tunc temporis philosophiam et theologiam, rempublicam et ecclesiam vexabat.

In diiudicandis rebus humanis plerumque sine ira et studio procedit, invectiva tamen oratione in Wittelsbachicam gentem excepta. Neque cognatio ullam vim in ipsum scribentem habuit, cum de fratribus et de patre eo modo agat, ut ex eius verbis minime deprehendere possis, eos necessitudine ipsi coniunctos fuisse. Suam propriam personam plerumque silentio praeterit, ita ut ea, quae in secunda crucesignatorum expeditione gesserit, ex aliis auctoribus haurienda sint. Nobilem et principem historiam eum scripsisse, interdum ex superbia concludis, qua de urbium Italicarum civibus loquitur. Interdum etiam provinciae, in qua natus erat, amor ita veritati offecit, ut de Saxonibus non ea qua par esset integritate loqueretur. Ex more saeculi prodigiis et miraculis fidem non denegat, at non ultra modum indulget. Sermone utitur satis culto, interdum vero scholasticis vocabulis repleto; raro vero locutiones barbarae apud ipsum occurrunt'.

 De Gestis vero Friderici Wilmans uberius ita disseruit:

'Cum Otto Chronicon imperatori Friderico I. per abbatem Rapotonem et notarium Rahewinum transmitteret, etiam res gestas eiusdem se litteris commendaturum pollicitus est, si caesareorum notariorum commentarii secum communicarentur . Imperator libentissime obtemperavit ac delineationem rerum inde ab a. 1152. usque ad mensem Septembrem a. 1156. gestarum patruo transmisit.

Tunc Otto huic libro componendo operam navavit, ac praelibatis in volumine priore rebus a Friderici avo, patre patruoque gestis, in altero ipsius vitam inde ab eo die, quo rex electus erat, conscribere aggressus est. Quod opus tamen ei ad id tantum tempus, quo caesarei commentarii desinunt, producere concessum erat. Ottonem autem etiam ultra progredi voluisse, ex verbis patet, quibus liber secundus finitur. At in ipso conscribendo libro praematura eum mors rapuit (die 22. Septembris 1158). Quod opus si cum Chronico confers, valde diversam esse utriusque indolem, non negabis. Chronicon, cuius primam editionem a. 1146. propter turbulentissimam rei publicae illo temporis spatio conditionem in amaritudine animi absolverat, ubique lugubrem rerum humanarum imaginem repraesentat. At in Gestis conscribendis, ut ipsius verbis utar, non tragediam, sed iocundam scribere hystoriam sibi proposuit. Quod quidem felicissima rerum publicarum mutatione a. 1156. facta illustratur. Conrado III. enim regnante dissidia inter ipsum et Heinricum Leonem totamque Welficam gentem exorta Germanicum etiam imperium sciderant eiusque vires ac potentiam debilitaverant. Hanc controversiam Fridericus in conventu Ratisponae die 8. Septembris a. 1156. habito hoc modo diremit, quod patruum Heinricum, Ottonis Frisingensis fratrem, adduxit, ut ducatum Bawariae sibi resignaret; quem statim Heinrico Leoni reddidit, marchia Austriaca ducatus nomine insignita patruo Heinrico concessa. Praeponebat, teste Ottone II, 47, hoc princeps omnibus eventuum suorum successibus, si tam magnos sibique tam affines imperii sui principes sine sanguinis effusione in concordiam revocare posset. Neque minus Otto ipse, qui in hac gravissima re mediatoris vice functus (II, 42) privilegio Heinrico duci Austriae die 17. Septembris a. 1156. a Friderico concesso testis subscripsit, imperatorem summis laudibus extulit, qui cuique quod suum est conservando pacem amabilem mundo reddiderit ; tantam enim ex illa die toti Transalpino imperio pacis iocunditatem arrisisse, ut non solum imperator et augustus, sed et pater patriae Fridericus iure diceretur. Quam ob rem, cum post tempus flendi tempus ridendi advenerit , hoc tempore scribentes beatos iudicat, qui res gestas victoriosissimi principis, cui obscenum nondum vultum fortuna verterit, posteris traderent. Ob eius enim virtutem in tantum excrevisse Romani imperii auctoritatem, ut non solum gentes sub eius principatu viventes, sed et barbarae nationes et Graeci ipsi silendo iussibus eius obtemperarent. Eo etiam usque apud ipsum Friderici bonae fortunae excessit admiratio, ut interdum partes potius adulatoris quam veridici historici agere videatur, cum in prooemio secundi libri dicat, timere se, ne crebrescentibus victoriis stilus materiae succubiturus sit.

At ipse etiam Otto ultimo vitae anno rerum mutationem praesagivit et fortasse existimavit fieri posse, ut spes eum falleret, in quam in prooemio Gestorum adductus erat, fore ut bono Friderici principio melior finis apponatur. Iam ea quae annis 1157. et 1158. exorta fuit controversia inter pontificem Romanum et imperatorem fiduciam labefactare debebat, quam ex negotio Wichmanni archiepiscopi Magdeburgensis electi et ab Anastasio IV. tandem, renitente quidem curia Romana, a. 1154. confirmato ceperat, fore ut deinceps auctoritas principis etiam in disponendis ecclesiasticis rebus plurimum cresceret. At regnante Hadriano IV, Anastasii successore, longe aliter se res habuit. In cardinalium enim collegio, duce Rolando post papa Alexandro III, pars imperatori adversa praevaluit atque in turbulentissimo illo conventu mense Octobri a. 1157. Vesontione habito eiusdem indignationem movit. Quae quidem controversia interveniente Ottone in comitiis Augustanis die 14. Iunii a. 1158. sopita est. Quae vero eo tempore Ottonis animus exinde praesagiverit mala, ex verbis elicere possumus, quibus Rahewinus de hoc conventu agens utitur, quod scilicet Otto singularem habebat dolorem de controversia inter regnum et sacerdotium. Haec quidem mala ipse non vidit et ante Hadriani IV. mortem (die 1. Septembris a. 1159), ex qua Friderici fortuna dilabi coepit, diem obiit supremum.

Historia sui temporis, quam talis tantusque vir in summo rerum positus, nepos Heinrici IV, frater uterinus Conradi III, patruus Friderici I, duabus vicibus in gravissimis quidem imperii negotiis mediatoris munere felicissime functus, composuit, quanti momenti sit, non opus est pluribus demonstrare. Dolendum siquidem est, quod res annis 1152. 1153. et usque ad mensem Octobrem a. 1154. gestas obiter tantum perstrinxerit (II, 1-11). At narratio duorum annorum sequentium tanto maioris est pretii. Ubique veri studiosissimum talemque se praebuit, qui rerum causas cognoscere potuerit. Non raro enim ut testis oculatus loquitur; alibi aperte profitetur se sciscitatum esse de rebus a se relatis; neque etiam rumores silet, qui ex Italia in Germaniam pervenerant. Ad has perscrutationes etiam ea referri possunt, quae de principiis, quae axiomatum vice in curia imperiali observabantur, adnotat, neque id praetereundum esse videtur, quod de vetere quadam consuetudine apud Francos et Suevos obtinente retulit. Quod autem operi eius authenticum, ut ita dicam, pretium tribuit, plurimae sunt summorum virorum epistolae, quas noster narrationi ad verbum inserere non praetermisit, inter quas quidem Eugenii III. litterae etiam ad Ottonem ipsum directae sunt. Narrationem autem rerum gestarum imperii Germanici finibus non inclusit, sed etiam de exteris nationibus quae scitu digna erant propterea referenda esse aestimavit, quia, ut in prooemio dicit: omnium regnorum vel gentium ad Romanae rei publicae statum tamquam ad fontem recurrat narratio.

Tanti operis si quid pretium et auctoritatem minuere potest, sine dubio id ei crimini dandum est, quod narrationi vividiorem colorem orationibus insertis tribuere voluit. Inter quas Terdonensium (II, 25) et Romanorum et Friderici imperatoris (II, 29. 30) prolixiores sunt, quam ut eas ita habitas esse credere possimus. At forsitan Terdonensium et Romanorum orationes ideo inseruit, quia lectori specimen loquacitatis Italorum praebere voluit. Gravius vitium forsitan in verbosis illis excursibus philosophicis et theologicis deprehendes, quos ad explicandas res gestas narrationi immiscuit. At Otto, theologicis et philosophicis sui temporis disciplinis inprimis eruditus, hac in re ingenio nimis indulsit, et hoc ipse sensisse videtur, quippe quod in praefatione Gestorum singulari modo excuset.

Exceptis veteribus auctoribus, velut Platone, Aristotele, Cicerone, libros scriptos non in partes vocavit, sed ad Chronicon iam antea editum saepius recurrit. Quae vero in priore libro de avo, patre patruoque Friderici ac de ipso litteris mandat, haec mihi ex vetere relatione apud gentem Staufensem tradita hausta esse videntur.

Duos priores libros Ottoni soli debemus. At etiam librum III. et eam quarti libri partem, quae ad ipsius mortem usque pertingit, etiamsi non ab Ottone ipso compositae sint, tamen eiusdem adnotationibus inniti, fidem faciunt et auctoris et continuatoris verba.

Quis vero fuerit hic, nunc paucis dicendum est. Editiones quidem omnes ipsum Radewicum appellant, et hoc nomen inde in omnes qui litterarum historiam tractant libros receptum est. At iniuria, ut mihi quidem videtur. Otto enim, cum a. 1156. imperatori Chronicon per abbatem Rapotonem et capellanum Ragewinum transmitteret, hunc in praefatione Chronici verbis additis commendat: qui hanc historiam ex ore nostro subnotavit; iisdem fere verbis utitur continuator de se ipse loquens IV, 14: ego autem, qui huius operis principium eius ex ore adnotavi, ita ut nullus dubitationi locus relinquatur, quin capellanus, quem in loco Chronici laudato optimi et fere coaevi codices Ragewinum vocant, et continuator unus idemque sit. Quae sententia nunc per annales Claustroneoburgenses egregie confirmatur, qui nostrum nomine paulo immutato Rachwynum appellant; econtra Vitus Arnpeck in libro, quem de gestis episcoporum Frisingensium saeculo XV. exeunte composuit, priorem formam exhibet: Ragewinus canonicus Frisingensis abbreviator et notarius suus. Attamen praeter has etiam alias eiusdem nominis formas in usu fuisse, ex pluribus operis quod hic edimus locis evincitur. Inter omnes vero codices C 1 solus est, quo nomen hucusque receptum innititur. Et quidem uno tantum loco plenior nominis forma apud ipsum occurrit, scilicet in initio operis, ubi haec in capite epistolae Friderici imperatoris inveniuntur: Cronica Ottonis Frisingensis episcopi eiusque adbreviatoris Radewici. Quod meram esse corruptelam ex voce Radewini ortam nostrique auctoris verum nomen vel Ragewinus vel Rachwinus vel Radewinus fuisse, hasque formas tantum secundum librariorum dialectum variatas esse, mea saltem sententia constare videtur.

[Ipsum diverso modo nomen scripsisse, aperte docet carmen de Theophilo, quod recte ei tribuit W. Meyer, qui cum docta introductione id primus edidit. Nam his finitur versibus:

 Me quoque, crimina pessima plurima quem male fedant,

 Fac, genitrix pia, ne cruciamina flammea ledant,

 Et dum Tartarei deseviet ira camini,

 Tu miseri miserere tui vatis RADEWINI.

Alterum vero eiusdem carmen in codice olim Tegernseensi (Monac. 19488) inscriptum est: Prologus RAHEW. ad H. pp (praepositum), ex quo V. Cl. Wattenbach excerpta edidit. Quibus consideratis, formam Rahewini praeferendam duxi, quae etiam Rahwinus vel Rachwinus contrahitur] .

Rahewinum ab ineunte aetate, saltem inde ab a. 1144. in obsequio Ottonis Frisingensis episcopi conversatum atque ipsi usque ad mortem eius coniunctum fuisse, sat multis evincitur documentis. Charta enim Ottonis data Moseburch die 9. Decembris a. 1144. scripta est per manum Reguini cartularii; in altera a. 1147. vocatur Rachewinus capellanus et notarius; tertia data est a. 1154. per manum Rachummi (legendum Rachuvini) notarii. Privilegii Gerhoho Reicherspergensi praeposito a. 1155. concessi duplex exstat textus, in quorum uno datur per manum Radwini, in altero vero per manum Raheuuini. Similiter charta, quam Otto episcopus a. 1158. circa diem 14. Iunii Alberto praeposito S. Mariae Frisingensis dedit, scripta est in libro Conradi sacristae per manum Rahuvini notarii, cuius nominis loco legitur apud Meichelbeckium: Rachwini. Praeterea duae adhuc Ottonis chartae notis chronologicis non insignitae eundem inter testes referunt, in quarum una post a. 1152. data nominatur Rawinus capellanus Ottonis episcopi, in altera vero post mensem Septembrem a. 1156. conscripta testes nominantur: Rahwinus et Volmarus Frisingensis ecclesiae canonici.

Et haec quidem sunt documenta ante mortem Ottonis in lucem edita. Post quem casum diu quidem ex actis publicis disparuit, quod inde facile intelligitur, quod, mortuo episcopo Ottone, Rahewinus etiam officio se notarii abdicasse videtur. Attamen quin multis etiam annis post vixerit, nullus dubito. In epistola enim dedicatoria libro tertio praemissa, qualem editiones hucusque exhibebant, nominabat se auctor: Radevicus sanctae Frisingensis ecclesiae professione canonicus, ordine diaconus, quem locum codices [recensionis B] ita exhibent: Radewinus sanctae Frisingensis ecclesiae professione canonicus, ordine diaconus, dignitate prepositus. Cuius autem ecclesiae praepositus fuerit, haud incertum. Exstant enim in Monumentis Boicis duo Scheftlariensia diplomata annorum 1168. et 1170, quibus testis subscripsit Rawinus Sancti Viti praepositus, id est ecclesiae collegiatae sancto Vito in urbe Frisingensi dicatae. Diem autem supremum ante a. 1177. obiisse videtur, cum ex ipso anno documentum habeamus, in quo eiusdem successor Konrat Sancti Viti praepositus laudatur .

Hic ergo continuo post mortem Ottonis eiusdem opus, tam auctoris quam et imperatoris voluntatem secutus, continuandum suscepit eique, ut ipse fatetur, ineunte a. 1160. finem imposuit, narratione usque ad concilii Papiensis exitum, qui mense Februarii eiusdem anni evenit, perducta. Historiam Friderici I. ab Ottone inchoatam duobus libris additis absolvit, quippe quod numerum euangeliorum minime excedere deberet.

Rahewini opus, si diligentius perquiris, duabus potissimum rebus aliis antecellere libenter mecum statues. Inprimis eius authentica, ut ita dicam, indoles praedicanda est. In prologo enim libri tertii ad sacri palatii cancellarium Udalricum et notarium Heinricum directo profitetur librum suum illis viris, rerum publicarum experientissimis et secretarum consciis, apud quos exacta fides historiae reperiatur, potissimum deberi, quorum ope ac studio tantum opus suscipere potuerit, quosque propterea tam praeceptores et testes quam et arbitros et correctores elegerit. Ex hoc igitur fonte magnus numerus actorum publicorum, litterarum summorum pontificum, imperatorum et episcoporum, quae hic inveniuntur, sine dubio derivandus est, neque caetera huius temporis gravissima monumenta, veluti fidelitatis sacramentum ab Italis Friderico I. praestitum (III, 20), leges in castris imperatoris observandae (III, 28), leges de feudis (IV, 10) et acta concilii Papiensis (IV, 76. 77. 79. 80), ad Rahewinum aliunde provenerunt. Attamen simul crediderim ei etiam ad scrinia Eberhardi archiepiscopi Salzburgensis et Eberhardi episcopi Bambergensis aditum patuisse, ad quos plurimae ex litteris operis insertis directae sunt. Nonnullas etiam Albertus Frisingensis episcopus cum Rahewino communicasse videtur.

Quae cum ita sint, librum hunc forsitan quis in panegyrica scripta reiiciendum esse putet. At iniuria certissime. Nam etsi non desunt loci, quibus Ottonis exemplum secutus et Rahewinus in Fridericum I. adulatoris munus subiisse videatur, admodum pauci sunt. Econtra notatu sine dubio dignum est, quod auctor de imperatore, quem in epilogo operis alloquitur, iudicium valde sincerum ab episcopo Bambergensi prolatum ingenue transscripserit. At quod maximi momenti esse videtur, in prologo ipso id se egisse profitetur, ut in his quae audierit neque quorumlibet relatorum rumusculis fidem accommodaret neque in his quae per se cognoverit gratia principis seu favore suae gentis falsum quippiam adderet. Hanc animi integritatem ubique servavit et in rebus quidem gravissimis se nullius partis studio addictum praebuit. Quapropter cum ad infaustum illud schisma, quod post mortem Hadriani IV. inter ecclesiam et imperium obortum Europam agitabat, narratio pervenisset, minime quidem partem imperii unice fovendam suscepit, sed potius alta voce proclamavit utramque personam, sacerdotalem scilicet et regalem, se aeque venerari neque praesumere de una alterave temere iudicare. Hoc consilio ductus non uno loco lectorem admonuit, ut non suis verbis vel assertionibus nimis confidat, sed, ipsarum partium propriis scriptis a se operi insertis fretus, libere eligat, utri parti suum velit accommodare favorem; si enim alterutrius partis res vel attolleret vel extenuaret, se a proposito decidisse et historiam a se conscriptam domestici favoris morbo infecisse sibi videri. Praeter ea, quae cancellarius et notarius caesarei iam memorati suppeditaverant, Rahewinus etiam ex aliis idoneis testibus verum investigavit. Sic III, 12. ad Heinrici Trecensis episcopi testimonium diserte provocat, neque rumores omnino silentio praeterit, qui in aulis principum et episcoporum vel etiam apud populum circum ferebantur. Interdum etiam ut testis oculatus rerum a se litteris mandatarum loquitur.

His quae exposuimus subsidiis praeditus opus in lucem edidit, quod historiae aequalis conscribendae artem etiam medio aevo summo cum fructu excultam esse docet. In quo ubique vestigia deprehendes, quibus pateat Rahewinum scriptoribus Romanis antiquis diligentissimam operam navasse. Quos nonnumquam etiam nimis imitatus est. Non magnopere certe incusandus est, quod Fridericum I. saepissime 'divum' augustum vel 'divum' imperatorem appellat, vel quod viros militia illustres 'heroum' titulo insignit. Sed si in describenda conflagrata urbe Frisingensi IV, 16: pilosos quos satyros vocant in domibus plerumque auditos, phantasmata et monstra in scenam producit urbis interitum praenuntiantia, id certe risum movet. Scriptores classici ita ab eo in succum et sanguinem conversi fuisse videntur, ut non uno loco eorum verba exscripserit. Ad quam antiquorum imitationem etiam orationes nimis prolixae referendae sunt, quas aeque atque Otto narrationi inserunt.

Quae tamen maculae pretium operis nullo modo minuere possunt, quod pro cognoscendis rebus hoc tempore gestis gravissimum est et nulli alii secundum'.
 
 

Fieri non potuit, quin de libro tanti ponderis post hanc Wilmansii editionem alii atque alii egerint, modo ipsi astipulantes, modo quae proposuerat impugnantes vel certe supplentes. Ex quibus, omissis iis quae de fide et auctoritate Ottonis dicta sunt, breviter recenseam necesse est quae ad alteram Gestorum partem a Rahewino additam spectant.

Wilmans maiorem librorum III, et IV. partem re vera non a Rahewino scriptam, sed Ottoni tribuendam esse contenderat, ita ut ille nonnisi singulas res addiderit et inde a IV, 14. post Ottonis mortem continuationem adiecerit; supra tamen rem paulo aliter vertit, dicens ea, etiamsi non ab Ottone composita, tamen eius annotationibus niti. In hanc fere sententiam ivit Wattenbach. Sed recte, nisi fallor, eam impugnarunt Dittmar (a. 1864) et Grotefend (1870), hic tamen ita, ut fortasse ad opus longius deducendum quaedam ab Ottone esse collecta vel annotata concedat. Eandem fere sententiam proposuit Prutz, verba epistolae a Rahewino praemissae: si tam clari ac magni viri . . . . tam preclarae materiae coeptum opus et memoriale pariter cum illo in interitum atque oblivionem passus fuissem venire, ita interpretatus, ut, praeter duos Gestorum libros etiam brevem rerum post gestarum conspectum, qualem post Rahewini librum in codicibus nonnullis [B. B*] legimus, usque ad a. 1158. ab Ottone esse relictum et hoc loco 'memoriale' dictum, statuat. Sed ne hoc quidem ei persuasit, qui postea accuratius de Rahewino eiusque opere egit; et recte quidem Jordan monuisse videtur, verba illa non satis esse perspicua neque quidquam certi de notis ab Ottone collectis ex Rahewini libris erui posse. Uterque vero ab Ulrico cancellario et Heinrico notario, quibus opus dedicavit, Rahewinum non pauca quae memoriae traderet accepisse statuerunt. Sed neque his plane assentire possum. Nam verba: Et vestrae quidem prudentiae potissimum labor iste debebatur, aput quos exacta fides hystoriae reperitur, certe ad Ottonis libros sunt referenda, ita ut epistola a Friderico Ottoni transmissa, procul dubio in scriniis imperatoris scripta, intelligatur. Ab illo aperte distinguit 'laborem' a se 'exactum', quem ipsis approbandum vel corrigendum transmittit. Cum vero addat: nisi vestra fretus ope ac studio, sub hoc fasce succumberem, frustra per me conatus tanti imperatoris gesta adtingere, eum ab illis in rebus enarrandis adiutum esse non negarim.

Ceterum subsidia, quae Rahewino ad manus fuere, tam Prutz quam Jordan diligentius exposuerunt. Ille praeterea luculenter docuit, quam multa, non solum verba et locutiones, sed personarum et rerum descriptiones ab auctoribus antiquis mutuatus sit, praesertim Sallustium imitatus et Rufini translatione Iosephi de bello Iudaico ita usus, ut integras sententias, immo nonnumquam ipsas res exscriberet. Neque tamen ideo fidei eius valde derogandum puto; sed a Wattenbach et Jordan recte monitum, more medii aevi scriptoribus consueto Rahewinum nimis quidem aliena sibi vindicasse, sed ita ut similia facta similibus traderet verbis. Saepe etiam apertis verbis: ut quidam dicit, ut dicitur, aliorum pennis orationem esse ornatam indicat; modo poetarum versus vel adagia narrationi immiscet; etiam iuris Romani fontes nonnumquam adiit; praesertim vero orationibus effingendis et exornandis indulget. Multo magis de historia meritus est, quod Ottonis exemplum secutus quam plures epistolas et alia documenta libro inseruerit. Hoc partim cum secundis curis auctor opus tractaret factum esse, Jordan recte intellexit; id quod nunc e diversis quae exstant libri recensionibus ostendi potest.

Tres enim distinguendae sunt, litteris A B C indicatae , eaeque non solum in Rahewini libris 3. et 4, sed etiam in prioribus duobus ab Ottone conscriptis perspicuae, sive Rahewinus sive alter quidam hos aliquoties mutandos sibi sumpserit.

Recensio A a ceteris eo differt, quod singula vocabula vel etiam maiores sententias modo addit modo omittit, in Rahewini libris longiores locos non habet, epistolarum et actorum publicorum nonnisi initia praebet, nonnumquam alio ordine res disponit, pro nominibus personarum saepissime litteram initialem vel incertam illam indicationem N. ponit. Quae omnia primum libri conspectum arguunt, quem auctor litteris plenis a librario inserendis, nominibus, si ea comperta habuerit, accuratius indicandis absolvere voluerit. Et quamvis non omnia verba, quibus A. recensiones B et C superat, certo certius Ottoni vel Rahewino tribuerim, pleraque tamen iam primo aspectu se commendant, nonnulla ita sunt instituta, ut desiderari vix possint et nonnisi incuria scribae postea excidisse videantur (cf. praesertim II, 46. III, 40). Ubi res aliter sunt dispositae, quae A praebet quin genuina sint, dubitari vix potest; quae desunt eo quod rerum ordinem turbant additamenta esse, probatur (cf. III, 20). Duobus locis II, 1. et IV, 14. annorum numeri rectius quam in B et C indicantur, quos praeferendos duxi, quamvis Rahewinus temporum rationes parum curasse videatur.

B et C ubi ab A differunt plerumque inter se conveniunt, ita ut ex eodem exemplari secundis curis a Rahewino, ut opinor, percensito, sed a librario quodam negligentius descripto, fluxisse videantur. Ubi modo B modo C ad A accedunt, genuinam lectionem servasse; ubi inter se consentiunt, eam libri formam praebere censendi sunt, quam editor in lucem edere voluit. Nonnumquam etiam communes errores ostendunt, praesertim in epistolis aliunde sumptis (I, 43. III, 9; cf. quae attuli Comm. p. 342).

B posterioris temporis aperta vestigia ostendit. Rahewinus in praefatione dicitur 'dignitate praepositus'; quam dignitatem a. 1158. nondum adeptus erat, qua insignitus non ante a. 1168. et 1170. invenitur. Rahewinum haec postea inseruisse facile putes. Sunt vero quae dubitationem moveant, num haec recensio ipsi debeatur. Duobus certe locis falsa sunt intrusa; IV, 17. [cf. 3.] episcopus Wirciburgensis, cuius nomen A praeteriit, dictus est Heinricus, qui tunc nondum hanc assecutus erat dignitatem; III, 15 a. Fridericus pascha apud Quitilinburch celebrasse dicitur; quod re vera apud ecclesiam sancti Swiberti factum est, ita ut qui illa scripsit de ecclesia sancti Wiberti Quedlinburgensi cogitaverit. Alia menda culpae librarii tribuenda sunt; nonnulla vero recte emendata vel ita mutata, ut plerumque non tam sensum quam sermonem diversum prae oculis habeamus. Nomina propria ex more Teutonicis illius temporis usitato scripta sunt, cum Otto et Rahewinus formas Latinas vel etiam ex ingenio constitutas (Suevus pro Sueno, Noricum pro Norinberch, fortasse Hubaldus pro Wibaldus) ulisse videantur. Capitum indices, qui in A [ b] et C initio positi omnes Gestorum libros comprehendunt, singulis praemissi sunt. Ab utroque B etiam eo recedit, quod tabula ad explanandam boni naturam I, 65. addita desideratur. Econtra brevis rerum conspectus annis 1160-1170. gestarum nonnisi in codicibus huius recensionis legitur, de quo Wilmans ita scripsit:

'Quae continuatio res inter annos 1160. et 1169. vel 1170. gestas amplectitur et multa praebet, quae mihi suadere videantur ipsam ex Rahewini calamo fluxisse. Frisingae enim aperte conscripta est, ut testantur nonnullae notitiae de Alberto huius urbis episcopo insertae, quas nullus alius nisi Frisingensis canonicus et qui inter intimos episcopi amicos admissus erat, tam accurate tradere poterat. Huc accedit, quod annus 1169, quo appendix terminatur, optime tempori quadrat usque ad quod Rahewinum inter vivos fuisse supra ostendimus. Non parum momenti huic opinioni vox quaedam addit, quam continuator in eodem peculiari sensu atque Rahewinus usurpat. Hic enim 'Latinorum' vel 'Conlatinorum' nomine III, 44. IV, 6. 10. 37. Italos appellat, quod eadem significatione etiam in appendice occurrit. Neque hoc admirationem movere debet, quod anni plerumque falsi rebus gestis adnotati sunt, cum Rahewinus etiam in opere ipso non uno tantum loco contra temporis rationem peccaverit'. C primam libri formam vel eam, qualem a Rahewino primo editam putamus, etiam magis et plerumque melius emendavit quam B. I, 66. integram praebet epistolam, cuius initium tantum A [ b ] et B receperunt; dictiones ab aliis sumptas saepius indicat (III, 19. 30. 45), nomina supplet vel rectius scribit, nonnulla addit, quae vel narrationem illustrent (I, 31: quod et Bresburc; II, 20: qui Tanera vulgo dicitur), vel etiam impugnent (III, 39: Alii asserunt hoc negotium clara die consummatum), alia consulto omittit (I, 1. de Clemente antipapa: vel potius Demens; IV, 78: et stratoris officium), sermonem singulis locis mutat. Haec fere omnia Rahewini manum arguere videntur (heroas pro viros; ut ait quidam, IV, 14. 26. 71; ut alias de quibusdam dicitur, coll. IV, 46: ut de quodam dicitur), neque video, cur hanc ultimam libri recensionem alteri cuidam tribuamus. Certe Guntherus, qui Ottonis et Rahewini libros carmini 'Ligurinus' dicto fundamentum posuit, eam est secutus.

Quae cum ita sint, eam editionis fundamentum esse debere, erunt qui statuant. Attamen aliam viam ingredi malui eam potissimum ob causam, ut primam libri formam ab Ottone et Rahewino conceptam, hucusque vero prorsus fere neglectam, lectoribus proponere possem. Ideo quaecumque A solus praebet uncis inclusa recepi, quae omittit asteriscis notavi. Quae in una tantum recensione B vel C leguntur tamquam additamenta dubiae originis *[ ]*, quae in B desiderantur *||* inclusi, recensionis C vero additamenta vel lectiones graviores infra in notis * exhibui, ubi etiam de eis retuli, quae A vel B et codex B* peculiaria habent. Ubi in singulis verbis scribendis vel eorum ordine disponendo recensiones inter se differunt, eam praeferendam duxi lectionem, in qua duae consentiunt, paucis tantum locis alia recepta, quae secundis curis Rahewini deberi et commendari videbatur. Quare contextus hic iam non raro tam ab illo recedit, quem ex codice recensionis C priores editiones praebuerunt, quam a Wilmansii lectione ex codicibus recensionis B plerumque petita.

Minime vero qui exstant libri manuscripti paris sunt auctoritatis, cum recensio B caeteras et numero et aetate codicum valde superet.

A1. Codex bibliothecae universitatis Giessensis nr. 176, inter Senkenbergianos nr. 42, idem procul dubio qui antea Ulmae fuit in bibliotheca Kraftiana, quam Senkenbergii tempore (c. a. 1739) publice venditam esse, mihi scripsit V. Cl. Veesenmeyer, bibliothecarius Ulmensis. In fine f. 235. notatur: Anno Domini etc. LXX. (i. e. 1470) per Erasmum. Sayn de Frisinga. Gesta Friderici f. 132-233. praecedit Ottonis Chronicon interpolatum.

A1a. Codex bibliothecae principis Thurn et Taxis Ratisponensis nr. 182, olim monasterii Neresheim, saec. XVI. inc. ex A1 descriptus, ut tam appendices eaedem quam lectiones ubique cum eis, quas corrector postea huic intulit, convenientes probant.

A2. Codex Guelferbytanus, Helmstadiensis nr. 205, saec. XV. exaratus, olim Viti Arnpeck, qui praeter Ottonis Chronicon et Gesta etiam Conradi Gesta episcoporum Frisingensium aliaque continet (SS. XX, p. 111. XXIV, p. 315). [Hofmeister, praef. p. XLIV sq.].

Sunt quae suadere possint, ut etiam A2 ex A1 descriptum putemus; alia vero ita ab hoc recedunt, ut potius de communi fonte cogitemus oporteat. Hic non paucis mendis erat depravatus, quae recensere longum fuit; sed antiquum et genuinum exemplar Frisingae asservatum, quamvis depravatum, ita ad nos felici fortuna pervenisse sane est quod gaudeamus. A1 in universum praestat, nonnumquam modo a rubricatore modo ab altero quodam, non semper vero feliciter, emendatus; A2 in IV. libro postea ex codice recensionis B aliquoties mutatus.

Ad hanc recensionem prope accedit codex Seitenstetensis I, XIII, chart. saec. XV, de quo Wattenbach ante multos annos pauca notavit, nunc demum hac editione iam impressa, cum liber diutius alii cuidam commodatus esset, V. Cl. G. Friess, coenobii bibliothecarius, quae ab eo petivi retulit. Desunt quae A omittit IV, 3. de archiepiscopo Anselmo; IV, 17. n. **. At IV, 14. ubi de Ottonis sororibus agitur cum B facit, in libri fine ordinem recensionum B et C habet. Titulus deest; index quatuor librorum primo praemittitur. Ab omnibus recedit, ubi post I, 19. ita pergit: Videns predictus Hainricus dux se hoc modo prevalere non posse, ad dolum vertitur, iuxta illud: Dolus an virtus, quis in hoste requirat? Igitur Alemanniam ingressus etc. (c. 20). Codex qui accuratius examinetur valde dignus est, quamvis magna lacuna sit foedatus inde a II, 40: Oportebat enim (p. 147, l. 34) - III, 20: adversus Wilhelmum Siculum (p. 192, l. 11), quae iam ab ipso scriba quatuor foliis vacuis relictis indicatur. Saepius littera b pro w ponitur (e. gr. Belfonis).

B1. Codex Guelferbytanus, Helmstadiensis nr. 206 , olim pariter atque A2 in bibliotheca Flacii, antea monasterii Siticensis in Karinthia, saec. XII. ex. a duobus fortasse scribis satis eleganter exaratus, nunc folio uno (I, 5) et integro quaternione XVI (IV, 62-76) destitutus. Scribendi errores qui abundant plerumque manu coaeva recte emendati sunt. In fine legitur brevis annorum 1160-1170. narratio, de qua supra (p. XXIX sq.) dictum est.

B1*. Codex Vaticanus nr. 8095, olim familiae Piccolomineae, chart. saec. XV. fol.

B2. Codex Vindobonensis nr. 403 (hist. prof. 233), membr., saec. XV. eleganter scriptus, litteris in initio librorum et capitum positis auro et variegatis coloribus pictis ornatus, fine destitutus. More Salzburgensibus consueto in nominibus propriis semper fere b pro w scribitur (Bichmannus, Birciburg, Gbitto etc.).

 B3. Codex Vorowiensis, membr. saec. XII. ex., cuius altera pars, f. 136-183, ita est inscripta: Gesta Friderici imperatoris, quae Wolfcangus scripsit iubente Bernhardo preposito (qui praefuit annis 1185-1202). Qui ea sancte Mariae, sancto Thomae et Vorowensi ecclesiae abstulerit, anathema sit. Ultimi tres quaterniones (inde a IV, 10 fin.) perditi sunt. Emendationes manui Bernhardi praepositi deberi dicuntur.

B4. Codex Vindobonensis nr. 3777 (Salisburg. 36B; Schwandtn. V, 124), chart. saec. XV, fortasse in Italia scriptus, ex exemplari fine destituto (inde a IV, 74) sumptus, plerumque cum B1 conveniens.

B5. Codex capituli cathedralis Lucensis nr. 588, chart. saec. XV, plerumque cum huius recensionis libris convenit, sed nonnumquam verba ad arbitrium mutavit. Neque appendix hic exstat.

 B*. Codex Monacensis nr. 19411 (Tegernseensis 1411; olim E33), membr. saec. XII, excerpta praebet ex Gestis, inverso ordine posita et nonnumquam verbis additis inter se coniuncta, aliquoties etiam mutata. Quae quominus collectanea habeamus ad historiam scribendam parata, eo impedimur, quod tam ex Ottonis quam ex Rahewini libris necnon et appendice sumta sunt et ubique prope ad recensionem B accedunt, nonnumquam vestigiis codicem B1 sequuntur. Nihilominus eius lectionem et quantum fieri potuit etiam capitum ordinem annotavi. Auctor quisquis fuit praesertim epistolas et quae de iure publico vel consuetudinibus regni tradita sunt respexit. C1. Codex Parisiensis bibl. nat. Latin. nr. 18408 (Bouhier 138), [antehac inter libros Oratorii Collegii Trecensis ], olim teste inscriptione saec. XV. [vel XVI.] Liber domus Sancti Augustini in Marpach ordinis canonicorum regularium Basiliensis dyoc., membr., saec. XII, in quaternionibus 17, uno inde a IV, 69, p. 314, l. 33, perdito, diligenter [duabus manibus, quarum altera in f. 22. I, 30. succedit] exaratus, eoque magni faciendus quod unicus est huius recensionis qui aetatem tulit. Nam

C2 Cuspiniani est editio, a. 1515. Argentorati in lucem emissa, quae tam arcta necessitudine cum C1 est coniuncta, ut ex hoc ipso codice illam esse petitam statuerim, nisi editor apertis verbis librum Scotorum Viennensium a se esse expressum sit professus. Hic etiam Ottonis Chronicon continebat, paparum et imperatorum catalogis additis usque ad Leonem X. et Karolum V. perductis, ideoque saec. XVI. tribuendus esse videtur, tunc temporis, nisi valde fallor, ex C1 descriptus.

Codex Oppaviensis saec. XV, quantum ex eis, quae publici iuris facta sunt, dicere possumus, maiores tantum Gestorum partes continet: Inscriptus est: Cronica Ottonis episcopi Frisingensis; constat 3 libris; index capitum non ultra III, 49. progreditur.

Codex Admuntensis nr. 164 (16), saec. XII, Ottonis Chronico subiecit Friderici epistolam [maximam partem], Gestorum lib. I. capita 24. 28. 30. 31. 33-35. 37. 40. 42. 44-47 in., ex recensione B sumpta, sed plerumque in epitomen redacta. Alter eiusdem monasterii nr. 165. praebet epitaphium Ottonis (IV, 14), notis musicis instructum.

Codex olim Peutingeri, post Zapfii, saec. XV. scriptus, nunc latet. Etiam Ottonis Chronicon continuit. Dunensis a Vischio commemoratus [non nisi exemplar editionis Pithoeanae est].

Quae de expeditione Romana Otto retulit, in usum Maximiliani imperatoris in linguam Germanicam sunt translata. Codices exstant in archivio publico Vindobonensi ('Unt. Ob. Inn. Oesterreich.' 173. 172. 109). Recentiore tempore Fr. Schiller Gestorum versionem collectioni narrationum historicarum ('Memoiren' I, 3) inseruit; aliam duorum priorum librorum H. Kohl in 'Geschichtschreiber der Deutschen Vorzeit' dedit (1883) [iterum impr. 1894].

Editiones hae sunt:

Iohannis Cuspiniani, supra C2 recensita.

Petri Pithoei, Basileae 1569. fol., qui maxima libri parte iam impressa a M. Flacio codices A2 et B1 nactus, in postremis pagellis nonnulla emendavit, alia in appendice (post p. 346) cum lectoribus communicavit.

Chr. Urstisii in Germaniae historicorum illustrium t. I. Francof. 1585 (repet. 1670) fol. [Cf. 'N. Archiv' II, p. 192].

B. Tissieri in Bibliothecae Cisterciensis t. VIII (1669) p. 115 sqq.

Muratorii, Scriptores rerum Italicarum (1725) t. VI, p. 635, qui lectiones codicis B2 notavit.

R. Wilmansii, Mon. Germ. SS. XX (a. 1864. finita, a. 1868. publici iuris facta, iam a. 1867. separatim impressa).

Codices A1. 2. B1 ipse excussi necnon A1a et B5 inspexi; B2 V. D. Goldhahn, B3 et B* socius coniunctissimus W. Wattenbach, C1 b. m. L. Bethmann diligenter cum Urstisii editione contulerunt; de nonnullis huius locis A. Molinier, de B4 L. de Heinemann retulerunt. Integram lectionis varietatem ex B1. 3 et C1 enotavi; in verbis scribendis praesertim B1, collato C1, secutus sum, qui non semper sibi constant; quo factum est, ut, quamvis formas plerumque usurpatas proponere voluerim, non tamen ubique eaedem, praesertim in litteris e et ae, c et t positis, occurrant.

Ottonis et Rahewini narrationes explanare vel ad alias narrationes emendare non meum duxi; nonnullas Wilmansii annotationes retinui (littera W. indicatas), paucas addidi. Potissimum aliorum scriptorum locos, quos attulerunt vel imitati sunt, indicare studui. Cui rei socii K. Francke et L. de Heinemann, qui me in hac editione adiuverunt, sollertem operam navaverunt; nonnulla amicus Dmmler et VV. DD. Manitius et L. Riess suppeditarunt; quaedam H. Kohl primus indicavit.

Dabam Kal. Septembris 1884.

G. Waitz. Omnibus exemplaribus recensionis Waitzianae anno 1884. emissae venum datis cum iam Ottonis et Rahewini Gesta Friderici I. imperatoris denuo edi opus sit, illam quantum licuit retractatam atque correctam lectori praebere conatus sum. Qua in re contigit mihi nonnullis subsidiis inniti, quibus inlustris editor b. m. caruit. Emersit enim, qui tunc latuit, codex olim Peutingeri, post Zapfii inter libros monasterii S. Pauli in valle Lavantina Karinthiae (sign. XIX c/74), quem A. Hofmeister non solum in Ottonis Chronica nuper denuo recensita excussit, sed etiam quoad lectionem Gestorum Friderici quam diligentissime contulit. Scimus hunc librum cum bibliotheca Konradi Peutingeri a postremo stirpis eius collegio societatis Iesu Augustano donatum, postea, inter a. 1783. et 1787, in possessionem historici et bibliographi Georgii Wilhelmi Zapf transiisse, qui Augustae Vindelicorum notarii munere functus inde ab a. 1786. in villa sua prope eam urbem vixit. Anno tamen 1792. iam in monasterio S. Blasii fuisse videtur, quo a. 1806. dissoluto, cum ceteris codicibus a. 1809. inde ad S. Paulum Karinthiae transvectus est. Continet in f. 1r-102r. Ottonis Frisingensis ep. Chronicam, f. 102r-104r. fragmenta ex Honorio Augustodunensi, f. 104v-106v. epistolam quae sub nomine presbyteri Iohannis fertur, f. 110r-183r. Gesta Friderici, f. 183v-184r. constitutionem de expeditione Romana quae dicitur; f. 107-109. atque 185-187. vacua. Est chart. saec. XV. classis A, eiusdem classis libris, quibus Georgius Waitz uti potuit, aetate non praestans neque mendis carens. Attamen magni faciendus est, cum meliorem eandemque haud dubie antiquiorem formam huius recensionis tradat, quae etiam cum aliis recensionibus quoad singula verba rarius pugnet. Quamobrem hunc codicem iam A, ceteros, qui eandem formam, sed deteriorem factam exhibent, A* (Giessensem A*1, Guelferbytanum A*2) signavi.

 Seitenstetensem quoque codicem Georgius Waitz non ipsum adhibere nec videre potuit. Diligenter postea eum H. Simonsfeld in libro memoriae viri clarissimi a discipulis sacrato examinavit. Pergratum tamen mihi evenit, ut qui nunc bibliothecae coenobii praeest, Anselmus Salzer vir doctissimus, Oswaldo Holder-Egger b. m. petente, librum a. 1909. Decembri liberaliter Berolinum ad bibliothecam regiam mitteret, in qua eum otiose mihi licuit conferre. Constat hunc codicem (iam numero XIII signatum) sicut tunc temporis compositus erat ab Iohanne Fabro episcopo Vindobonensi emptum et praecepto, quod in tergo folii postremi a. 1540. Ianuar. d. 10. eius ex ore scriptum legitur, bibliothecae collegii S. Nicolai, quod condiderat, in usum ibi litterarum studiis deditorum legatum esse. Descripsit H. Simonsfeld l. c. p. 205 sq. Insunt in f. 1-9. Ovidii Fasti, f. 206-307. Annales SS. Udalrici et Afrae Augustenses, utrique eadem manu exarati, inter quos in f. 12r-205v. Gesta Friderici, alia tamen manu scripta et haud dubie demum postea cum illis uno volumine comprehensa.

Hic quoque codex est chartaceus, saeculo demum XV. exaratus; praeterea Gesta Friderici in eo non solum magna et dolenda lacuna, cuius iam Georgius Waitz mentionem fecit, sed etiam plurimis gravissimisque mendis, quibus nonnumquam scatet, foedata. Nihilominus hic quoque haud parvi pretii est. G. Waitz iam locum (I, 19. 20, p. 33 sq.) indicavit, ubi verba paulo diverse concepta essent, neque hoc solum et unicum huiusmodi exemplum, immo, ut iam H. Simonsfeld animadvertit, contextus in compluribus capitulis libri primi simili modo rebus brevius comprehensis ab aliis recedit. Multo rarius pauca addita, inter quae I, 47, p. 65, n. * inserta satis perplexa et obscura, consensus regis Franciae in encyclica concilii Papiensis (IV, 80, p. 268) commemoratus notatu haud indignus. Georgius Waitz ex iis, quae de codice Seitenstetensi compererat, hunc ad recensionem A prope accedere collegit, neque negandum eum nonnumquam cum illa convenire, praesertim eo quod careat quibusdam additamentis in communi fonte recensionum B et C earumve altera insertis. Aliis quoque locis eidem classi, et quidem meliori formae, quam ex codice S. Pauli in Karinthia cognovimus, congruit. Quam tamen affinitatem haud ubique exstare iam H. Simonsfeld multis exemplis demonstravit; quin immo lectione a primo ad extremum verbum collata vidi librum multo artiori necessitudine cum recensionibus B et C, praesertim cum B coniungi. Probant hoc ordo et dispositio rerum et quod loci vel capitula, quae in A desiderantur, in codice Seitenstetensi exstant, item epistolae et acta, quorum illic saepius solum initium transscriptum est, integra exhibentur. Quae cum ita se habeant, hunc codicem illius affinitatis respectu b signandum duxi.

Praeterea A. Hofmeister etiam codicem Parisiensem (C1) antiquissimum illum solumque classis C superstitem denuo diligentissime contulit. Hoc quoque viri doctissimi labore usus, neque Cuspiniani editionem principem (C2) rursus inspicere supersedi, etsi lectiones nominum propriorum, quas non omnes enotavimus, manifesto ad arbitrium suum instituerit, indices quoque saepe ampliaverit et mutaverit. - Non nisi mediocris pretii sunt, quos A. Hofmeister praeterea conferre potuit, codices bibliothecae regiae Monacensis Latin. nr. 472. atque 535. saec. XV. Quorum alter ea quae capitulis 37-39. libri I. de Bernhardo abbate Clarevallensi et Radolfo monacho referuntur, ab Hartmanno Schedel excerpta; alter, qui cum B facit et quem B6 signavi, epistolam Friderici imperatoris operi praemissam atque libri IV. capitula 14-17, quibus de Ottonis episcopi fine atque meritis et ecclesia Frisingensi agitur, exhibet. - Classi B etiam codicem Oppaviensem adnumerandum credideris, quem qui accuratius examinaretur Georgius Waitz non indignum putavit. Sed cum iam longe ante finem operis, scilicet rubrica cap. 49. libri III. desinat et pauca, quae F. Ens inde publici iuris fecit, nullo modo placeant, ne tempus et operam perderem, eum adhibere supersedi. - Liber Florentinus bibliothecae Laurentianae plut. XVI. cod. XIV., chart. saec. XV. ex. Gesta Friderici cum Appendice a I. Burchardo illo tempore in epitomam redacta continet. Quae, quantum ex exemplis a viro d. I. Dreyer benigne nobiscum communicatis, praesertim ex Appendice colligere licet, textum qualem B1 tradit secuta ad lectionem recognoscendam nihil affert.

Ut in annalibus nostris ('N. Archiv' XXXVI, p. 681 sqq.), ubi de his fusius disserui, ostendere studui, codicem Seitenstetensem inter omnes formam operis antiquissimam servare veri simile est. Quae forma ea esse videtur, a qua, quamquam paucis locis paulum suppleta et retractata, cum fons recensionum B et C tum recensio A, qualem codex S. Pauli tradit, profluxerint; idque ita, ut in BC perpaucis praetermissis aliqua inserta, in A, etsi saepe sermonem verbis quibusdam interiectis magis perspicuum reddere studuerit, plura omissa, alia diverse disposita sint. Quod si iure statuamus, sententia Waitzii, qui classem A, quamvis Ottonis Chronicam forma posterius corrupta et interpolatione Wittelsbachica aucta praebeat, Gestorum Friderici primam recensionem tradere censuit, stare non poterit. Alioquin assecutus est vir clarissimus, quod sibi in primis proposuerat, ut quid inter recensiones ipsi notas interesset, clare ostenderet lectorisque oculis subiceret. Neque prorsus inmerito recensionem C, etsi ultimam eandemque Rahewino tribuendam iudicaverit, fundamentum editionis facere abnuit, ne interdum in peius inmutata recipere cogeretur. Quae cum ita sint neque Gesta Friderici denuo recognoscenda, sed Waitzii editionem pro viribus emendandam et supplendam susceperim, lectiones codicum S. Pauli atque Seitenstetensis, neglectis tantummodo corruptelis manifestis, quae ad vera recognoscenda nihil afferant, in rem convertere satis habui, cetera quoad fieri potuit conservavi, textum nonnisi paucis locis mutavi. Neque annotationes, quas Georgius Waitz iustum ne dicam artum modum excedere noluit, multum augere cogitassem , nisi vir clarissimus una re parum successisset. Quamvis enim intente idque strenuis sociis adiutus aliorum scriptorum locos, quos Otto et Rahewinus attulerint vel imitati sint, indicare studuerit, haud pauci eum effugerunt. De quibus in Biblia Vulgata, Sallustio, Iosephi Bello Iudaico in Latinum a Rufino, ut creditur, translato, aliis fontibus indagandis inprimis H. Kohl, Prutzii et Iordani vestigia secutus, cum versione Gestorum Friderici Germanica tum tabulis annali gymnasii regii Chemnitiensis a. 1890. additis optime meritus est. In primis duobus Gestorum libris etiam quaedam ex alia versione Latina Belli Iudaici, quae sub nomine Hegesippi fertur et a nonnullis Ambrosio adscribitur, deprompta esse P. Scheffer-Boichorst et W. Ldecke viderunt. Id quoque notatu satis dignum Rahewini verba interdum fere ad litteram cum Decreto Gratiani convenire. Quod in l. IV. c. 35 (p. 278) fieri iam I. C. L. Gieseler animadverterat, nonnullis aliis locis ita se habere H. Bhmer ostendit. Locos in epistola Friderici imperatoris, quae Gesta praecedit, ex Institutionibus Iustinianeis adhibitos A. Wahl; alia alii indagaverunt. Ceterum etiam nunc non omnia explorata; manent proverbia quaedam et dicta, quae auctores unde sumpserint adhuc incompertum.

Indicem olim a Lothario de Heinemann b. m. scriptum novae editioni adaptavi, Glossarium, quod idem adiunxerat, etiam paulo auxi.

Editionis Rogeri Wilmans in usum scholarum recusae exemplar a v. d. Endres professore Ratisponensi liberaliter nobis commodatum est, quod quondam Wilhelmi de Giesebrecht erat et in quo ille coniecturas vel emendationes utiles, ex parte iam in historiae imperatorum Germanicorum tomo VI. post decessum auctoris in medium prolatas, annotavit.

In plagulis corrigendis O. Holder-Egger b. m. usque ad obitum vehementer lugendum atque v. d. A. Hofmeister, qui etiam permulta, praesertim ex Biblia Vulgata, Boethii et Gilberti Porretani scriptis atque Ottonis Chronica, annotavit, benigne sollertissimeque me adiuverunt. Quibus viris necnon viro cl. D. Schfer, cui consiliis utilibus me iuvare placuit, gratias maximas habeo.

Berolini, mense Iunio a. 1912.

B. de Simson.
 


EPISTOLA

[INCIPIT EPISTOLA FRIDERICI IMPERATORIS AUGUSTI AD OTTONEM FRISINGENSEM EPISCOPUM].

FRIDERICUS Dei gratia Romanorum imperator et semper augustus dilecto patruo suo Ottoni Frisingensi episcopo gratiam suam et omne bonum.

Cronica, quae tua sapientia digessit vel desuetudine inumbrata in luculentam erexit consonantiam, a dilectione tua nobis transmissa cum ingenti gaudio suscepimus, et post bellicos sudores interdum in his delectari et per magnifica gesta imperatorum ad virtutes informari preoptamus. Ea vero, quae ab ingressu regni a nobis gesta sunt, ad peticionem tuam breviter conpilata noticiae tuae libenter commendaremus, nisi quod ad similitudinem priorum gestorum, quae ab excellentissimis viris edita sunt, magis dici possunt umbra quam facta. Tamen, quia tuum preclarum ingenium humilia extollere et de parva materia multa scribere novit, plus confisi tuis laudibus quam nostris meritis tantillum hoc, quod in Romano orbe per quinquennium fecimus, paucis perstringere curamus. Post primam unctionem Aquisgrani et acceptam coronam Teutonici regni generalem curiam Merseburch in pentecosten celebravimus; ubi rex Danorum Petrus ad curiam nostram vocatus venit et hominio ac fidelitate nobis facta coronam regni de manu nostra suscepit. Deinde Cicensem episcopum Wichmannum ad archiepiscopatum Magdeburgensem transtulimus; et quamquam multae lites et controversiae inter nos et Romanam aecclesiam inde fuissent, ad ultimum tamen quod a nobis laudabiliter factum fuit auctoritas apostolica confirmavit. Post *haec expeditionem Romam movimus et in valida manu Longobardiam intravimus. Haec quia propter longam absentiam imperatorum ad insolentiam declinaverat et suis confisa viribus aliquantum rebellare coeperat, nos animo indignati omnia fere castella eorum furore debito et iusto non militum, sed servientium destruximus. Mediolanenses versuti et superbi verba sine fide nobis dederunt, et ut nostra concessione super Cumas et Laudam dominium habere mererentur, multam pecuniam nobis promiserunt; sed cum nec prece nec precio flectere nos possent, et cum ad terram eorum venissemus, a terra copiosa sua declinantes tres dies in solitudine nos duxerunt, quousque tandem contra voluntatem eorum prope iuxta Mediolanum ad miliare Teutonicum castra metati essemus; ibique dum ab eis mercatum quereremus, et ipsi nobis eum negarent, nobilissimum castrum eorum, Rosatum videlicet, quod quingentos milites armatos habebat, capi et incendio destrui fecimus; ibi milites nostri usque ad portam Mediolanensium iverunt et multos vulneraverunt et multos ceperunt. Hinc inde ortis inimicitiis inter nos et illos, fluvium Ticinum versus Novariam transeuntes pontes duos, quos ipsi armaverant et incastellaverant, violenter occupavimus. Quos post transitum totius exercitus nostri destruximus. Inde tria castra eorum fortissima, Mumma videlicet, Gaila et Trica, destruximus, et natali Domini cum maxima iocunditate celebrato , per Vercellas et Taurinum euntes Padum transivimus; inde Cheram, maximam et munitissimam villam, destruximus, civitatem Astam incendio vastavimus. Deinde Terdonam civitatem munitissimam natura et arte obsedimus; et post tres dies burgo capto, ipsam arcem cepissemus, nisi nox et maxima tempestas nos cohibuisset. Tandem post multos assultus, multas cedes et miserabilem stragem illorum et non modicum dampnum nostrorum arcem per deditionem occupavimus et quendam principem Grecorum, qui a marchione Malaspina captus erat, liberavimus. Destructa Terdona, Papienses, ut gloriosum post victoriam triumphum nobis facerent, ad civitatem nos invitaverunt; ibi in corona et maxima laeticia et ingenti servitio civitatis tres dies deduximus. Deinde directo tramite per Longobardiam, Romaniam, Tusciam euntes Sutrium usque pervenimus. Ibi domnus papa cum tota aecclesia Romana gaudenter nobis occurrit et consecrationem nobis paterne obtulit suaque gravamina, quae a Romano populo passus erat, nobis conquestus est. Sic nos cottidie simul euntes et simul hospitantes dulciaque miscentes colloquia Romam usque pervenimus. Romani nuncios suos ad nos miserunt et maximam pecuniam pro fidelitate eorum ac servitio, tria quoque a nobis iuramenta exquisierunt. Inde cum domno papa et cardinalibus consilio inito, quia imperium emere noluimus et sacramenta vulgo prestare non debuimus, ut omnes dolos et machinamenta eorum declinaremus, Octaviano cardinale conducente maxima pars miliciae nostrae nocte per portam parvulam iuxta Sanctum Petrum intravit et sic monasterium Sancti Petri preoccupavit. Mane facto domnus papa cum tota aecclesia ad basilicam sancti Petri nos precessit et ad gradus cum maxima processione nos suscepit, et missa celebrata ad altare apostolorum Petri et Pauli in honore sanctae Mariae virginis, quia sabbatum erat, benedictionem coronae Romani imperii largiter super caput nostrum effudit. Quo rite peracto, dum omnes nimio labore et estu confecti ad tentoria rediremus et cibum caperemus, Romani de ponte Tyberino prosiluerunt et in monasterio sancti Petri, duobus servis nostris occisis et cardinalibus spoliatis, papam capere intendebant. Nos vero deforis strepitum audientes, armati per muros irruimus et tota die cum Romanis conflictum habentes eorum pene mille occidimus et in Tyberi submersimus et captivos deduximus, donec nox nos et illos diremit. Mane facto, quia victualia nobis defecerant, assumpto papa et cardinalibus cum triumpho victoriae laeti recessimus, et omnibus castris et munitionibus, quae circa Urbem erant, in potestatem nostram deditis, usque Albam venimus et per aliquot dies ibi cum papa morati sumus. Inde ivimus Spoletum, et quia rebellis erat et comitem Gwidonem Werram et caeteros nuncios nostros in captivitate tenebant, assultum ad civitatem fecimus. Mirabile et inscrutabile iudicium Dei! A tercia usque ad nonam munitissimam civitatem, quae pene centum turres habebat, vi cepimus, igne videlicet et gladio, et infinitis spoliis acceptis, pluribus igne consumptis, funditus eam destruximus. Inde euntes versus Anconam Paliologum *nobilissimum principem Grecorum et Maroducam socium eius cum caeteris nunciis Constantinopolitani obvios habuimus. Qui ut in Apuliam iremus et hostem utriusque imperii Willehelmum potentia virtutis nostrae conterere vellemus, infinitam pecuniam nobis dare spoponderunt. Quia vero milicia nostra propter multos labores et bella nimis attrita fuit, placuit magis principibus redire quam in Apuliam descendere. Sicque nobis redeuntibus et Grecis cum superbia multitudinis suae et copiosa pecunia in Apuliam euntibus, Paliologus post adeptum Barum et munitionem destructam obiit, et Willehelmus congregato exercitu repente in Grecos irruit et paucis captis et caeteris occisis omnem pecuniam asportavit. Nos vero cum maxima victoria a Deo nobis prestita, qualem cum mille octingentis militibus conquisitam prius numquam audivimus, Veronam usque pervenimus. Qualiter illi in precipitio cuiusdam montis nobis insidias posuerint et qualiter a nobis occisi et duodecim suspensi sint, tu audisti. Scis etiam in ordine, quam inter fratrem tuum ducem Austriae et ducem Baioariae concordiam fecerimus et quam gloriose Fridericum in Coloniensi archiepiscopatu sublimaverimus. Haec pauca paucis comprehensa illustri ingenio tuo dilatanda et multiplicanda porrigimus.
 
 

[INCIPIUNT CAPITULA IN LIBRUM I].

I. Qua occasione Hiltiprandus ab imperatore abiectus et Gwibertus in loco eius subrogatus sit.
II. Quod imperator Italiam ingressus Gregorium Urbe fugavit.
III. Quomodo Robertus Gwiscardus cum Nortmannis Campaniam et Apuliam occupavit.
IIII. De rebellione Saxonum.
V. Excursus phylosophicus vel potius theologicus.
VI. De Saxonibus bello gravi superatis, et quod Guelfo dux Noricorum et Rudolfus dux Suevorum rebellare oeperunt.
VII. Quod idem Rudolfus instinctu Gregorii a Saxonibus rex creatur et paulo post in prelio occiditur.
VIII. De comite Friderico, quod gener imperatoris factus ducatum Sueviae obtinuit.
VIIII. Quod post genitos sibi filios Fridericum et Conradum diem obiit.
X. De uxore eius Agnete, quod Leopaldo marchioni nupserit, et quod defuncto imperatore filius eius Heinricus potenter regnum [eius] obtinuit.
XI. Quomodo aput Barrum comitem Reginaldum cepit et abduxit.
XII. Quod in nuptiis aput Magontiam regnum scissum est, et de gestis Friderici ducis. XIII. Quomodo Magontiam obsedit, et quomodo de ipsis et [de] suo archiepiscopo triumphavit.
XIIII. Qualiter idem dux castrum Lindburch ab obsidione liberavit, et de eius coniugio.
XV. Ubi imperator Heinricus mortuus et ubi sepultus [est].
XVI. Quod Albertus Maguntinus astu regalia ab imperatrice obtinuit.
XVII. Lotharius dux Saxonum eligitur, qui mox heredes Heinrici persequitur, et Noricum castrum ab ipso obsidione cingitur.
XVIII. Fridericus et Conradus fugato Lothario oppidum muniunt.
XVIIII. Quomodo idem duces Heinricum Noricorum ducem ex Alemannia fugaverunt.
XX. Quomodo Fridericus insidias eiusdem ducis evasit.
XXI. De expeditione Lotharii in Boemiam.
XXII. Qui principes ibi occubuerunt, et de secundis nuptiis Friderici.
XXIII. Quod mortuo Lothario Conradus rex creatur, et quis Alberto Maguntino in sede successerit.
XXIIII. Qualiter soror Gerdrudis reginae sociata est Manuel Grecorum imperatori.
XXV. Exemplar litterarum tunc temporis hinc inde missarum.
XXVI. De Friderico iuniore et de his quae gessit aput Wolfradeshusen.
XXVII. Quomodo etiam Berhtolfum ducem bello superavit.
XXVIII. Quomodo instinctu Arnaldi Romani adversus suum pontificem concitantur et senatoriam dignitatem instaurare moliuntur.
XXVIIII. Epistola Romanorum ad regem.
XXX. De diversis preliis per expeditionem Hierosolimitanam sopitis.
XXXI. Qualiter castrum regis Ungariae Bosan vel Presburch captum et requisitum sit, et de Boricio.
XXXII. De situ Ungariae et more gentis.
XXXIII. De pugna habita inter regem Ungariae et ducem Heinricum.
XXXIIII. De pugna Rogerii Siculi contra Grecos.
XXXV. Quomodo auctoritate sedis apostolicae transmarina expeditio persuasa est.
XXXVI. Epistola papae Eugenii super hac re.
XXXVII. Quomodo predicatione Bernhardi Clarevallensis abbatis rex Franciae cum suis principibus cruces acceperunt.
XXXVIII. Quomodo ad predicationem cuiusdam Rudolfi orientalis Francia ex magna parte eandem miliciam professa est, et de persecutione contra Iudeos.
XXXVIIII. Dehortatio Clarevallensis abbatis ab hac re.
XL. Quomodo idem abbas regi Conrado et multis principibus crucem accipere persuasit.
XLI. De obitu senioris Friderici ducis.
XLII. Quod multi de principibus et innumerabilis multitudo aput Ratisponam cruces acceperunt, et quod Saxones contra alios paganos expeditionem professi sunt.
XLIII. Epistola Clarevallensis abbatis super hac re.
XLIIII. Quod huius rei occasione subito pax incredibilis facta est.
XLV. Quomodo Conradus rex filium suum Heinricum socium regni legit et coronari fecit, et de filio ducis Heinrici.
XLVI. Quod rex Conradus in transmarinam expeditionem procinctum movit, subsequente eum rege Francorum cum suis.
XLVII. Brevis narratio de eventu huius expeditionis.
XLVIII. De Gileberto Pictaviensi episcopo, quomodo a suis clericis super doctrina sua pulsatus est.
XLVIIII. Quomodo abbas Clarevallensis contra eum inductus est, et de Petro Abailardo.
L. Item de eodem. Epistolae pro eius condempnatione hinc inde.
LI. De apollogetico eiusdem Petri, et super quibus capitulis pulsabatur, et de obitu eius.
LII. De studio Gileberti, et de quibus impeteretur capitulis.
LIII. Quibus testibus convinci putabatur posse.
LIIII. Subtilis eiusdem responsio.
LV. Theologicus excursus.
LVI. Qualiter causa episcopi usque ad generale concilium delata est, et de heretico Per eum.
LVII. De condempnatione eiusdem et de gestis concilii.
LVIII. Quomodo episcopus Gilebertus post concilium discussus est, et responsio eiusdem. LVIIII. Quod Gallicani episcopi convenientes fidem suam in scripto digesserunt.
LX. Quod cardinales Romanae aecclesiae de hoc indignati sunt, et oratio eorum contra papam Eugenium.
LXI. Quomodo tandem haec contentio tota finem habuerit, et quomodo episcopus Gilebertus evaserit.
LXII. De exercitu nostro et rege Francorum, ubi in transmarinis applicuerit et quando Hierosolimam venerit.
LXIII. De rege Conrado et de prefato rege Ludewico, qualiter et ubi se invicem viderint.
LXIIII. De reditu regis Conradi, et quod Fridericum ducem ante se remisit.
LXV. Excursus ad excusandum eventum illius expeditionis.
LXVI. Quomodo et quibus epistolis idem rex a papa Eugenio exceptus sit.
LXVII. De obitu Heinrici iunioris regis et Hartliebi Traiectensis episcopi et Arnaldi Coloniensis episcopi.
LXVIII. Conradus ad inferiores partes Reni proficiscitur .
LXVIIII. Quomodo post auditam causam Traiectensium in Baioariam ingressus est.
LXX. Quomodo terminatis omnibus diem obiit et ubi sepultus [est].

 [EXPLICIUNT CAPITULA].
 
 

[INCIPIT PROEMIUM SEQUENTIS OPERIS].

Omnium qui ante nos res gestas scripserunt haec, ut arbitror, fuit intentio virorum fortium clara facinora ob movendos hominum ad virtutem animos extollere, ignavorum vero obscura facta vel silentio subprimere vel, si ad lucem trahantur, ad terrendas eorumdem mortalium mentes promendo ponere. Unde hoc tempore scribentes quodammodo iudico beatos, dum post turbulentiam preteritorum non solum pacis inaudita reluxit serenitas, sed et quod ob victoriosissimi principis virtutes tanta Romani imperii pollet auctoritas, ut et sub eius principatu gens vivens humiliter silendo conquiescat, et barbarus quique vel Grecus, extra terminos ipsius positus, auctoritatis eius pondere pressus contremiscat. Fateor, dum ante aliquot annos priorem hystoriam terminassem, spiritusque peregrini Dei ad sumenda contra gentes quae orientem inhabitant arma totam pene Hesperiam afflasset, pro pacis iocunditate, quae orbi momentanee tunc arriserat, stilum vertere cogitaram, iamque scribere coeperam, sed, quo instinctu nescio, tamquam animo futura presagiente finemque inspiciente coeptum proieci opus. Sic tamquam a nolente seu nesciente presenti tempori propositi implendi negotium reservatum fuisse estimo, dum firma quies - si tamen rebus caducis aliqua fides adhibenda est - sub strennuissimo principe in Romano orbe expectatur. Quod autem dixi illo in tempore spiritu peregrini Dei occidentales populos afflatos, nemo sic intelligat, acsi quisquam a nobis peregrinus Deus putetur, sed ab illo scripto, quod illis in diebus in multis Galliae locis lectitabatur, nos hoc dictum mutuasse sciat, quod tale fuit: Tibi dico L pastor corporum primo elemento materiae silvae tuae, quem inspiravit spiritus diei peregrini Dei. In cuius scripturae tenore sub quodam verborum involucro de expugnatione regiae urbis necnon et antiquae Babylonis et ad instar Cyri regis Persarum vel Herculis totius orientis triumphus prefato Ludewico Francorum regi promittebatur. Unde talia ibidem dicta reperta sunt: Cum perveneris ad costam tetragoni sedentis aeterni et ad costam tetragonorum stantium aeternorum et ad multiplicationem beati numeri per actualem primum cubum, surge ad eam, quam promisit angelus matris tuae visitare et non visitavit, et pertinges de ea usque ad penultimum, primum cuius cum ascendit promissor, deficit promissio propter optimam mercem, et figantur vexilla tua rosea usque ad extremos labores Herculis, et aperietur tibi porta civitatis B. Nam erexit te sponsus arthemonem, barcha cuius pene cecidit, in capite cuius triangulare velum, ut sequatur te qui precessit te. Tuum ergo L vertetur *in C, qui dispersit aquas fluminis, donec pertransirent illud qui student in procuratione filiorum. Quod scriptum tantae auctoritatis a probatissimis et religiosissimis Galliarum personis tunc putabatur, ut a quibusdam in Sibillinis libris repertum, ab aliis cuidam Armenio divinitus revelatum affirmaretur. Sed quisquis fuit ille propheta seu trotannus, qui hoc promulgavit, videat, si in futura adhuc aliqua expeditione implendum expectetur, aut tamquam iam non impletum conculcandum Gallicanae levitati, quod fidem aliquam habere potuit, imputetur; hoc tantum sciens, quod non sine rationis proportione spiritus ille omnes pene occidentales in peregrinationem mittens spiritus peregrini Dei tam a nobis quam ab illo vocatus est. Sicut enim iuxta quorumdam in logica notorum positionem, cum non formarum, sed subsistentium proprium sit predicari seu declarari, genera tamen et species predicamento transumpto ad causam predicari dicuntur; vel, ut communiori utar exemplo, sicut albedo clara, mors pallida, eo quod claritatis altera, palloris altera causa, sic appellatur, utque dicitur: Eurus fundit aquas, sic et causam dicti considerantes spiritum peregrini Dei dicimus, qui, ut tot et tanti propter Deum peregrinandi habitum assumerent, causa fuit. Cum igitur rebus in melius mutatis post tempus flendi tempus ridendi, post tempus belli tempus pacis modo advenerit, indignum ratus sum, augustorum clarissime Friderice, caeterorum regum seu imperatorum gestis enumeratis tua silentio subprimere, immo, ut verius dicam, dignissimum putavi priorum virtutibus tuas sicut auro gemmam superponere. Inter omnes enim Romanorum principes tibi pene soli hoc reservatum est privilegium, ut, quamvis a prima adolescentia bellicis desudasse cognoscaris officiis, obscenum tibi nondum vultum fortuna verterit. Sic etiam temperans in prosperis, fortis in adversis, iustus in iudiciis, prudens et acutus in causis esse cognosceris, ut non solum ex convictu haec tecum coaluisse, sed tamquam divinitus inspirata et a Deo tibi ob universale totius orbis emolumentum concessa fuisse videantur. Hanc ergo tuae nobilitati offero hystoriam, ab omnium bonorum datore Deo postulans et petens, ut tuo bono principio melior finis apponatur. Sed antequam tuorum gestorum seriem attingam, de avo, patre patruoque tuo quedam summatim prelibare cogitavi, ut, sic quasi quodam filo narrationis descendens, per clara clariora, quae de tua persona dicenda fuerint, appareant. Si qua vero ex aliis regnis aecclesiasticae secularisve personae gesta incidenter interserta fuerint, ab huius negotii materia aliena non putabuntur, dum omnium regnorum vel gentium ad Romanae rei publicae statum tamquam ad fontem recurrat narratio. Nec, si a plana hystorica dictione ad evagandum oportunitate nacta ad altiora velut phylosophica acumina attollatur oratio, preter rem eiusmodi estimabuntur, dum et id ipsum Romani imperii prerogativae non sit extraneum rebus simplicioribus altiora interponere. Nam et Lucanus, Virgilius caeterique Urbis scriptores non solum res gestas, sed etiam fabulosas, sive more pastorum vel colonorum summissius vel principum dominorumque orbis altius narrando, stilum tamen frequenter ad intima quedam phylosophiae secreta attingenda sustulerunt. Sic enim non solum hi, quibus rerum gestarum audiendi seriem inest voluptas, sed et illi, quos rationum amplius delectat subtilitatis sublimitas, ad eiusmodi legenda seu cognoscenda trahuntur. Ac propositae hystoriae Deo auctore tale sumatur exordium.

[EXPLICIT PROLOGUS].
 
 

[INCIPIT CHRONICA OTTONIS FRISINGENSIS EPISCOPI ET EIUS ADBREVIATORIS RAHEWINI].
 
 

LIBER PRIMUS.

    Capitulum I.

Cum sub imperatore Heinrico, qui inter reges quartus, inter imperatores tercius huius nominis invenitur, imperium gravissime scissum fuisset parteque maxima obtimatum principi suo rebellante tota pene regni latitudo ferro, flamma fedaretur, Gregorius septimus , qui tunc urbis Romae pontificatum tenebat, eundem imperatorem tamquam a suis destitutum anathematis gladio feriendum decrevit. Cuius rei novitatem eo vehementius indignatione motum suscepit imperium, quo numquam ante haec tempora huiusmodi *sententiam in principem Romanorum promulgatam cognoverat. Eapropter pluribus ex Italia, Gallia, Germania aput Baioariae civitatem Brixinoram, in ipso Pyreneo haut procul a valle Tridentina sitam, coadunatis episcopis princeps curiam magnam celebravit; ubi omnibus advenientibus iniurias sibi a Romana aecclesia irrogatas affectuose conqueritur, quod videlicet ipso inconsulto, qui tamquam rex et patricius primus in electione suae urbis episcopi esse deberet, Romani sibi pontificem prefecissent, cum a patre suo imperatore plures ibidem quasi sine electione intronizati fuerint. Hac querimonia omnium animi eo facilius contra Romanam aecclesiam inclinari poterant, quo et laici secularis honoris consideratione accensi et episcopi consilio clericorum suorum, quibus recenter conubia ab eodem pontifice inhibita fuerant, inflammati voluntati principis accedebant. Cunctis igitur acclamantibus prefata electio ab eis cassanda iudicatur, Gwibertusque Ravennatensium archiepiscopus, Clemens vel potius Demens vocatus, assensu principis Urbis episcopus creatur, Gregoriusque septimus ab ipsis pseudomonachus vel nicromanticus appellatus exsufflatur. Unde communi consilio prenominato pontifici scriptum conviciis et detractionibus plenum dirigere presumpserunt, inter caetera dicentes: Sicut hactenus solebas dicere, quod nullus nostrum esset episcopus, ita scias, quod nulli nostrum deinceps eris apostolicus.
 

    Capitulum II.

Post haec princeps militem copiosum colligens Italiam ingreditur, ad Urbemque usque progressus, Romani populi favore pulso Gregorio, Gwibertum ibidem ponens [et] imperatoris et augusti ab eo nomen sortitur. Venerabilis autem sacerdos persecutionem fugiens ad tutiora montana Tusciae in terram comitissae Mahtildis , quae imperatoris consanguinea fuit, se contulit ibique per aliquot dies manens sententiamque anathematis renovans epistolis, quae multis in locis habentur, principes regni adversus imperatorem suum concitavit.

Deinde Campaniam seu Apuliam ingrediens in municipio Nortmannorum, qui nuper Roberto Gwiscardo duce provincias illas, indigenis necatis vel eiectis seu servituti subactis, irruperant, se recepit ibique diem mortis expectavit.     Capitulum III.

Robertus iste ex mediocri stirpe in Nortmannia ex eorum militum ordine, quos vavassores vulgo ibi dicere solent, in plaga, quam Constantiam indigenae dicunt, editus cum Rogerio fratre, tam patri famis tempore morem, ut aiunt, gerens quam ob locorum sterilitatis molestiam a natali solo progressus, multo tempore multas per provincias oportuniorem ad inhabitandum terram querens oberravit. Unde et ab oberrandi circuitu patria lingua Giscardus tamquam oberrator vel girator appellatus est. Cum ergo non paucis, ut dictum est, diebus multarum regionum girator existeret, a citeriori Italia, quae modo Apulia seu Calabria dicitur, tandem excipitur. Quam dum a Longobardis possessam inertis plebis inhabitatione tamquam industriae defensionis vacuam inveniret, remissis in Galliam nunciis expositaque locorum ydoneitate ac gentis inertia ad expugnationem earum provinciarum consocios invitavit. Et ne multis detinear, virtute, dolo, arte ignavi populi victor existens Campaniae, Apuliae, Calabriae, Siciliae ad ultimum possessor inventus est. Reliquit autem Rogerio fratri ex parte sui comitatum Siciliae tenendum, ipse vero ducatum Apuliae cum Calabria sibi retinuit. Huius filius, qui multa postmodum tam in Grecia quam in caeteris orientis partibus fortia et gloriosa gessit opera, Boimundus fuit. Fratris vero sui Rogerii Rogerius, qui postmodum regium nomen usurpavit, natus erat, huius, qui inpresentiarum est, Willehelmi pater. Sed haec hactenus.

    Capitulum IIII.

Circa idem tempus Saxonum gens inquietissima more suo principi rebellans castrum quoddam Harzeburch dictum, ob eiusdem gentis obpugnationem ab imperatore in ingressu provinciae in loco munitissimo fundatum, cum aecclesia pariter, in qua congregatio canonicorum fuit, funditus delevit. Occasio tamen huius rebellionis non tantum ex predictae gentis instabilitate, sed ex principis lascivia ortum sumpserat. Dum enim pre*dictus princeps in iuvenili adhuc positus aetate, toto regno silente dominiumque suum humiliter portante, prefatam terram ingressus fuisset, iuveniliter dixisse fertur se mirari nullum per totum imperii ambitum inveniri, in quo vires suas exercere posset, idque non virtuti, sed ignaviae deputabat. Quod dictum non secundum naturam generis sui percusso aere mox transiit, sed tam efficaciter in mentibus plurium radicem figens germinavit, ut tota in brevi provincia illa adversus ipsum commota et in unum corpus coadunata innumeris populis et gentibus letifera pocula ministraverit. Discant ergo principes orbis in summo positi omnium summum creatorem suum pre mente habendo moderantiam servare, ut iuxta Ciceronem, quanto maiores sunt, tanto se gerant summissius. Optime enim a physicis fallaciam complexionum considerantibus dictum cognoscitur: Melius est ad summum quam in summo. Cum enim homo natus ad laborem, brevi vivens tempore, natura tamquam ex multis composita ad dissolutionem tendente, numquam in eodem statu manere valeat, si in summo fuerit, mox eum declinare oportebit. Cuius rei causa paulisper phylosophari liceat, etenim Felix qui potuit rerum cognoscere causas.

    Capitulum V.

Quicquid est aut genuinum est aut nativum. Sicut autem genuinum non potest esse non simplex et, ut ita dixerim, non singulare, non solitarium, ita nativum non potest esse non compositum, non conforme, non concretum. Primo ergo videamus, quid genuinum, quid nativum appelletur, ut exhinc horum sensus verborum facilius appareat. Genuinum dicitur tamquam generans et non genitum, id est carens generatione; nativum velut natum aut genitum, descendens a genuino. Unde Plato: Est igitur, ut mihi videtur, in primis dividendum, quid sit quod semper est, carens generatione, quid item quod gignitur nec est semper. Et Boetius: Qui tempus ab evo Ire iubes.

Generationem vero large accipimus pro ingressu in quamlibet proprietatem vel, ut manifestius loquar, pro quolibet ingressu de non esse ad esse. Unde Aristotiles: Ex oppositis fiunt generationes. In omni enim nativo negatio prior est affirmatione. Genuinum est igitur carens generatione, carens principio, quale aput nos unum tantum invenitur, eternitas videlicet, soli divinitati accommoda. Non enim tria aput nos, quae Plato posuit, inveniuntur principia, sed unum tantum, Deus pater, ex quo omnia, Deus filius, per quem omnia, Deus spiritus sanctus, in quo omnia. Et hi tres, sicut nec tres dii, ita nec tria principia nec tria aeterna, sed unum principium et unum aeternum. Sola ergo divinitas principio carens simplex esse necessariis probatur rationibus. Quidquid enim componitur, ab alio componi necessarium est. Nulla enim res, sicut se non gignit, ita nec se componit. Quod autem ab alio componitur, ab alio esse necesse est. Divinitas vero ab alio non est. Ab alio ergo componi nequit. Simplex igitur est. Unde Boetius in tertio libro de consolatione: Quod si natura quidem inest, sed ratione diversum, cum de rerum principe loquamur Deo, fingat qui potest, quis haec diversa coniunxerit. Haec eadem divina essentia, eo quod nec actu nec natura conformem habeat, singularis esse probatur. Quod ex intuitu naturalium facilius consideratur. Cum enim ad contemplanda celsa divinitatis attollimur, eo quod intellectus noster, in quo sedeat, non habet, tamquam de re incerta palpitantes melius negando quam affirmando, id est quid non sit quam quid sit, conspicimus. In nativis igitur omnem naturam seu formam, quae integrum esse subsistentis sit, vel actu et natura vel natura saltem conformem habere necesse est. Verbi gratia: humanitas Socratis actu et natura conformis est humanitati Platonis, dum secundum omnes partes et omnimodum effectum, quod quidam formam substantiae et substantiam formae vocant, tam in isto quam in illo inveniatur. Unde, quamvis Socrates et Plato ratione partiendi in numerum veniant, ut duo dicantur homines, tamen ratione assimilandi unus possunt dici homo. Substantialis namque similitudo non solum subiecta conformia, sed et eadem et unum dici facit, iuxta illud: Participatione speciei plures homines unus, et secundum quod soliti sumus dicere: 'Idem vinum bibitur hic quod Romae'. Partes autem hic voco eas formas, quae ad componendam speciem aut in capite ponuntur, ut generales, aut aggregantur, ut differentiales, aut eas comitantur, ut accidentales. Omnis quippe diffinitio alterius est et alteri convenit; nam formae *est et subsistenti convenit. Iam ex his, ut arbitror, patet quod dixi, humanitatem Socratis secundum omnes partes et omnimodum effectum humanitati Platonis conformem esse ac secundum hoc Socratem et Platonem eundem et unum in universali dici solere. Si enim altera rationalis, altera esset mortalis, nec tota esset in isto nec tota in illo, sed aliam partem ista, aliam partem caperet illa; de effectu quoque clarum est, quod, sicut haec illum rationalem seu mortalem, ita illa hunc rationalem seu mortalem facit. Concretio etiam in naturalibus non solum coadunatione formae et subsistentis, sed ex multitudine accidentium, quae substantiale esse comitantur, considerari potest. Verbi causa: humanitas, quae est integrum esse hominis et ex multis, ut ostensum est, formis composita, ad hoc, ut subiectum informet, risibilitatem caeteraque trahit accidentia. Sunt aliae formae subiectum integre informantes, quae naturam tantum conformem habent. Esse quippe solis, etsi non actu, natura conformem habere noscitur. Quare quamvis plures soles non sint, sine repugnantia tamen naturae plures esse possunt. Patet igitur ex opposito per negationem, quod divina essentia nec conformis est nec concretioni subiacet. Quare, ut verba naturalia in divinam vertantur predicationem, sicut simplex, sic et singularis et solitaria dicatur, ut simplex contra compositionem, singularis contra conformitatem, solitaria dividat contra concretionem. Nec igitur actu nec natura conformis est, quia nec fuit nec est nec esse poterit alius Deus, alius creator, alius omnipotens. Unde psalmista: Deus, quis similis tibi? Concretionem non recipit, cum nec subiectum, quod informet, habeat, nec aliquam comitantiam accidentium admittat. Quare nec substantia proprie dici potest. Substantia enim potest quodam modo subiectum vocari, forma vero nullo modo subiectum esse potest. Hoc vero cum iuxta phylosophum nec passionibus nec motui subiciatur, ex hoc aut ex illo constans, sed quidquid est, unum est, et ideo vere est, et fortissimum, nullo nitens, multo melius forma dicitur. Omne namque esse ex forma est. Non est ergo hoc et hoc, sed hoc tantum: pulcherrimum et fortissimum. Si enim conforme haberet, pulcherrimum dici non posset. Si subiecto nitens comitantia accidentium egeret, fortissimum non esset. Quare pulcherrimum et fortissimum est, nullo nitens, et ut optime a predicto phylosopho dictum est, nec diffinitioni nec divisioni, multo minus demonstrationi vel resolutioni apta est. Vere. Cum enim superveniens genus, quo componatur, non habeat, diffinitionem non admittit. Divisionis sectionem quomodo reciperet, quae omnibus, in quas dividi posset, speciebus caret? Demonstrationi quoque qualiter pateret, quae velut omnium principium et primum primiora, veriora, notiora super se habere non potest? Unde necessario ex simplicitatis, singularitatis, solitaritatis, ut ita dicam, natura resolutionis necessitudinem excludit, ut iure solum aeternum, invariabile, incommutabile et sit et naturaliter esse credatur. Caetera namque, si qua sunt, quae variationem non suscipiunt, ut angeli, non ex propria natura, sed ex opificis sui gratia, a cuius invariabilitate ipsi invariabiles denominantur, hoc habere probantur, ut secundum hoc, cum dico: 'Deus est invariabilis, angelus est invariabilis', non alia in secunda quam in prima propositione predicetur invariabilitas, sed eadem. Verbi gratia: Cum dico artificem humanum et opus humanum, non aliam et aliam predico humanitatem, sed hoc, quod de artifice substantive, de opere predico denominative; velut cum dico: 'Socrates ridet, pratum ridet', non aliam de Socrate, aliam de prato predico proprietatem, sed eandem, quam de Socrate proprie, de prato inproprie vel transumptive enuntio. Quod considerans Boetius ait: Tropus nullius est proprietatis.

Ostenso de divina essentia iuxta iudicium negationis, cum nec composita, conformis, concreta dici possit, simplicem, singularem, solitariam eam quoquo modo comprehendi, nunc, qualiter omne nativum compositum, conforme, concretum intelligatur, dicendum restat. Omne quippe quod natum est ab alio sine dubio originem sumit. Nichil enim a se nasci potest. Quod autem ex alio est principium non est; ergo est hoc et hoc, ergo simplex non est, compositum igitur est. Non enim hic ad effandum de theologica et ineffabili generatione seu nativitate attollimur, sed tantum de ea, quae a phylosophis genitura, a nobis factura seu creatura dici solet, disputationem instituimus. Sed notandum, quod compositio alia formarum, alia est subsistentium; formarum ex formis, subsistentium ex subsistentibus. Nulla enim forma subsistentium nec subsistens formarum compositionem admittit. *Nam tanta diversitate esse et id quod est seiunguntur, ut nec quod est esse sui nec esse eius, quod ipso est, compositionem admittat. Et cum sub nullo genere conveniant compositionemque, ut dictum est, alterum alterius non admittat, alterum tamen sine altero esse nequit. Haecque talis diversissimorum, ut ita dixerim, compactio concretio potius oppositorum quam compositio similium vocatur. Compositio igitur alia, ut dictam est, formarum, alia est subsistentium. Formarum autem aliae compositae, aliae simplices; simplices, ut albedo, compositae, ut humanitas. At simplices in compositione compositae venire possunt; nulla autem simplex per se in naturalibus subiectum informare valet, sed tantum compositam informantem comitatur. Omnem igitur formam ad hoc, ut integre subsistentem informet, compositam esse necesse est et esse hoc et hoc. Subsistentes quoque ex subsistentibus constare nulli dubium est. Omne enim corpus ex corporibus constat. Nec inconveniens arbitrantur phylosophi, sicut quantitatem in inmensas quantitates, sic et corpus in infinita secare corpora. Nullum itaque subsistens simplex, nulla forma, quae sit integrum esse, potest esse non composita. Sed sciendum est, quod subsistens alius suscipit coniunctionem partium, alius non. Corpus suscipit, spiritus non. Quare et spiritus simplex esse videtur. Ad hoc videndum est simplicitatem quandoque contra compositionem tantum, quandoque contra compositionem simul et concretionem dividere. Unde Boetius in octava regula libri ebdomade: Omni composito aliud est esse, aliud ipsum est. Non enim in hac regula diversitas inter id quod est et quo est, quae in secunda regula, in qua dicitur: Diversum est esse et id quod est, assignata est, notatur, sed potius ea diversitas formarum, qua subiectum alio est et alio aliquid est. Verbi gratia: Ut corpus corporeitate esse, colore aliquid esse dicitur, sic et spiritus creatus, cum alio sit, alio sapiens sit, quamvis copulatione partium carens simplex esse videatur, tamen, quia formam ex formis compositam habet, ex concretione huiusmodi formae et subsistentis plenarie simplex dici non potest. Omne igitur nativum compositum. De conformitate et concretione supra probatum est, quod videlicet ex substantiali similitudine conforme, ex eo quod subiectum informet multitudinemque post se accidentium trahat, concretum dicatur. Inter omnia vero nativa nichil magis compositum invenitur quam homo, qui non solum ex esse compositum habet esse vel subsistentem ex subsistentibus, sed et ex oppositis compactus subsistentibus oppositorum subsistentium iuncturam, et eorumdem diversarum subsistentiarum compositionem recipit. Quare haut mirandum, si ex tota et tanta compositione compactus facilius resolutioni subiacet. Item cum iuxta Boetii nonam regulam: Omnis diversitas discors, similitudo appetenda sit, et quod appetit aliud, tale ipsum esse naturaliter ostenditur, quale est illud hoc ipsum, quod appetitur, tanto vehementius ad dissolutionem tendimus, quanto dissidentius ex oppositis partibus constamus. Verbi causa: Corpore ex IIII elementis compacto, igne sursum, terra deorsum, aqua et aere quasi e regione distrahentibus sibique hoc modo partibus dissidentibus, quid inequalius esse poterit? Id ipsum etsi non sensus, ratio tamen in compositione formae percipit. Accedit ad hoc, quod non solum forma, quae substantiale est esse, ex formis est composita, sed quod ipsae formae componentes, nunc nascentes, nunc occidentes, neque umquam in existendi conditione constanti et rata perseverantes subiectum quiescere non permittunt. Unde, decedentibus aliis, aliae semper sine intervallo succedunt. Quem celerrimum fluxum formarum cum sequatur fluxus morarum, tempus tam acutum emergit, ut eius instans vix vel numquam conspici queat. Bene ergo a tam mutabilitatem naturae quam morae considerantibus dictum est: Melius est ad summum quam in summo, quia, cum amplius quo crescat non habeat, decrescere necesse est. Sicut autem a medicis precipitur, ut bonae habitudines, cum in summo fuerint, solvantur, sic non inmerito a probatis animarum medicis suadetur, ut mens, quae rerum prosperitate in summa posita elevari assolet, malorum intuitu reprimatur. Unde est illud: In die bonorum ne inmemor sis malorum. Sed iam ad propositum redeamus.     Capitulum VI.

Igitur Saxonibus a capite suo dissidentibus, ex omnibus regni visceribus princeps ad debellandos eos fortem et magnum militem cogens instauransque exercitum predictam provinciam ingreditur. Fuerunt in comitatu eius quatuor magni duces, singuli cum singulis legionibus, Zuerdebaldus dux Boemorum, Gwelfo dux Noricorum, Rudolfus dux Suevorum, *Gotefridus dux Lotharingiorum, et alii principes, comites nobilesque innumerabiles. Ita iuxta fluvium Unstrut dictum publico bello commisso, cruenta rex potitus victoria rediit. Non multo post tempore duo prefati duces Welfo et Rudolfus, qua occasione dubium, principi rebellantes Saxonibus iunguntur. Gotefridus autem Lotharingiae dux orientalem expeditionem aggressus, Hierosolimis ducatum populi Dei tenens, ibidem in pace quievit.
 

    Capitulum VII.

At Romanus pontifex Gregorius, qui iam, ut dictum est, principes adversus imperatorem concitabat, omnibus, ut alium crearent, latenter et manifeste scribebat. Igitur Rudolfus dux Suevorum ab eis rex factus diadema a Romana aecclesia accepisse traditur cum huiusmodi scripto: Roma dedit Petro, Petrus diadema Rudolfo.

Huius Rudolfi filiam quidam ex nobilissimis regni optimatibus Berhtolfus nomine de castro Zaringen habuit. Non multo post tempore Rudolfus in publico bello a fidelibus imperatoris necatur et in aecclesia Merseburch cultu regio sepelitur. Fertur de imperatore, quod, cum pacatis paulisper his seditionum motibus ad predictam aecclesiam Merseburch venisset ibique prefatum Rudolfum velut regem humatum vidisset, cuidam dicenti, cur eum, qui rex non fuerat, velut regali honore sepultum iacere permitteret, dixerit: 'Utinam omnes inimici mei tam honorifice iacerent'. Occiso Rudolfo gener eius Berhtolfus ducatum Sueviae tamquam a socero sibi concessum usurpat.
 
 

    Capitulum VIII.

Ea tempestate comes quidam Fridericus nomine, ex nobilissimis Sueviae comitibus originem trahens, in castro Stophe dicto coloniam posuerat. Hic, cum esset consilio providus, armis strennuus, ad curiam imperatoris assumptus per multos dies ibidem militarat strennuissimique ac nobilissimi militis officium implens in omnibus periculis suis viriliter imperatori astiterat. Videns ergo princeps rei publicae tam dubium statum, vocato ad se secreto prefato comite, sic eum alloquitur: 'Virorum optime, quem inter omnes in pace fidelissimum et in bello fortissimum expertus sum, cerne, qualiter Romanus orbis tenebris involutus, fide vacuus, iuxta quod dicitur:

Ultima caelicolum terras Astrea reliquit, ad ausus nefarios factaque nefandissima concitatur. Nec parentibus reverentia nec dominis debita subiectio servatur. Sacramenta, quae tam iure poli quam iure fori principi a milite publice exhiberi solent, contempnuntur, factiosaque iuramenta, quae contra leges divinas et humanas in angulis fiunt, diabolo instigante pro sacrosanctis habentur. Nullus legibus, nullus divinis sanctionibus honor inpenditur. Cum enim omnis potestas a Deo sit, qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit. Assurge igitur huic tam pessimo morbo atque ad debellandos imperii hostes viriliter accingere. Neque enim priorum meritorum tuorum inmemor existo nec futurorum ingratus ero. Filiam quippe unicam, quam habeo, tibi in matrimonio sortiendam tradam ducatumque Sueviae, quem Berhtolfus invasit, concedam'. Sic itaque predictus Fridericus dux simul Suevorum et gener regis factus ad propria rediit et, ne multis morer, Berhtolfum tandem pacem petere coegit. Quod tamen quidam sub filio suo Friderico factum tradunt. Conditio autem pacis talis fuit, ut Berhtolfus ducatum exfestucaret, sic tamen, quod Turegum nobilissimum Sueviae oppidum a manu imperatoris ei tenendum remaneret. Hoc oppidum in faucibus montium versus Italiam super lacum, unde Lemannus fluvius fluit, situm imperatorum seu regum olim colonia fuit tantaeque iuxta maiorum nostrorum traditionem auctoritatis, ut Mediolanenses, si quando ab imperatore ad Transalpina vocarentur iudicia, ibi discuti vel iudicari de iure deberent. Unde ex eiusdem tam in rebus quam honoribus habundantia in ipsius porta scriptum dicitur:

Nobile Turegum multarum copia rerum. A predicto etiam Lemanno fluvio - unde Lucanus:

Deseruere cavo tentoria fixa Lemanno -

tota illa provincia Alemannia vocatur. Quare quidam totam Teutonicam terram Alemanniam dictam putant omnesque Teutonicos Alemannos vocare solent, cum illa tantum provincia, id est Suevia, a Lemanno fluvio vocetur Alemannia, populique eam inhabitantes solummodo iure vocentur Alemanni. Berhtolfus iste, quamvis in hoc negotio imperio simul et iusticiae cesserit, tamen strennuissimus ac fortissimus fuisse traditur. Unde et adhuc ab *antiquioribus de ipso dicitur, quod, si quando nuncius aliqua tristia ipsi apportans, secundum quod fieri assolet, hesitare voluisset, dixerit: 'Dic, dic! scio enim, quod semper laeta tristia vel tristia precedunt laeta; quare tantumdem mihi est primo audire nubilosa, cum postmodum auditurus sim serena, quam primo auditis serenis post auditurus sim nubilosa'. Magnifica vox et viro forti digna, qui nativorum volubilitatem sine litteris naturali percipiens ingenio nec in diebus bonorum immemor malorum elevatus nec in diebus malorum immemor bonorum fuit fractus. Fridericus autem ducatum Alemanniae exhinc sine contradictione habuit ac strennue diebus non paucis rexit.
 
 

    Capitulum VIIII.

Suscepit vero ex nobilissima compare sua Agnete duos filios, Fridericum et Conradum, et ipse post multa virtutum suarum insignia in senectute bona diem ultimum claudens in monasterio Laureacensi in proprio fundo constructo humatus est. At supra nominatus Berhtolfus, vacuum exhinc nomen ducis gerens, id quasi hereditarium posteris reliquit; omnes enim usque ad presentem diem duces dicti sunt, nullum ducatum habentes soloque nomine sine re participantes - nisi quis ducatum esse dicat comitatum inter Iurum et montem Iovis, quem post mortem Willehelmi comitis filius suus Conradus ab imperatore Lothario suscepit, vel a ducatu Carentano, quem numquam habuerunt, ducis eos nomine honorandos contendat -, in aliis tamen rerum et honoris non parva pollentes magnificentia .
 

    Capitulum X.

Mortuo Alemannorum duce Friderico, Agnetem ab ipso viduatam frater suus Heinricus, imperatoris Heinrici filius, in sua suscepit eamque Leopaldo Orientali marchioni, quod alias a nobis plenius dictum est, in uxorem dedit, filiis ipsius Friderico quindecim, Conrado duodecim annos habentibus. Porro Fridericus, qui maior natu erat, patri in ducatum successerat. Circa idem tempus imperator Heinricus aput Leodium Belgicae urbem diem obiit; sepultisque ibidem intestinis eius, corpus in Galliae civitatem Spiram deportatur ibique in aecclesia beatae Dei genitricis semperque virginis Mariae, quam ipse miro et artificioso, sicut hodie cernitur, construxerat opere, iuxta patrem, avum imperatores cultu regio sepelitur. Eique in regnum successit filius suus Heinricus, in ordine imperatorum quartus, regum vero quintus. Hic armis strennuissimus totum imperium ita in brevi suae subiecit ditioni, ut et omnes in Romano orbe positi subiectionis iugum humiliter portarent et vicini dominationem eius suspectam habentes metu obrigescerent.
 

    Capitulum XI.

Quot ergo et quanta tam Romae quam in Italia fortia gesserit, quia in priori dicta sunt hystoria, supersedemus. Hoc tantum ad presens ponere sufficiat, quod, cum in summo statu positus, omnibus Gallicanis trepidantibus, castrum Barrum contra opinionem multorum assultu cepisset ibique comitem Reginaldum comprehensum captivum abduxisset, iuxta eiusdem comitis arcem Munzun dictam castra posuit. Quam in altissimo monte sitam naturaque locorum munitissimam dum nulla arte vel vi capere valeret, patibulum erigi precepit, dicens, quod, nisi velociter castrum redderetur, comitem ipsum suspendio perimeret. Oppidani usque in alterum diem inducias petunt. Illa in nocte comitissa filium genuit. Itaque oppidani convenientes infantulo recenter genito sacramento fidelitatis astringuntur. Mane facto, cum imperator rursum ad deditionem castri oppidanos exposceret, dominoque illorum comite coram ducto, suspendium interminaretur, ipsi responderunt se propter mortem illius castrum reddere nolle, presertim cum novum dominum, quem illa nocte uxor eius sibi peperisset, haberent. Qua de re inflammatus princeps predictum comitem ad patibulum trahi iussit. Cumque a principibus qui aderant, ne id faceret, rogaretur, ipsoque in proposito perseverante, a quibusdam, ut saltem divina animadversione a coepto desisteret, diceretur, turbato pre ira oculo, respondisse fertur: Caelum caeli domino, terram autem dedit filiis hominum. Tandem tamen irrationabili motu defervescente, cunctorum precibus augustus inclinatus a mortis sententia animum revocavit predictumque comitem secum captivum ducens ad familiaria domicilia rediit.
 

    Capitulum XII.

Non multo post ipso in civitate Galliae Maguntia nuptias cum multorum principum astipulatione magnifice celebrante, imperium, ut alibi a nobis profusius dictum est, scinditur. Quae scissura illo tempore tam gravis fuit, ut preter Fridericum ducem fratremque suum et Gotefridum palatinum comitem Rheni vix aliqui ex principibus fuerint, qui prin*cipi suo non rebellarent. Quot et quanta ergo Fridericus Suevorum dux nobilissimus vel imperatore presente vel in Italia morante stilo digna tunc gesserit, quia in multorum adhuc habentur memoria, summatim dicemus. Ipse enim de Alemannia in Galliam transmisso Rheno se recipiens totam provinciam a Basilea usque Maguntiam, ubi maxima vis regni esse noscitur, paulatim ad suam inclinavit voluntatem. Nam semper secundum alveum Rheni descendens, nunc castrum in aliquo apto loco edificans vicina quaeque coegit, nunc iterum procedens, relicto priore, aliud munivit; ut de ipso in proverbio diceretur: Dux Fridericus in cauda equi sui semper trahit castrum. Erat autem predictus dux in bellis fortis, in negotiis ingeniosus, vultu et animo serenus, in sermone urbanus donisque tam largus, ut ob hoc multitudo maxima militum ad eum conflueret seque ad serviendum illi ultro offerret.
 

    Capitulum XIII.

Igitur omnibus circa Rhenum, ut supra dictum est, ad nutum suum inclinatis, Maguntino archiepiscopo Alberto, omnium illius temporis regni principum versutissimo et locupletissimo, eo quod predictae factionis caput et auctor fuerat, bellum indixit; vastatisque cunctis in circuitu, tandem ipsam civitatem cum infinita multitudine militum ac plebis obsidione cinxit. Est autem predicta civitas magna et fortis super Rhenum posita et ex ea parte, qua Rhenum attingit, spissa et populosa, ex alio latere rarum habitatorem habens vacua, muro tantum forti, non paucas turres habenti, circumdata. Porrecta in inmensum in longitudine, in lato angustior. Necessitas locum signavit. Nam ex ea parte, qua Galliae continua est, monte mediocriter in altum sublato artatur; ex alio vero latere, qua Germaniam respicit, Rheno. Unde fit, quod circa Rhenum nobilibus templis et edificiis vestita sit et versus montem vineis aliisque usibus exposita. Vulgus, quod cum duce in obsidione fuit, ex illa parte, qua rara est civitas, predandi gratia eam assultu capere voluit. Timens autem nobilissimus dux, si irrationabili plebis furori talis daretur licentia, sanctorum forte loca direptioni et flammae exponi, ne voluntas illorum effectui manciparetur, summopere laboravit. At episcopus civitatis, fidei ducis non rectam recompensationem reddens, directis de civitate ad ipsum in dolo nunciis treugam postulat, diem, quando et ubi conveniant, petit, se ad gratiam imperatoris velle venire promittit, sicque ducem exercitum dimittere, obsidionem solvere ac ita cum paucis ad propria redire persuadet. Episcopus solutam obsidionem, dimissum cernens exercitum, apertis portis, cum magna ducem insequens milicia ex inproviso invadit. Dux cum suis, quos adhuc de tanto exercitu residuos habebat, tunc primo dolum sentiendo, non, ut assolet arma ex inproviso corripientibus accidere, mente turbatus, sed ex presentia hostium amplius ad virtutem animatus, arma sumit in hostemque ruit; viriliterque pugnantibus Alemannis, tandem ex parte Francorum comes Emicho, qui caeterorum primipilarius erat, letali sauciatus vulnere occubuit. Qua de re fracti animo Franci terga verterunt presidioque fugae se committunt. Quos fortissimus dux insecutus, occisis plurimis et captis, reliquos usque ad portas civitatis cum episcopo suo triumpho potitus fugavit. Cives, qui parentes et amicos in illa caede amiserant, tanta cordis amaritudine affecti erant, ut pene in proprium episcopum velut huius concussionis auctorem irruerent.
 

    Capitulum XIIII.

Idem etiam dux illustrissimus alia vice, dum predictus Albertus episcopus cum Lothario Saxonum duce aliisque principibus in magna et valida militum manu castrum Linburch in territorio Spirensi situm obsidione clausisset et iam, oppidanis fame et inedia astrictis, castrum pene ad deditionem coegisset, militem colligens supervenit predictosque principes obsidionem solvere fecit. Fertur pretaxatos oppidanos, dum fame laborarent, quid facto opus esset, consilium inisse; dumque alii et alii sic et sic consulerent, Olricum quendam de Horningen, natione Alemannum, vi mentis corporisque proceritate insignem, dixisse melius fore, ut pingues monachi - nam monachorum cenobium in eodem castro positum erat - ederentur, quam castrum propter ciborum inopiam hostibus traderetur. Quo dicto cognito monachi perculsi cibaria, quae reposita habebant, publicaverunt cunctosque ibidem manentes milites usque ad liberationem castri in his quibus poterant alimentis paverunt. Quid plura? Pretaxatus dux, ut breviter dicam, per omnia patrem induens, tam fidus principi miles, tam utilis avunculo amicus extitit, ut sua virtute honorem regni labe*factatum viriliter contra hostes decertando tam diu sustentaret, donec membra a capite suo dissidentia ad gratiam principis veniendo ad cor redirent. Accepit autem Heinrici Noricorum ducis filiam in uxorem, ex qua postmodum Fridericum gloriosissimum, qui inpresentiarum imperator est, et Iuditham, quae modo Matheo Lotharingiorum duci copulata noscitur, genuit.
 

    Capitulum XV.

Imperator Heinricus, revocatis in pacem qui ei oppositi erant principibus, libere potitus imperio, aput inferius Traiectum Fresiae urbem in pentecoste curiam celebravit. Ubi morbo correptus, rebus humanis exemptus, sepultisque ibidem interioribus, per ripam Rheni ad superiora deportatus in civitate Spira patribus suis appositus est.
 

    Capitulum XVI.

At imperatrix Mahtildis, Heinrici regis Anglorum filia, regalia in potestate sua habebat. Quam predictus Albertus Maguntinae aecclesiae archiepiscopus ad se vocavit falsisque promissionibus ad sibi tradenda regalia induxit.
 

    Capitulum XVII.

Igitur Albertus - nam id iuris, dum regnum vacat, Maguntini archiepiscopi ab antiquioribus esse traditur - principes regni in ipsa civitate Maguntina tempore autumpnali convocat, malorumque a duce Friderico sibi illatorum haut inmemor, cum predictus dux ad regnum a multis exposceretur, ipse Lotharium ducem Saxonum, virum tamen ex probitatis industria omni honore dignum, plus familiaris rei, quantum in ipso erat, quam communi commodo consulens, in regem a cunctis qui aderant principibus eligi persuasit. Quae res laudabiliter facta gravissimae tamen scissurae seminarium denuo fuit. Nam predictus princeps consilio eiusdem Alberti Maguntini episcopi, iuxta quod dicitur: Non missura cutem nisi plena cruoris hirudo, nondum odio in heredes imperatoris Heinrici saciati, Fridericum ducem fratremque suum Conradum persequitur. Cuius rei gratia castrum Noricum, ubi ipsi presidia posuerant et tamquam iure hereditario possidebant, adiuncto sibi Boemorum duce Ulrico et Baioariorum Heinrico obsidione clausit. Dux autem Boemorum, eo quod barbari, qui cum ipso venerant, nec Deum timentes nec hominem reverentes, omnia vicina depopulando nec etiam aecclesiis parcerent, a principe post aliquod tempus redire permissus est.
 

    Capitulum XVIII.

Itaque Fridericus dux fraterque suus Conradus militem colligunt ac data oppidanis die ac signo ipsi quadam die cum milicia sua castro appropinquant. Quod videntes oppidani, laeticiam cordis dissimulare non valentes, in voces magnas et cantus prorumpunt. Princeps, tutius iudicans alio in tempore prefatum castrum obsidione cingere quam infidae fortunae fidei se incaute committere, obsidionem solvit ac per Babenberch transiens in civitatem Herbipolim se contulit. Oppidani cum ingenti clamore descendentes castra iam vacua irruunt et, si qua ibi remanserant, diripiunt dominosque suos cum magna laeticia suscipientes in castrum ducunt. Duces oppidum ipsum victualibus aliisque necessariis muniunt; sicque regem insequentes, illo in civitate manente, tyrocinium, quod vulgo nunc turneimentum dicitur, cum militibus eius extra exercendo usque ad muros ipsos progrediuntur. Post haec Rhenum transeunt in Spirensique civitate, cuius populus eos ob fidelitatem imperatorum, qui ibidem humati sunt, tamquam eiusdem sanguinis consortes, devote susceperat, presidia collocant. Quam princeps iuncto sibi Alberto Maguntino obsidione circumdat multosque ibi dies consumens prevalere tunc non potuit.
 

    Capitulum XVIIII.

Porro Heinricus Noricorum dux, supra nominati Heinrici ducis filius, ob gratiam principis, cuius filiam Gerdrudim noviter in uxorem duxerat, Friderico duci, haut memor affinitatis, quae ex copula sororis suae Iudithae inter ipsos erat, bellum indicit; coadunatoque ex Baioaria non parvo milite Alemanniam ingressus non longe a Danubio super fluvium Werenza dictum castra posuit. Quo comperto sepe dicti duces etiam ipsi mili*tem colligunt nec longe ab eo castra metantur. At dux Noricorum missis exploratoribus, quod hostium robur sit, inquirit. Quibus redeuntibus et ea quae viderant enarrantibus suos consuluit, quidque facto opus sit, perquirit. Illi incautum fore, si hostes expectentur, iudicantes fugam consulunt. Tanta ergo cum festinatione Norici hostes tamquam sibi iam imminentes declinaverunt, ut pontis angustias suspectas habendo infidis predicti amnis procellis, qui ex multitudine ymbrium plus solito excreverat, incaute se committerent, ipsoque non tam transvadando quam transnatando periculose transmisso, ad propria cum rubore remearent.     Capitulum XX.

Alio itidem tempore predictus dux Heinricus Alemanniam ingressus ad propria ibi domicilia se contulit. Erat enim natione Alemannus, ex antiqua et nobilissima Gwelforum familia originem trahens ac per hoc multas possessiones ex ea parte, qua Pyreneos montes attingit Alemannia, iure hereditario habens, vir per omnia laudabilis, tam animi quam generis nobilitate insignis, in hoc solo facto tantum reprehensibilis. Missis itaque legatis ad Fridericum ducem Suevorum eum amice tamquam sororis suae maritum monet, ut ad gratiam principis redeat, durum esse dicens quempiam quantumcumque magnum vel probum principem totius imperii pondus solum sustinere; addit etiam huius negotii se, si monitis eius acquiescere vellet, fidum fore mediatorem. Ubi ergo et qua die simul conveniant oreque ad os de hoc familiarius conferant, monasterium quoddam Zwivelton dictum constituitur. Dux Fridericus nil perperam expectans ad predictum locum cum paucis venit. Ille vero non simpliciter ambulans, quo loco nocte cubare vellet, latenter exploravit. Itaque sole ad inferius hemisperium descendente, cum tenebrosis mentibus tenebrarum oportunitas se offerret, cubiculum, in quo dux iacebat, circumdatur, et quod non amicus, sed ut hostis advenerit, re et voce aperitur. Quid faceret? Quo se verteret? Arma corriperet? Sed pene nullum, quo iuvaretur, habuit. Fugeret? Sed nullum cubiculi meatum sciens fugae presidium non invenit. Dolum itaque cognoscens ad divinae tantum gratiae se vertit adiutorium. Qua opitulante per abdita quedam cubiculi penetralia tunc sibi primo quasi caelitus ostensa aecclesiam introivit, turrim, quae aecclesiae contigua erat, ascendit. Hostes cubiculum irrumpunt et non invento duce claustra etiam monachorum ingrediuntur cunctasque officinas ipsorum ferro perscrutantur. Phebo ab inferis redeunte superioremque acris regionem illuminare incipiente vicini quique fideles ducis, tam teterrimo cognito facto, aggregatim in adiutorium eius advolant. Hostibus adhuc secretiora claustri rimantibus ignemque minantibus, Fridericus suos de turre adventare prospiciens, iam securus factus, Heinricum ducem exposcit eumque sic affatur: 'Contra fas, bone dux, fecisti, qui me in pace vocatum, pacis non ferens signa, inimicum te potius quam amicum ostendisti; nec te ab hoc facto propriae famae revocavit honestas nec carnis, qua coniungimur, affinitas. Ne autem malum pro malo reddere videar, te tamquam amicum fideliter ammoneo, ne fideles meos, quos undique adventare cerno, expectes'. Excusatur tamen quibusdam hoc factum ducis non solum ex hoc, quod eo in tempore inimici fuerunt, iuxta illud:

Dolus an virtus quis in hoste requirat? sed et ex eo, quod pro fidelitate regni et rei publicae quiete principi eum tradere pacemque imperio instaurare volens hoc fecerit.
 

    Capitulum XXI.

Dissensio igitur inter Fridericum ducem Lothariumque imperatorem pene per X annos protracta imperium quiescere non permisit. Qualiter autem ad ultimum pacatum fuerit, et quot et quanta virtutum insignia Lotharius reliquerit, in priore hystoria dictum sufficiat. Verum silentio preterire nolumus, quod predictus princeps adversam nimis circa regni primordia fortunam sensit. Quidam enim Otto Maraviae comes ducatum Boemiae *affectans principem adiit eique magnam pecuniam promittens ad hoc, ut Boemiam secum intraret ibique eum ducem crearet, inclinavit. Quod Ulricus, qui eundem ducatum tunc forte habebat, impedire volens nullo principem obsequio a coepto revocare potuit. Igitur rex Saxoniam intrans militem instaurat ducensque secum Ottonem claustra silvarum, quae Boemiam et Saxoniam seiungunt, hyemali tempore ingreditur. Dux autem Boemiae Ulricus in ipsis silvarum abditis locis, septis undique silvis, super amniculum quendam castra posuit. Rex cum suis propter nimietatem nivium a recta via exorbitans ac per devia silvarum oberrans ad predictum amnem forte venit, suis viae labore nimio et inedia exhaustis quiescere volentibus; barbari turbatum cernentes amnem hostes in proximo esse presentiunt ex inprovisoque supervenientes Saxones, qui in prima acie erant, iam per nives deambulando fatigatos invadunt ac paucis per fugam elapsis, quibusdam captis, caeteros crudeliter occidunt. Videns hoc princeps suisque ex angustia viarum nullum presidium ferre valens, sevissima mentis amaritudine perculsus, rerum tamen, quas ab adolescentia gesserat, ac antiquae virtutis memoria quasi caelesti rore repletus in collem quendam cum paucis, quos adhuc residuos habebat, se recepit. Quem prefatus dux, suis in circuitu [ipsius] positis magnarumque arborum iactu et clausura reditum negantibus, tamquam clausum tenuit. Tandem Heinrico Saxoniae marchione, qui de sorore ducis natus cum rege advenerat, mediante ad pedes imperatoris satisfactionem offerens humiliter dux venit hominiumque sibi cum sacramento fidelitatis exhibens ducatum ab eo suscepit, captivos reddidit; sicque princeps, portatis secum eorum qui nobiliores erant funeribus, cum multo merore rediit.
 

    Capitulum XXII.
 

Inter caeteros nobilissimus marchio Saxoniae Albertus captus fuerat. Tanta vero strages Saxonum et precipue nobilium et illustrium virorum ibi facta fuit, ut perpetui odii inter Saxones et Boemos fomes tunc accensus nondum extinctus sit. Otto quoque, qui huius concussionis auctor fuerat, ambitionis suae penas luens ibidem necatus est. Sed, ut dicitur: Flebile principium melior fortuna sequetur,

sic et hunc principem melior fortuna secuta ad tantum apicem provexit, ut, sedatis omnium tempestatum motibus, cum triumpho et victoria de Italia rediens in ipsis montibus vivendi finem fecerit. Verum Fridericus dux, mortua uxore sua Iuditha dissensionis tempore, Friderici comitis de Sarburch, fratris Alberti episcopi; filiam Agnetem in uxorem duxit; ab eaque Conradum, qui palatinus comes Rheni nunc esse noscitur, et Clariciam Lodewici Turingiae comitis uxorem accepit.
 

    Capitulum XXIII.
 

Defuncto imperatore Lothario ac in monasterio Lutre, quod in eius proprio fundo situm est, humato, principes regni aput Galliae oppidum Confluentiam, ubi Mosella Rhenum influit, conveniunt et de eligendo principe consilium ineunt. Igitur Conradus Friderici ducis frater ab omnibus qui aderant exposcitur, ad regnumque levatus in palatio Aquis coronatur. Quod eo facilius fieri potuit, quod imperatoris Heinrici odium in mentibus plurium iam deferbuerat Albertusque Maguntinus archiepiscopus iam recenter vivendi finem fecerat. Accessit etiam ad huius negotii promotionem, quod Heinricus Noricorum dux pro nota superbiae pene omnium, qui in expeditione Italica cum Lothario imperatore fuerant, odium contraxerat.

Itaque Fridericus dux Maguntiam, quae tunc pastore suo orbata vacabat, venit omnesque tam clericos quam laicos ad hoc, ut Albertum iuniorem, uxoris suae, quam secundo acceperat, fratrem, eligerent, induxit, principe ad hoc corroborandum adscito. Qui patruum suum seniorem Albertum non exuens non bene gratus beneficiorum extitit nec plene fidum principi suo se exhibuit. Qualiter vero Heinricus dux *Noricorum predictae sublimationi principis contradixerit et quem finem ipse sortitus fuerit, quomodo etiam princeps tam de ipso quam de multis aliis triumphaverit, in priori hystoria dictum sufficiat.
 

    Capitulum XXIIII.

Circa idem tempus Iohannis regiae urbis imperatoris apocrisiarii, viri clarissimi, Romanorum principem adeunt, tam confederationis vinculum ob Rogerii Siculi insolentiam inter duo imperia, Hesperiae videlicet et Orientis, renovare cupientes quam in huius rei argumentum aliquam regalis sanguinis puellam filio suo Manuel in uxorem dandam postulantes. Princeps comparis suae sororem potius illo destinavit, in huiusque rei confirmationem venerabilem Herbipolensem episcopum Embriconem, virum prudentem et litteratum, in Greciam misit, Iohanne iam mortuo sedenteque in urbe filio suo predicto Manuel. Qui omnia sapienter et sollerter ordinans nuptias proxima post epiphaniam ebdomada in urbe regia celebrari cum fastu et decore regio persuasit; et ipse non paucis ibi diebus ad promotionem huius et aliorum regni negotiorum manens, dum remigando ad patriam redire cogitaret, multis Grecorum xeniis honoratus et oneratus, aput Aquilegiam vita decessit. Super his autem negotiis inter utrumque principem huiusmodi directae inveniuntur epistolae. Quae ne omnes ponerentur, compendium in causa fuit:
 

    Capitulum XXV.

Conradus Dei gratia Romanorum imperator augustus Iohanni eadem gratia Constantinopolitano imperatori salutem et fraternam dilectionem. Amicitiam, honorem et gloriam, ut parentes nostri, videlicet Romanorum imperatores, antecessores nostri, ad antecessores vestros, scilicet regnum et populum Grecorum, constituerunt, constituo et, sicut servaverunt, conservabo. Non est gens, regnum aut populus, qui non noverit nostrae Romanae rei publicae vestram novam Romam et dici et fore filiam, ex huius radice ramos et fructus eius processisse; propter quod hereditatem, quae a matre debetur filiae, constituimus aeternamque volumus, et eo amplius, quod, quae matri debetur, filiam velle cernimus, scilicet ut auctoritas materna precinat consilio, auxilio respondeat autem gloria et honore filiastina dilectio. Sint ergo res utriusque communes, utriusque amicus idem, idem inimicus, sive in terra sive in mari, et cognoscat ac timeat matris virtutem et valentiam, qui non honoraverit filiam, sive Normannus sive Siculus sive quis alter quicumque ubicumque. Neque enim obliti sumus vel ego vel principes imperii nostri quoscumque hostium nostrorum incursus vel invasiones in imperium et magnificentiam Romanam. Sed cum divina clementia subveniet, retribuemus unicuique ipsorum secundum multitudinem ipsorum maliciae. Videbit ergo et audiet universa regnorum latitudo, quam facili manu prosternentur latrones, qui insurrexerunt in utriusque imperii nostri monarchiam, quia cooperante Deo, si alas excutiemus, hostem modo volitantem capiemus et cordis eius eviscerabimus audaciam, quae modo extollitur contra utriusque imperii nostri honorem et gloriam. Conservamus igitur quae iusta et amicabilia sunt ad vos, eadem vos ad nos, et tanto studiosius, quanto per coniugium sororis dilectissimae coniugis nostrae, imperatricis videlicet nobilissimae, et filii tui confederati sumus propinquius. Verum quia de nostris hylarescere successibus dilectionis et nobilitatis tuae credimus experientiam, quid post discessum prudentissimorum apocrisiariorum tuorum in generali et sollempni curia cum universis imperii nostri principibus celebrata, cui eos interesse voluimus, Deo auxiliante actum sit, tibi sicut unico fratri nostro et amico dilectissimo dignum duximus intimare. Noveris igitur, quod omnes, qui imperium nostrum offendisse videbantur, cooperante Deo potenter nostro imperiali iure inclinavimus eosque in plenitudinem gratiae nostrae suscipientes universas imperii nostri partes habundanti pace ditavimus. Ad haec Francia, Hyspania, Anglia, Dania caeteraque regna imperio nostro adiacentia cottidiana legatione sua cum *debita reverentia et obsequio nos frequentant, ad ea quae imperii nostri mandata sunt se prompta esse tam obsidibus quam sacramentis affirmantes. Nolumus etiam latere discretionis tuae prudentiam, quod domnus papa totaque Apulia, Italia et Longobardia de die in diem adventum nostrum desiderant et, ut nostra eis imperiali subveniamus potentia, cum omni devotione expostulant. Huius rei gratia dilectissimum et precordialem imperii nostri principem Embriconem venerabilem Herbipolensem episcopum, amicum tuum, ad exquirendam domni papae voluntatem Romam direximus. Cognita vero ipsius circa nos voluntate, communicato principum nostrorum consilio, ea quae ad utriusque imperii nostri honorem spectant per karissimos et prudentes nuncios nostros, Robertum scilicet principem Capuanum, illustrem utique virum ac nobilem nobisque fidelem, necnon Albertum, dilectum capellanum nostrum et in fide constantem, tuae significamus nobilitati. Hos igitur tamquam nos audias et quae tibi dixerint, sicut decet excellentiam tuam et sicut de te speramus et credimus, ad effectum perducas, et honestos ac ydoneos apocrisiarios tuos una cum nunciis nostris sine dilatione ad nos remittas. Preterea de Reutenis, qui ad contemptum imperii nostri, occisis hominibus nostris, pecuniam nostram sibi usurpaverunt, sicut convenit in causa amici et propinqui tui, et sicut nobis scripsisti, ita facias. Militibus quoque imperii nostri, Alemannis scilicet, qui aput te sunt, sicut decet magnificentiam tuam, benignus existas. Nichilominus etiam te rogamus, ut hominibus imperii nostri, Teutonicis videlicet, qui Constantinopoli morantur, locum, in quem ad honorem Dei aecclesiam edificent, concedas, tum respectu divinae remunerationis, tum etiam interventu ac peticione nostrae dilectionis. Recordari quoque debet tua discretio, quod nos in litteris prioribus, per prefatum capellanum nostrum tuae nobilitati presentatis, hoc idem a te pro Dei amore et honore petivimus, quia, si ipse qui dat salutem regibus fuerit in medio nostri, certum est, quod non gaudebunt inimici nostri. Datum XVIII. Kalendas Marcii Ratisponae, in Christo feliciter. Amen.

Iohannes in Christo Deo fidelis rex porphirogenitus, sublimis, fortis, augustus, Cominos et imperator Romanorum, ad nobilissimum fratrem et amicum imperii mei. Nobilissime et dilecte amice imperii mei, rex. Littera tuae nobilitatis, fraterni affectus signum, ad nostram delata mansuetudinem per prudentissimum apocrisiarium nobilitatis tuae multa nos laeticia replevit. Nam bona tuae nobilitatis voluntas et cognationis amicabilis affectio et dilectio, quam demonstrasti et per litteras et per verba et per opera ipsa erga nostrum imperium, nostram consequenter pietatem totam toto animo ad tuum amorem pertraxit. Quare etiam diversos fidelissimorum et familiarissimorum hominum suorum ad tuam nobilitatem emisit, recommunicare per eos volens nobilitati tuae totis de causis, propter quas et mandasti et scripsisti ei. Vult enim cum Deo in omnibus amice sapere et cognationabiliter et fraterne ad tuam nobilitatem et omnia agere secundum quod videtur ei, quae ad honorem sunt nobilitatis tuae. Quia vero prudentissimus dux Venetiae Petrus Polanus mediator a nobilitate tua in his causis assumptus est, sicut vir bonus et fidelis ambabus partibus, et hoc nobis placere dignum visum est. De causa Apuliae et Longobardiae prudentissimis apocrisiariis nostris quae nobis visa sunt iussimus. Nam etsi quidam horum ad susceptionem magis nobilissimae cum Deo futurae nurus imperii mei missi sunt, tamen etiam communiter eis notum est imperii mei velle. De causa, quae facta est in Rossia, sicut imperio meo scripsisti, sicut convenit imperio meo facere in causa amici et propinqui sui, sic et feci. Sed de caballariis nobilitatis tuae, quod scripta tua nominatim comprehendebant, et magis de eo qui defecit in viventibus ex eis, sic fecit imperium meum, ut scripsisti. Vale, nobilissime amice imperii mei, rex.

Conradus Dei gratia vere Romanorum imperator augustus karissimo fratri suo Manuel porphirogenito Comiano , illustri et glorioso regi Grecorum, salutem et fraternam dilectionem. Nobilitatis tuae litteras, ut a tanto et tam caro amico nostro serenitati nostrae transmissas, *gratanter excepimus et viso earumdem tenore de incolomitate et sublimitate tua admodum gavisi sumus. Sed auditis a Nikoforo, tuae dilectionis prudenti apocrisiario, preter illa quae in litteris continebantur, quibusdam verbis duris et, ut verum fateamur, ab omni retro tempore inauditis et nostrae maiestatis, ultra quam lingua explere valeat, perturbata est mansuetudo, et est ammirata universa imperii nostri latitudo. Unde vel a quo hoc tam amarum verbum processerit, presertim cum inter caetera huius mundi regna Grecorum regnum omni sapientia et discretione hactenus floruerit, admodum mirati sumus. Si enim idem nuncius tuus Nikoforus unicum filium nostrum Heinricum in presentia nostra morti dedisset, ad maiorem iram maiestatis nostrae animum provocare non poterat. Cumque iam per triduum in hoc acervo laborasset et rigorem nostri animi nullo ingenio nullaque sapientia ad suam voluntatem inflectere potuisset, vix tandem quarto die aliis verbis dulcioribus excellentiam nostram exhylaravit nostraeque furore indignationis mitigato nobilitatis tuae voluntatem nobis aperuit. Et quoniam ita nunc est et esse debet, quod tu, amicorum amicissime, uxorem accipies dilectissimam filiam nostram, sororem videlicet nobilissimae contectalis nostrae, volumus, ut insit aeternum fedus perennis amicitiae, quam videlicet amicitiam presente apocrisiario tuo ore et manuscripto firmari iussimus, ita videlicet, ut et amici amicorum tuorum et inimici simus inimicorum tuorum. Proinde certa sit prudentia tua, quod, si tuae nobilitati undecumque aliqua molestia vel iniuria fuerit illata, non hanc tibi tantum, sed etiam nobis factam iure dilectionis reputamus, quoniam virtutis tuae nobilitas et maxime generosi sanguinis, quo in pignus perpetuae dilectionis confederati sumus, propinquitas nos invitat, ut te tamquam filium karissimum totius ulnis caritatis amplectamur et cuncta quae tibi placita sunt libenti animo faciamus. In qua re iustum arbitramur, ut eandem amicitiam nobis et imperio nostro firmari facias, ut, completis omnibus honorifice, utrique imperio debitus honor exinde deferatur et pax et nomen Christi per universum mundum inde magnificetur. Porro de quingentis militibus, quos nobilitas tua petiit, hoc tibi respondemus, quod non solum quingentos, sed etiam duo vel tria milia, si necesse habueris, tibi mittemus et, quod magis est, antequam detrimentum aliquod honoris tui pati [te] videremus, elaborata totius imperii nostri fortitudine in propria persona tibi, sicut precordiali filio et fratri carissimo, deficere et deesse non possemus. Preterea scripsit nobis tua nobilitas, quod magnos et caros nuncios sinceritati tuae mitteremus; in quo voluntati tuae acquievimus, quoniam quos cariores habuimus excellentiae tuae transmisimus, scilicet carissimum et precordialem nostrum Embriconem venerabilem Wirziburgensem episcopum, illustrem et magnum imperii [nostri] principem, qui est cor nostrum et anima nostra, necnon dilectissimum nostrum Robertum, illustrem et nobilem principem Capuanum. Misimus etiam quasi utrasque manus nostras germanos duos fratres, scilicet fratrem Bernonem, virum sapientem et religiosum, et fratrem ipsius Riwinum, qui nobis valde carus est et familiaris, et nobilem et honorandum principem imperii nostri Rogerium, illustrem comitem de Ariano, cuius fidem et constantiam sepius experti sumus, et Gualterum fidelem nostrum. Istis itaque ea quae in litteris non continentur industriae tuae referenda commisimus, quorum verbis fidem adhibeas et quae tibi dixerint tamquam a nobis dicta credas. De Ruthenis vero, pro quibus patri tuo divae recordationis Iohanni imperatori per fidelissimum capellanum nostrum Adalbertum et per comitem Alexandrum de Gravina scripsimus, et de loco, in quo nostris Teutonicis ad honorem Dei aecclesiam edificare volumus, et de nobilibus baronibus Apuliae, Alexandro videlicet Clarimontis, Philippi de Surris et Heinrico comite et Senne Pustellis, ille noster precordialis Wirciburgensis episcopus et caeteri familiares nostri voluntatem nostram tibi referent; quibus tamquam nobis credas. Super his omnibus fidelem apocrisiarium tuum Nikoforum, licet in principio legationis suae nos conturbaverit, tibi attentius commendamus, et quia constanter perduravit, ut eum remuneres, rogamus. Vale.

De hoc hactenus.
 

    Capitulum XXVI.

Creverat autem Fridericus Friderici strennuissimi ducis filius miliciaeque cingulum iam sumpserat, nobilis patris futurus heres nobilior. Igitur bonae indolis virtutem non dissimulans, educatus, ut assolet, ludis militaribus, ad seria tandem tyrocinandi accingitur *negotia, patre adhuc vivente terramque suam plenarie tenente. Nam et comitem quendam nobilem Heinricum de Wolfradeshusen hostem denuncians Baioariam cum magna militum copia ingreditur. Norici et maxime comites et nobiles, velut tyrocinium celebraturi, quod modo nundinas vocare solemus, in predicti comitis castro se recipiunt. Itaque strennuissimus superveniens adolescens Noricos ante murum stantes ipsumque armatos expectantes non ut iocando, sed ut rem seriam agendo viriliter aggressus est, diuque et fortiter utrisque pugnantibus, tandem, ut hostes castro se reciperent, coegit. Versis in fugam Noricis ac ex angustia portarum artatis, comes quidam Conradus de Dachowe, tunc nobilis comes, postea dux factus Croatiae et Dalmatiae; qui incautis extra remanserat, ab hostibus circumdatus capitur; sicque adolescens prefatum ducens comitem ad propria cum victoria revertitur. Cumque a multis sibi suaderetur, ut pecuniam magnam ab eo extorqueret, ipse ex innata sibi nobilitate pravorum declinavit consilia. Nam, sicut fortiter captum, sic eum liberaliter dimissum ad propria redire sine pecuniae exactione permisit.
 

    Capitulum XXVII.

Post haec Conrado duci, supradicti Berhtolfi ducis filio, bellum indicit, captoque supra memorato Alemanniae oppido Turego, presidia ibidem posuit. Dehinc iunctis sibi etiam quibusdam de Baioaria nobilibus prefati ducis terram cum magna manu militum introivit atque ad ultima pene Alemanniae procedens ad Zaringen usque, eiusdem ducis castrum, pervenit, nullo sibi obviante vel resistere valente. Non multo post etiam arcem ipsius quandam, quae cunctis adhuc cernentibus inexpugnabilis esse videtur, cepit et expugnavit ac contra multorum opinionem fortissimum et ditissimum ducem tam acriter debellavit, ut ad patrem patruumque suum supplicem eum venire ac pacem petere cogeret. Haec et alia tam ardua in ipsa puerili aetate gessit negotia, ut non inmerito cum multorum stupore de ipso dici posset illud evangelii: Quis putas puer iste erit?
 

    Capitulum XXVIII.

His diebus Arnaldus quidam religionis habitum habens, sed eum minime, ut ex doctrina eius patuit, servans, ex aecclesiastici honoris invidia urbem Romam ingreditur ac senatoriam dignitatem equestremque ordinem renovare ad instar antiquorum volens totam pene Urbem ac precipue populum adversus pontificem suum concitavit. Unde ad eorumdem temeritatis vel potius fatuitatis corroborationem ab eis ad principem [suum] destinatum tale scriptum invenitur:
 

    Capitulum XXVIIII.

Excellentissimo atque preclaro Urbis et orbis totius domino, Conrado Dei gratia Romanorum regi semper augusto senatus populusque Romanus salutem et Romam imperii felicem et inclitam gubernationem. Regali excellentiae per plurima iam scripta nostra facta et negotia diligenter exposuimus, quomodo in vestra fidelitate permaneamus ac pro vestra imperiali corona exaltanda et omni modo augenda cottidie decertamus. Ad quae quia regalis industria, ut postulavimus, rescribere dignata non fuit, plane tamquam filii et fideles de domino et patre satis miramur. Nos enim quidquid agimus pro vestra fidelitate et honore facimus. Et quidem regnum et imperium Romanum, vestro a Deo regimini concessum, exaltare atque amplificare cupientes, in eum statum, quo fuit tempore Constantini et Iustiniani, qui totum orbem vigore senatus et populi Romani suis tenuerunt manibus, reducere, senatu pro his omnibus Dei gratia restituto, et eis, qui vestro imperio semper rebelles erant quique tantum honorem Romano imperio subripuerant, magna ex parte conculcatis, quatinus ea quae cesari et imperio pertinent per omnia et in omnibus obtineatis, vehementer atque unanimiter satagimus atque studemus. Et ob huius rei effectum bonum principium ac fundamentum fecimus. Nam pacem et iusticiam omnibus eam volentibus observamus, fortitudines, id est turres et domos potentum Urbis, qui vestro imperio una cum Siculo et papa resistere parabant, cepimus et quasdam in vestra fidelitate tenemus, quasdam vero subvertentes solo coequavimus. Sed *pro his omnibus, quae vestrae dilectionis fidelitate facimus, papa, Fraiapanes et filii Petri Leonis, homines et amici Siculi, excepto Iordano nostro in vestra fidelitate vexillifero et adiutore, Tolomeus quoque et alii plures undique nos inpugnant, ne libere, ut decet, imperialem regio capiti valeamus imponere coronam. At nos, quoniam amanti nullus labor gravis est, licet inde plurima dampna sustineamus, pro vestro amore et honore gratanter patimur. Scimus namque nos a vobis proinde premium sicut a patre accepturos vosque in eos sicut in imperii hostes vindictam daturos. Cum tanta igitur nostra in vobis fidelitas sit tantaque pro vobis sustineamus, precamur, ne spes ista nobis deficiat, neu regia dignitas nos, vestros fideles et filios, despiciat; neque, si in regalibus auribus aura sinistra de senatu et nobis flaverit, in eam intendat aut respiciat, quia, qui de nobis vestrae altitudini mala suggerunt, de vestra et nostra, quod absit, dissensione laetari volunt et utrosque, ut soliti sunt, callide opprimere moliuntur. Sed circa haec, ne fiant, regalis prudentia, ut decet, sollicita sit et provida, reminiscaturque vestra sollertia, quot et quanta mala papalis curia et dicti quondam cives nostri imperatoribus, qui fuerunt ante vos, fecerint; et nunc deteriora vobis cum Siculo facere temptaverunt; sed nos Christi gratia in vestra fidelitate viriliter eis resistimus ac plures ex illis ab Urbe sicut pessimos hostes imperii, ut sunt, pepulimus. Appropinquet itaque nobis imperialis celeriter vigor, quoniam quidquid vultis in Urbe obtinere poteritis et, ut breviter ac succincte loquamur, potenter in Urbe, quae caput mundi est, ut optamus, habitare, toti Italiae ac regno Teutonico, omni clericorum remoto obstaculo, liberius et melius quam omnes fere antecessores vestri dominari valebitis. Sine mora ergo, precamur, ut veniatis et interim de statu vestro, quem semper desideramus salubrem et prosperum, de his regalibus litteris aut nunciis nos laetificare dignemini. Sumus enim per omnia vestrae voluntati semper obtemperare parati. Sciatis preterea, quia pontem Mulvium extra Urbem parum longe, per tempora multa pro imperatorum contrario destructum, nos, ut exercitus vester per eum transire queat, ne Petri Leonis per castellum Sancti Angeli vobis nocere possint, ut statuerant cum papa et Siculo, magno conamine restauramus, et in parvi temporis spacio muro fortissimo et silicibus iuvante Deo complebitur. Concordiam autem inter Siculum et papam huiusmodi esse accepimus. Papa concessit Siculo virgam et anulum, dalmaticam et mitram atque sandalia, et ne ullum mittat in terram suam legatum, nisi quem Siculus petierit; et Siculus dedit ei multam pecuniam pro detrimento vestro et Romani imperii, quod Dei gratia vestrum existit. Haec omnia sollicite vestra animadvertat, optime rex, prudentia.

Rex valeat, quidquid cupit optineat super hostes,

Imperium teneat, Romae sedeat, regat orbem,

Princeps terrarum ceu fecit Iustinianus.

Cesaris accipiat cesar, quae sunt sua presul,

Ut Christus iussit, Petro solvente tributum.

Nos de caetero, legatos nostros, precamur, ut benigne recipiatis et quod vobis dixerint credatis, quia scribere cuncta nequivimus. Sunt enim nobiles viri, Guido senator, Iacobus filius Sixti procuratoris et Nycolaus, eorum socius.

At christianissimus princeps huiusmodi verbis sive neniis prebere aures abnuit, quin immo venientes ad se ex parte Romanae aecclesiae viros magnos et claros, quorum unus Guido Pisanus, eiusdem curiae cardinalis et cancellarius, erat, renovationemque antiquorum privilegiorum suorum postulantes honorifice suscepit et honeste dimisit.
 

    Capitulum XXX.

Ea tempestate ubique terrarum bellorum turbine orbem replente fermeque totum imperium seditionum motibus involvente - nam et in Alemannia inter predictum adolescentem Fridericum et prenominatum ducem Conradum hoc dissensionis malum agitabatur; in Baioaria inter Heinricum Leopaldi marchionis filium, eiusdem terrae ducem, et item Heinricum Ratisponensem episcopum gravissimum bellum excitatum in dies augmentabatur; in Belgica Gallia viris magnis et egregiis Alberone Treverorum *archiepiscopo et Heinrico Namucense comite debellantibus omniaque preda et incendio commiscentibus, maximum rei publicae dispendium expectabatur; Polunia quatuor fratribus, tribus cum quarto pro ducatu contendentibus, maximam effusionem sanguinis minabatur, caeteris quoque imperii provinciis huius mali non extorribus, - repente per dexteram excelsi tanta facta est mutatio, ut, sopitis omnibus his bellorum tempestatibus, in brevi totam terram quiescere et innumerabiles ex Gallia et Germania contra inimicos crucis crucibus acceptis miliciam profiteri cerneres. Sed, antequam huius tam inauditae mutationis hystoriam attingamus, pauca de priori turbulentia premittenda sunt.
 

    Capitulum XXXI.

Igitur eo tempore, quo predictus Heinricus Noricorum dux cum prenominato Heinrico Ratisponensium episcopo civibusque suis ac Stirensi marchione Odoacro gravissimam guerram agitabat, quidam milites de Orientali marchia egressi Pannoniam latenter ingrediuntur ac noctu castrum Bosan, quod olim imperator Heinricus obsidione cinxerat, ex inproviso aggressi capiunt, quibusdam comprehensis, nonnullis occisis, aliis per fugam elapsis. Quod audiens Ungariae rex Geiza, Beli regis filius, premissis quibusdam comitibus suis, qui, quare vel qualiter hoc factum fuerit, inquirerent, ipse eosdem subsecutus ad liberationem castri cum magna Ungarorum properat multitudine. Comites, qui precesserant, ab oppidanis, cuius rei causa tam gravem regi intulerint iniuriam, sollerter percunctantur. Qui responderunt se nec pro Romanorum principe nec pro duce suo hoc fecisse, sed pro domino suo Boricio. Erat autem Boricius Colomanni quondam regis Ungariae filius, predictum regnum Ungariae, ut in prioribus cronicis dictum est, iure hereditario repetens ac ob hoc adipiscendum utrosque principes, Romanorum scilicet ac Grecorum, frequenter sollicitans multosque ex militibus nostris ad favorem suum pecunia inducens. Igitur rex Ungariae superveniens castraque ponens oppidum cinxit, diversis instrumentis tormentorumque generibus adhibitis ac sagittariis oppido circumfusis. Teutonici, eo quod dux in superioribus Baioariae partibus moraretur, princeps vero in remotis regni maneret locis, cum nullum liberationis suae solatium haberent, de facienda cum Ungaris pace pertractare incipiunt. Ita, ne multis morer, mutuo colloquentes, accepto a rege sub iureiurando promisso trium milium librarum in pondere, castrum sibi reddunt, ipsique ad propria redeunt. Rex autem Ungarorum dampnum sibi a Teutonicis illatum graviter ferens, ducem Noricum habens suspectum hostem denunciat exercitumque maximum per totam regni sui latitudinem colligit. Sed antequam de egressione huius gentis dicamus, breviter quedam de ipsius terrae situ nationisque ritu prelibanda videntur.
 

    Capitulum XXXII.

Haec enim provincia, eo quod circumquaque silvis et montibus et precipue Apennino clauditur, ex antiquo Pannonia dicta, intus planitie campi latissima, decursu fluminum et amnium conspicua, nemoribus diversarum ferarum generibus plenis conserta, tam innata amenitate faciei laeta quam agrorum fertilitate locuples esse cognoscitur, ut tamquam paradysus Dei vel Egyptus spectabilis esse videatur. Habet enim pulcherrimum, ut dixi, naturaliter spectaculum, sed ex barbarae gentis ritu menium vel aedium rarum ornatum terminosque non tam montium vel silvarum quam cursu maximorum fluviorum septos. Attingitur ab oriente, ubi Sowa famosus fluvius Danubio recipitur, Bulgaria, ab occidente Maravia et Orientali Teutonicorum marchia, ad austrum Croatia, Dalmatia, Hystria vel Carinthia, ad septentrionem Boemia, Polunia, Rutenia, inter austrum et orientem Rama, inter aquilonem et item orientem Pecenatorum et Falonum maximam venationum copiam habente, sed vomere ac rastro pene experte campania. Crebras vero barbarorum irruptiones passa, haut mirum, si moribus aut lingua agrestis manet et insulsa. Nam primo, quod alibi latius a nobis dictum est, Hunorum, qui iuxta Iordanum ex incubis et meretricibus orti fuerant, direptioni patuit, postmodum Avarorum crudis et immundis carnibus vescentium conculcationi, ad ultimum Ungarorum a Scythia egressorum, qui et adhuc eam incolunt, relicta est possessioni. Sunt autem predicti Ungari facie tetri, profundis oculis, statura humiles, moribus et lingua barbari et feroces, ut iure fortuna culpanda vel potius divina pacientia sit admiranda, quae, ne dicam hominibus, sed talibus hominum monstris tam delectabilem exposuit terram. In hoc tamen Grecorum imitantur sollertiam, quod nullam rem magnam sine crebra et longa consultatione adgrediuntur. Denique cum vilissima in vicis vel oppidis ibi, id est ex cannis tantum, rara ex lignis, rarissima ex lapidibus habeantur habitacula, toto estatis vel autumpni tempore papiliones inhabitant; ad curiam regis sui, singulis ex primoribus sellam secum portantibus, conveniunt ac de suae rei publicae statu pertractare et discutere non negligunt, hyemis algore in domiciliis, quae habent, id ipsum facientes. At omnes sic principi suo obsecuntur, ut unusquisque, ne dicam manifestis illum contradictionibus exasperare, sed et occultis susurriis lacerare nefas arbitretur. Hinc est, ut, cum predictum regnum per LXX vel amplius divisum sit comitatus, de omni iusticia ad fiscum regium duae lucri partes cedant, tercia tantum comiti remaneat, nullusque in tam spacioso ambitu, rege excepto, monetam vel theloneum habere audeat. Quod si aliquis ex comitum ordine regem vel in modico offenderit vel etiam de hoc quandoque non iuste infamatus fuerit, quilibet infimae condicionis lixa a curia missus eum, licet satellitibus suis stipatum, solus comprehendit, in vinculis ponit, ad diversa tormentorum genera trahit. Nulla sententia a principe, sicut aput nos moris est, per pares suos exposcitur, nulla accusato excusandi licentia datur, sed sola principis voluntas aput omnes pro ratione habetur. Si quando vero exercitum rex ducere voluerit, cuncti sine contradictione quasi in unum corpus adunantur; coloni quidem, qui in vicis morantur, novem decimum, vel etiam septem octavum vel infra, si necesse fuerit, cum subpellectili ad bellum necessaria instruunt, caeteris pro cultura terrae domi relictis. Qui vero de militum ordine sunt, nulla occasione nisi gravissima domi remanere audebunt. At in ipsa regis acie hospites, quorum ibi magna copia est et qui aput eos principes dicuntur, latus principis ad muniendum ambiunt. Omnes pene tetri tetris in armis procedunt, nisi quod iam ab hospitibus, quos nunc solidarios dicimus, educati vel ab eisdem etiam geniti, quandam, non innatam, sed quasi extrinsecus affixam virtutem trahentes, principes tantum et hospites nostros impugnandi peritia armorumque splendore imitantur. Sed de predictae gentis ritu haec dicta sufficiant.
 

    Capitulum XXXIII.

Igitur rex ad portam Mesiam LXX pugnatorum milia vel amplius habens erupit, in campoque inter portam prefatam et fluvium Lithahe, qui Teutonica lingua Virvelt, quod nos vacantem campum dicere possumus, castra posuit. Dux etiam cum suis non longe ex altera parte eiusdem fluvii, qui imperii Romani et regni illius ex uno Danubii latere - nam ex altero Maraha fluvius - limes est, suos convocans, itidem castra metatur, missis exploratoribus, qui statum hostium diligenter inquirendo ediscerent. Altera die rex in predicto campo ad quandam ligneam aecclesiam accedit, ibique ab episcopis - nam eo usque in puerilibus annis positus nondum militem induerat - accepta sacerdotali benedictione ad hoc instituta armis accingitur. Post haec acies ordinat, militem instaurat, positis in capite duabus alis, in quibus sagittarii, quatinus vim hostium eminus repellerent, erant, et e regione una magna acie, cui avunculus suus Bela dux preerat, in propria legione, ut aiunt, plus quam XII milia equitum retinens. Dehinc fluvium Litahe ex inproviso, exploratoribus ducis non bene, propter quod missi erant, observantibus, transvadando permeat, apposito mox in vicinis igne. Dux itidem acies instituerat et iam, quid facto opus esset, consultabat, frustra exploratores, qui aut dolo aut pigricia tardabant, expectans. Cumque alii pugnandum, nonnulli ex alio latere amnis Viscahe super quem residebat a termino ad duo tantum Teutonica miliaria distantem, expectandum atque robur hostium melius explorandum consulerent, subito fumus apparens ignis et hostium certum signum dedit, quibusdam ex nostris putantibus ac dicentibus ab hostibus in fugam versis propria castra ignibus data esse. Itaque dux - est enim manu fortis, mente audax, *sed morae impaciens - subito arma corripit et, secus quam disciplina militaris et ordo exposcit, non pedetemptim incedens, sed precipitanter advolans in hostem ruit, suis gregatim adventantibus et dirupto legionum ordine confuse venientibus. Denique ex prepetis cursus nimia velocitate sagittariorum impetum, qui in duabus precedentibus alis positi erant, prevenit ac illas cum duobus comitibus, qui eisdem preerant, ferme funditus delevit. Post haec illas duas magnas acies, regis scilicet et avunculi sui ducis, impegit, ex regis legione nullo egrediente, sed tamquam in modum silvae fixa immobiliter manente. Iam iam Ungari de fuga cogitabant dorsaque vertere volebant, et ecce Teutonici, qui in posterioribus alis ducem suum sequebantur, fugam ineunt, duce ignorante vel ea quae fiebant ex pulveris multitudine, qui illis in partibus siccitatis tempore maximus esse solet, conspicere non valente. Barbari tunc primo vires sumunt ducique tamquam a suis destituto circumfunduntur. Dux tunc demum terga hosti dare compellitur ac tam pugnacis dexterae quam pulveris aerem obducentis beneficio belli periculis exemptus in vicinum oppidum Hyenis, quod olim a Romanis inhabitatum Favianis dicebatur, declinavit. Ungari usque ad predictum fluvium tantum Viscahe hostes persequentes ad propria redeunt. Cecidit in hoc prelio virorum nobilium et illustrium pars magna, vulgi vero multitudo innumerabilis, maior tamen, ut dicitur, ex Ungaris. Cuius rei et tam dedecoris facinoris ultio nondum facta Deo opitulante a victrice presentis imperatoris dextera futura expectatur.
 

    Capitulum XXXIIII.

Circa idem tempus Rogerius Siculus, aptatis in Apulia, Calabria, Sicilia triremibus et biremibus, quas modo galeas seu sagitteas vulgo dicere solent, aliisque navibus bellicis onerariis, classem in Greciam destinat, prefectis eis ducibus strennuis et in navali prelio gnaris. Armatis itaque navibus Greciae fines ingrediuntur ac Mutino sine inpedimento gravique negotio capto ad Gurfol usque, fortissimum Greciae castrum, procedunt. Quod dum nulla capere vi prevalerent, ad dolos et ingenia se vertunt. Igitur premissis quibusdam, ut dicitur, qui se quempiam mortuum humandi gratia deferre simularent - est enim in predicta arce castri, sicut Grecis mos est, congregatio clericorum seu monachorum -, idem castrum irruunt, arcem occupant, Grecis eiectis presidiisque suis ibidem locatis. Inde ad interiora Greciae progressi Corinthum, Thebas, Athenas, antiqua nobilitate celebres, expugnant ac maxima ibidem preda direpta opifices etiam qui sericos pannos texere solent ob ignominiam imperatoris illius suique principis gloriam captivos deducunt. Quos Rogerius in Palermo Siciliae metropoli collocans artem illam texendi suos edocere precepit, et exhinc predicta ars illa, prius a Grecis tantum inter Christianos habita, Romanis patere coepit ingeniis. Sed ut ad id, unde paulisper digressi fuimus, stilus redeat, de pacis serenitate, quae post hanc orbis conflictationem contra multorum opinionem subito reluxit, breviter aliqua dicenda erunt.
 

    Capitulum XXXV.

Eugenio in urbe Roma sedente, Conrado in eadem, Lodewico in occidentali Francia regnantibus, imperante in urbe regia Manuel, Hierosolimis Folkone, Lodewicus dum occultum Hierusalem eundi desiderium haberet, eo quod frater suus Philippus eodem voto astrictus morte preventus fuerat, diutius protelare nolens propositum, quibusdam ex principibus suis vocatis, quid in mente volveret, aperuit. Erat illo in tempore in Gallia cenobii Clarevallensis abbas quidam Bernhardus dictus, vita et moribus venerabilis, religionis ordine conspicuus, sapientia litterarumque scientia preditus, signis et miraculis clarus. Hunc principes vocandum, ab eoque, quid de hac re fieri oporteret, tamquam a divino oraculo consulendum decernunt. Vocatur prefatus abbas, consiliumque ipsius super predicti exposcitur principis voluntate. Ille de tam grandi negotio ex propriae auctoritatis arbitrio responsum dare frivolum iudicans, ut ad Romani pontificis audientiam et examen deferatur, optimum esse respondit. Itaque missa ad Eugenium legatione totum illi negotium aperitur. Qui antecessorum suorum exempla revolvens, quod videlicet *Urbanus huiusmodi occasione transmarinam aecclesiam duasque patriarchales sedes, id est Antiochiam et Hierosolimam, ab obedientia Romanae sedis scissas in pacis unitatem receperit, votis predicti regis pro dilatando Christianae religionis ritu annuit, auctoritate predicandi animosque cunctorum ad hoc commovendi prenominato abbati, qui aput omnes Galliae ac Germaniae populos ut propheta vel apostolus habebatur, concessa. Unde eius scriptum tale ad regem principesque suos directum invenitur:
 

    Capitulum XXXVI.

Eugenius episcopus, servus servorum Dei, karissimo in Christo filio Lodewico, illustri et glorioso Francorum regi, et dilectis filiis principibus et universis Dei fidelibus per Galliam constitutis salutem et apostolicam benedictionem. Quantum predecessores nostri Romani pontifices pro liberatione orientalis aecclesiae laboraverint, antiquorum relatione didicimus et in gestis eorum scriptum repperimus. Predecessor etenim noster felicis memoriae papa Urbanus tamquam tuba caelestis intonuit et ad ipsius deliberationem sanctae Romanae aecclesiae filios de diversis mundi partibus sollicitare curavit. Ad ipsius siquidem vocem ultramontani et precipue Francorum regni fortissimi et strennui bellatores et illi etiam de Italia caritatis ardore succensi convenerunt et maximo congregato exercitu, non sine magna proprii sanguinis effusione, divino eos auxilio comitante, civitatem illam, in qua salvator noster pro nobis pati voluit et gloriosum ipsius sepulchrum passionis suae nobis memoriale dimisit, et quam plures alias, quas prolixitatem vitantes memorare supersedimus, a paganorum spurcicia liberarunt. Quae per gratiam Dei et patrum vestrorum studium, qui per intervalla temporum eas defendere et Christianum nomen in partibus illis dilatare pro viribus studuerunt, usque ad nostra tempora a Christianis detentae sunt, et aliae urbes infidelium ab ipsis viriliter expugnatae. Nunc autem nostris et ipsius populi peccatis exigentibus, quod sine magno dolore et gemitu proferre non possumus, Edissa civitas, quae nostra lingua Rohais dicitur, quae etiam, ut fertur, cum quondam in oriente tota terra a paganis detineretur, ipsa sola sub Christianorum potestate Domino serviebat, ab inimicis crucis Christi capta est, et multa Christianorum castella ab ipsis occupata. Ipsius quoque civitatis archiepiscopus cum clericis suis et multi alii Christiani ibidem interfecti sunt, et sanctorum reliquiae in infidelium conculcationem datae sunt et dispersae. In quo quantum aecclesiae Dei et toti Christianitati periculum immineat, et nos cognoscimus et prudentiam vestram latere non credimus. Maximum namque nobilitatis et probitatis indicium fore cognoscitur, si ea quae patrum strenuitas acquisivit a vobis filiis strennue defendantur. Verumtamen, si, quod absit, secus contigerit, patrum fortitudo in filiis imminuta probatur. Universitatem itaque vestram in Domino commonemus, rogamus atque precipimus et in peccatorum remissionem iniungimus, ut qui Dei sunt et maxime potentiores et nobiles viriliter accingantur et infidelium multitudini, quae se tempus victoriae super nos adeptam laetatur, sic occurrere et aecclesiam orientalem, tanta patrum vestrorum, ut prediximus, sanguinis effusione ab eorum tyrannide liberatam, ita defendere et multa captivorum milia confratrum nostrorum de ipsorum manibus eripere studeatis, ut Christiani nominis dignitas vestro tempore augeatur et vestra fortitudo, quae per universum mundum laudatur, integra et illibata servetur. Sit vobis etiam in exemplum bonus ille Mathatias, qui pro paternis legibus conservandis se ipsum cum filiis et parentibus suis morti exponere et quicquid in mundo possidebat relinquere nullatenus dubitavit atque tandem divino cooperante auxilio, per multos tamen labores, tam ipse quam sua progenies de inimicis viriliter triumphavit. Nos autem vestrorum quieti et eiusdem aecclesiae destitutioni paterna sollicitudine providentes illis, qui tam sanctum tamque pernecessarium opus et laborem devotionis intuitu suscipere et perficere decreverint, illam peccatorum remissionem, quam prefatus predecessor noster papa Urbanus instituit, auctoritate nobis a Deo concessa concedimus et confirmamus atque uxores et filios eorum, bona quoque et possessiones sub sanctae aecclesiae, nostra etiam et archiepiscoporum, episcoporum et aliorum prelatorum aecclesiae Dei protectione manere decernimus. Auctoritate etiam apostolica prohibemus, ut de omnibus, quae, cum crucem acceperint, quiete possederint, nulla deinceps questio moveatur, donec de ipsorum reditu vel obitu certissime cognoscatur. Praeterea, quoniam illi *qui Domino militant nequaquam in vestibus preciosis nec cultu formae nec canibus vel accipitribus vel aliis quae portendant lasciviam debent intendere, prudentiam vestram in Domino commonemus, ut, qui tam sanctam opus incipere decreverint, ad haec non intendant, sed in armis, equis et caeteris, quibus infideles expugnent, totis viribus studium et diligentiam adhibeant. Quicumque vero aere premuntur alieno et tam sanctum iter puro corde inceperint, de preterito usuras non solvant, et si ipsi vel alii pro eis occasione usurarum astricti sunt sacramento vel fide, apostolica eos auctoritate absolvimus. Liceat eis etiam terras sive caeteras possessiones suas, postquam commoniti propinqui sive domini, ad quorum feudum pertinent, pecuniam commodare aut noluerint aut non valuerint, aecclesiis vel personis aecclesiasticis vel aliis quoque fidelibus libere sine ulla reclamatione inpignerare. Peccatorum remissionem et absolutionem iuxta prefati predecessoris nostri institutionem omnipotentis Dei et beati Petri apostolorum principis auctoritate nobis a Deo concessa talem concedimus, ut, qui tam sanctum iter devote inceperit et perfecerit sive ibidem mortuus fuerit, de omnibus peccatis suis, quibus corde contrito et humiliato confessionem susceperit, absolutionem obtineat et sempiternae retributionis fructum ab omnium remuneratore percipiat. Data Vetralle, Kal. Decembris.
 

    Capitulum XXXVII.

Igitur, ut ad narrationis seriem redeamus, Bernhardus abbas venerabilis concessa sibi apostolicae sedis auctoritate non abusus gladio verbi Dei fortiter accingitur, ac excitatis ad transmarinam expeditionem multorum animis, tandem curia generalis aput Verzelacum Galliae oppidum, ubi beatae Mariae Magdalenae ossa recondita sunt, indicitur, convocatis ex diversis Galliae provinciis obtimatibus virisque illustribus. Ibi Lodewicus Francorum rex crucem a pretaxato abbate cum multa mentis alacritate sumens miliciam transmarinam professus est cum Theodorico Flandrense et Heinrico Theobaldi Blesensis filio comitibus aliisque de regno suo baronibus virisque nobilibus.
 

    Capitulum XXXVIII.

Inter haec Radolfus monachus, vir quidem religionis habitum habens religionisque severitatem sollerter imitans, sed litterarum noticia sobrie imbutus, eas partes Galliae quae Rhenum attingunt ingreditur multaque populorum milia ex Agrippina, Maguntia, Warmatia, Spira, Argentina aliisque vicinis civitatibus, oppidis seu vicis ad accipiendam crucem accendit, hoc tamen doctrinae suae non vigilanter interserens, quod Iudei in civitatibus oppidisque passim manentes tamquam Christianae religionis hostes trucidarentur. Quod doctrinae semen in multis Galliae Germaniaeque civitatibus vel oppidis tam firmiter radicem figens germinavit, ut, plurimis ex Iudeis hac tumultuosa seditione necatis, multi sub principis Romanorum alas tuitionis causa confugerent. Unde factum est, ut non pauci ex ipsis huiusmodi inmanitatem fugientes, in oppido principis quod Noricum seu Norinberch appellatur aliisque municipiis eius ad conservandam vitam se reciperent.
 

    Capitulum XXXVIIII.

At prefatus Clarevallensis abbas huiusmodi doctrinam precavendam docens ad Galliae Germaniaeque populos nuncios seu litteras destinavit, in quibus ex auctoritate sacrae paginae luculenter ostendit Iudeos ob scelerum suorum excessus non occidendos, sed dispergendos fore. Unde et psalmigraphi testimonium induxit in LVII. psalmo dicentis: Deus ostendit mihi super inimicos meos, ne occidas eos. Et item: Disperge illos in virtute tua.
 

    Capitulum XL.

Igitur innumerabilibus in occidentali Gallia ad transmarinam expeditionem excitatis, Bernhardus predicationis vomere movendum orientale Francorum regnum aggredi disponit, tam ob hoc, ut animum principis Romanorum sacrae exhortationis verbo ad accipiendam crucem emolliret, quam ut Radolfo occasione Iudeorum crebras in civitatibus seditiones populo contra dominos suos moventi silentium imponeret. Audiens hoc princeps generalem curiam in nativitate Domini aput civitatem Spiram celebrandam indixit. Quo veniens predictus abbas principi cum Friderico fratris sui filio aliisque principibus et viris illustribus crucem accipere persuasit, plurima in publico vel [etiam] occulto *faciendo miracula. Maguntiam quoque veniens Radolfum in maximo favore populi morantem invenit. Quo accersito premonitoque, ne contra monachorum regulam per orbem vagando propria auctoritate verbum predicationis assumeret, tandem ad hoc eum, ut sibi promissa obedientia in cenobium suum transiret, induxit, populo graviter indignante et, nisi ipsius sanctitatis consideratione revocaretur, etiam seditionem movere volente.
 

    Capitulum XLI.

Inter haec Fridericus dux nobilissimus in Gallia manens gravi infirmitate detinebatur, acrem in mente contra dominum et fratrem suum Conradum regem indignationem gerens, quod filium suum Fridericum, quem ipse tamquam primogenitum ac nobilissimae prioris comparis suae filium unicum, committendo ipsius gratiae cum filio suo parvulo secundam uxorem, totius terrae suae heredem fecerat, crucem permiserat accipere. Quem predictus abbas visitandi gratia adiit et benedicens . ei in orationes recepit. Ipse tamen vim doloris non sustinens non multis post diebus vivendi finem fecit ac in monasterio, quod sanctae Walpurge vocatur, in terminis Alsatiae sito, humatus est; successitque ei in ducatu filius suus Fridericus.
 

    Capitulum XLII.

Post haec princeps Baioariam ingreditur ibique mense Februario generalem curiam celebravit, ducens secum vice Clarevallensis abbatis Eberacensem abbatem Adam, virum religiosum et honeste eruditum. Qui missarum ex more sollempnia celebrans invocataque sancti spiritus gratia ambonem ascendit ac lectis apostolicae sedis et Clarevallensis abbatis litteris, brevi exhortatione facta omnibus qui aderant prefatam miliciam profiteri persuasit. Neque enim persuasibilibus humanae sapientiae verbis vel artificiosae iuxta precepta rethorum orationis circuitus insinuatione egebat, cunctis qui aderant, ex priori rumore excitatis, ad accipiendam crucem ultro accurrentibus. Acceperunt eadem hora crucem tres episcopi, videlicet Heinricus Ratisponensis, Otto Frisingensis, Reginbertus Pataviensis, et dux Noricorum Heinricus, frater regis, de ordineque comitum, nobilium, virorum illustrium innumerabiles. Tanta etiam, mirum dictu, predonum et latronum advolabat multitudo, ut nullus sani capitis hanc tam subitam quam insolitam mutationem ex dextera excelsi provenire non cognosceret [et] cognoscendo attonita mente non obstupesceret. Gwelfo quoque Heinrici prioris ducis frater, de nobilissimis regni optimatibus, in ipsa nativitatis dominicae nocte in propria villa Bitengou eandem miliciam cum multis professus fuerat. Sed et dux Boemorum Labezlaus et Stirensis marchio Odoacer et Carinthiae illustris comes Bernhardus non multo post cum magno suorum comitatu cruces acceperunt. Saxones vero, quia quasdam gentes spurciciis idolorum deditas vicinas habent, ad orientem proficisci abnuentes cruces itidem easdem gentes bello attemptaturi assumpserunt, a nostris in hoc distantes, quod non simpliciter vestibus assutae, sed a rota subterposita in altum protendebantur.
 

    Capitulum XLIII.

Exemplar autem epistolae Clarevallensis abbatis in orientale Francorum regnum destinatae tale est:

Dominis et patribus karissimis, archiepiscopis, episcopis et universo clero et populo orientalis Franciae et Baioariae Bernhardus Clarevallensis vocatus abbas spiritu fortitudinis habundare. Sermo mihi ad vos de negotio Christi, in quo est utique salus vestra. Haec dico, ut excuset indignitatem personae loquentis auctoritas Domini, excuset et consideratio propriae utilitatis. Modicus quidem sum, sed non modice cupio vos in visceribus Christi Ihesu. Ea mihi nunc ratio scribendi ad vos, ea causa, ut universitatem vestram litteris audeam convenire. Agerem id libentius viva voce, si, ut voluntas non deest, suppeteret et facultas. Ecce nunc, *fratres, tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis copiosae! Commota est siquidem et contremuit terra, quia coepit Deus caeli perdere terram suam. Suam, in qua visus est et annis plus quam triginta homo cum hominibus conversatus est; suam utique, quam illustravit miraculis, quam dedicavit sanguine proprio, in qua primi resurrectionis flores apparuerunt. Et nunc peccatis nostris exigentibus crucis adversarii caput extulere sacrilegum, depopulantes in ore gladii terram benedictam, terram promissionis. Prope est, si non fuerit qui resistat, ut in ipsam Dei viventis irruant civitatem, ut officinas nostrae redemptionis evertant, ut polluant loca sancta, agni inmaculati purpurata cruore. Ad ipsum, proh dolor! religionis Christianae sacrarium inhiant ore sacrilego lectumque ipsum invadere et conculcare conantur, in quo propter nos vita nostra obdormivit in morte. Quid facitis, viri fortes? Quid facitis, servi crucis? Itane dabitis sanctum canibus et margaritas porcis? Quam multi illic peccatores confitentes peccata cum lacrimis veniam optinuerunt, postquam parum gladiis eliminata est spurcicia paganorum! Videt hoc malignus et invidet, dentibus frendet et tabescit. Excitat vasa iniquitatis suae, ne ulla quidem iam pietatis signa aut vestigia relicturus, si quando forte, quod Deus avertat! optinere valuerit. Verum id quidem omnibus saeculis deinceps inconsolabilis dolor, quia irrecuperabile dampnum, specialiter autem generationi huic pessimae infinita confusio et obprobrium sempiternum. Quid tamen arbitramur, fratres? Numquid abbreviata est manus Domini aut impotens facta est ad salvandum, quod ad tuendam et restituendam sibi hereditatem suam exiguos vermiculos vocat? Numquid non potest mittere angelorum plus quam XII legiones aut certe tantum dicere verbo, et liberabitur terra? Omnino subest ei, cum voluerit, posse. Sed, dico vobis, temptat vos dominus Deus vester. Respicit super filios hominum, ut, si forte sit qui intelligat et requirat et doleat vicem eius. Miseratur enim populum suum Deus et lapsis graviter providet remedium salutis. Considerate, quanto ad solvendos vos artificio utitur, et obstupescite; intuemini pietatis abyssum et confidite, peccatores! Non vult mortem vestram, sed ut convertamini et vivatis, quia sic querit occasionem, non adversum vos, sed pro vobis et caetera. In quibus et circa eandem oratorum more vel ordine versatur materiam; et quod Iudei non sint occidendi, ratione probat et auctoritate. Unde est illud: Beatam dixerim generationem, quam apprehendit tam uberis indulgentiae tempus, quam invenit superstitem annus iste placabilis Domino et vere iubileus. Diffunditur enim haec benedictio in universum mundum, et ad signum vitae convolant universi. Quia ergo fecunda est terra vestra virorum fortium et robusta noscitur iuventute referta, sicut laus est vestra in universo mundo et virtutis vestrae fama replevit orbem, accingimini et vos viriliter et felicia arma corripite! Et de Iudeis sic: 'Deus', inquit aecclesia, 'ostendit mihi super inimicos meos, ne occidas eos'. Vivi quidam apices nobis sunt, representantes iugiter dominicam passionem; et plura alia in hunc modum.
 

    Capitulum XLIIII.

Igitur non solum ex Romano imperio, sed etiam ex vicinis regnis, id est occidentali Francia, Anglia, Pannonia, innumeris populis ac nationibus hac expeditionis fama ad sumendam crucem commotis, repente sic totus pene occidens siluit, ut non solum bella movere, sed et arma quempiam in publico portare nefas haberetur.
 

    Capitulum XLV.

At Conradus Romanorum rex principes convocans in oppido orientalis Franciae Franconefurde, quod Latine vadum Francorum dici potest, eo quod Karolus ad debellandos Saxones cum Francis proficiscens vadum illo Mogi fluminis, qui Maguntiae Rheno illabitur, invenisse dicitur, generalem curiam celebrat. Ibique filio suo Heinrico adhuc puero per electionem principum rege constituto, in palatio Aquis eum dominica medianae quadragesimae regem inungi ac coronari iubens regni participem legit. Ad predictam curiam Heinricus Heinrici, de quo supra dictum est, Noricorum ducis filius, qui iam adoleverat, venit, ducatum Noricum, quem patri suo non iuste abiudicatum asserebat, iure hereditario reposcens. Quem princeps multa prudentia et ingenio inductum usque ad reditum suum suspendens quiete expectare persuasit.
 

    Capitulum *XLVI.

Itaque hyemalis algoris austeritate detersa, cum veris benigna humiditate ex telluris partu flores et herbae procrearentur camporumque viriditas laetam terrae faciem monstrans orbi arrideret, Conradus rex a Norico castro cum suis procinctum movens, per Danubium iturus, Ratisponae naves ingreditur, ac in ascensione Domini in Orientali marchia iuxta burgum qui Ardacher vocatur castra ponens suos, qui iam adventabant, duobus seu tribus diebus expectavit. Inde usque ad terminos ferme regni sui procedens non longe a fluvio Viscahe mansionem locavit, celebratoque ibi sancto pentecoste, cum universis pene copiis suis Litahe transiens in Pannonia tentoria fixit, aliis per Danubium navigantibus, aliis per terram euntibus. Tantam autem post se multitudinem traxit, ut et flumina ad navigandum camporumque latitudo ad ambulandum vix sufficere videretur. Quem Francorum rex Lodewicus non multo post cum suis subsecutus est, ducens secum ex nostris Lotharingos, quorum principes seu primores erant Stephanus Metensis, Heinricus Tollensis episcopi, Reginaldus Munzunensis, Hugo Waidemotensis comes, et de Italia Amedeum Taurinensem fratremque eius Willehelmum marchionem de Monte-ferrato, avunculos suos, et alios quam plures.
 

    Capitulum XLVII.

Verum quia peccatis nostris exigentibus, quem finem predicta expeditio sortita fuerit, omnibus notum est, nos, qui non hac vice tragediam, sed iocundam scribere proposuimus hystoriam, aliis vel alias hoc dicendum relinquimus. Qualiter etiam Saxones vicinas, ut dixi, gentes aggressi principibus inter se discordantibus ad propria remeaverint, a memoria eorum qui adhuc supersunt nondum excidit. Attamen, ne Friderici principis, qui inpresentiarum est, fortuna, quae ei ab adolescentia etiam in periculis gravibus usque ad presentem diem numquam ad plenum nubilosum vultum ostendit, silentio tegatur, unum de omnibus et pro omnibus, quae nobis in eadem via acciderunt, casum ponere volui.

Permeata magno labore viarumque difficultatis dispendio post Pannoniam Bulgaria emensaque transmisso Hebro superiore Tracia, cum iam per aliquot dies in locis fertilissimis per inferiorem Traciam cum multa mentis laeticia ambulantes urbi regiae accederemus, VII. Idus Septembris, id est proxima ante nativitatem beatae Mariae feria, vallem quandam iuxta oppidulum Cherevach dictum, campi viriditate laetam, amniculi cuiusdam medio decursu conspicuam, attingimus. Cuius loci amenitate capti omnes illo tentoria figere iocundumque Dei genitricis semperque virginis ortum cum magna iocunditate celebraturi ibidem ea die pausare disponimus, solo cum suis duce Friderico avunculoque eius Welfone - nam Lotharingiorum legio nondum se nobis iunxerat - in latere cuiusdam montis e regione iuxta nos castra metante. Erat in vicino mare Proponticum, quod modo Brachium Sancti Georgii ab indigenis dicitur, duoque super litus eius, unde mercatum expectabamus, oppida parva, Salumbria et Natura. Hoc mare olim Ellespontiacum a nota Frixis et Helles fabula, vel Proponticum velut ante-Ponticum dicebatur, eo quod a Pontico mari duorum maximorum fluminum, Tanais et Danubii, impetu propulsum, quasi tenuiter fluens, ut volunt, in Adriatico seu Tyrreno mari iuxta Troiam antiquam recipiatur. Fateor, toto expeditionis tempore numquam laetiora habuimus tabernacula, numquam, quantum ad sensus iudicium, maiorem ambitum occupaverant tentoria. Et ecce circa vigiliam matutinam nubecula quedam parva exorta ymbrem mitem produxit. Quem subito tantus pluviarum ventorumque impetuosus turbo subsecutus est, ut concussis et solutis seu ad terram deiectis tabernaculis gravissime, qui post matutinorum laudes lectis nos receperamus, excitaret. Clamor totum vicinum replens aerem attollitur. Amniculus enim - an ex refluxione proximi maris ymbriumve multitudine an ex cataractis ruptis in caelo ex supernae maiestatis ultione, incertum - tantum intumuerat ex tumoreque preter morem inundaverat, ut totum cooperiret exercitum. Quid ageremus? Divinam id animadversionem potius *quam naturalem inundationem esse considerantes amplius attoniti fuimus; ad equorum tamen robur convolamus, unusquisque, prout poterat, amnem transire gestiens. Videres alios natantes, alios equis adherentes, alios, ut periculum effugerent, per funes miserabiliter trahi, alios in flumen inordinate ruentes, ex eo quod aliis inpremeditate implicarentur, dimergi plurimosque, quod possent pretergredi, estimantes fluminis ictu abripi, caudicibus opprimi vique gurgitum absorptos animam reddere in flumine, nonnullos natandi indoctos, ubi natantes apprehendissent, ut evaderent, tenere sicque astrictos defatigare, donec resupini, cessantibus brachiorum remigiis, utrique submersi suffocarentur. Aliqui ergo de nobis in tentoria Friderici ducis, quae sola ab hac tam perniciosa clade penitus illesa manebant, nos transtulimus ibique sacra missarum sollempnia audiendo, non cum gaudio, sed cum multa cordis amaritudine, nostrorum luctum et gemitum audientes, Gaudeamus cecinimus. Denique alii amnem cum magno timore ac labore transmeabant, alii adunatis rhedis aliisque, quae habere poterant, instrumentis adhibitis, contra impetum aquae quasi desperati repagulum ponebant, transitum inundationis prestolantes. Quantum vero dampnum tam in personis quam in rebus et utensilibus ad tam longam viam necessariis exercitus noster ibi acceperit, dicere non oportet. Cerneres sequenti die, cum mitigatis aquis terrarum facies appareret, omnibus nobis hac et illac dispersis, tam tristissimum tabernaculorum nostrorum aspectum, quam perendie poteras videre laetissimum, ut non inmerito, quanta divinae celsitudinis esset potentia quamque humanae iocunditatis nichil firmi habens velox momentum, luce clarius appareret. Sed de his hactenus.
 

    Capitulum XLVIII.

Fuit illis in diebus in Aquitania Galliae civitate Pictavis episcopus Gilebertus nomine. Hic ex eadem civitate oriundus, ab adolescentia usque ad ultimam senectutem in diversis Galliae locis phylosophiae studium colens, re et nomine magistri officium administrarat noviterque ante hos dies ad culmen pontificale in prefata civitate sublimatus fuerat, consuetus ex ingenii subtilis magnitudine ac rationum acumine multa preter communem hominum morem dicere. Is igitur, cum quadam vice conventum de sua diocesi clericorum magnum celebrans sermoni, quem forte gratia exhortandi habebat, quedam de fide sanctae trinitatis intersereret, a duobus archidiaconibus suis, id est Arnaldo et Kalone, tamquam contra katholicae normam aecclesiae doctrinam instituens ad summi pontificis Romanaeque sedis examen interposita appellatione vocatur. Sic utrique viam carpunt Romanoque pontifici Eugenio ab Urbe in Gallias tendenti Senis civitate Tusciae occurrunt. Quibus Romanus antistes auditis causaque viae cognita, breviter respondit se Gallias introire ibique de hoc verbo, eo quod propter litteratorum virorum copiam ibidem manentium oportuniorem examinandi facultatem haberet, plenius velle cognoscere. Archidiacones in Gallias redeunt ac consulto Bernhardo supra memorato abbate eum in commodum causae suae adversus episcopum inclinant.
 

    Capitulum XLVIIII.

Erat enim predictus abbas tam ex Christianae religionis fervore zelotipus quam ex habitudinali mansuetudine quodammodo credulus, ut et magistros, qui humanis rationibus saeculari sapientia confisi nimium inherebant, abhorreret et, si quidquam ei Christianae fidei absonum de talibus diceretur, facile aurem preberet. Ex quo factum est, ut non multo ante hos dies ipso auctore primo ab episcopis Galliae, post a Romano pontifice Petro Abailardo silentium impositum fuerit.

Petrus iste ex ea Galliae provincia, quae nunc ab incolis Brittannia dicitur, originem trahens - est enim predicta terra clericorum acuta ingenia et artibus applicata habentium, sed ad alia negotia pene stolidorum ferax, quales fuerunt duo fratres Bernhardus et Theodericus, viri doctissimi - is, inquam, litterarum studiis aliisque facetiis ab ineunte etate deditus fuit, sed tam arrogans suoque tantum ingenio confidens, ut vix ad audiendos magistros ab altitudine mentis suae humiliatus descenderet. Habuit tamen primo preceptorem Rozelinum quendam, qui *primus nostris temporibus in logica sententiam vocum instituit, et post ad gravissimos viros, Anshelmum Laudunensem, Guillelmum Campellensem Catalaunensem episcopum, migrans ipsorumque dictorum pondus tamquam subtilitatis acumine vacuum iudicans non diu sustinuit. Inde magistrum induens Parisius venit, plurimum in inventionum subtilitate non solum ad phylosophiam necessariarum, sed et pro commovendis ad iocos hominum animis utilium valens. Ubi occasione quadam satis nota non bene tractatus monachus in monasterio sancti Dyonisii effectus est. Ibi die noctuque lectioni ac meditationi incubans de acuto acutior, de litterato efficitur litteratior, in tantum, ut post aliquod tempus ab obedientia abbatis sui solutus ad publicum prodiret docendique rursus officium assumeret. Sententiam ergo vocum seu nominum in naturali tenens facultate non caute theologiae admiscuit. Quare de sancta trinitate docens et scribens tres personas, quas sancta aecclesia non vacua nomina tantum, sed res distinctas suisque proprietatibus discretas hactenus et pie credidit et fideliter docuit, nimis adtenuans, non bonis usus exemplis, inter caetera dixit: Sicut eadem oratio est propositio, assumptio et conclusio, ita eadem essentia est pater et filius et spiritus sanctus. Ob hoc Suessionis provinciali contra eum synodo sub presentia Romanae sedis legati congregata, ab egregiis viris et nominatis magistris Alberico Remense et Letaldo Novariense Sabellianus hereticus iudicatus, libros, quos ediderat, propria manu ab episcopis igni dare coactus est, nulla sibi respondendi facultate, eo quod disceptandi in eo pericia ab omnibus suspecta haberetur, concessa. Haec sub Lodewico seniore Francorum rege facta sunt.
 

    Capitulum L.
 

Post haec, dum rursus pluribus diebus legeret maximamque post se sociorum multitudinem traheret, sedente in urbe Roma Innocentio, in Francia vero Lodewico superioris Lodewici filio regnante, ab episcopis abbateque Bernhardo denuo ad audientiam aput Senonas evocatur, presentibus Lodewico rege Theobaldoque palatino comite et aliis nobilibus de populoque innumeris. Ubi dum de fide sua discuteretur, seditionem populi timens apostolicae sedis presentiam appellavit. Episcopi vero simul et abbas, missa ad Romanam aecclesiam legatione ac eis, pro quibus impetebatur, capitulis, dampnationis eius sententiam in litteris expetiverunt, quarum exemplar hoc est:

Reverentissimo domino et dilectissimo patri, Dei gratia summo pontifici Innocentio S. Remensis archiepiscopus, Iohelinus Suessionis, Gau. Catalaunensis, A. Anebanensis episcopi debitae subiectionis voluntarium obsequium. Auribus occupatis ad plurima verbum facimus breve de prolixo negotio, pro eo maxime, quod id ipsum plenius et diffusius continetur in litteris domni Senonensis. Petrus Abailardus Christianae fidei meritum evacuare nititur, dum totum, quod Deus est, humana ratione arbitratus comprehendere, ascendit usque ad caelos et descendit usque ad abyssos; nichil est quod lateat eum, sive in profundum inferni sive in excelsum supra. Homo est magnus in oculis suis, disputans de fide contra fidem, ambulans in magnis et mirabilibus super se, scrutator maiestatis, heresum fabricator. Iam dudum fecerat librum de sancta trinitate, sed sub legato Romanae aecclesiae igne examinatus est, quia inventa est in eo iniquitas. Maledictus qui reedificat ruinas Iericho! Surrexit a mortuis liber ille, et cum eo multorum hereses, qui dormierant, surrexerunt et apparuerunt multis. Denique iam extendit palmites suos usque ad mare et usque Romam propagines eius. Haec est gloriatio hominis illius, quod liber suus in curia Romana habet, ubi caput suum reclinet; hinc confortatus et confirmatus est error eius. Proinde cum fiducia predicat verbum iniquitatis usquequaque. Propterea, cum in conspectu episcoporum super his eum argueret abbas Clarevallensis zelo iusticiae et fidei armatus, ille nec confessus est nec negavit, sed a die et loco et iudice, quem ipse sibi elegerat, sine lesione, sine gravamine, ut prolongaret iniquitatem, sedem apostolicam appellavit. Episcopi, qui propter hoc unum convenerant, vestrae reverentiae deferentes nichil in personam eius egerunt, sed tantummodo capitula a sanctis olim patribus condempnata medicinali necessitate, *ne morbus serperet, adiudicaverunt . Quia ergo homo ille multitudinem trahit post se et populum, qui sibi credat, habet, necesse est, ut huic morbo celeri medicina occurratis. Sero enim medicina operatur,

Cum mala per longas invaluere moras. Processimus nos in hoc negotio, quousque ausi sumus; tuum, beatissime pater, est de caetero providere, ne aliqua hereticae pravitatis macula decor aecclesiae contaminetur. Tibi commissa est sponsa Christi, o amice sponsi. Tuum est eandem uni viro virginem castam exhibere Christo.

Rescriptum vero Innocentii tale. Innocentius episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus Heinrico Senonensi et S. Remensi archiepiscopis eorumque suffraganeis et karissimo in Christo filio B. Clarevallensi abbati salutem et apostolicam benedictionem. Testante apostolo, sicut unus Dominus, una fides esse dinoscitur, in qua tamquam immobili fundamento, preter quam nemo potest aliud ponere, firmitas katholicae aecclesiae inviolata consistit. Inde est, quod beatus Petrus apostolorum princeps pro eximia huius fidei confessione audire meruit: Tu es, inquam, Petrus, et super hanc petram edificabo aecclesiam meam, petram utique firmitatem fidei et katholicae unitatis soliditatem manifeste designans. Haec siquidem est inconsutilis tunica redemptoris nostri, super quam milites sortiti sunt, sed eam dividere minime potuerunt. Contra quam in inicio fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania. Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum. Verum apostoli duces dominici gregis et eorum successores apostolici viri ardore caritatis et zelo rectitudinis succensi fidem defendere et eam in cordibus populorum proprii sanguinis effusione plantare non dubitaverunt. Demum cessante persecutorum rabie imperavit Dominus ventis, et facta est in aecclesia tranquillitas magna. Sed quia hostis humani generis semper circuit, querens quem devoret, ad impugnandam sinceritatem fidei fraudulentam hereticorum fallaciam subinduxit. Contra quas veri aecclesiarum rectores viriliter insurgentes eorum prava dogmata cum ipsorum auctoribus condempnarunt. In magna namque Nicena synodo Arrius hereticus est dampnatus. Constantinopolitana synodus Manicheum hereticum debita sententia condempnavit. In Ephesina synodo Nestorius condignam sui erroris condempnationem recepit. Calcedonensis quoque synodus Nestorianam heresim et Euticianam cum Dioscoro et eius complicibus iustissima sententia confutavit. Martianus preterea, licet laicus, christianissimus tamen imperator, katholicae fidei amore succensus, predecessori nostro sanctissimo papae Iohanni scribens adversus eos qui sacra mysteria profanare contendunt inter cetera sic loquitur dicens: Nemo clericus vel militaris vel alterius cuiuslibet conditionis de fide Christiana publice conetur in posterum tractare. Nam iniuriam facit iudicio reverentissimae synodi, si quis semel iudicata et recte disposita revolvere et iterum disputare contendit; et in contemptores huius legis tamquam in sacrilegos pena non deerit. Igitur, si quis clericus erit, qui publice tractare de religione ausus fuerit, a consortio clericorum removebitur. Dolemus autem, quoniam, sicut litterarum vestrarum inspectione et missis a fraternitate vestra nobis errorum capitulis cognovimus, in novissimis diebus, quando instant periculosa tempora , magistri P. Abailardi pernitiosa doctrina et predictorum hereses et alia perversa dogmata katholicae fidei obviantia pullulare coeperunt. Verum in hoc maxime consolamur et omnipotenti Deo gratias agimus, quod in partibus vestris pro patribus tales filios suscitavit et in tempore apostolatus nostri in aecclesia sua tam preclaros voluit esse pastores, qui novi heretici studeant calumpniis obviare et inmaculatam sponsam uni viro virginem castam exhibere Christo. Nos itaque, qui in kathedra sancti Petri, cui a Domino dictum est: Et tu aliquando conversus confirma fratres tuos, licet indigni, residere conspicimur, communicato fratrum nostrorum episcoporum cardinalium consilio, destinata nobis a vestra discretione capitula et universa ipsius Petri perversa dogmata sanctorum canonum auctoritate cum suo auctore dampnavimus eique tamquam heretico perpetuum silentium imposuimus. Universos quoque erroris sui sectatores et defensores a fidelium consortio sequestrandos et excommunicationis vinculo innodandos esse censemus. Datum Laterani XII. Kal. Augusti.
 

    Capitulum LI.

Petrus dampnationem sui dogmatis a Romana aecclesia confirmatam cognoscens ad Cluniacense cenobium se contulit, apollogeticum scribens et predictorum capitu*lorum partim verba, ex toto autem sensum negans, qui sic incipit: Ne iuxta Boetianum illud proemiis nichil afferentibus tempus teratur, ad rem ipsam veniendum est, ut innocentiam meam ipsa rerum veritas potius quam verborum excuset prolixitas. Haec autem pauca de multis contra eum posita sufficiant capitula: Quod pater sit plena potentia, filius quedam potentia, spiritus sanctus nulla potentia. Quod spiritus sanctus non sit de substantia patris. Quod spiritus sanctus sit anima mundi. Quod Christus non assumpsit carnem, ut nos a iugo diaboli liberaret. Quod non peccaverunt qui Christum ignoranter crucifixerunt. Ipse vero non multis post diebus coram fratribus suis fidem suam humiliter exponens in eodem vitam finivit cenobio.
 

    Capitulum LII.

Igitur, ut ad id, a quo digressa fuit, redeat oratio, pretaxati archidiacones, ascito sibi tantae auctoritatis et estimationis viro, abbate Bernhardo, episcopum Gilebertum eadem, qua predictum Petrum, via dampnare adtemptabant. Sed nec eadem causa nec similis erat materia. Iste enim ab adolescentia magnorum virorum disciplinae se subiciens magisque illorum ponderi quam suo credens ingenio, qualis primo fuit Hylarius Pictaviensis, post Bernhardus Carnotensis, ad ultimum Anshelmus et Radulfus Laudunenses, germani fratres, non levem ab eis, sed gravem doctrinam hauserat, manu non subito ferulae subducta, a scientia haut censura morum vitaeque gravitate discordante, non iocis vel ludicris, sed seriis rebus mentem applicarat. Hinc erat, ut tam gestu quam voce pondus servans, sicut in factis gravem, sic in dictis se ostenderet difficilem, ut numquam puerilibus, vix autem eruditis et exercitatis quae ab eo dicebantur paterent animis. Is itaque primo Autisiodorum, post Parisius vocatus est. Erant inter caetera quae illi obiciebantur de divina maiestate quatuor capitula: Quod videlicet assereret divinam essentiam non esse Deum. Quod proprietates personarum non essent ipsae personae. Quod theologicae personae in nulla predicarentur propositione. Quod divina natura non esset incarnata. Et preter haec alia minora, id est: Quod meritum humanum attenuando nullum mereri diceret preter Christum. Quod aecclesiae sacramenta evacuando diceret nullum baptizari nisi salvandum; et caetera in hunc modum.
 

    Capitulum LIII.

Itaque presidente cum cardinalibus, episcopis aliisque viris venerabilibus et eruditis in iam dicta civitate Parisius summo pontifice Eugenio, predictus episcopus Gisilbertus consistorio presentatur de his capitulis responsurus. Producuntur contra eum duo magistri, Adam de Parvoponte, vir subtilis et Parisiensis aecclesiae canonicus recenter factus, Hugo de Campoflorido, cancellarius regis, asserentibus eis et quasi sub sacramento pollicentibus se aliqua ex his de proprio eius ore audisse, non sine multorum qui aderant admiratione, viros magnos et in ratione disserendi exercitatos pro argumento iuramentum afferre.
 

    Capitulum LIIII.

Ibidem dum hinc inde multa sibi obicerentur, pluriumque inpulsionibus ad responsionem de re tam ineffabili cogeretur, intra caetera dixisse traditur: 'Audacter confiteor patrem alio esse patrem, alio Deum, nec tamen esse hoc et hoc'. Cuius dicti obscuritatem tamquam verborum profanam novitatem tam inpacienter magister Iohelinus Suessionensium episcopus excepit, ut iuxta proverbium medium vitando incurreret ripam; nondum enim auctoritatem illam Augustini legerat vel fortassis lectam intellexerat, qua de eodem altissimo loqui gestiens secrete inter caetera dicit: Sic aliud est Deo esse, aliud subsistere, sicut aliud [est] Deo esse, aliud patrem esse vel dominum esse. Quod enim est ad se dicitur, pater autem ad filium, et dominus ad servientem creaturam. Ait ergo predictus episcopus: 'Quid est quod dicis, esse Deum nichil est?' Erat quippe quorumdam in logica sententia, cum quis *diceret Socratem esse, nichil diceret. Quos prefatus episcopus sectans talem dicti usum haut premeditate ad theologiam verterat. Quo verbo omnium pene auditorum ab illo in se retorsit spicula. Post haec sedato clamore, cum a circumstantibus rogaretur episcopus Gisilbertus, ut, quare in theologia personas in tantum distingueret, aperire vellet, breviter respondit: 'Quia omnis persona res est per se una'. Et ita non sine magno multorum qui aderant stupore conventus ea die solvitur. Alia rursus die in causam ductus pulsatusque de novitate dictionis, eo quod in prosa de sancta trinitate tres personas tria singularia vocaverit, N. Rotomagensis archiepiscopus causam adgravavit, dicens Deum potius debere dici unum singulare quam tria singularia, non tamen sine multorum scandalo, cum Hylarius in libro de synodis dicat: Sicut duos deos dicere profanum est, ita singularem et solitarium dicere sacrilegium est; et item in eodem: Nichil solitarium ex divinis sacramentis ad suspicionem audientium et ad occasionem blasphemantium proferamus.

Episcopus vero Pictavinus in prefatis dictis suis simplicem se habuisse sensum testabatur, affirmans per singularia non theologicas personas, sed ipsarum excellentiam intellexisse, secundum quod antonomasice Paulum solemus vocare apostolum vel gloriosam Dei genitricem virginem singularem, eo quod nec est nec fuit nec erit talis virgo, quae videlicet simul sit mater et virgo; ea rationis proportione trium personarum excellentiam se considerasse, cum tria singularia diceret, asserebat, cum nec sit nec fuerit nec futurus sit talis pater, qui scilicet sit pater et Deus, atque in eundem modum talis filius, talis spiritus sanctus. Quia vero personam in theologia tamquam rem per se unam prenominatum virum intellexisse diximus, in ipsius sensum paulisper introire libet, quatinus eiusdem iudicium dictionis facilius posteris pateat. Ad cuius intelligentiam haec divisio premittenda videtur.
 

    Capitulum LV.

In naturis proprietas substantialis alia universalis, alia est singularis vel individualis vel particularis; individualis alia personalis, alia non. Personam autem a personalitate quasi denominative sumptam voco, non quam Greci ab anteponendo prosopon, Latini a personando dicunt, sed eam, quam Boetius in libro de persona et natura contra Euticen et Nestorium disputans a Grecis ypostasin, non ethimologiam vocis, sed rei rationem secutus, personam vocavit, secundum hoc et sic eam diffiniens: Persona est rationalis naturae individua substantia. Universalem vero dico non ex eo, quod una in pluribus sit, quod est inpossibile, sed ex hoc, quod plura in similitudine uniendo ab assimilandi unione universalis quasi in unum versalis dicatur. Qualis est a plurium similitudine maior corporeitas, minor animalitas, minima vel ultima humanitas significata. Unde Boetius: Species est forma individuorum et ultima similitudo. Post hanc enim non similitudo, sed dissimilitudo potius occurrit. Ex quo patet alterum membrum, quare videlicet singularem, individualem vel particularem dixerim proprietatem, eam nimirum, quae suum subiectum non assimilat aliis, ut humanitas, sed ab aliis dividit, discernit, partitur, ut ea, quam ficto nomine solemus dicere Platonitas, a dividendo individua, a partiendo particularis, a dissimilando singularis dicta. Nec opponas, quod potius a dividendo dividuam quam individuam dici oporteat; nam cum suum subiectum non solum ab aliis dividat vel dissimilet, sed etiam in sua individualitate et dissimilitudine tam firmiter manere faciat, ut nec sit nec fuerit nec futurum sit aliud subiectum , quod secundum eiusmodi proprietatem illi assimilari queat, melius individuum privando quam dividuum ponendo vocatur, eiusque oppositum, quod se dividendo pluribus communicat et communicando dividit, rectius dividuum dici debet. Sed notandum, quod individuum et singulare non sunt ad se convertentia; nam omne individuum singulare, sed non omne singulare individuum. Haec enim albedo singulare est, sed non [est] individuum. Denique in naturis nullum simplex individuum esse potest. Item non omne individuum personale , sed omne personale individuum secundum premissam subdivisionem, qua dictum est individuum aliud personale, aliud non, quod ex anteposita personae diffinitione facilius patebit. Cum enim omne esse ex forma sit, quilibet subsistens rem et nomen a sua capit forma. Item, cum omnis diffinitio alterius sit et alteri conveniat, non sine rationis via altero pro altero uti licet. Persona igitur a suo esse, *quod ficto nomine personalitas dici potest, vocabulum trahit, sed in diffinitione individua substantia tantum persona non dicitur nisi cum adiunctione rationalis naturae. Cuius rei causa videndum est aput Grecos, qui dicendi inopes non sunt, aliud usyan, aliud usyosin, aliud ypostasin vocari. At nos usyan essentiam, usyosin subsistentiam dicere possumus, ypostasin ex Latini eloquii penuria uno non valentes verbo exprimere. Nam cum tam aput nos quam aput illos substantia vel ypostasis a substando notetur, in hoc est differentia, quod nostra substantia ad cuncta quae substant est vaga, eorum vero ypostasis ad ea tantum quae in rationali substant natura est accommoda. Quare Latinus interpres, cum verbum ex verbo non posset exprimere, maluit sensum ex sensu retinendo personam potius quam substantiam transferre. Unde et personae predicta adhibetur diffinitio: persona est rationalis naturae individua substantia. Patet igitur, quod non omne individuum est persona, quia non omnis individua substantia est rationalis natura; sicut esse huius berilli singularis, vel, ut consortio rationis utar, ipse berillus vel est individuum vel individua substantia, non tamen rationalis natura. Quamvis, etiamsi rationalis naturae esset, tamen nondum plenarie berillus individua substantia dici posset. Neque enim individuam substantiam dicere solemus eam rem singularem, quae cum alia itidem re singulari ad aliquod totum constituendum convenire valens non est per se una. Nam per se unum est, quod nec actu nec natura potest, potuit, poterit cum alio ad constituendum aliquod totum concurrere. Ex quo fit, ut haec anima, quae substantia est et rationalis naturae, tamen, quia hoc modo non est per se una vel individua, eo quod cum hoc corpore ad constituendum hunc hominem conveniat, non videatur dici persona, cum, secundum quod ostensum est, ab ea removeatur diffinitio haec: persona est rationalis naturae individua substantia. Quare et diffinitum iuxta logicorum regulam: a quocumque diffinitio et diffinitum. Hic leo etiam, quamquam prefato modo res sit per se una et individua, tamen, quia rationalis natura non est, secundum strictam personae acceptionem persona dici nequit. Restat, ut hic angelus et hic homo tantum plenarie in naturalibus persona vocentur. Predictus ergo episcopus duas in naturalibus regulas ponens, quae tales sunt: diversorum subsistentium diversas esse subsistentias, diversarum personarum diversas esse personales proprietates, unam a theologia exclusit, alteram admisit. Priorem enim, qua totidem dicuntur subsistentiae quot subsistentes, cum ab orthodoxis inter Arrium et Sabellium dividentibus tres personae et una credatur essentia, penitus amovit, alteram admittens, cum nulla personalis proprietas in sancta trinitate patris sit quae filii vel e converso. Ex quo personam a premisso naturalium usu, non ab eo quod prosopon vocatur, ad theologiam transsumptam asserebat, illud Hylarii frequenter inducens: Absit, ut idem nunc se patrem, nunc se filium larvali similitudine mentiatur. Inde eas personas etiam per se unas dicebat. Quod autem alio patrem dixit, alio Deum esse, nec tamen esse hoc et hoc, hunc sensum habuit: Deus in substantia predicatur, pater ad aliquid, quae diversa predicamenta esse etiam in theologia, ex libro Boetii, quem de sancta trinitate scripsit, probatur , nec propter hoc recte concludi, si est alio pater, alio Deus, ergo est hoc et hoc, cum hoc non recte concludatur, nisi prius concesso, quod utraque de Deo predicentur in substantiam, ut cum dicimus: 'Deus est bonus, sapiens, omnipotens'. Haec enim cum predicentur in substantiam, si diversa essent, procul dubio Deus esset hoc et hoc. Cum vero idem sit Deum esse sapientem, quod bonum, ut bene contra usum naturalium liceat dicere: 'Est sapientia bonus, bonitate sapiens', acsi ita in naturalibus procederem: 'Haec margarita est albedine candida, candore alba', non est hoc et hoc, sed est hoc. Quid senserit, posui; quid sentiendum sit, iudicent alii. Sed haec hactenus. Nunc ad hystoriae seriem revertamur.
 

    Capitulum LVI.

Cum ita per aliquot dies iam sepe dictus episcopus coram summo pontifice de fide sua in civitate Parisius discuteretur, sentiens papa, utpote vir cautus et religiosus, causae dificultatem, protelandam eam usque ad universale concilium adiudicavit. Erat enim in proxima medianae quadragesimae dominica apud illius Galliae metropolim Remis generale indictum concilium, tam ex eo, quod pretaxatus papa persecutionem populi sui *declinando in Galliis morabatur, quam ob hoc, quod quidam pene laicus, heretici honorem in vaccis populorum affectans, examini aecclesiae reservandus in vinculis tenebatur. Iste in angulis Galliae, id est circa Brittanniam et Guasconiam, eo quod remotis ibi a corde Franciae populis simplicitas vel potius, ut ita dixerim, stulticitas, cui facile error obrepere solet, habundat , verbum predicationis assumpserat Eumque tamquam Dei filium se nominans multam post se rudis populi traxit multitudinem, dicens, quod ipse esset, per quem omnis oratio concluditur, cum dicimus: Per eum.
 

    Capitulum LVII.

Igitur volvente tempore, cum eadem mediana quadragesima adveniret, dumque nos a Turcis dispersi Hierusalem tendentes per altum navigaremus equor, in basilica beatae Dei genitricis semperque virginis Mariae Remis, presidente summo pontifice Eugenio, sedit concilium. Productus fuit ibi, ut fingere liceat, cum scriptulis suis predictus Eum, vir rusticanus et illitteratus nec heretici nomine dignus, ac pro contumaci fatuitate vel fatua contumacia sua puniendus Sigerio abbati Sancti Dyonisii, qui regni negotia ob absentiam regis in occidentali Francia iuxta illius cenobii prerogativam amministrabat, commissus ab eoque artae custodiae mancipatus vitam in brevi finivit. Venerunt ad predictum concilium cum bulla aurea nuncii iunioris Romanorum regis Heinrici, tam de sublimatione sua ad imperium Romano pontifici significantes quam de tribus fratribus Poluniae, qui eiecto quarto et seniore ducatum inter se diviserant, ac de episcopis illius provinciae, qui super hoc patri ipsorum iuramentum prestiterant, querimoniam facientes. Famae quoque malum, omnibus motabilibus velocius, iuxta illud:

Fama malum, quo non velocius ullum Mobilitate viget, inmensitatem sali ex naturae suae celeritate transvolans, de expeditionis nostrae eventu certa promens indicia, in auribus oreve omnium ibi versabatur.
 

    Capitulum LVIII.

Itaque finita synodo salutiferisque ad innovationem seu confirmationem antiquorum ibidem promulgatis decretorum capitulis, prudentiores et viciniores ad causam episcopi Giliberti terminandam reservantur. Decursa medianae quadragesimae ebdomada sacroque dominicae passionis tempore inchoante episcopus Pictavinus, manente adhuc summo pontifice Remis, rursus ad iudicium trahitur. In cubiculo, ubi urbis episcopus cum senioribus sedit, vocatur et ab eo, quid de fide sanctae trinitatis sentiat, subtiliter interrogatur. Ille orthodoxorum patrum, quas non in scedulis decisas, sed in corpore librorum integras attulerat, legi faciens auctoritates, eandem se quam illi fidem tenere asserebat. Cumque huiuscemodi sermone seu legendi prolixitate dies detineretur, tamquam tedio affectus Romanus inquit antistes: 'Multa, frater, dicis, multa et ea fortassis, quae a nobis non intelliguntur, legi facis; sed simpliciter a te cognoscere velim, anne illam summam essentiam, qua tres personas profiteris Deum, unum credas esse Deum'? Qui diutina collatione fatigatus minus premeditate respondit: 'Non'. Quod dictum mox ab eius ore raptum notarius excepit, scribens in hunc modum: Episcopus Pictaviensis scripsit et dixit, quod divina essentia non est Deus. In commentario enim super Boetium de trinitate, ubi auctor theologica a naturalibus predicamenta discernens inter caetera posuit: Substantia qua Deus est, iste apposuit:non quae Deus est, id est, ut non ad subsistentem, sed ad subsistentiam referatur. Sicque in haec verba conventus ea die dimittitur. Episcopus totum quod superfuit illius diei spacium cum nocte sequente amicos suos ex cardinalibus, quos habuit non paucos, circuit. In crastinum ipso denuo coram summo pontifice in causa posito recitatur scriptum. Cuius ut ab eo reddatur ratio, exposcitur. Ipse se hoc non simpliciter concessisse asserebat. Dicebat enim hoc nomen 'Deus' quandoque in designatione naturae, quandoque in designatione personae unius etiam poni. In designatione naturae, ut cum dicitur: Deus tuus unus est, personae, ut cum dicitur: Pater est Deus, filius est Deus, personae et unius tantum de tribus, ut ibi: Ascendit Deus in iubilatione, quod de persona filii dictum esse nemo ambigit. Quare et aiebat se divinitatem esse Deum in illo tantum sensu concedere, quo Deus *ponitur pro natura. In eo vero absolute concedere non audere, quo pro qualibet personarum hoc nomen 'Deus' accommodatur, ne videlicet, si indeterminate profiteretur divinitatem esse Deum, id est quamlibet personarum, cogeretur sine determinatione concedere quidquid de qualibet personarum et de essentia, sicque in hanc incideret absurditatem, ut, sicut personam filii, ita divinam essentiam indeterminate incarnatam passam confiteretur. Ex qua absurditate facile sensus hereticus iuxta Sabellium emergeret, ut eadem res diceretur et generans et genita et eadem se ipsam genuisse. Quod autem inter naturam et personam non mathematica abstractione, sed theologica consideratione quoquo modo divideret ratio, et ratione et auctoritate probare nitebatur. Ratione, ne videlicet iuxta Arrium, sicut personarum, ita et pluralitatem admitteret essentiarum, vel secundum Sabellium ad essentiae singularitatem Christianae fidei religio pluralitatem restringeret personarum, hac Theodoriti contra Sabellium utens auctoritate: Oportet igitur desiderantem spirituales divitias et volentem Christianorum dogmata vendicare rerum non ignorare proprietatem, ne forte aliud pro aliis intelligens circa dogmata peccet. Qui enim naturam et personam idem esse intelligit, aut in divisionem Arrii incidit aut in confusionem Sabellii. Et illa Hylarii: Discerne igitur, o heretice, spiritum Christi ab spiritu Dei et excitati a mortuis spiritum Christi a spiritu Dei Christum a mortuis excitantis. Et quero nunc, in spiritu Dei utrum naturam an rem naturae significatam existimes. Non idem est enim natura, quod naturae res est; sicuti non idem est homo et quod hominis est, nec idem est ignis et quod ignis est ipsius. Et secundum hoc non idem est Deus et quod Dei est. Item quod non natura, sed filii persona carnem suscepisse credenda sit, hac auctoritate Toletani concilii ostendit: Solus verbum caro factum est et habitabit in nobis. Et cum tota cooperata sit trinitas formationem suscepti hominis, quoniam inseparabilia sunt opera trinitatis, solus tamen accepit hominem in singularitate personae, non [in] unitate divinae naturae, id est id quod est proprium filii, non quod commune trinitati. Quam auctoritatem cum determinare vellet, Clarevallensis abbas aliqua verba, quae cardinalibus displicerent, protulit, episcopo Pictavino dicente: 'Et hoc scribatur'. Ad quod ille respondit: 'Scribatur stilo ferreo, ungue adamantino'. Moxque ad publicum progressus omnes quos poterat convocavit. Ibi cum archiepiscopis, episcopis virisque religiosis et eruditis contra quatuor predicta, quae Pictavino episcopo inponebantur, capitula fidem suam in hunc modum ipse cum aliis et alii cum ipso exposuerunt:
 

    Capitulum LVIIII.

Credimus simpliciter naturam divinitatis esse Deum nec aliquo sensu katholico posse negari, quin divinitas sit Deus et Deus divinitas. Si vero dicitur sapientia sapientem, magnitudine magnum, aeternitate aeternum, unitate unum, divinitate Deum esse et alia huiusmodi, credamus nonnisi ea sapientia, quae est ipse Deus, sapientem esse, nonnisi [ea] magnitudine, quae est ipse Deus, magnum esse, nonnisi ea aeternitate, quae est ipse Deus, aeternum esse, nonnisi ea unitate, quae ipse est, unum esse, nonnisi ea divinitate Deum, quae est ipse, id est se ipso sapientem, magnum, aeternum, unum Deum. Cum de tribus personis, patre [et] filio [et] spiritu sancto loquimur, ipsas unum Deum, unam divinam substantiam fatemur esse. Et e converso: cum de uno Deo, una divina substantia loquimur, ipsum unum Deum, unam divinam substantiam esse tres personas profitemur. Credimus solum Deum patrem et filium et spiritum sanctum aeternum esse nec aliquas omnino res, sive relationes sive proprietates sive singularitates vel unitates dicantur, et huiusmodi alia adesse Deo, quae sint ab aeterno et non sint Deus. Credimus ipsam divinitatem, sive substantiam divinam sive naturam divinam dicas, incarnatam, sed in filio esse.
 

    Capitulum LX.

Quod Gallicanae aecclesiae factum tam graviter sacer cardinalium senatus accepit, ut cum magna mentis indignatione curiam intraret ac tamquam unum corpus effecti una omnes voce pontifici suo dicerent: 'Scire debes, quod a nobis, per quos tamquam per cardines universalis aecclesiae volvitur axis, ad regimen totius aecclesiae promotus, a privato universalis [aecclesiae ] pater effectus, iam deinceps te non tuum, sed nostrum potius esse oportere nec privatas et modernas amicitias antiquis et communibus preponere, sed omnium utilitati con*sulere Romanaeque curiae culmen ex officii tui necessitudine curare et observare debere. Sed quid fecit abbas tuus et cum eo Gallicana aecclesia? Qua fronte, quo ausu cervicem contra Romanae sedis primatum et apicem erexit? Haec est enim sola quae claudit, et nemo aperit, aperit, et nemo claudit. Ipsa sola de fide catholica discutere habens a nullo, etiam absens, in hoc singulari honore preiudicium pati potest. Sed ecce Galli isti, etiam faciem nostram contempnentes, super capitulis, quae his diebus nobis assidentibus agitata sunt, tamquam finitivae sententiae ultimam manum apponendo, nobis inconsultis, fidem suam scribere presumpserunt. Certe, si in oriente, utpote Alexandria vel Antiochia, coram omnibus patriarchis huiusmodi tractaretur negotium, nichil firma stabilitate solidum sine nostra diffiniri valeret auctoritate, quin immo iuxta antiquorum patrum instituta vel exempla Romano servaretur examini terminandum. Quomodo ergo isti in nostra presentia usurpare audent, quod etiam remotioribus et maioribus, nobis absentibus, non licet? Volumus igitur, ut huic tam temerariae novitati celeriter assurgas ipsorumque contumaciam punire non differas'. Quos Romanus pontifex blando mitigans eloquio, abbate ad se vocato, de hoc facto qualitateve facti sollerter inquirit. Cui ille humiliter et cum reverentia respondit se vel dominos episcopos nil de prefatis capitulis diffinisse, sed quia ab episcopo Pictavino audierat, ut fides sua scriberetur, idcirco, quia solus nollet, illorum auctoritate ac testimonio simpliciter se quid sentiret exposuisse. Hocque tam humili quam modesto ipsius responso predicta cardinalium indignatio conquievit, ita tamen, ut prefatum scriptum, tamquam inconsulta curia prolatum, velut auctoritatis pondere carens, pro simbulo in aecclesia, quod in conciliis contra hereses congregatis fieri solet, non haberetur. Benedictus per omnia Deus, qui sic aecclesiae suae, sponsae suae previdit, ne vel summa membra a capite suo dissiderent, vel tantus religiosarum et discretarum personarum numerus Gallicanae aecclesiae aliquod iudicii pondus a sede Romana reportans scismatis non parvi occasio esset!
 

    Capitulum LXI.

Haec pauca ex multis de illius concilii agenda dixisse sufficiat, hoc tamen apposito, quod de tribus capitulis propter premissam tumultuationem nil diffiniri potuit. Nec mirum; in quarto enim non multum ab aliis discordabat episcopus Gilibertus, cum illi profiterentur naturam incarnatam, sed in filio, iste personam filii incarnatam, non sine sua natura. De predicatione personarum quid diffinirent, cum eius usum quidem, quid scilicet proprie predicari diceret, ab aliis magistris etiam in naturalibus alienum non haberent? De proprietatibus, an personae essent, tam ob predictam causam quam ob theologicas rationes, quae hinc inde habentur, suppressum est. De primo tantum Romanus pontifex diffinivit, ne aliqua ratio in theologia inter naturam et personam divideret, neve Deus divina essentia diceretur ex sensu ablativi tantum, sed etiam nominativi. Unde adhuc a probatioribus eiusdem episcopi auditoribus tenetur, ne ratio ibi discernat in intelligendo, sed in dicendo. Episcopus vero premissam summi pontificis sententiam reverenter excipiens, archidiaconibus suis in gratiam receptis, cum ordinis integritate et honoris plenitudine ad propriam dyocesim remeavit. Utrum autem predictus abbas Clarevallensis in hoc negotio ex humanae infirmitatis fragilitate tamquam homo deceptus fuerit, vel episcopus tamquam vir litteratissimus propositum astute celando aecclesiae iudicium evaserit, discutere vel iudicare nostrum non est. Quod enim sancti et sapientes viri, corruptibili carne circumdati, frequenter in talibus fallantur, et novis et antiquis probatur testimoniis. Nam, ut de illo taceam, quod beatus Gregorius sancto David, in quem spiritus Domini directus asseritur, ad patriam, a qua a filio propulsus fuerat, revertenti, a servo Mifiboset cum xeniis occurrenti surreptum inducit, exemplo, Christianis temporibus beatus Epiphanius, Salaminae Cypri episcopus, tam eximiae, ut mortuum quoque suscitaret, sanctitatis, adversus Iohannem Crisostomum, cuius hodie in aecclesia viget memoria, tam acriter ab emulis eius induci potuit, ut eum in propria civitate declinans nec communicare volens etiam populum sibi commissum, quantum in ipso fuit, contra illum concitaret. Quod in priori nostra ex Tripartita sumptum hystoria plenius dictum est. Hactenus ista.
 

    Capitulum *LXII.

Cum haec et huiusmodi aguntur in Gallia, exercitus noster, ut supra dictum est, navigandi labore dispersus pelagus operiebat, quolibet, prout poterat et quando, diversa per loca litus attingere conante. Nam Lodewicus Francorum rex iuxta Antiochiam, patrui comparis suae principis terram, circa mediam quadragesimam applicuit in eo loco qui Portus Sancti Symeonis vocatur, aliis ex nostris aput Tholomaidam, quae et Achon [vocatur], aliis aput Tyrum, aliis inter Tyrum et Sydonem in Sarepta oppido Sydoniorum non sine naufragii metu optatum portum capientibus, nonnullis ipsum naufragium passis, quibusdam aquis absorptis, caeteris seminudis evadentibus. Illi ergo qui tam mature applicuerant circa palmas Civitatem Sanctam intraverunt, dominicam passionem sanctamque resurrectionem, singula loca, ubi haec facta sunt, circumeundo ac, ut dicitur, oculo ad oculum videndo, cum multa cordis devotione celebrantes. At Conradus Romanorum princeps, habens adhuc in comitatu suo ex principibus Ordelebum Basiliensem episcopum, Arnaldum cancellarium suum, Fridericum ducem Suevorum, Heinricum ducem Baioariorum, Gwelfonem ducem aliosque comites virosque illustres et nobiles, in ipsa paschali ebdomada Ptolomaide applicans ac post paucos dies Hierosolimam veniens in magna cleri et populi iocunditate cum ingenti honore suscipitur. Mortuus tunc fuit in comitatu regis vir clarissimus Fridericus Ratisponensis aecclesiae advocatus ac ad Urbem Sanctam deportatus et in cimiterio militum Templi non longe ab antiquo templo Domini sepultus. Rex per aliquot ibi dies in palatio Templariorum, ubi olim regia domus, quae et templum Salemonis, constructa fuit, manens et sancta ubique loca peragrans, per Samariam et Galileam Ptolomaidam rediit, omnes adventantes quos poterat milites pecunia ad remanendum inducens. Convenerat enim cum rege illius terrae et patriarcha militibusque Templi circa proximum Iulium in Syriam ad expugnationem Damasci exercitum ducere. Qua de re multa large dispersa pecunia militem quem tunc poterat collegit.
 

    Capitulum LXIII.

Rex etiam Franciae Lodewicus idem pro posse suo sectans, de Antiochia reversus, aput Tyrum manebat. Ambo itaque inter Tyrum et Ptolomaidam in loco, qui Palma nomen a re sortitus appellatur, mense Iunio circa nativitatem sancti Iohannis baptistae conveniunt, de die, loco, ubi et quando exercitus instauraretur, ordinantes. Nondum tamen ex tot et tantis attritionibus fastus inter eos regalis decoctus conquieverat. Unde, quem et proventum et eventum haec quoque Damascena sortita fuerit expeditio, alias et fortassis ab aliis dicenda erunt.
 

    Capitulum LXIIII.

Expleta vero hac expeditione principes ad propria redire disponunt, Romanus quidem per Greciam, alter vero per Calabriam et Apuliam. Itaque Conradus Romanorum princeps naves apud Ptolomaidam ingressus ac per equor navigans, fratrem et amicum suum Manuel regiae urbis principem in Achaiae seu Thessaliae finibus inveniens adiit cum eoque, tamquam ex longa via fatigatus laboribusque fractus et non modica infirmitate correptus, per aliquod temporis spacium quievit. Ibi de reditu ordinans Fridericum ducem, fratris sui filium, ad cognoscendum vel potius ad corroborandum imperii statum premisit. Qui per Bulgariam Pannoniamque iter faciens mense Aprili ad propria rediit illoque quosdam ex propriis ministerialibus suis pro bono pacis, boni iudicis exercens officium, suspendio peremit. Porro patruus suus rex, transactis aliquot, quibus in Grecia quieverat, diebus, ducens secum predictum Basiliensem episcopum et cancellarium Arnaldum fratremque suum Noricorum ducem Heinricum - nam Gwelfo dux per Calabriam et Apuliam reversus fuerat -, per Illiricum Dalmaticumque remigans equor, in propriis imperii sui finibus aput Polam Hystriae civitatem applicuit, ibique sonipede insidens ac per Aquilegiam transiens, in Iuvavia, quae nunc Salzeburga dicta Baioariae metropolitana sedes esse noscitur, pentecosten celebravit, expletis ab eo, quo *idem festum in Pannoniae finibus egerat, duobus annis. Inde Ratisponae cum magna principum frequentia curiam celebravit.
 

    Capitulum LXV.

Porro, quia nonnulli ex pusillis aecclesiae fratribus scandalizati mirantur, mirando scandalizantur de pretaxatae nostrae expeditionis labore, quod tam arduo et bono inchoata principio tam humilem et non bonum exitum acceperit, ipsis hoc modo respondendum videtur. Nichil vere dici bonum potest, illo solo excepto, qui non aliunde, sed ex se habens quod est, et verissime esse et verissime bonus esse dicitur, iuxta illud: Nemo bonus nisi solus Deus. Caetera vero ab eo non ex ipsius essentiae sectione, sed ex eiusdem bonitatis denominatione bona dicuntur. Quidquid autem in naturalibus bonum vocatur, aut id fit simpliciter aut secundum quid. Sed si simpliciter fit, tunc datum naturae dicitur, sicut concessum gratiae donum, iuxta illud: Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est. Ipsum vero datum naturae, quod simpliciter bonum diximus, velut in civili facultate generalissimum, per donum gratiae tamquam per differentiam ad constituendam quodammodo speciem informatur, secundum quod aliqua dicimus iusta, sobria. Cum ergo aliqua simpliciter in nativis bona dicuntur, procul dubio bonum naturae intelligitur. Unde dictum est: Vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona. Quomodo lapis et lignum erit bonum. Cum autem ad eius proximam speciem descendimus, universalitate generis per specificam differentiam, quam donum gratiae diximus, ad rationalem restricta naturam, illam tantum solemus dicere iustam vel sobriam. Numquam vero lapidem sicut bonum sic vocamus sobrium vel iustum. Denique, ut verbis Boetii in libro Regularum utar, qui bonum generale iustum speciale ponens adnectit: Nec species descendit in omnia, id est: ut de omnibus quae supponuntur generi predicetur, ita ex opposito dicere licet, quod genus ad ea tantum, ad quae species predicatione sua non contrahatur. Iuxta logicorum enim regulam methodus a genere ad destruendum, a specie valet ad astruendum. Sicut ergo, cum simpliciter aliquid bonum dico, naturae datum, quod velut univoce de suis speciebus predicatur, intelligo, sic, cum secundum quid aliquid bonum esse assero, utilitatem potius quam naturae fontem intueor. Quo usu eius acceptio ad infinita equivocatur. Hinc dicimus equum bonum ex usu vectigandi, vestem bonam ex utilitate induendi, alimentum bonum ex emolumento nutriendi. Item eadem ratione, quod alteri speciei bonum, alteri asseritur malum. Verbi gratia: Iusquiamum alit passerem, necat hominem. Eadem quoque res alia et alia consideratione eiusdem speciei contentis vel etiam eidem singulari erit bona et erit non bona. Unde et solemus dicere: 'Bonum est isti calorem febrilem sentienti bibere aquam, bonum est illi propter infirmitatem stomachi iuxta apostolum modico vino uti'; nec ex hoc sequitur, si secundum quid bonum est isti vel illi, simpliciter esse bonum; sicut non sequitur, si Ethyops est albus dente, ergo est albus, vel e converso: non est niger dente, ergo non est niger. Quod etiam ex divinae paginae usu patet. Velut cum dicimus: 'Non erat bonum Iudeis vel Iude Christum tradere vel crucifigere, etsi nobis esset bonum'. *Sicut vero in humana phylosophia album habere dentem non aufert Ethyopi esse nigrum, sic in divina pagina malum Iudeorum non demit universitati passionem Christi esse bonam. Ex quo fit a simili propter eandem causam de predicta nostra expeditione, quod, etsi non fuit bona pro dilatatione terminorum vel commoditate corporum, bona tamen fuit ad multarum salutem animarum, sic tamen, ut bonum non pro dato naturae, sed pro utili semper accipias, et ex eo usu haec emergat subdivisio, ut, sicut supra diximus, bonum quandoque simpliciter dici, quandoque secundum quid, et quando secundum quid dicitur, ad diversum usum utilis equivocari, ita hoc modo bonum idem utile, quandoque simpliciter, quandoque secundum quid vocari. Quamvis, si dicamus sanctum illum abbatem spiritu Dei ad excitandos nos afflatum fuisse, sed nos ob superbiam lasciviamque nostram salubria mandata non observantes merito rerum personarumve dispendium reportasse, non sit a rationibus vel antiquis exemplis dissonum; quamquam et spiritus prophetarum non semper subsit prophetis.

Qualiter vero predictus bonus vir ei libro, quem Eugenio papae de Consideratione scribens super hac re ad excusationem sui apollogeticum interseruerit, curiosus rerum indagator invenire potest.

Quomodo autem Eugenius papa Romanorum principem de tam gravi tribulatione redeuntem paternis consolationum verbis exceperit, subter annotatum est:
 

    Capitulum LXVI.

Eugenius episcopus, servus servorum Dei, karissimo in Christo filio Conrado, Dei gratia Romanorum regi illustri, salutem et apostolicam benedictionem. Cum in hoc mundo cuncta mutabilitatis ordo corrumpat, sicut nec prosperis elevari, ita nec frangi adversis confidentes de divina miseratione debemus, quia Dei et hominum mediator ammiranda dispensatione consuevit omnem filium, quem recipit, adversitatibus flagellare, ut, dum ipsum per amorem ad aeterna premia vocat, presens mundus eius animum per turbationes, quas ingerit, a se ipso repellat, tantoque facilius ab huius saeculi amore recedat, quanto magis impellitur, dum vocatur. Quod in Israhelitico populo Moyse vocante et Pharaone signatur. Moyses namque tunc ad vocandum missus est, cum Pharao duris eum operibus perurgebat, quatinus alter vocando pertraheret, alter impelleret seviendo, ut plebs in servitio turpiter fixa vel provocata bonis vel impulsa molestiis moveretur. Hoc itaque rationis debito incitati discretionem tuam commonemus et exhortamur in Domino, quatinus tribulationes, quas tibi et exercitui tuo omnipotens Deus irrogavit, patienter supportes et in eo spem tuam constituas, qui quem vult permittit affligi et confidentes in se misericorditer liberare consuevit. Si enim patientiam et humilitatem in adversis perfecte tenueris, per desertum huius vitae sub protectione columnae nubis et ignis, id est patientiae solatio et karitatis ardore, intrepidus perduceris. Quia igitur personam tuam vera karitate diligimus et de te valde confidimus, si post tuum reditum sine dilatione de his, quae ad honorem sanctae aecclesiae et regni spectare noscuntur, tecum mutuis potuissemus tractare colloquiis, nobis utique gratum fuisset. Verum quia id nobis temporis qualitas denegavit et de tua salute sumus solliciti, quosdam de fratribus nostris, postquam te ad Longobardiae partes auctore Domino incolomem pervenisse accepimus, sicut per venerabiles fratres nostros Artwicum Bremensem archiepiscopum et A[nshelmum] Havelbergensem episcopum tibi significavimus, ad tuam serenitatem duximus destinandos, ut affectum et benivolentiam, quam erga te gerimus, tibi exponerent, et quod de te audire cupimus ipsorum relatione nosceremus. Quibus dedimus in mandatis, ut tibi, tamquam karissimo filio nostro et catholico principi atque speciali Romanae sanctae aecclesiae defensori, ipsius aecclesiae statum et nostrum exponerent. Qui siquidem in Tusciam usque progressi, ex quo te ad Teutonicas partes pertransisse noverunt, longitudinem viae et difficultatem itineris propter aestatis intemperiem metuentes ad nostram presentiam redierunt. Caeterum, quia statum tuum et dilecti filii nostri Heinrici iunioris regis, quem post discessum tuum paterno affectu dileximus et in posterum actiones eius prosperari in Domino preoptamus, cognoscere cupimus, cum fratres nostri propter aestatis fervorem laborem tanti itineris perficere non valerent, per fidelem nostrum Franconem, latorem presentium, et apostolica scripta tuam *excellentiam visitantes nobilitatem tuam monemus et exhortamur in Domino, quatinus ea quae circa te et ipsum geruntur et statum regni per eundem Franconem nobis studeas intimare, et hoc tempore devotionem, quam erga matrem tuam sanctam Romanam aecclesiam geris, ostendas, ut nostro respondere affectui congrue videaris et beati Petri apostolorum principis intercessionibus, cui te totum debes exponere, creatoris nostri largiorem debeas gratiam promereri. Datum Tusculani VIII. Kal. Iulii.
 

    Capitulum LXVII.

Circa idem tempus filius regis Heinricus, quem ipse, ut supra dictum est, per electionem principum regem ordinaverat, diem obiit, habens adhuc alium fratrem parvulum nomine Fridericum. Ea quoque tempestate in inferiori Traiecto Fresiae urbe Hardelibo eiusdem aecclesiae pontifice obeunte, grave scisma ibidem oritur, quibusdam Fridericum Adulfi comitis filium, aliis Herimannum acclesiae sancti Gereonis in suburbio Coloniensi sitae prepositum in illius aecclesiae presulem eligentibus. Illi vero qui Herimannum elegerant alios preoccupantes principem aput Noricum castrum adeunt ab eoque investituram regalium suscipiunt. Quos altera pars in civitatem Galliae Spiram subsecuta inducias ab eo usque ad proximos dies rogationum in palatium Noviomagense accepit. Inter haec Arnaldus quoque Coloniensis archiepiscopus, vir ad omnia aecclesiastica et secularia negotia inutilis, vitam finivit.
 

    Capitulum LXVIII.

Igitur Conradus rex tam de subrogatione Coloniensis quam super determinatione illius controversiae, quae in Traiectensi agitabatur aecclesia, examen laturus inferiores Rheni partes adiit, habens secum ex Baioaria Ottonem Frisingensem et [ex] Saxonia Albertum Misinensem episcopos. Cumque ad Bobardiam villam regalem in territorium Treverorum super Rhenum positam venisset, legatos obvios habuit nunciantes Arnaldum cancellarium suum in prefata Coloniensi aecclesia electum esse, sed eum huius rei assensum usque ad adventum ipsius distulisse. Quod verbum gratanter rex accepit, ac inde extra viam paulisper digrediens duas arces fortissimas, quarum altera super Mosellam Cohema , altera super Rheni litus posita Rinecca dicebatur, expugnavit, in Cohema presidia ponens, alteram ignibus tradens. Ibi prenominatum Coloniensem electum excipiens cum eoque ad inferiora descendens capellam operosam, quam ille non longe a Colonia in proprio fundo construxerat, a predictis, quos secum duxerat, episcopis consecrari fecit. Inde naves ingressus ac per Rhenum remigans Coloniam Agrippinam venit, cum maximo cleri ac populi tripudio susceptus. Igitur finita, ut assolet, processionis sollempnitate, rex in principali beati Petri aecclesia sedens Arnaldum renitentem valde et reclamantem pontificatus simul et ducatus regalibus investit, sicque ad Noviomagense palatium, Traiectensium causam iudicaturus, venit. Traiectenses Fridericum in civitate non sine fastu habebant, Herimanno eiecto. Itaque conductum primo de personarum incolomitate petentes cum magna multitudine navium a Rheno per Gual fluvium, qui ab eo scissus ipsius brachium esse noscitur, veniunt. Quos rex in causam ponens ad pacemque cum adversariis suis sine litis contestatione revocare volens, cum hoc modo procedere non posset, tandem eis iuris districtionem obtulit. Illi viaticum redeundi postulaverunt, dicentes se, eo quod causa ipsa tamquam aecclesiastica ad aecclesiasticum iudicem, id est ad aures summi pontificis, translata esset, *respondere coram cincto iudice non posse. Contra quos, utpote adversus Romanum principem agentes maiestatis reos, quia in continenti propter prestitum commeatum ulcisci non valuit, acerba rex usus conquestione, mox etiam pro huius temeritatis debita vindicta sumenda ad civitatem ipsorum processisset, nisi quod propter quorumdam Noricorum comitum insolentiam in eandem revocabatur provinciam.
 

    Capitulum LXVIIII.

Igitur proximum pentecosten in Confluentia, ubi et nuncios regis Hyspanorum iam diu secum moratos dimisit, sub corona incedendo celebrans, Baioariam ingreditur, Ratisponaeque curiam habens duos ex cardinalibus Romanae sedis legatos, Iordanem scilicet et Octavianum, obvios excepit. Post haec palatino comite Ottone ob filiorum suorum excessus proscripto, vicinum eius castrum Cheleheim dictum, rapido Danubii fluminis ambitu clausum, obsidione cingit eumque ad hoc, ut unum filiorum suorum obsidem daret, coegit. Inde in Gallias rediens Traiectensium negotium, revocatis omnibus ad subiectionem Herimanni, cum imperii honore terminavit; ac ne aliquis in posterum eius facti scrupulus haberetur, a Romana sede ratihabitionem optinuit.
 

    Capitulum LXX.

Ipse vero non multo post, omnibus bene in Gallia et Germania compositis, cum etiam iurata expeditione in proximo imperii coronam accepturus esset, non sine suspitione quorumdam, quos ex Italia habuit, medicorum, quasi ex Rogerii Siculi metu submissorum, morbo corripitur, sicque tanto tamen non fractus infirmitatis dolore, curiam celebraturus Babenberg venit; ubi cum multorum planctu raptus prioris fortitudinis in ultimo discrimine retinens animum, proxima a capite ieiunii sexta feria id est XV. Kal. Marcii, vitam finivit, regalia duci Friderico cum unico suo item Friderico commendans. Erat enim tamquam vir prudens de filio suo adhuc parvulo, ne in regem sublimaretur, quasi desperatus; idcirco et privatae et rei publicae melius profuturum iudicabat, si is potius, qui fratris sui filius erat, ob multa virtutum suarum clara facinora sibi succederet. Volentibus vero familiaribus suis iuxta eius, ut asserebant, peticionem eum ad Laureacense monasterium deferre ibique in proprio fundo iuxta patrem humare, Babenbergensis aecclesia contumeliosum hoc sibi fore iudicans, non permisit, quin immo convenientissimum et honestissimum et aecclesiae illi et imperio decernens, iuxta tumbam imperatoris Heinrici, eius loci fundatoris, qui nuper auctoritate Romanae aecclesiae in loca sancta levatus pro sancto habetur, regio cultu eum sepelivit.

Haec et alia, augustorum invictissime, excellentiae tuae scribuntur, quedam tibi ut tibi, quedam tibi, sed non ut tibi, quae acutus clericorum tuorum discernere debebit oculus. Verum quia, iuxta quod proposui, decursis summatim avi, patris patruique tui non sine aliqua tui mentione factis, ad tua principaliter gesta venimus, huic primo volumini quiescendi paulisper causa finem inponere liceat, ut ad ea, quae de tua dicenda erunt magnificentia, fortior resumatur spiritus. [EXPLICIT LIBER PRIMUS].
 
 

[INCIPIUNT CAPITULA IN LIBRUM SECUNDUM].

I. De electione Friderici ad imperium.
II. Ratio, quare in eum tam facile consenserit universitas principum.
III. Quod post acceptam fidelitatem a principibus Aquisgrani consecratur secumque Fridericus Monasteriensis episcopus.
IIII. Qui legati ad Urbem et in Italiam destinati sint, et quo rex diverterit.
V. Quomodo litem duorum consanguineorum de regno Datiae deciderit.
VI. Quomodo controversiam, quae in Magdeburgensi aecclesia orta fuerat, terminaverit, et quod Ungaris bellum indicere voluerit.
VII. Quod propter litem duorum ducum terminandam aput Herbipolim curiam celebravit et ibidem expeditionem in Italiam iurari fecit.
VIII. Quod Gerhardus Magdeburgensis prepositus Gwicmannum Romae accusavit, et epistola papae super hoc.
VIIII. Quomodo per duos cardinales assensu principis quidam episcopi depositi sunt, et de duobus ducibus.
X. Quod mortuo Eugenio Anastasius subrogatur, et quod cardinalis Gerardus insolenter agere volens prohibitus et in via mortuus est et Gwicmannus in episcopatu confirmatus.
XI. Quos legatos in Greciam destinaverit. Quod Heinrico Saxonum duci ducatcus Baioariae adiudicatur, et quod rex in Italiam procinctum movit.
XII. Quomodo aput Roncalias quibusdam episcopis regalia abiudicata sint.
XIII. De situ Italiae et more gentis.
XIIII. De situ et superbia Mediolani.
XV. De consuetudine et iusticia regni in Italia.
XVI. De diversis querimoniis ad principem delatis.
XVII. Quibus occasionibus rex in Mediolanenses arma converterit.
XVIII. Quedam castra Mediolanensium evertuntur, et de Novaria suoque comite.
XVIIII. De subversione Kayrae et Hastae et de treuga militum.
XX. De Terdona, et quare obsessa sit. De situ Terdonae et eius presidiis.
XXI. Quomodo obsessa et quomodo inpugnata qualiterve a suis defensata fuerit.
XXII. De invasione cuiusdam castri.
XXIII. De audacia cuiusdam scutiferi.
XXIIII. De miserabili conquestione Terdonensium.
XXV. Quod multis malis attriti Terdonenses de pace cogitant.
XXVI. De eversione civitatis.
XXVII. Rex aput Papiam triumphum agens coronatur et inde in Tusciam iter agit.
XXVIII. Rex ad Urbem tendens Romanum pontificem obvium habuit, et de Arnoldo scismatico.
XXVIIII. De legatis Romanorum et eorum legatione.
XXX. Quale responsum a principe acceperint.
XXXI. Qualiter hortatu summi pontificis Leoninam urbem et aecclesiam sancti Petri princeps occupari fecerit.
XXXII. Quomodo in eadem aecclesia coronam imperii acceperit.
XXXIII. De excursu et clade Romanorum ac victoria imperatoris.
XXXIIII. Princeps regressus ab Urbe quo diverterit et quid fecerit.
XXXV. De eversione Spoleti, quare et qualiter.
XXXVI. De legatis et muneribus Grecorum, et quos imperator remiserit.
XXXVII. Quomodo exules Apuliae terram suam receperint, et quod imperator invitus redire disponit.
XXXVIII. Quibus viis singuli principum redierunt.
XXXVIIII. De dolo Veronensium ad pontem super Athesam.
XL. Item de insidiis eorum in arto montis, et quomodo victi et capti [sint].
XLI. De felici reditu principis in Baioariam.
XLII. Imperator patruum suum hortatur ad transigendum cum duce Saxoniae.
XLIII. Quomodo aput Ratisponam Heinricus in possessionem Baioarici ducatus mittitur, et de controversia inter Maguntinum archiepiscopum et palatinum comitem de Rheno.
XLIIII. Qualiter ibidem Ratisponensis episcopus in gratiam principis redierit.
XLV. De legatis et excusatione Veronensium ac eorumdem reconciliatione.
XLVI. Qua satisfactione Maguntinus archiepiscopus et palatinus comes in pacem redierint.
XLVII. De obitu Arnaldi Coloniensis archiepiscopi, et quod princeps prenominatos duces ad concordiam revocare satagebat.
XLVIII. De nuptiis imperatoris, ubi et quare.
XLVIIII. De legatis a Grecia reversis, et quare Grecorum legati ad presentiam imperatoris non admitterentur.
L. Quare expeditionem contra Mediolanenses indixerit, et exemplar litterarum de hoc.
LI. De guerra Papiensium et Mediolanensium.
LII. De scismate Coloniensis aecclesiae propter electionem Friderici et Gerardi.
LIII. De morte Boritii et legatis Grecorum.
LIIII. De contentione Coloniensis cleri coram principe.
LV. De transactione duorum ducum.
LVI. De pace facta in Baioaria et decisione litis inter Colonienses.

[EXPLICIUNT CAPITULA].
 
 

[INCIPIT PROLOGUS].

Non sum nescius, imperatorum seu regum decus, dum gestorum tuorum magnificentiam prosequi conor, crebrescentibus victoriis stilum materiae succubiturum. Inter duo tamen, ut ita dixerim, mala melius fore iudicavi minus dicendo a materia opus superari quam cuncta tacendo gloriosa facta silentio tecta deperire. Verum quia priorem libellum usque ad regni seu imperii tui ortum in obitu gloriosissimi patrui tui Conradi regis terminavi, huic secundo operi de tui principatus gloria contenturo tale Deo favente imponatur initium.

[EXPLICIT PROLOGUS].
 
 

[INCIPIT LIBER SECUNDUS].

    Capitulum I.

Anno ab Urbe condita MDCCC, ab incarnatione vero Domini MCLIIII, decedente ab hac luce vernali tempore XV. Kal. Martii, id est sexta feria proxima, ut dictum est, post caput ieiunii, in civitate Babenbergensi piissimo rege Conrado, III. Nonas Martii, id est tercia feria post Oculi mei semper, in oppido Franconefurde de tam inmensa Transalpini regni latitudine universum, mirum dictu, principum robur non sine quibusdam ex Italia baronibus tamquam in unum corpus coadunari potuit. Ubi cum de eligendo principe primates consultarent - nam id iuris Romani imperii apex, videlicet non per sanguinis propaginem descendere, sed per principum electionem reges creare, sibi tamquam ex singulari vendicat prerogativa -, tandem ab omnibus Fridericus Suevorum dux, Friderici ducis filius, petitur cunctorumque favore in regem sublimatur.
 

    Capitulum II.

Huius consultationis summa, in illamque personam tam unanimis assensus ratio haec, ut recolo, fuit. Duae in Romano orbe apud Galliae Germaniaeve fines famosae familiae hactenus fuere, una Heinricorum de Gueibelinga, alia Gwelforum de Aldorfo, altera imperatores, altera magnos duces producere solita. Istae, ut inter viros magnos gloriaeque avidos assolet fieri, frequenter sese invicem emulantes rei publicae quietem multociens perturbarant. Nutu vero Dei, ut creditur, paci populi sui in posterum providentis sub Heinrico V. factum est, ut Fridericus dux, pater huius, qui de altera, id est de regum familia, descenderat, de altera, Heinrici scilicet Noricorum ducis filiam, in uxorem acciperet ex eaque Fridericum, qui inpresentiarum est, generaret. Principes igitur non solum industriam ac virtutem iam sepe dicti iuvenis, sed etiam hoc, quod utriusque sanguinis consors tamquam angularis lapis utrorumque horum parietum dissidentiam unire posset, considerantes caput regni eum constituere adiudicaverunt, plurimum rei publicae profuturum precogitantes, si tam gravis et diutina inter maximos imperii viros ob privatum emolumentum simultas hac demum occasione Deo cooperante sopiretur. Ita non regis Conradi zelo, sed universitatis, ut dictum est, boni intuitu hunc Fridericum eius filio item Friderico adhuc parvulo preponere maluerunt. Hac consideratione et ordine electio Friderici celebrata est.
 

    Capitulum III.

Astrictis igitur omnibus, qui illo confluxerant, fidelitate et hominio principibus, cum paucis, quos ad hoc ydoneos iudicavit, caeteris in pace dimissis, rex cum multa iocunditate quinta feria naves ingreditur ac per Mogum et Rhenum navigans in villa regali Sincichel applicuit. Ibi equos ascendens in proximo sabbato Aquisgrani venit; sequenti die, id est ea dominica, qua Letare Ierusalem canitur, ab episcopis a palatio in aecclesiam beatae Mariae semper virginis deductus cum omnium qui aderant applausu ab Arnaldo Coloniensi archiepiscopo, aliis cooperantibus, coronatus in sede regni Francorum, quae in eadem aecclesia a Karolo Magno posita est, collocatur; non sine multorum stupore, quod in tam parvo temporis spacio non solum tanta principum seu de regno nobilium confluxerat multitudo, sed et quod de occidentali Gallia, ad quam nondum huius facti rumor pervenisse putabatur, nonnulli advenerant. Nec pretereundum estimo, quod, dum finito unctionis sacramento diadema sibi imponeretur, quidam de ministris eius, qui pro quibusdam excessibus gravibus a gratia sua adhuc privati sequestratus fuerat, circa mediam aecclesiam ad pedes ipsius se proiecit, sperans ob presentis diei alacritatem eius se animum a rigore iusticiae emollire posse. Ipse vero mentem in priori severitate retinens et *tamquam fixus manens constantiae suae omnibus nobis non parvum dedit indicium, dicens non ex odio, sed iusticiae intuitu illum a gratia sua exclusum fuisse. Nec hoc etiam sine admiratione plurium, quod virum iuvenem, tamquam senis indutum animo, tanta flectere a rigoris virtute ad remissionis vicium non potuit gloria. Quid multa? Non illi misero intercessio principum, non arridentis fortunae blandimentum, non tantae festivitatis instans gaudium suppeditare poterant; ab inexorabili inexauditus abiit. Sed et hoc silentio tegendum non erit, quod eadem die in eadem aecclesia Monasteriensis electus item Fridericus ab eisdem, a quibus et rex, episcopis in episcopum consecratur, ut revera summus rex et sacerdos presenti iocunditati hoc quasi prognostico interesse crederetur, qua in una aecclesia una dies duarum personarum, quae solae novi ac veteris instrumenti institutione sacramentaliter unguntur et christi Domini rite dicuntur, vidit unctionem.
 

    Capitulum IIII.

Peractis omnibus quae ad coronae decorem spectabant, princeps in palatii secreta se recepit, vocatisque prudentioribus seu maioribus ex numero principum, de statu rei publicae consultans, legatos ad Romanum pontificem Eugenium, Urbem ac totam Italiam destinandos disponit, de promotione sua in regnum significaturos. Mittuntur itaque Hillinus Treverensis electus et Eberhardus Babenbergensis episcopus, viri prudentes et litterati. Dehinc Traiectensium contumaciam, qua, ut superius dictum est in patruum suum Conradum regem usi fuerant, ulturus inferiores Rheni partes adiit, ipsisque pecuniaria pena multatis ac Herimanno episcopo confirmato, ad superiora remeando sanctum pascha Coloniae Agrippinae celebravit. Inde per Gwestfaliam transiens Saxoniam intravit.
 

    Capitulum V.

Erat illo tempore in regno Danorum inter duos consanguineos, Petrum scilicet, qui et Suevus, et Gnutonem, de regno gravis controversia. Quos rex ad se venire precipiens curiam magnam in civitate Saxoniae Martinopoli, quae et Merseburch, cum multa principum frequentia habuit. Eo prefati iuvenes venientes eius se mandato humiliter supposuerunt; eorumque ad ultimum causa iudicio seu consilio primatum sic decisa fuisse dicitur, [ut] Gnuto, relictis sibi quibusdam provinciis, regium nomen per porrectum gladium abdicaret - est enim consuetudo curiae, ut regna per gladium, provinciae per vexillum a principe tradantur vel recipiantur -, Petrus vero, accepto a manu ipsius regno, fidelitate et hominio ei obligaretur. Ita corona regni sibi per manum principis imposita, in die sancto pentecostes ipse coronatus gladium regis sub corona incedentis portavit. Gwaldemarus etiam, qui eiusdem sanguinis particeps fuit, ducatum quendam Daniae accepit.
 

    Capitulum VI.

Circa idem tempus Magdeburgensis aecclesia, quae Saxoniae metropolis esse dinoscitur, pastore suo viduata ad electionem faciendam resedit. Dumque alii eiusdem aecclesiae prepositum Gerardum, alii decanum eligerent, divisis hinc inde personis, regem adhuc in Saxonia morantem adire disponunt. Quos dum multis modis ad unitatem et vinculum pacis princeps reducere satageret ac proficere non valeret, alteri parti, id est decano cum suis, persuasit, ut Gwicmannum Cicensem episcopum, virum adhuc iuvenem, sed nobilem, eligerent, eique accersito regalia eiusdem aecclesiae concessit. Tradit enim curia et ab aecclesia eo tempore, quo sub Heinrico V. de investitura episcoporum decisa fuit inter regnum et sacerdotium controversia, sibi concessum *autumat, quod obeuntibus episcopis, si forte in eligendo partes fiant, principis arbitrii esse episcopum quem voluerit ex primatum suorum consilio ponere, nec aliquem electum ante consecrandum, quam ab ipsius manu regalia per sceptrum suscipiat. Rex, omnibus in Saxonia bene ordinatis cunctisque principibus illius provinciae ad nutum suum inclinatis, Baioariam ingreditur ac Ratisponae, Norici ducatus metropoli, in festivitate apostolorum in monasterio sancti Emmerammi - nam maior aecclesia cum quibusdam civitatis vicis conflagraverat - coronatur. Ad eandem curiam legati ad Eugenium papam Urbem cum caeteris civitatibus Italiae directi, laeta reportantes, redeunt. Ibi etiam princeps, eo quod, omnibus in proprii imperii finibus ad eius voluntatem compositis, virtutem animi, quam intus gerebat, extra ferri disponeret, Ungaris bellum indicere ipsosque ad monarchiae apicem reducere volebat. Sed cum assensum super hoc principum quibusdam de causis latentibus habere non posset, ad effectum tunc perducere ea quae mente volvebat non valens, ad oportuniora tempora distulit.
 

    Capitulum VII.

Erat vero multa serenissimi principis anxietas, cum omnia prospere in regno agerentur, qualiter controversia, quae inter eius carnem et sanguinem, id est Heinricum patruum suum et itidem Heinricum avunculi sui filium duces, de Norico ducatu agitabatur, sine sanguinis effusione terminari posset. Fuit namque Heinricus iste Heinrici quondam Norici ducis filius, quem, ut alibi dictum est, Conradus rex a Baioaria eiectum in Saxonia manere compulerat, ducatumque ipsius primum Leopaldo marchionis Leopaldi filio ac deinde fratri ipsius huic Heinrico concesserat. Rex ergo predictam litem iudicio vel consilio decisurus utrique autumpnali tempore mense Octobre in civitate Herbipoli curiam prefigit; quo dum alter, id est Heinrici ducis filius, veniret, alter se absentaret, iterum et iterum vocatur.

In eadem curia, exulibus Apuliae, quos Rogerius de solo natali propulerat, lacrimabiliter conquerentibus ac ad pedes principis miserabiliter se proicientibus, expeditio Italica tam pro afflictione horum quam pro corona imperii accipienda paulo minus quam ad duos annos iurata est.
 

    Capitulum VIII.

Porro Gerardus prepositus Romam pergens Eugenium papam adiit eique causam Magdeburgensis aecclesiae aperiens Guicmannum, ut supra dictum est, a principe per electionem alterius partis ibi locatum multis modis de intrusione accusavit. Hanc rem quam gravissime Romanus pontifex exceperit, tam ex litteris, in quibus nonnullis episcopis, qui pro eo ob amorem regis Romanae aecclesiae scripserant, respondit, quam ex cardinalium, qui postmodum ad Transalpina directi sunt, viva voce percepimus. Litterarum autem talis tenor fuit:

Eugenius episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus E[berhardo] Salzburgensi, A[rtwico] Bremensi et Hi[llino] Treverensi archiepiscopis, E[berhardo] Babenbergensi, H[ermanno] Constantiensi, H[einrico] Ratisponensi, O[ttoni] Frisingensi, C[onrado] Pataviensi, D[anieli] Pragensi, A[nselmo] Avelbergensi et B[urchardo] Agistadensi episcopis salutem et apostolicam benedictionem. Litteras, quas pro causa Magdeburgensis aecclesiae vestra nobis prudentia delegavit, debita benignitate suscepimus. In lectione autem et cognitione ipsarum stupore nimio et ammiratione repleti sumus, eo quod longe aliud in eis, quam vobis ex officio pontificatus immineat, perspeximus contineri. Cum enim in aecclesiae vertice sitis ex divina providentia constituti, ut de medio eius quae fuerint nociva propellere, quae utilia debeatis attento studio conservare, in causa ista, sicut ex suggestione litterarum vestrarum nobis innotuit, non quod expediat aecclesiae Dei, quod sacrorum canonum sanctioni concordet, quod exinde a caelesti arbitro approbetur, sed quod terrenis principibus placeat, adtendistis et, qui eorum animos a sua minus recta debuistis intentione deflectere atque ubi esset via Domini demonstrare, non persuasistis quod rectum est nec stetistis murus pro domo Israhel, *quin immo, ipsis, ut ait propheta, parietem edificantibus, vos, quod sine grandi animi rancore vix dicimus, linivistis illum luto absque paleis. Non ita sentiebat princeps apostolorum, qui ex fidei suae confessione, ut totius aecclesiae fundamentum esset, accepit, sed comminantibus seculi filiis et apostolis, si predicarent in nomine Ihesu, mortis exterminium intentantibus, confisus de Domini virtute respondit: Oportet obedire Deo magis quam hominibus. Vos autem, ne a terrenis videamini principibus dissentire, illi causae favorem vestrum impenditis, cui et aecclesiasticae auctoritas constitutionis et supernae voluntatis examen pro certo creditur obviare. Cum enim translationes episcoporum sine manifestae utilitatis et necessitatis indicio divinae legis oraculum non permittat, cum etiam multo amplior quam in aliis electionibus cleri et populi eas debeat prevenire concordia, in facienda translatione de venerabili fratre nostro Guicmanno Cicensi episcopo nichil horum est, sed solus favor principis expectatus, et, nec inspecta necessitate illius aecclesiae nec considerata utilitate personae, clero nolente, immo, ut dicitur, ex parte maxima reclamante, in Magdeburgensem eum dicitis aecclesiam supplantandum. Super quo tanto amplius ammiramur, quanto persona illa, cuius gravitatis sit atque scientiae, ab anteactis agnovimus, ac perinde, quantum aecclesiae illi sit utilis, non penitus ignoramus. Quoniam igitur, quicumque temporalis aurae flatibus agitentur, nos in illius petrae soliditate fundati, quae in fundamento meruit aecclesiae collocari, sicut non debemus, ita nec volumus omni vento circumferri doctrinae aut a sacrorum canonum rectitudine impulsu aliquo deviare, per presentia vobis scripta mandamus, quatinus causae isti favorem ulterius non prestetis et apud karissimum filium nostrum F[ridericum], quem Deus hoc tempore pro servanda libertate aecclesiae in eminentiam regni evexit, efficere vestris exhortationibus studeatis, ut et ipse a sua super hoc intentione desistat et contra Deum, contra sacros canones, contra regiae dignitatis officium eidem causae favorem suum ulterius non impendat, sed aecclesiae Magdeburgensi, sicut et aliis aecclesiis regni a Deo sibi commissi, liberam facultatem quem voluerit secundum Deum eligendi relinquat et electionem ipsam postmodum favore suo, sicut decet maiestatem regiam, prosequatur. Nos enim, si quod de supradicto fratre nostro facere nititur videremus ratione fulciri, nec voluntati eius nec postulationi vestrae duceremus aliquatenus obviandum. Contra Deum autem et sacrorum canonum sanctiones nulli omnino peticioni possumus prebere consensum. Datum Signiae XVI. Kal. Septembris.
 

    Capitulum VIIII.

At rex in proximo pascha Babenberg coronam gestans duos cardinales, videlicet Bernhardum presbiterum et Gregorium diaconem, ad depositionem quorumdam episcoporum ab apostolica sede destinatos, secum habuit. Proximum dehinc pentecosten Wormatiae ferians Heinricum Maguntinae sedis archiepiscopum, virum pro distractione aecclesiae suae frequenter correptum nec correctum, per eosdem cardinales deposuit ac Arnaldum cancellarium suum per quorumdam ex clero et populo, qui illuc venerant, electionem ei subrogavit. Ad predictam curiam prenominati duces ambo Heinrici, pro ducatu Norico, ut dictum est, contendentes, venerunt; sed altero, quod legittime vocatus non fuerit, pretendente debitum finem negotium ibi habere non potuit. Idem etiam cardinales permissu principis Burchardum Eistetensem, senio gravem, de inutilitate causantes, itidem submoverunt. Dumque post haec in Magdeburgensem et quosdam alios sententiam ferre cogitarent, a principe inhibiti et ad propria redire iussi sunt.
 

    Capitulum X.

Ea tempestate Eugenius papa, vir iustus et religione insignis, ab hac luce transiens Anastasio, homini veterano et in consuetudine illius curiae exercitato, sedem reliquit. A quo dum cardinalis quidam Girardus nomine ad terminandam Magdeburgensis electi causam missus fuisset ac principem in eadem civitate natale Domini celebrantem adisset, cum quaedam ibi secus ipsius nutum tractare vellet, indignationem eius incurrens, infectis negotiis, pro quibus venerat, mandatis sevioribus inglorie redire coactus, in via etiam vita decessit . Verum princeps missis ad Anastasium cum Gwicmanno nunciis non *solum facti sui ratihabitionem, sed etiam pallium obtinere eum fecit, non sine quorumdam scandalo, qui, ne umquam id fieret, immobiliter fixum Romanos tenere a proprio ipsorum ore audierant. Exhinc non solum in secularibus, sed et in aecclesiasticis negotiis disponendis auctoritas principis plurimum crevit.
 

    Capitulum XI.

Circa idem tempus, mense Septembre, principes maioresque Baioariae a rege Ratisponae convocantur, sed nichil ibi de bono pacis in illa provincia propter duorum ducum litem terminari poterat. Rex tamen, quia non multo ante haec per apostolicae sedis legatos ab uxore sua ob vinculum consanguinitatis separatus fuerat, pro ducenda alia pertractans, ad Manuel Grecorum imperatorem tam pro hoc negotio quam pro Gwilhelmo Siculo, qui patre suo Rogerio noviter defuncto successerat, utriusque imperii invasore, debellando in Greciam legatos destinandos ordinat, sicque primatum suorum consilio Anshelmus Havelbergensis episcopus et Alexander Apuliae quondam comes, sed a Rogerio cum caeteris eiusdem provinciae nobilibus ob suspitionem dominandi propulsus, eandem legationem suscipiunt. Proximo dehinc mense Decembrio utrique duces Heinricus et itidem Heinricus iudicio principis in civitate Spira adsistunt, sed iterum altero de legittima se vocatione excusante, res protelatur. Itaque Fridericus, dum iam fere per biennium ad decidendam litem duorum principum, sibi, ut dictum est, ex propinquitate sanguinis tam affinium, laborasset, tandem alterius instantia, qui in paternam hereditatem, a qua diu propulsus fuerat, redire cupiebat, flexus, imminente etiam sibi expeditionis labore, in qua eundem iuvenem militem sociumque viae habere debuit, finem negotio imponere cogebatur. Proinde in oppido Saxoniae Goslaria curiam celebrans utrosque duces datis edictis evocavit. Ubi dum altero veniente alter se absentaret, iudicio principum alteri, id est Heinrico Saxoniae duci, Baioariae ducatus adiudicatur. Post haec princeps de Saxonia in Baioariam se recipiens ac inde per Alemanniam transiens anno regni sui tercio in campania Lici fluminis, termino Baioariae, contra civitatem Augustensem circa principium mensis Octobris militem in Italiam iturus collegit, finitis, ex quo iurata fuerat primo expeditio, pene duobus annis. Nec illustrem animum a tam illustri facto ex recenter prolata in tam magnum imperii principem sententia et exhinc obortum non parvum aliorum principum murmur revocare poterat, quin omnia quae retro erant tamquam floccipendens Deo se committendo in anteriora extenderetur. Per Brixinoram itaque et vallem Tridentinam transiens, emensis Alpium angustiis, in campestribus Veronensium iuxta stagnum Garde castra metatur. Ubi dum de processu ad ulteriora cum principibus consilium iniret, primo caeli principem conciliandum decrevit. Denique miles per claustra montium transiens, ob difficultatem locorum victui necessaria invenire nequiens, dum penuriam magnam, quod in exercitibus molestissimum esse solet, pateretur, nonnulla sacra loca violarat. Ad haec, quamvis predictam necessitudinis excusationem habere viderentur, expianda rex a toto exercitu collectam fieri iubet; et sic non modicam coadunatam pecuniam per quosdam religiosos viros duobus episcopis, Tridentino scilicet et Brixinorensi, remittendam ac per singula sanctorum loca, quae dampnum passa fuerant, dividendam statuit, pulchre communi utilitati consulens, pulchre rectoris officium implens, ut maxima adorsurus negotia ante omnia rectorem et plasmatorem omnium, sine quo nichil bene inchoatur, nichil prospere consummatur, placandum eiusque offensam a populo suo avertendam intenderet.
 

    Capitulum XII.

Inde castra movens, in campo Roncaliae super Padum, non longe a Placentia, mense Novembrio resedit. Est autem consuetudinis regum Francorum, qui et Teutonicorum, ut, quotienscumque ad sumendam Romani imperii coronam militem ad transalpizandum coegerint, in predicto campo mansionem faciant. Ibi ligno in altum porrecto scutum suspenditur, universorumque equitum agmen feoda habentium ad excubias proxima nocte principi faciendas per curiae preconem exposcitur. Quod sectantes qui in eius comitatu fuerint principes, singuli singulos beneficiatos suos per precones [itidem suos] exposcunt. At sequenti die quicumque nocturnis vigiliis defuisse deprehensus fuerit, denuo *ad presentiam regis aliorumque principum vel virorum illustrium evocatur, sicque omnes omnium beneficiati, qui sine bona voluntate dominorum suorum domi remanserunt, in feodis dampnantur. Hunc morem principe secuto, non solum laicorum feoda, sed et quorumdam episcoporum, id est Hartwici Bremensis et Ulrici Halberstadensis, regalia personis tantum, quia nec personis, sed aecclesiis perpetualiter a principibus tradita sunt, abiudicata fuere.

Sed quoniam huius terrae mentio habita est, de ipsius situ ac ritu, et a quibus prius inhabitata, quove nomine dicta, a quibus postmodum possessa, quo censeatur vocabulo, paucis absolvam.
 

    Capitulum XIII.

Haec Pyreneo seu Apennino, altissimis et scopulosissimis alpibus, in oblongum ductis, hinc inde septa, tamquam eorumdem vel potius eiusdem montis umbilicus, ut vere deliciarum hortus, a Tyrreno mari usque ad Adriatici equoris horam protenditur, habens ad septentrionem Pyreneas, ut dictum est, alpes, ab austro Apenninum, qui modo mutato nomine mons Bardonis vulgo dicitur, ab occidente Tyrrenum, ab oriente Adriaticum equor. Padi vel Eridani fluminis, quem unum inter tria Europae flumina famosissima topografi ponunt, caeterorumque amnium decursu irrigua, soli dulcedine caelique temperie frumenti, vini et olei ferax, in tantum ut arbores fructiferas, precipue castaneas, ficeta et oliveta instar nemorum educet. Romanorum colonia ulterior Italia olim dicebatur, tribus distincta provinciis, Venetia, Emilia, Liguria, quarum primae Aquilegia, secundae Ravenna, terciae Mediolanum metropoles fuere. At in ipso Apennino, ubi et urbs Roma sita noscitur, quae modo Tuscia vocatur, eo quod Apennino inclusa Urbem quoque ipsam in sinu suo contineat, interior Italia iure dicta est. Illa vero, quae post emensionem montium campania excipitur, unde et, a re nomen trahens, Campania adhuc dici solet, ac usque ad Farum, brachium maris, navibus ob sirtes inportunum, Siciliam a solido seiungens, producitur - nam Sicilia Europam terminans Sardiniae caeterisque Italiae insulis adnumeratur -, olim citerior Italia vel Maior Grecia vocabatur, nunc Apulia vel Calabria dicta. Quamvis aliqui hanc et mediam pro una reputantes Italia, Citeriorem seu Maiorem Greciam dicere maluerint Italiam, non tres, sicut premissum est, sed duas tantum, Ulteriorem et Citeriorem, ponentes Italias. Nonnulli tamen predictas alpes Apenninum et Pyreneum eadem montana esse volunt, eo quod circa eas partes, qua Ianua civitas, in navalibus preliis satis exercitata, super Tyrrenum equor sita est, conveniendo predictam claudant provinciam; in argumentum suae assertionis inducentes, quod Pannonia iuxta Ysidorum tamquam Apennino clausa nomen accepit, quam non Apenninus, qui [modo] mons Bardonis [dicitur], sed Pyreneae attingunt alpes. Patet, ut arbitror, cur hanc terram duorum montium vel eiusdem supra umbilicum dixerim. Barbarorum vero incursionibus ac dominationi, qui a Scanzia insula cum Alboin duce venientes Pannonias primo inhabitarunt, subiacere incipiens ab eisdem, eo quod ad augendum exercitum feminis, reflexis ad mentum crinibus sicque virilem et barbatam faciem imitantibus, et idcirco Longobardis a longis barbis vocitatis, et ipsa Longobardia appellari consuevit. Ex quo contingit, ut circa exarchatum Ravennatensem artatis antiquis eiusdem provinciae incolis ea pars Italiae, quae antea Emilia dicebatur, nunc Romaniola, quod diminutivum a Roma tractum noscitur, vulgo usque hodie dici soleat. Verumtamen barbaricae deposito feritatis rancore, ex eo forsan, quod indigenis per conubia iuncti filios ex materno sanguine ac terrae aerisve proprietate aliquid Romanae mansuetudinis et sagacitatis trahentes genuerint, Latini sermonis elegantiam morumque retinent urbanitatem. In civitatum quoque dispositione ac rei publicae conservatione antiquorum adhuc Romanorum imitantur sollertiam . Denique libertatem tantopere affectant, ut potestatis insolentiam fugiendo consulum potius quam imperantium regantur arbitrio. Cumque tres inter eos ordines, id est capitaneorum, vavassorum, plebis, esse noscantur, ad reprimendam superbiam non de uno, sed de singulis predicti consules eliguntur, neve ad dominandi libidinem prorumpant, singulis pene annis variantur. Ex quo fit, ut, tota illa terra inter civitates ferme divisa, singulae ad commanendum secum diocesanos compulerint, vixque *aliquis nobilis vel vir magnus tam magno ambitu inveniri queat, qui civitatis suae non sequatur imperium. Consueverunt autem singuli singula territoria ex hac comminandi potestate comitatus suos appellare. Ut etiam ad comprimendos vicinos materia non careant, inferioris conditionis iuvenes vel quoslibet contemptibilium etiam mechanicarum artium opifices, quos caeterae gentes ab honestioribus et liberioribus studiis tamquam pestem propellunt, ad miliciae cingulum vel dignitatum gradus assumere non dedignantur. Ex quo factum est, ut caeteris orbis civitatibus divitiis et potentia [longe] premineant. Iuvantur ad hoc non solum, ut dictum est, morum suorum industria, sed et principum in Transalpinis manere assuetorum absentia. In hoc tamen antiquae nobilitatis immemores barbaricae fecis retinent vestigia, quod, cum legibus se vivere glorientur, legibus non obsecuntur. Nam principem, cui voluntariam exhibere deberent subiectionis reverentiam, vix aut numquam reverenter suscipiunt vel ea quae secundum legum integritatem sancciverit obedienter excipiunt, nisi eius multi militis astipulatione coacti sentiant auctoritatem. Ob ea frequenter contingit, ut, quamvis civis lege flectendus, adversarius armis cogendus secundum leges sit, ipsum tamen, quem ut proprium principem mitem suscipere oportebat, sepius iura propria exposcentem hostiliter excipiant. Ex quo duplex rei publicae nascitur detrimentum, ut et princeps ad subiugationem civis in colligendo exercitu distrahatur, et civis non sine magno rerum suarum dispendio ad obedientiam principis [sui] compellatur. Quare eadem ratione qua populum super hoc incusat temeritas, sic principem aput Deum et homines excusare debebit necessitas.
 

    Capitulum XIIII.

Inter caeteras eiusdem gentis civitates Mediolanum primatum nunc optinet. [Que] inter Padum et Pyreneum sita, Ticino et Adua ab eodem Pyreneo nascentibus ac in Pado se recipientibus et ob hoc sinum quendam fertilissimum in modum insulae facientibus media posita, rite Mediolanum vocatur, quamvis nonnulli ex quodam portentuoso sue, unam medietatem setas et alteram lanam habente, a fundatoribus Mediolanum dictam putent. Haec ergo non solum ex sui magnitudine virorumve fortium copia, verum etiam ex hoc, quod duas vicinas civitates in eodem sinu positas, id est Cumam et Laudam, ditioni suae adiecit, aliis, ut dictum est, civitatibus celebrior habetur. Porro, ut in rebus caducis ex arridentis fortunae blandimento fieri solet, rebus secundis elata in tantam elationis extumuit audatiam, ut non solum vicinos quosque infestare non refugiat, sed et ipsius principis maiestatem non reformidando eius ausa fuerit incurrere recenter offensam. Quod quibus de causis exordium sumpserit, postmodum breviter aperiam.
 

    Capitulum XV.

Interea quedam de iusticia regni dicenda videntur. Mos enim antiquus, ex quo imperium Romanum ad Francos derivatum est, ad nostra usque deductus est tempora, ut, quotienscumque reges Italiam ingredi destinaverint, gnaros quoslibet de familiaribus suis premittant, qui singulas civitates seu oppida peragrando ea quae ad fiscum regalem spectant, quae ab accolis fodrum dicuntur, exquirant. Ex quo fit, ut principe adveniente plurimae civitates, oppida, castella, quae huic iusticiae vel omnino contradicendo vel integraliter non persolvendo reniti conantur, ad solum usque prostrata proterviae suae documentum posteris ostendant. Alia itidem ex antiqua consuetudine manasse traditur iusticia, ut principe Italiam intrante cunctae vacare debeant dignitates et magistratus ac ad ipsius nutum secundum scita legum iurisque peritorum iudicium universa tractari. Tantam ei quoque iudices terrae recognoscere dicuntur iurisdictionem, ut ex omnibus, quae terra producere solet, usui necessariis, exceptis vix bubus et seminibus ad excolendam terram ydoneis, de caeteris quantum necesse fuerit militi profuturis ad regios usus suppeditare aequum arbitrentur.
 

    Capitulum XVI.

Igitur rege aput Roncalias per quinque, ut aiunt, dies sedente et ex principum ac de universis pene civitatibus consulum seu maiorum conventu curiam celebrante, diversa hinc inde diversis ex querimoniis emersere negotia. Inter quae Gwilhelmus marchio de Monte-ferrato, vir nobilis et magnus et qui pene solus ex Italiae baronibus civitatum effugere potuit imperium, simul et Astensis episcopus, gravem uterque super *Astensium, alter, id est marchio, super oppidanorum Kairae conquestionem facientes insolentia. Neque enim multum ad principis triumphi titulum respectu aliorum ipsius gestorum fortium facere arbitramur, si de castellis, rupibus, oppidis villisque magnis, quae ab ingressu suo non solum militari ordine, sed etiam armigerorum tumultuationis assultu subversa sunt, diceremus, ad maiora festinantes. Aderant etiam Cumanorum seu Laudensium consules de attritionis suae diutina miseria lacrimabilem super Mediolanensium superbia facientes querimoniam, presentibus duobus consulibus eiusdem civitatis, Oberto de Orto et Girardo Nigro. Princeps igitur his de causis superiores Italiae partes aditurus, per Mediolanensium fines transire volens, predictos consules tamquam viae duces futuros et de ydoneis tabernaculorum locis disposituros secum retinuit. Venerunt etiam ad eandem curiam legati Ianuensium, qui non longe ante haec tempora, captis in Hyspania inclitis civitatibus et in sericorum pannorum opificio prenobilissimis Almaria et Ulixibona, Sarracenorum spoliis onusti redierant, leones, strutiones, psitacos cum caeteris preciosis muneribus principi presentantes.
 

    Capitulum XVII.

Fridericus ergo ad superiora, ut dictum est, ulterioris Italiae profecturus, a Roncaliis copias ducens, in territorio Mediolanensium castra posuit. Dumque a prenominatis consulibus per arida, ubi nec stipendia inveniri nec ex mercatu haberi possent, circumduceretur loca, indignatione motus, iussis primo, ut ad propria redirent, consulibus, in Mediolanenses arma convertit. Accessit ad huius indignationis cumulum, quod ex maxima ymbrium effusione totus exacerbatus fuisse dicitur exercitus, ut ex hac duplici, inediae videlicet et caeli inclementiae, molestia cuncti, prout poterant, principem adversus eos concitarent. Alia itidem huius commotionis non parva causa fuit, quod princeps temeritatis illorum in hoc tumorem presenserat, quod non solum civitates, quas destruxerant, reedificari pati nollent, quin etiam ad iniquitatis illorum assensum ipsius nobilem et incorruptum hactenus animum pecunia inclinare ac corrumpere satagebant. Rex castra de aridis locis movens, ad fertilia ipsius territorii habitacula non longe a civitate se transferens, militem lassatum refecit.
 

    Capitulum XVIII.

Erat in vicino oppidum quoddam satis populosum Rosatum, ubi Mediolanenses circiter quingentorum equitum armatorum presidia locaverant. Iubentur ergo equites ad civitatem redire, direptisque omnibus usui necessariis, ipsum oppidum flammae datur. Ibi quidam ex equitibus principis usque ad portas Mediolanensium progressi, quibusdam vulneratis, quosdam cepere. Mediolanenses non solum dampno presentium, sed et metu futurorum stupefacti Girardi consulis, tamquam huius mali auctoris, domum, principis iram mitigaturi, diruunt. At princeps huius rei nichil pensi habens ad Ticinum usque amnem, maiores his clades irrogaturus, procedit. Is amnis a Pyreneo, ut supra ostensum est, surgens et Padum seu Eridanum iuxta Papiam, quae exhinc Ticinum vocatur, influens insulam Mediolanensium ab occidentali latere cingit. Ibi duos pontes ligneos, quos ipsi ob incursum in Papienses et Novarienses construxerant ac ob illorum impetum reprimendum propugnaculis munierant, occupat transmissoque per eos milite ignibus tradit. Deinde tria ipsorum castra munita et decora, id est Mummam, Gailardam, Tricam, quae ad expugnationem Novariensium in ipsorum territorio firmaverant, expugnata cremantur. Est autem Novaria civitas non magna, sed, ex quo ab imperatore Heinrico olim eversa reedificari coepit, muro novo et vallo non modico munita, comitem habens in sua diocesi Gwidonem Blanderatensem, qui preter morem Italicum totum ipsius civitatis territorium, vix ipsa civitate excepta, Mediolanensium possidet auctoritate, inhiantibus adhuc Mediolanensibus, ut et hanc simul et Papiam sicut alias [predictas] absorbeant civitates. Facta est haec victoria mense Decembrio, nataleque Domini circa predictorum excidium castrorum a principe cum magna celebratur alacritate.
 

    Capitulum XVIIII.

Post haec princeps per Vercellum et Taurinum transiens, transvadato ibi Pado, ad inferiora versus Papiam iter reflectit. Verum oppidani Kairae simul et Astenses cives, eo quod precepto principis de exhibenda marchioni suo Gwilhelmo de Monte-ferrato iusticia minime paruissent, tamquam rebellionis rei hostes iudicati proscribuntur. Ad quorum puniendam contumaciam dum rex exercitum ducit, illi relictis munitionibus, velut viribus suis diffidentes, ad vicina montana diffugiunt. Rex primo Kairam veniens, inventis sufficienter victualibus, per aliquot ibi dies mansit; turres, quae non paucae ibidem fuere, destruxit oppidumque succendit. Inde Astam procedens vacuamque non opibus, sed habitatore repperiens civitatem, non paucis ibi diebus manens, igni eam et direptioni dedit. Ante vero quam abinde castra moverentur, consilio sapientum rex habito, propter crebras, quae in exercitu ortae fuerant, seditiones aliqua militi in posterum profutura ordinare disponit. Non solum ergo edicto dato, sed et a singulis maioribus et minoribus sacramento prestito, legem dedit, ne quis infra castrorum ambitum gladium ad quodlibet commilitonis nocumentum portare auderet, adiciens penam, ut, quicumque hanc treugam violando quempiam de sociis vulneraret, manu mutilaretur vel etiam capite obtruncaretur. Hacque tam sapienti quam necessaria lege data de caetero iuvenilium irrationabilis impetus animorum conquievit.
 

    Capitulum XX.

Fuit non longe ab eo loco civitas Terdona, natura et arte munita, Mediolanensibus amica ipsisque contra Papienses federe iuncta. Igitur Papiensibus conquerentibus plus a Terdona se quam a Mediolano molestari, eo quod, quamvis civitas Papia in sinu quidem Mediolanensium posita, robur tamen comitatus sui ultra Ticinum fluvium habeat, isti nullo montis seu fluminis obiectu expositum, iussa est a principe a Mediolani contubernio recedere Papiaeque sociari. Quod dum facere recusaret, dumque magis seditiosae et inimicae quam pacificae et amicae regibus civitati adherere delegisset, tamquam maiestatis rea et ipsa inter hostes imperii adnumerata proscribitur. Princeps Terdonensium sicut et Astensium vindicaturus insolentiam, ab Asta castra movens, in marchia quadam quae Busca dicitur tentoria fixit. Ibi per aliquot dies moram faciens quosdam ex militibus cum fratre suo Conrado, Bertholfo Burgundionum duce, Ottone vexillifero suo, ex Baioaria palatino comite, premittendos situmque civitatis exploraturos decrevit. Qui, transmisso amne usque ad ipsam civitatem decurrentes ac omnia circumspicientes non longe ab ea super predictum amnem metantur castra. Tercia dehinc luce rex suos insecutus altera fluminis ripa tabernacula fixit, suis ex predicti amnis inundatione, qui ex subita imbrium multitudine plus solito excreverat, iungi non valens. Attamen non multo post fluviolo aliquantisper mitigato, transvadandi labore suis adiunctus ad civitatem properavit; primoque assultu suburbia, muro, turribus suffulta, cepit et expugnavit, civibus vix ad superiorem civitatis arcem se recipiendi ex noctis, quae iam incumbebat, et supervenientis tempestatis beneficio facultatem habentibus. Est autem Terdona pene in pede Apennini montis, ex ea, qua Apenninus et Pyreneus, ut supra dictum est, iunguntur, parte sita, campaniam Papiae seu Mediolani tamquam e specula prospiciens. In monte terete, scopulosam faciem in prerupto laterum pretendente, posita, turribus et precipue una lateritia, a Tarquinio Superbo olim facta, quae et Rubea nunc ab indigenis dicebatur, superba, in declivo montis suburbio, ex murorum ambitu ac turrium celsarum populique multitudine, cuiusdam amniculi per medium transeuntis nobili insignis. Princeps, capto, ut dictum est, suburbio, arcem ipsam seu civitatem obsidione clausit. Erat autem predicta arx non solum suis viribus, sed etiam Mediolanensium fortitudine et vicinorum baronum, quorum unus marchio Opicius cognomento Malaspina fuit, presidiis munita obque tantae opis confidentiam ad propellendam principis iram instrui ausa. Initiata est haec celebris Terdonae obsidio mense Februario incipiente post caput ieiunii prima quadragesimae ebdomada.
 

    Capitulum XXI.

Receptis igitur ad angustias arcis Terdonensibus tantaque multitudine velut uno carcere inclusis, mons ipse circumquaque a principe, ne ullus effugiendi pateret miseris aditus, obsidione vallatur, principe ipso ex occidentali *parte, Heinrico duce Saxoniae in suburbio, quod meridiem versus Apenninum respicit, Papiensibus in campania, quae contra Papiam seu Mediolanum ad orientem vel aquilonem extenditur, residentibus. Nec mora, machinae diversorumque tormentorum genera fabricantur, sagittarii, balistarii, fundibularii arcem circumseptam observant. Temptabat omnia virtus principis et, ubi infirmiora arcis videbat loca, valentiori urgebat manu. At Terdonenses artissimis septi claustris, effugii locum non habentes, ex desperatione audatiam sumunt. Nulla enim res, ut ait ille historiographus, promptiorem bello militem reddit quam necessitas preliandi ex prerupto periculorum. Urgentur iaculis, urgentur balistis. Quodque his gravius est, propria remordentur conscientia, eo quod proprio principi rebellando, quicumque ex eis deprehensi fuissent, patibuli, quod inpresentiarum erectum cernebant, expectabant supplicium. Sicut enim est magna miseris tyrannicae obviantibus immanitati consolatio conscientiae spes, sic e converso tali principi, qui non solum legittimus iudex, sed et pius presul dici potest, reluctari conantibus miseriae miseriam cumulat contra conscientiam debitae sententiae metus. Crebris tamen excursionibus, quasi nullo timoris periculo urgerentur, militem in castris manentem lacessebant, iuvenilesque animi, laudis, ut assolet, avidi, virium suarum experientiam utrobique capessebant, illis pro salute, istis pro triumpho dimicantibus. Nec hoc sine utriusque partis dampno; nam et ex nostris duo nobiles iuvenes, Kadolus ex Baioaria et Iohannes de Saxonia, pluribus sauciatis, necantur; ex illis vero, exceptis his, quos occisos vel vulneratos intus celabant, nonnulli vivi deprehensi, ligni supplicio in oculis omnium penas meritas luebant. Ferunt quadam die lapidem vi tormenti ex balista, quam modo mangam vulgo dicere solent, propulsum ad superiora meniorum loca conscendisse, ex collisione parietum tribus fractis frustis, tres simul milites armatos inter maiores civitatis iuxta principalem aecclesiam de suae rei publicae statu consultantibus stantes uno ictu percussisse necique dedisse. Quia vero castra Papiensium maiorem incursum caeteris sustinebant, iunguntur eis ex imperio principis Gwilhelmus marchio de Monte-ferrato et quidam alii ex Italicis baronibus. Erat enim ex ea parte puteus seu fons, quo solo poterant oppidani uti; et idcirco Papiensibus prohibentibus illisque suprema necessitudine, cuius proprium est periculorum discriminis immemorem <esse>, audacter decertantibus, maior, immo quasi cottidiana instabat conflictatio. Nam amniculus, qui medius, ut supra ostensum est, percurrebat suburbium, ex ruina turrium caeterorumve menium a proprio alveo excussus, ne in ipsorum usum etiam feculentus provenire posset, a duce Saxoniae suisque acriter servabatur. Videns princeps plus cupito obsidionem produci - anhelabat enim ad accipiendam orbis et Urbis monarchiae coronam -, non solum turres machinis quati, sed etiam inusitato satis utens artificio cuniculos versus turrim Tarquinii, quae Rubea dicebatur, fieri iubet, ut sic ad turrim ipsam per ipsos subterraneos meatus procedentes, fundamento leso, eam ruinae darent. Nam cum predicta civitas non in modum aliarum civitatum vallo seu fossa, sed preruptis undique prope interclusa rupibus, naturali presidio muniatur, ex illa tantum parte aliquantisper remissior hispidaeque rupis firmamento carens, predictae turris munimentum magnique fossati robur tamquam huius suae imbecillitatis adiumentum artificialiter admisit. Oppidani, non sine quorumdam ex nostris proditionis suspicione, ingenium presentiunt commentisque usi iuxta fundamentum turris et ipsi cuniculos faciunt, sicque quibusdam ad eversionem turris procedentibus suffocatis, caeteri a coepto desistunt. Post haec rex naturam naturae ope vincere volens, id est ut naturae presidiis septos per inopiam cogeret potus, predictum fontem humanis usibus inutilem facere disponit. Iniciuntur ibi hominum, pecorum fetida et putentia cadavera. Sed nec sic repelli poterat misera oppidanorum [hauriendi] aviditas. Aliud itidem invenitur ingenium. Incutiuntur predicto fonti ardentes faculae, sulfureas et piceas flammas ferentes, sicque aquae ipsae humanis usibus deinceps inutiles amaricantur.
 

    Capitulum XXII.

Erat in vicino castrum quoddam Mediolanensium N. vocitatum, natura et ingenio munitum. Fiunt in castris, cernentibus Terdonensibus, scalae caeteraque pro ascendendis muris instrumenta utilia, oppidanis arbitrantibus ad ipsorum haec fieri nocumentum. Deliguntur gnari quique et fortes de equitum ordine viri, prefectis sibi *duobus ducibus, Bertholfo duce et Ottone palatino comite, ad predictumque castrum eo tempore, quo noctis beneficio propositum celari poterat, diriguntur. Nec mora, iactis ad murum scalis, ad superioris arcis convexa tendunt, castrum ingrediuntur; ac sine dubio, cunctis [pene] sopore depressis, voto potiti fuissent, nisi ex prematurata clamoris concitatione oppidani excitati ad fugamque parati, vix tandem fiducia sumpta, ad arma convolassent.
 

    Capitulum XXIII.

Nec pretereundum erit de cuiusdam preruptae audatiae stratoris virtute, qui, dum tedio longae obsidionis affectus caeteris assiliendi arcem exemplum dare vellet, gladio tantum et clyppeo parvaque, ut id genus hominum solet, securi, quae sellae ab eis alligatae portantur, usus aggerem, qui turri Rubeae preiacet, aggreditur viamque securi, qua pedem figeret, faciens montem ascendit. Non illum crebri lapidum ictus, qui a machinis principis contra turrim vi tormentorum propellebantur, deterrere, non eum iaculorum seu saxorum ab arce ad modum imbrium non interpolati iactus revocare poterant; ad turrim usque iam semidirutam processit, ibique viriliter dimicando militem etiam armatum ad terram ictibus deiecit atque inter tot periculorum discrimina illesus ad castra redire potuit. Quem rex ad se vocatum militari cingulo ob tam preclarum facinus honorandum decrevit. At ille, cum plebeium se diceret in eodemque ordine velle remanere sufficere sibi conditionem suam, honeste donatum ad propria redire permisit contubernia.
 

    Capitulum XXIIII.

Sed ut ad id unde digressi sumus redeamus : urgentur aquis amaricatis oppidani, intollerabili potus inedia, gravi sitis molestia. Appropinquabat paschale festum, et princeps religionis intuitu quatuor diebus, id est a quinta cenae Domini feria usque ad proximam paschalis ebdomadae secundam feriam, ab arcis impugnatione cessandum statuit. Itaque proxima dehinc feria, id est ea die, qua passio Domini in parasceue a cunctis Christicolis celebratur, clerici et monachi cum oppidanis inclusi, vestibus sacris induti, cum crucibus, turibulis caeterisque Christiani ritus ornamentis portis apertis egressi ad tentoria principis venire cupiebant. Quos rex delonge aspiciens missis in occursum eorum episcopis virisque litteratis, cur et ad quid venirent, inquisivit.
 

    Capitulum XXV.

At illi: 'Terdonae nos', aiunt, 'infelix portio ad pedes regalis excellentiae venire desiderabamus, calamitates deploraturi, quas sustinemus non nostro merito, sed perditae civitatis perditissimorumque civium contagio. Nunc autem, quia ad presentiam non admittimur principis, liceat interim pedibus vestrae provolvi benignitatis, obnixe postulantes, ut humanitatis gratia nos homines animadvertendo humanae miseriae tamquam vestram sortem in nobis recognoscatis. Neque [enim] pro condempnata civitate nec pro civibus maiestate reis preces afferimus. Quos o utinam numquam nostri vidissent oculi, numquam eis fors iunxisset, quorum nobis sors tam futura fuerat obnoxia! Numquid insons cum sonte, cum nocente innocens, innoxius cum reo pari pena ab aequo iudice plectendus erit? Vallamur claustrorum diuturnitate, quatimur tormentorum acerbitate, sitis infesta ariditate piceas ac sulfureas usibusque humanis ineptas aquas haurire cogimur; unumque magis dolendum est, non nobis hoc sacrosancto dominicae passionis tempore Deo servire libet, quia nec licet. Astantes enim sacris altaribus sagittarum terremur spiculis, saxorum percellimur ictibus, sicque semper ad omnem etiam naturalem motum pavidi a mentis tranquillitate tamquam amentes circumferimur. Non securi in lectulis, non in oratorio inperculsi, animum ex periculorum instantia distractum ad offerendum Deo sacrificium pacis colligere pacificum non valemus. Quid fecimus? Quid luimus? Numquid Mediolano associati rea contra Papiam arma tulimus? Numquid ex federe seditiosae civitatis iram principis incurrimus? At nos actenus armorum ignari, ne dicam cum factiosis, sed nec ullis mortalibus confederati, soli Deo, armis spiritalibus, non carnalibus instructi, militare consuevimus. Sine nostro consilio miles armatur; nobis inconsultis, immo ignorantibus in prelio concertatur; consulum maiorumque civitatis haec est dispositio, illorum nutu haec geruntur; procerum motus, ut dicitur, haec cuncta secuntur. Ad nos nil spectat nisi aecclesiasticarum excubiarum sollicitudo, pro regum caeterorumve in sublimitate positorum tranquillitate ad regem regum Deum cottidiana efflagitatio. At dicet aliquis: "Ex hostis contubernio et tu iudicaris hostis. Sis eius in pena socius, cuius fuisti in malefactis amicus. Nam tangens picem coinquinatur. Cum perverso manens pervertitur. Dicit enim et psalmista: Cum sancto sanctus eris, et cum *perverso perverteris. Numquid nostro magis arbitrio quam divina providentia civibus his ex commanendi necessitudine, non ex malefaciendi assensione adiuncti sumus? Numquid non cum Babilonicis, qui affectu, non loco fugiendi sunt, , nos non Babilonici in uno septo esse possumus? Possum cum malefactore esse, nec tamen malefactoris socius vel amicus iure dici. Possum necessitatis lege sic personae iungi, ut personae non iungar vicio, iure naturae in homine naturam sic hominis diligere, ut naturae abhorream casum. Nam qui ex inducto sapientis vel psalmigraphi testimonio, scilicet quod ex contubernio bonorum bonus, ex consortio malorum malus fiat, probare nititur, non sic auctoritatem notabit, quasi non de quodam sic et de quodam non sic, sed de omni sic et semper accipiatur, verum, etsi ut de quodam sic et de quodam non sic, non tamen de omni sic vel semper, sed ut frequentius dictam putet. Quem usum in naturalibus non mathematicorum, sed phisicorum secuntur artes. Nec rite pix tangi ex commanendi, sed consentiendi dicetur ratione. Quamvis et alium predictae auctoritati prophetae precedentia et consequentia generent sensum, ut non de nobis, sed [ut] de creatore haec [dicta] asserantur, qui scilicet, sicut sancto sanctus apparet, misericorditer eum iustificando, sic perverso perversus putatur, iuste illum puniendo, ea locutione vel proportionis ratione, qua linea recta curvo parieti apposita irrationali sensus opinione non recta videtur. Unde et alibi ab eodem propheta dicitur: Quam bonus Israhel Deus his qui recto sunt corde. Et hic subsequenter annectitur: Quoniam tu populum humilem salvum facies et oculos superborum humiliabis. Imitetur princeps terrae caeli principem, et si in eadem civitate cum superbo humilis inveniatur, non tamen cum superbo humilis puniatur. Miseremini ergo, domini et patres, condicionis nostrae, respicite in nobis quae gestamus stigmata Christi, et quos ad pietatem non flectit nostrae calamitatis acerbitas, inclinet saltem caracter Domini. Sed heu mortalium sortem! Commenta Papiae luis, Terdona, non tua delicta. Accusas de malefactis Papia Terdonam, cum tu, si comparationem dissimilitudo qualitatum admittit, peius feceris. At inquies: "Improbae civitati suaque contumaci superbia vicinos quosque prementi federe nexa, ab aequo principe iure penas subire debes". Esto: Mediolano associata est Terdona. Quare? Non illius gratia, sed tuo metu; non ut per illius potentiam imperaret, sed ut per eius vires a tua excuteretur violentia. "Sensi rem meam", inquit Terdona, "agi, dum paries proximus - Limellum dico - arderet; sub Mediolani confugi alas". Mediolanum iudicas, quod Cumas legittima occasione destruxerit; te ipsam non respicis, quae Limellum, imperiale oppidum, magna et robusta equitum manu stipatum, palatini comitis tui habitatione inclitum, oppidanis ipsis ad colloquium pacis dolo vocatis fraudulenterque captis, ad solum usque sine causa prosternere non timueris. Factus est ille inter Italiae proceres nobilissimus inquilinus tuus, qui debuit esse dominus. Reddit tibi nunc vectigal, cui tu principis vicem gerenti vectigal persolvere solebas. Videat princeps et animadvertat, qua honestate sui imperiive honore ipsius lateri iudicium de Italis laturus assideat vectigalis tuus, consideret, quo decore securis, qua rei in Italia iure plectendi sunt, ante ipsum deferatur, qui sub tuis modo militat signis. Iudicetur itaque a iusto rerum arbitro aequa lance primo Tycinum, eiusque exemplo caeterarum Italiae urbium corrigantur excessus. Sed quid ad nos de talibus? Tractent fabrilia fabri.

Nos miserum vulgus, nos Dei tantum servicio mancipati nostram intueamur sortem. Nichil ad nos de tyrannis terrae. Atque o utinam felix nimium prior aetas atque aurea Saturni redirent secula, ut colonus terrae sarculo ligoneque et rastro non cum naturae consorte, sed cum terra pugnaret, sicque ordo Deo sacratus orationibus ac obsecrationibus libere invigilare posset! Pereat qui ad cruentandum hominum genus arma extulit , qui beluina feritate, hominem se non recognoscens, humanum sanguinem primo fudit! Ad nos redeamus. Nichil fecimus, alienas ob culpas plectimur. Nobis, quesumus, pietas parcat principis et, si miserae non vult ignoscere civitati, nos saltem inermes, iam ex fetore pestilentiae morbidos et iam morti proximos, libertati datos de tam gravibus claustris exire permittat'. - Haec dicunt, et manus ad caelos tendentes lacrimisque obortis rigantes genas cum magno eiulatu ad pedes eorum qui missi fuerant se prosternunt.
 

    Capitulum XXVI.

Cognitis his princeps animum quidem intus ad misericordiam flexum presensit, sed dissolutionis suspicionem vitans extra eum in prioris severitatis constantia servavit, illis, ut ad arcem redeant, iussis. Condescendebat [enim] miserae cleri sorti, sed subridebat superbi populi fortunae, quem hoc inditio quasi desperatum et desolationi proximum animadvertebat. At oppidani nondum tot malis victos se fingentes infra quatuor dies, quibus pro Christiani cultus devotione principem hostibus pacem dedisse diximus, baleare tormentum [artificiose] instruunt, ignorante principe ac eos treugam datam observare estimante. Finito, ut dictum est, quatriduo, oppidani rursum machinis pulsantur. Illi suo, quod fecerant, vim tormenti propellentes, unum etiam, quo magis infestabantur, quatiendo frangunt. Quo sine mora reparato, acrius solito urgentur. Tot impulsionum ac maxime sitis defatigatione fracti ultimaque desperatione correpti Terdonenses tandem de reddenda per deditionis presidium pertractant arce. Igitur tercia post paschalem sollempnitatem ebdomada, mense Aprili, animabus solum ex miseratione et mansuetudine principis saluti et libertati datis, civitas primo direptioni exposita excidio et flammae mox traditur. Eripitur ibi de gravi, qua tenebatur, captivitate quidam ex Grecorum proceribus, quem Opicius cognomento Malaspina male propter pecuniae exactionem ceperat asperisque locis inclusum in ipsa arce tenebat. Videres miseros oppidanos, cum iam securitate concessa de miseris claustrorum ergastulis ad liberam prodirent aeris temperiem, funebri facie tamquam de bustis egredientes imitari, in semet pretendentes quod dicitur, omnium miserabilius esse claudi obsidione.
 

    Capitulum XXVII.

Peracta victoria rex a Papiensibus ad ipsorum civitatem triumphum sibi exhibituris invitatur, ibique ea dominica qua Iubilate canitur in aecclesia sancti Michahelis, ubi antiquum regum Longobardorum palatium fuit, cum multo civium tripudio coronatur. Deductis ibi cum magna civitatis laeticia et impensa tribus diebus, inde per Placentiam transiens iuxta Bononiam pentecosten celebrat, ac ibidem transcenso Apennino, citeriorem Italiam, quae modo Tuscia vocari solet, perlustrat. Illic Pisanos, viros in insulis et transmarinis regionibus potentes, obvios habuit eisque, ut naves contra Gwilhelmum Siculum armarent, in mandatis dedit. Circa idem tempus Anshelmus Havelbergensis episcopus a Grecia reversus Ravennatensem archiepiscopatum per cleri et populi electionem, simul et eiusdem provinciae exarchatum, laboris sui magnificam recompensationem, a principe accepit.
 

    Capitulum XXVIII.

Igitur rex ad Urbem tendens circa Biterbium castrametatur. Quo Romanus antistes Adrianus cum cardinalibus suis veniens ex debito officii sui honorifice suscipitur gravique adversus populum suum conquestione utens reverenter auditus est. Predictus enim populus, ex quo senatorum ordinem renovare studuit, multis malis pontifices suos affligere temeritatis ausu non formidavit. Accessit ad huius seditiosi facinoris augmentum, quod Arnaldus quidam Brixiensis, de quo supra dictum est, sub typo religionis et, ut ewangelicis verbis utar, sub ovina pelle lupum gerens, Urbem ingressus, ad factionem istam rudis populi animis premolli dogmate ad animositatem accensis innumeram post se duxit, immo seduxit multitudinem. Arnaldus iste ex Italia civitate Brixia oriundus eiusdemque aecclesiae clericus ac lector tantum ordinatus Petrum Abailardum olim preceptorem habuerat. Vir quidem naturae non hebetis, plus tamen verborum profluvio quam sententiarum pondere copiosus. Singularitatis amator, novitatis cupidus, cuiusmodi hominum ingenia ad fabricandas hereses scismatumque perturbationes sunt prona. Is a studio a Galliis in Italiam revertens religiosum habitum, quo amplius decipere posset, induit, omnia lacerans, omnia rodens, nemini parcens. Clericorum ac episcoporum derogator, monachorum persecutor, laicis tantum adulans. Dicebat enim nec clericos proprietatem nec episcopos regalia nec monachos possessiones habentes aliqua ratione salvari posse. Cuncta haec principis esse, ab eiusque *beneficientia in usum tantum laicorum cedere oportere. Preter haec de sacramento altaris, baptismo parvulorum non sane dicitur sensisse. His aliisque modis, quos longum est enumerare, dum Brixiensem aecclesiam perturbaret laicisque terrae illius prurientes erga clerum aures habentibus aecclesiasticas maliciose exponeret personas, in magno concilio Romae sub Innocentio habito ab episcopo civitatis illius virisque religiosis accusatur. Romanus ergo pontifex, ne pernitiosum dogma ad plures serperet, imponendum viro silentium decernit. Sicque factum est. Ita homo ille de Italia fugiens ad Transalpina se contulit ibique in oppido Alemanniae Turego officium doctoris assumens pernitiosum dogma aliquot diebus seminavit. Comperta vero morte Innocentii, circa principia pontificatus Eugenii Urbem ingressus, cum eam erga pontificem suum in seditionem excitatam invenisset, viri sapientis haut sectatus consilium de huiusmodi dicentis: Ne in eius ignem ligna struas, amplius eam in seditionem concitavit, proponens antiquorum Romanorum exempla, qui ex senatus maturitatis consulto et ex iuvenilium animorum fortitudinis ordine et integritate totum orbem terrae suum fecerint. Quare reedificandum Capitolium, renovandam senatoriam dignitatem, reformandum equestrem ordinem docuit. Nichil in dispositione Urbis ad Romanum pontificem spectare, sufficere sibi aecclesiasticum iudicium debere. In tantum vero huius venenosae doctrinae coepit invalescere malum, ut non solum nobilium Romanorum seu cardinalium diruerentur domus et splendida palatia, verum etiam quedam de cardinalibus reverendae personae inhoneste, sauciatis quibusdam, a furenti plebe tractarentur. Haec et his similia cum multis diebus, id est a morte Caelestini usque ad haec, ab eo incessanter et irreverenter agerentur tempora, cumque sententia pastorum iuste in eum et canonice prolata eius iudicio tamquam omnino auctoritatis vacua ab illo contempneretur, tandem in manus quorumdam incidens, in Tusciae finibus captus, principis examini reservatus est et ad ultimum a prefecto Urbis ligno adactus ac, rogo in pulverem redacto funere, ne a furente plebe corpus eius venerationi haberetur, in Tyberim sparsus. Sed ut ad id unde digressus est stilus redeat, iunctis sibi in comitatu rerum apicibus ac per aliquot dies una procedentibus, quasi inter spiritalem patrem et filium dulcia miscentur colloquia, et tamquam ex duabus principalibus curiis una re publica effecta, aecclesiastica simul et secularia tractantur negotia.
 

    Capitulum XXVIIII.

At Romanorum cives de principis adventu cognoscentes pretemptandum ipsius legatione animum adiudicarunt. Ordinatis ergo legatis industribus et litteratis, qui eum inter Sutrium et Romam adirent, accepto prius de securitate viatico, sicque presentatis regalis excellentiae consistorio viris, taliter adorsi sunt: 'Urbis legati nos, Urbis non parvum momentum, rex optime, ad tuam a senatu populoque Romano destinati sumus excellentiam. Audi serena mente, benignis auribus, quae tibi ab alma orbis domina deferuntur Urbe, cuius in proximo adiuvante Deo futurus es princeps, imperator et dominus. Pacificus si venisti, immo quia, ut arbitror, venisti, gaudeo. Orbis imperium affectas; coronam prebitura gratanter assurgo, iocanter occurro. Cur enim suum [princeps] visitaturus populum non pacifice adveniret, non gloriosa munificentia respiceret, qui indebitum clericorum excussurus iugum ipsius magna ac diutina expectatione prestolatus est adventum? Revertantur, opto, pristina tempora; redeant, rogo, inclitae Urbis privilegia; orbis Urbs sub hoc principe recipiat gubernacula, refrenetur hoc imperatore ac ad Urbis reducatur monarchiam orbis insolentia! Talis rector augusti sicut nomine sic induatur et gloria! Scis [autem], quod urbs Roma ex senatoriae dignitatis sapientia ac equestris ordinis virtute et disciplina a mari usque ad mare palmites extendens, non solum ad terminos orbis imperium dilatavit, quin etiam insulas extra orbem positas orbi adiciens, principatus eo propagines propagavit. Non illos procellosi fluctus aequorum, non hos scopulosae et inaccessibiles rupes Alpium tueri poterant: Romana *virtus indomita cuncta perdomuit. Sed, exigentibus peccatis, longe positis a nobis principibus nostris, nobili illo antiquitatis insigni - senatum loquor - ex inerti quorumdam desidia neglectui dato, dormitante prudentia vires quoque minui necesse fuit. Assurrexi tuae ac divae rei publicae profuturum gloriae ad sacrum sanctae Urbis senatum equestremque ordinem instaurandum, quatinus huius consiliis, illius armis Romano imperio tu aeque personae antiqua redeat magnificentia. Numquid hoc placere tuae non debebit nobilitati? Nonne etiam remunerabile iudicabitur tam insigne facinus tamque tuae competens auctoritati? Audi ergo, princeps, patienter et clementer pauca de tua ac de mea iusticia! Prius tamen de tua quam de mea. Etenim a Iove principum. Hospes eras, civem feci. Advena fuisti ex Transalpinis partibus, principem constitui. Quod meum iure fuit, tibi dedi. Debes itaque primo ad observandas meas bonas consuetudines legesque antiquas, mihi ab antecessoribus tuis imperatoribus idoneis instrumentis firmatas, ne barbarorum violentur rabie, securitatem prebere, officialibus meis, a quibus tibi in Capitolio adclamandum erit, usque ad quinque milia librarum expensam dare, iniuriam a re publica etiam usque ad effusionem sanguinis propellere et haec omnia privilegiis munire sacramentique interpositione propria manu confirmare'.
 

    Capitulum XXX.

Ad haec rex tam superbo quam inusitato orationis tenore iusta indignatione inflammatus cursum verborum illorum de suae rei publicae ac imperii iusticia more Italico longa continuatione periodorumque circuitibus sermonem producturis interrupit et cum corporis modestia orisque venustate regalem servans animum ex inproviso non inprovise respondit: 'Multa de Romanorum sapientia seu fortitudine actenus audivimus, magis tamen de sapientia. Quare satis mirari non possumus, quod verba vestra plus arrogantiae tumore insipida quam sale sapientiae condita sentimus. Antiquam tuae proponis urbis nobilitatem, divae tuae rei publicae veterem statum ad sydera [usque] sustollis. Agnosco, agnosco, et ut tui scriptoris verbis utar, fuit, fuit quondam in hac re publica virtus. "Quondam" dico. Atque o utinam tam veraciter quam libenter "nunc" dicere possemus! Sensit Roma tua, immo et nostra, vicissitudines rerum. Sola evadere non potuit aeterna lege ab auctore omnium sanccitam cunctis sub lunari globo degentibus sortem. Quid dicam? Clarum est, qualiter primo nobilitatis tuae robur ab hac nostra urbe translatum sit ad Orientis urbem regiam, et per quot annorum curricula ubera delitiarum tuarum Greculus esuriens suxerit. Supervenit Francus, vere nomine et re nobilis, eamque, quae adhuc in te residua fuit, ingenuitatem fortiter eripuit. Vis cognoscere antiquam tuae Romae gloriam? Senatoriae dignitatis gravitatem? Tabernaculorum dispositionem? Equestris ordinis virtutem et disciplinam, ad conflictum procedentis intemeratam ac indomitam audatiam? Nostram intuere rem publicam. Penes nos cuncta haec sunt. Ad nos simul omnia haec cum imperio demanarunt. Non cessit nobis nudum imperium. Virtute sua amictum venit. Ornamenta sua secum traxit. Penes nos sunt consules tui. Penes nos est senatus tuus. Penes nos est miles tuus. Proceres Francorum ipsi te consilio regere, equites Francorum ipsi tuam ferro iniuriam propellere debebunt. Gloriaris me per te vocatum esse, me per te primo civem, post principem factum, quod tuum erat a te suscepisse. Quae dicti novitas quam ratione absona, quam veritate vacua sit, estimationi tuae prudentumque relinquatur arbitrio. Revolvamus modernorum imperatorum gesta, si non divi nostri principes Karolus et Otto nullius beneficio traditam, sed virtute expugnatam Grecis seu Longobardis Urbem cum Italia eripuerint Francorumque apposuerint terminis. Docet haec Desiderius et Beringarius, tyranni tui, in quibus gloriabaris, quibus tamquam principibus innitebaris. Eos a Francis nostris non solum subactos et captos fuisse, sed et in servitute ipsorum consenuisse, vitam finisse vera relatione didicimus. Cineres ipsorum aput nos reconditi evidentissimum huius rei representant indicium. Sed dicis: "Vocatione mea venisti". Fateor, vocatus fui. Redde causam, quare vocatus fuerim! Ab hostibus pulsabaris nec propria manu Grecorumve mollicie liberari poteras. Francorum virtus invitatione adscita est. Implorationem potius quam vocationem hanc dixerim. Implorasti misera felicem, debilis fortem, invalida validum, anxia securum. Eo tenore vocatus, si vocatio dicenda est, veni. Principem tuum militem meum feci teque deinceps usque inpresentiarum in meam ditionem transfudi. Legittimus possessor sum. Eripiat quis, si potest, clavam de manu Herculis. Siculus, in quo confidis, forte haec faciet? Ad *priora respiciat exempla. Nondum facta est Francorum sive Teutonicorum manus invalida. Deo largiente vitaque comite et ipse temeritatis suae quandoque capere poterit experimenta. Iusticiam tuam, quam tibi debeam, exquiris. Taceo, quod principem populo, non populum principi leges prescribere oporteat. Pretermitto, quod quilibet possessor possessionem suam ingressurus nullum condicionis preiudicium pati debeat. Ratione contendamus. Proponis, ut mihi videtur, trium sacramentorum exactionem. De singulis respondeo. Dicis me debere iurare, ut leges antecessorum meorum imperatorum, eorum privilegiis tibi firmatas, et bonas consuetudines tuas observem. Apponis etiam, quod patriae usque ad periculum capitis tuitionem iurem. Ad ista duo simul respondeo. Ea quae postulas aut iusta sunt aut iniusta. Si iniusta sunt, nec tuum erit postulare nec meum concedere. Si iusta, recognosco me haec et debendo velle et volendo debere. Quare superfluum erit voluntario debito et debitae voluntati sacramentum apponere. Quomodo enim tibi tuam iusticiam infringerem, qui quibuslibet infimis etiam quod suum est servare cupio? Quomodo patriam et precipue imperii mei sedem usque ad periculum capitis non defenderem, qui et ipsius terminos non sine eiusdem periculi estimatione, quantum est in me, restaurare cogitaverim? Experta est hoc Dania nuper subacta Romanoque reddita orbi, et fortasse plures provinciae pluraque sensissent regna, si presens negotium non impedisset. Ad tercium venio     Capitulum. Affirmas pro pecunia quadam iuramentum tibi preberi a mea deberi persona. Proh nefas! A tuo, Roma, exigis principe, quod quilibet lixa potius petere deberet ab institore. A captivis haec penes nos exiguntur. Num in captivitate detineor? Num vinculis hostium urgeor? Nonne multo et forti stipatus milite inclitus sedeo? Cogetur princeps Romanus contra suam voluntatem cuiuslibet prebitor esse, non largitor? Regaliter et magnifice actenus mea cui libuit et quantum decuit et precipue bene de me meritis dare consuevi. Sicut enim a minoribus debitum rite expetitur obsequium, sic a maioribus meritum iuste rependitur beneficium: hunc, quem alibi a divis parentibus meis acceptum servavi morem, civibus [meis] cur negarem Urbemque meo introitu laetam non facerem? Sed merito non iusta iniuste petenti cuncta iuste negantur'. - Haec dicens et non sine condigna mentis indignatione orationem terminans conticuit.
 

    Capitulum XXXI.

Porro quibusdam ex circumstantibus inquirentibus ab his qui missi fuerant, an plura dicere vellent, paulisper deliberantes in dolo responderunt se prius ea quae audierant concivibus suis referre et tunc demum ex consilio ad principem redire velle. Sic accepto commeatu a curia egredientes ad Urbem cum festinatione revertuntur. Rex dolum presentiens consulendum super hoc negotio patrem suum Romanum pontificem decernit. Cui ille: 'Romanae plebis, fili, adhuc melius experieris versutiam. Cognosces enim in dolo eos venisse et in dolo redisse. Sed, Dei nos adiuvante clementia, dicentis: Comprehendam sapientes in astucia sua, prevenire eorum poterimus versutas insidias. Maturato igitur premittantur fortes et gnari de exercitu iuvenes, qui aecclesiam beati Petri Leoninumque occupent castrum. In presidiis equites nostri ibi sunt, qui eos cognita voluntate nostra statim admittent. Preterea Octavianum cardinalem presbiterum, qui de nobilissimo Romanorum descendit sanguine, fidelissimum tuum, eis adiungemus'. Sicque factum est. Eliguntur proxima nocte pene usque ad mille armatorum equitum lectissimi iuvenes summoque diluculo Leoninam intrantes urbem, aecclesiam beati Petri, vestibulum et gradus occupaturi, observant. Redeunt ad castra nuncii haec laeta reportantes.
 

    Capitulum XXXII.

Sole orto, transacta iam prima hora, precedente cum cardinalibus et clericis summo pontifice Adriano eiusque adventum in gradibus prestolante, rex castra movens, armatus cum suis per declivum montis Gaudii descendens, ea porta, quam Auream vocant, Leoninam urbem, in qua beati Petri aecclesia sita noscitur, intravit. Videres militem tam armorum splendore fulgentem, tam ordinis integritate decenter incedentem, ut recte de illo dici posset: Terribilis ut castrorum acies ordinata, et illud Machabeorum: Refulsit sol in clipeos aureos, et resplenduerunt montes ab eis. Mox princeps ad gradus aecclesiae beati Petri veniens a summo pontifice honorifice susceptus ac usque ad confessionem beati Petri deductus est. Dehinc celebratis ab ipso papa missarum sollempniis, armato stipatus rex milite cum benedictione debita imperii coronam accepit, anno regni sui quarto, mense Iunio, XIIII. Kal. Iulii, cunctis qui aderant cum magna laeticia acclamantibus Deumque super tam glorioso facto glorificantibus. Interim a suis pons, qui iuxta castrum Crescentii ab urbe Leonina usque ad ingressum ipsius extenditur Urbis, ne a furente populo celebritatis huius iocunditas interrumpi posset, servabatur. Peractis omnibus imperator cum corona solus equum faleratum insidens, caeteris pedes euntibus, per eandem, qua introierat, egressus portam ad tabernacula, quae ipsis muris adherebant, revertitur, Romano pontifice in palatio quod iuxta aecclesiam habebat remanente.
 

    Capitulum XXXIII.

Dum haec agerentur, Romanus populus cum senatoribus suis in Capitolio convenerant. Audientes autem imperatorem sine sua astipulatione coronam imperii accepisse, in furorem versi, cum impetu magno Tyberim transeunt ac iuxta aecclesiam beati Petri procurrentes quosdam ex stratoribus, qui remanserant, in ipsa sacrosancta aecclesia necare non timuerunt. Clamor attollitur. Audiens haec imperator militem ex estus magnitudine sitisque ac laboris defatigatione recreari cupientem armari iubet. Festinabat eo amplius, quo timebat furentem plebem in Romanum pontificem cardinalesque irruisse. Pugna conseritur. Ex una parte iuxta castrum Crescentii cum Romanis, ex altero latere iuxta Piscinam cum Transtyberinis. Videres nunc hos istos versus castra propellere, nunc hos illos ad pontem usque repellere. Adiuvabantur nostri, quod a castro Crescentii saxorum ictibus seu iaculorum non ledebantur spiculis, mulieribus etiam, quae in spectaculis stabant, suos, ut aiunt, adhortantibus, ne propter inertis plebis temeritatem tam ordinatum equitum decus ab his qui in arce erant predictis modis sauciaretur. Dubia itaque sorte dum diu ab utrisque decertaretur, Romani tandem atrocitatem nostrorum non ferentes coguntur cedere. Cerneres nostros tam immaniter quam audacter Romanos cedendo sternere, sternendo cedere, acsi dicerent: 'Accipe nunc, Roma, pro auro Arabico Teutonicum ferrum. Haec est pecunia, quam tibi princeps tuus pro tua offert corona. Sic emitur a Francis imperium. Talia tibi a principe tuo redduntur commertia, talia [tibi] prestantur iuramenta'. Prelium hoc a decima pene diei hora usque ad noctem protractum est. Cesi fuerunt ibi vel in Tyberi mersi pene mille, capti ferme DC, sauciati innumeri, caeteri in fugam versi, uno tantum ex nostris, mirum dictu, occiso, uno capto. Plus enim nostros intemperies caeli estusque illo in tempore maxime circa Urbem inmoderatior quam Romanorum ledere poterant arma.
 

    Capitulum XXXIIII.

Finito tam magnifico triumpho imperator ad castra rediit ibique, et se et suis fessa lectulis recipientibus membra, nocte illa conquievit. Altera die cum mercatum a civibus amaricatis habere non posset, laborantem ciborum inedia militem ad superiora duxit ac paulisper ad campi planitiem procedens tentoria locavit. Dehinc iuxta montem Soractem, in quo beatum Silvestrum olim persecutionem fugientem tradunt latuisse , Tyberim transvadans, in quadam valle campi viriditate amena, cuiusdam amnis cursu conspicua, non longe a civitate Tiburto militem tam crebris laboribus defatigatum aliquantum quiescere permisit. Adventabat toti aecclesiae et precipue Romanae urbis pontifici et imperatori venerabile festum apostolorum Petri et Pauli. Ea ergo die, missam papa Adriano celebrante, imperator coronatur. Tradunt Romanorum ibi pontificem inter missarum sollempnia cunctos, qui fortasse in conflictu cum Romanis habito sanguinem fuderant, absolvisse, allegationibus usum, eo quod miles proprio principi militans eiusque obedientiae astrictus [non solum] contra hostes imperii [et aecclesiae] dimicans sanguinem[que] fundens iure tam poli quam fori non homicida, sed vindex affirmetur. Inde castra movens inter Urbem et Tusculanum resedit. Iam tempus imminebat, quo Canis ad morbidum pedem Orionis micans exurgere deberet, e vicinis stagnis cavernosisque ac ruinosis circa Urbem locis tristibus erumpentibus et exhalantibus nebulis totus vicinus crassatur aer, ad hauriendum mortalibus letifer ac pestifer. Urgebatur hoc incommodo in Urbe civis, hoc tempore ad montana consuetus fugere, in castris miles, tanta desuetus aeris intemperie. Nec dubium, quin civis ad obedientiam pontifici, ad deditionem principi suo venisset, si miles extra tantum incommodum pati potuisset. Verum innumeris hac caeli corruptione in morbos gravissimos incidentibus, princeps dolens ac nolens suisque tantum morem gerens ad vicina montana transferre cogitur tabernacula. Itaque proximum ascendens Appenninum, super Nar fluvium, de quo Lucanus :

Sulphureas Nar albus aquas, tentoria fixit, circa Tyburtum a Romano pontifice, relictis sibi captivis, divisus. Ibi per aliquot dies manens acceptoque prudentum *consilio corruptum, quem biberant, aerem farmatiis propellendum, exercitum quantum poterat recreavit.
 

    Capitulum XXXV.

Peractis ibi aliquot diebus, cum fodrum a vicinis civitatibus et castellis et oppidis exquireretur, Spoletani indignationem principis incurrunt. Dupliciter enim peccaverant, cum DCCC librarum facti essent obnoxii, partim defraudando, partim falsam monetam dando. Adauxit huius indignationis cumulum, quod Gwidonem comitem cognomento Guerram, inter omnes Tusciae proceres opulentiorem, de Apulia in legatione imperatoris ad ipsum redire volentem, in sua civitate hospitatum, comprehendere captumque tenere ausi sint. Quodque his peius erat, preceptum principis eum relaxari iubentis contempserunt. Imperator ergo plus de captivitate proceris sui quam de fraudatione pecuniae motus in Spoletanos transtulit arma. Illi murorum ambitu altissimarumque turrium muniminis multitudine non contenti, extra muros cum fundibulariis et sagittariis egressi, occurrendum principi putantes, quos poterant percutiebant et quos poterant figebant. Videns hoc princeps: 'Ludus', ait, 'hic puerorum, non virorum videtur concertatio'. Dixit suosque fortiter in adversarios ruere iubet. Quo sine mora facto vallorumque obstaculis tamquam plano ex ferventium animorum fortitudine transmissis, caeduntur Spoletani ac aliquamdiu viriliter resistentes cedere coguntur. Urbis refugio se recipere volentibus miles, qui a tergo imminebat, simul recipitur, fortuna iuvante virtutem. Civitas direptioni datur, et antequam asportari usui hominum profutura possent, a quodam apposito igne concrematur. Cives, qui ferrum flammamque effugere poterant, in vicinum montem seminudi, vitam tantum servantes, se recipiunt. Protendebatur conflictus iste a tercia usque ad nonam. Nullus in illa concertatione privatus principe strennuior, nullus nec gregarius miles ad sumenda arma promptior, nullus ad periculorum exceptionem nec conductitius eo paratior. Denique ea ex parte, qua maioris aecclesiae pontificalem sedem versus ex convexo montis inaccessibilior civitas videbatur, ipse non solum suos ad assultum adhortatione urgebat, minis cogebat, verum etiam aliis exempla prebebat [et] non sine maximo periculo montem in propria persona ascendens eam irrupit.
 

    Capitulum XXXVI.

Transacto Spoletanorum excidio, princeps ea nocte ibi victor remansit. Postera die, eo quod ex adustione cadaverum totus in vicino corruptus aer intollerabilem generaret nidorem ad proxima exercitum transtulit loca, duobus diebus ibi manens, donec igni residua in usus exercitus, non miserorum Spoletanorum cederent spolia. Post haec ad maritima Adriatici equoris loca procedit exercitus. Ibi in confiniis Anchonae imperator castra ponens Palologum -, quod nos veterem sermonem dicere possumus -, nobilissimum Grecorum regalisque sanguinis procerem, et Marodocum, egregium virum, ex parte principis sui Constantinopolitani venientes muneraque non parva deferentes obvios habuit. Quibus auditis causaque viae cognita, per aliquot dies secum detinuit. Dehinc accepto principum, qui cum ipso erant, consilio, Gwibaldum Corbeiensem simul et Stabulensem abbatem regalem, virum prudentem ac in curia magnum, in Greciam legatione ipsius ad regiae urbis principem functurum destinavit.
 

    Capitulum XXXVII.

Inter haec princeps Capuae, Andreas Apuliae comes caeterique eiusdem provinciae exules Campaniam et Apuliam cum legatione imperatoris ingredientes civitates, castella caeteraque, quae olim habebant, municipia sine contradictione recipiunt, accolis terrae putantibus imperatorem e vestigio ipsos subsecuturum. At princeps diu cum proceribus maioribusque de exercitu consultans plurimum ad inclinandos eorum animos, ut in Apuliam descenderent, laboravit. Verum excandescente amplius in exercitum Canis rabie vixque aliquibus residuis, qui estus fervore et aeris intemperie corruptionem non sentirent, sauciatis quoque de civitatum, castellorum, oppidorum expugnatione pluribus nonnullisque extinctis, non sine cordis amaritudine ad Transalpina redire cogitur.
 

    Capitulum XXXVIII.

Igitur signo dato cunctis ad patriam licentia repedandi conceditur. Intrabant alii naves, per Adriaticum equor ac insulam, quae modo Venetia dicitur, ad propria reversuri. Inter quos primates fuere Peregrinus Aquilegensis patriarcha, Everhardus Babenbergensis episcopus, Berhtolfus *comes, Heinricus Carentanorum dux, Odoacer Stirensis marchio. Alii ad occidentales partes Longobardiae, nonnulli per montem Iovis, alii per vallem Moriannae transituri, carpebant iter. Complures adhuc imperatori adherebant.
 

    Capitulum XXXVIIII.

Fridericus itaque, victor, inclitus, triumphator, ab Anconensium territorio castra movens per Senegalliam, ubi Senones Gallos olim Romani mansisse autumant, Fanum et Ymulam transiens, Appennino transmenso, in plano ulterioris Italiae iuxta Bononiam super Rhenum resedit. Inde per planam Italiam, transmisso iuxta beati Benedicti cenobium navibus Eridano, ad campestria Veronensium revertitur circa principia mensis Septembris. Est autem antiqua Veronensium consuetudo, et quasi [a] longinquo imperatorum utuntur privilegio, ut principes Romanorum seu ad Urbem ex Transalpinis partibus venientes seu inde redeuntes, ne per ipsorum civitatem veniendo depopulationi subiaceant, paulisper sursum a civitate per pontem navibus ab eis factum Adesam transeant. Hunc morem Veronenses fraudulenter secuti pontem quidem ex navibus fecerant, sed ex ligamentorum tenaculis tam debilem, ut potius muscipulam quam pontem diceres. Alio itidem commento pernicioso usi fuerant. Ex superioribus amnis partibus validas lignorum strues in plures congesserant fasces, quatinus per hoc huius rei ignarum deciperent militem, id est ut, postquam altera pars transiret, altera ponte per haec diabolica machinamenta dirupto remaneret, ipsi in alteros irruerent. Inciderunt iniqui in foveam, iuxta scripturam, quam fecerunt. Denique nutu Dei saluti principis exercitusque sui previdentis factum est, ut et miles periculose, sine dampno tamen, transiret, et predictae strues supervenientes ponte diruto quosdam ex hostibus, qui exercitum subsecuti fuerant, eodem, quo venerant, meatu reverti se putantes interciperent. Qui mox omnes sicut traditores trucidati sunt. Ea nocte fessus laboribus in vicino resedit miles.
 

    Capitulum XL.

Erant in imminenti fauces montium saxumque fortissimum prope in declivo rupis inaccessibile observans viam. Oportebat per desubtus [illud] exercitum transire. Talis est enim ibi natura locorum: Ex una parte labitur Athesa fluvius invadabilis, ex altera prerupta montis precipicia viam stringunt et vix semitam artissimam faciunt. In hac arce quodam Alberico nobili Veronensium equite auctore latrunculorum predandi causa convolaverat multitudo. Igitur adventante exercitu, quidam ex eis, qui ea die, qua Athesa transmissa est, transire cupiebant, pacifice ex industri dolo angustias a latronibus transpedare permittuntur. Venientibus sequenti luce aliis latrones ad saxorum moles currunt, transmeandi facultatem prepediunt. Principem ea latere non poterant. Erant adhuc in comitatu eius duo Veronensium civium illustres equites, qui eum ad Urbem prosecuti ac inde usque ad presentem locum secuti fuerant, Garzabanus et Ysaac. Hos princeps ad predictos latrones destinandos putavit, ut ita communicato concivium suorum consilio a cepta facilius desisterent malicia. Illi eos nec audire, sed ictibus propellere. Imperator rursum aliis eo destinatis illos ab incepto desistere iubet. At illi in pertinaci obstinatione sua remanentes lapides itidem iactare ceperunt, dicentes imperatorem ibi numquam transiturum, nisi a singulis equitibus loricam vel equum haberent et insuper non modicam pecuniam a principe. Audiens haec imperator: 'Dura est', inquit, 'haec conditio, durum est latroni principem tributa persolvere'. Quid faceret? Quo se verteret? Flumen transvadaret? At ad transvadandum aptus natura renitente non erat. Ingenio transiret? Pons dirutus fuit. Civitatem versus descenderet? Sed et ibi mons ad flumen se stringens clausuram fecerat, quam Veronensium presidia observabant. Ad consueta priorum virtutum se vertit insignia. Oportebat enim qualicumque predictam arcem expugnari ingenio. Iubet sarcinas deponi, tentoria quasi erigi, acsi eadem ibidem nocte figenda forent tabernacula. 'Hic', inquit, 'tamquam patriae nobis arridente vestibulo, tot decursis periculis, laborum nostrorum consummationem hic habebimus'. Sic suos alloquens, acsi illo Virgiliano uteretur: O socii, neque inexpertes sumus ante laborum, O passi graviora, dabit deus his quoque finem. - Forsan et haec olim meminisse iuvabit, omnes armari iubet. Deinde vocato Garzabano et Ysaac de situ locorum, quove aperiri possit via ingenio, inquirendo sollerter edoceri petit. At illi: 'Cernis eam, quae super arcem *dependet, rupem, eminentia sua terribilem, confragosis locis saxorumque asperitate quasi inaccessibilem? Illam, nisi forte ab eis observetur, si incautis preripere poteris, propositum tenebis'. Nec mora, mittuntur cum Ottone vexillifero quasi ducenti lectissimi iuvenes armati. Illi per devia silvarum et montium, per concava et confragosa Alpium oberrando loca tandem cum multo sudore ad predictam perveniunt rupem. Quae dum quasi ferro abscisa nullum ascendendi aditum militi offerret, curvatur alius, ut socium dorso levet, alius ad erigendum commilitonem humeros prebet. Post haec de hastis facientes scalam - nam gravabatur admodum hac naturali, ut ita dicam, scala armatus eques -, cuncti ad summitatem perveniunt rupis. Exeritur ab Ottone imperatoris vexillum, quod ab eo prius latenter gestabatur. Hoc signo tamquam victoriam presagiente clamor et cantus attollitur; exercitus, qui in valle manebat, ad assultum properat. Latrunculi huius rei incauti - putabant enim predictam rupem cunctis mortalibus inpermeabilem, solis avibus perviam fore -, viso, quod ex infernis et supernis urgerentur locis, desperatione corripiuntur fugamque moliuntur. Sed fugae locus non erat. Quicumque enim ex eis precipitii presidio se committeret, ex collisione hinc inde saxorum confractus membratimque discerptus, antequam ad solum perveniret, animam in inani ponebat. Tanta erat saxi eminentia, tanta fuit hispidae rupis scabrosa malicia. Quid plura? Uno, ut aiunt, [excepto] solo, qui cavernosis locis absconsus delitescens mortem evasit, caeteri omnes obtruncantur, duodecim cum Alberico captis ac ad supplicium reservatis. Erant pene omnes, qui deprehensi in vinculis tenebantur, equestris ordinis. Presentatis igitur predictis viris principi ad patibulique supplicia adiudicatis, unus ex eis inquit: 'Audi, imperator nobilissime, miserrimi hominis sortem. Gallus ego natione sum, non Longobardus, ordine quamvis pauper eques, conditione liber; casu, non industria his latronibus adiunctus pro resarcienda familiaris rei penuria. Promiserunt se ducturos me ad loca talia, ubi mea posset relevari inopia. Credidi miser, consensi credulus, ductus sum ab iniquis et seductus ad haec infortunia. Quis enim in quolibet mortalium tam precipitatae mentis speraret insaniam, tam furentis animi expectaret audatiam? Quis a proprio cliente has suo principi, Urbis et orbis dominatori, necti crederet insidias? Parce, princeps, parce misero, parce miserabiliter seducto'! Hunc solum imperator gloriosus de caeteris mortis sententia eripiendum decrevit, hoc ei tantum pro pena imposito, ut funibus cervicibus singulorum appositis ligni supplicio commilitones plecteret. Sicque factum est. Non illis miserrimis profuit multa, quam pro vita redimenda promittebant, pecunia; a districto iudice patibulo appensi sunt. Caeteri omnes, qui per decliva montium dispersi iacebant, ut cunctis transeuntibus temeritatis suae preberent documenta, in ipsa via in cumulos acti. Fuerunt autem, ut dicitur, quasi quingenti.
 

    Capitulum XLI.

Princeps, transitis [his] locorum angustiis, iam cunctis emensis periculis, nocte illa in Tridentinorum territorio castra laetus locavit. Dehinc per Tridentum vallemque Tridentinam transiens ad Bauzanum usque pervenit. Haec villa in termino Italiae Baioariaeque posita dulce vinum atque ad vehendum in exteras regiones naturale Noricis mittit. Inde, multis se ad propria dispergentibus domicilia, per Brixinoram iter agens ad Baioariae planitiem eodem ferme, quo inde egressus fuerat, tempore vertente anno rediit.

Haec de expeditionis illius processu et proventu pauca de multis enarrasse sufficiat. Neque enim cuncta ibi fortiter gesta a nobis ea ordinis integritate stilique urbanitate dici poterant, acsi oculis nostris illa vidissemus. Nam antiquorum mos fuisse traditur, ut illi, qui res ipsas prout gestae fuerunt sensibus perceperant, earumdem scriptores existerent. Unde et hystoria ab hysteron, quod in Greco 'videre' sonat, appellari consuevit . Tanto enim quisque ea quae vidit et audivit plenius edicere poterit, quanto nullius gratia egens hac illacque ad inquisitionem veritatis non circumfertur dubie anxius et anxie dubius. Durum siquidem est scriptoris animum tamquam proprii extorrem examinis ad alienum pendere arbitrium.     Capitulum XLII.

Igitur consummato feliciter viae labore, princeps ad familiaria remeans domicilia alloquitur in confinio Ratisponensium patruum suum Heinricum ducem, ut ei de transactione *facienda cum altero Heinrico, qui iam, ut dictum est, ducatum Baioariae iudicio principum obtinuerat, persuaderet. Cui dum ille tunc non acquiesceret, iterum diem alium, quo eum super eodem negotio per internuncios conveniret, in Baioaria versus confinium Boemorum constituit. Quo princeps veniens Labezlaum ducem Boemiae, Albertum marchionem Saxoniae, Herimannum palatinum comitem Rheni cum aliis viris magnis obvios habuit. Tantus etenim eos qui remanserant ob ipsius gestorum magnificentiam invaserat metus, ut omnes ultro venirent, et quilibet familiaritatis eius gratiam obsequio contenderet invenire. Quantum etiam Italis timorem incusserit factorum eius memoria, ex legatis Veronensium perpendi potest, quod in proximo, Deo largiente, plenius dicendum erit. At cum multis modis ad transigendum nos, qui mediatorum ibi vice fungebamur, operam daremus, infecto adhuc negotio, insalutati ab invicem separati sunt.
 

    Capitulum XLIII.

Post haec mediante Octobre imperator Ratisponam, Norici ducatus metropolim, curiam celebraturus ingreditur, habens secum Heinricum Heinrici ducis filium in possessionem eiusdem ducatus mittendum. Haec civitas super Danubium, qui unus trium famosissimorum fluminum in Europa a topografis dicitur, ex ea parte, qua predicto amni duo navigabilia, Reginus scilicet et Naba, illabuntur flumina, posita, eo quod ratibus oportuna bonaque sit, vel a ponendo ibi rates Ratisbona vel Ratispona vocatur, Baioariorum quondam regum, modo ducum sedes. Venerunt ad eam curiam Arnaldus Maguntinus archiepiscopus et predictus Herimannus Rheni palatinus comes, uterque de altero querimoniam facientes. Denique manente in Italia principe totum pene Transalpinum imperium seditionibus motum, ferro, flamma publicisque congressionibus turbatum, absentiam sui sensit presulis. Inter quos hi duo principes, tanto ad nocendum efficaciores quanto fortiores, totam pene Rheni provinciam et precipue Maguntinae civitatis nobile territorium preda, caede et incendiis commacularant. Igitur sedente ibi in publico consistorio imperatore iam sepe nominatus Heinricus dux possessionem suam patrumque suorum recipit sedem. Nam et proceres Baioariae hominio et sacramento sibi obligantur, et cives non solum iuramento, sed etiam, ne ullam vacillandi potestatem haberent, vadibus obfirmantur.
 

    Capitulum XLIIII.

Impetitur ibi Hardewicus, qui noviter per electionem cleri et populi et metropolitani sui consecrationem pontificatum eiusdem civitatis acceperat. Regalia siquidem, quae iuxta rationes curiae nulli episcoporum militi, antequam de manu principis suscipiantur, tradere licet, ipse huius rei nescius impremeditate, morante adhuc in Italia principe, tradiderat. Ob ea in causam positus, dum et factum inficiari qualitatemve facti defendere nequit, compositionis incurrit noxam. Caeteri quoque, qui ab eo susceperant, quique iuxta suam conditionem et sortem in plusve minusve consimili pena dampnantur. Est enim lex curiae, quod quisquis de ordine principum principis sui iram incurrens compositionem persolvere cogatur, centum librarum debitor existat, caeteri minoris ordinis viri, sive [sint] ingenui sive liberi vel ministri, decem.
 

    Capitulum XLV.

Ad eandem curiam episcopus Veronensis a populo suo ad imperatorem destinatus venit, habens secum duos predictos equites Garzabanum et Ysaac. Qui cum presentiae principis ad missus fuisset, inquit: 'Princeps gloriosissime, fidelissimi tui Veronenses ad tuam destinaverunt nos magnificentiam. Neque enim ego, qui eiusdem civitatis, quamvis indignus, episcopus vocor, prius hanc legationem suscipere volui, donec, omnibus in maiore aecclesia congregatis, tamquam Deo teste, ea quae ore proferebant corde se tenere unanimiter assererent. Denique credendum non est populum animi virtute prestantem, rerum habundantia pollentem, pastorem animarum suarum deceptionis [sue] baiolum facere. Alium invenire poterant fraudis ydoneiorem ministrum. Preterea hi mihi collegae iuncti sunt, quorum tu fidem in negotiis, fortitudinem in preliis proxima tua expertus es expeditione. Crede ergo, domine, crede quod dicimus. Populus tuus Veronensis tuus peculiaris est populus, tibi tamquam domino et imperatori suo fideliter devotissimus et devote fidelissimus. Audierunt, dum per eorum fines transires, quosdam latrunculos angustias viarum observare ausos fuisse; cognoverunt etiam te eosdem debita animadversione punisse. Audivit haec Verona et laetata est. Non reputat suos *cives maiestatis tuae insidiatores. Absit, ut suos cives putet, qui latrocinio inserviunt. Audivit rursum, unde non mediocriter indoluit, huius te rei suspitionem de tua habere civitate. Ad hoc missi sumus. Quicumque hoc tuae insinuavit serenitati, criminator fuit, aliena felicitate lividus. Delatorem eum scias, non cognitorem. Numquid non sacramento fidelitatis tibi obligata est Verona? Numquid, cum ab ea recederes, in tua non remansit gratia? Offenderetne sub bonae fidei pallio perfide [proprium] Verona principem, quae hoc modo laedere non solet equalem? Visne amplius? Sed si his credere non placet allegationum rationibus, excusat se super hoc facto Verona. Famam purgare, innocentiam probare iudicio curiae parata est coram tuae maiestatis excellentia. Recipiat ergo bonus princeps devoti populi sui purgationem innocentiae et convertat indignationis suae aculeos contra Mediolanensium et Romanorum superbiam'. Hac legatione accepta imperator cum principibus consilium capit. Postea, sicut cognovimus, in gratiam recepta est Verona. Nam et magnam pecuniam dedit ac miliciam, quam habere posset, contra Mediolanenses ducere sacramento firmavit.
 

    Capitulum XLVI.

Inde ad partes Rheni se conferens proximum natale Domini Wormatiae celebravit. Ea namque regio, quam Rhenus nobilissimus fluvius, ex trium Europae nominatissimorum fluviorum unus, intersecat, ex una ripa Galliae, ex altera Germaniae limes, in frumento et vino opima, venationibus et piscationibus copiosa - habet enim ex parte Galliae vicinum Vosagum et Ardennam, ex parte Germaniae silvas non mediocres, barbara adhuc nomina retinentes -, in Transalpinis manentes principes diutissime servare potest. Ad hanc curiam Arnaldus Maguntinus archiepiscopus et Herimannus palatinus comes venientes, de hoc, quod absente principe terram illam, ut supra dictum est, preda et incendio perturbarant, in causam ponuntur, ambobusque cum complicibus suis reis inventis, alteri ob senii morumque gravitatem et pontificalis ordinis reverentiam parcitur, alter debita pena plectitur. Denique vetus consuetudo pro lege aput Francos et Suevos inolevit, ut, si quis nobilis, ministerialis vel colonus coram suo iudice pro huiusmodi excessibus reus inventus fuerit, antequam mortis sententia puniatur, ad confusionis suae ignominiam nobilis canem, ministerialis sellam, [rusticus aratri rotam] de comitatu in proximum comitatum gestare cogatur. Hunc morem imperator servans palatinum istum comitem, magnum imperii principem, cum decem comitibus complicibus suis canes per Teutonicum miliare portare coegit. Hoc tam districto iudicio per totam Transalpini imperii latitudinem promulgato tantus omnes terror invasit, ut universi magis quiescere quam bellorum turbini inservire vellent. Accessit ad huius tam magni boni augmentum, quod princeps circumquaque non inpigre discurrens nonnullorum raptorum castra, munitiones et receptacula diruit, quosdam comprehensos capitali sententia plectendo, alios patibuli tormento torquendo. Sola Baioaria propter prenominatam litem huius gratiae particeps nondum fieri meruit.
 

    Capitulum XLVII.

Eodem anno inter pascha et pentecosten Arnaldus Coloniensis archiepiscopus, vir honestus suaeque aecclesiae reparator, diem obiit. Imperator ad Baioariam rediens, dies pentecostes in quodam castro Ottonis palatini comitis privatus erat. Proxima dehinc tercia feria non longe a civitate Ratispona patruum suum Heinricum ducem alloquens ad transactionem cum altero itidem Heinrico faciendam tunc demum inclinavit. Preponebat hoc princeps omnibus eventuum suorum successibus, si tam magnos sibique tam affines imperii sui principes sine sanguinis effusione in concordiam revocare posset.
 

    Capitulum XLVIII.

Proxima dehinc ebdomada in civitate orientalis Franciae Herbipoli regio apparatu, multa principum astipulatione, iuncta sibi Beatrice Reginaldi comitis filia nuptias celebrat. Reginaldus iste de antiqua et illustri Burgundionum prosapia originem trahens illius Burgundiae comes dicebatur, quae olim a Rudolfo rege imperatori Heinrico, Conradi filio, cum testamento relicta regnum erat. Haec eadem provincia est, a qua Conradus dux *eiusque filius Berhtolfus duces vocari consueverunt. Quae vero huius disceptationis causa fuerit, paucis absolvam. Mos in illa, qui pene in omnibus Galliae provinciis servatur, remansit, quod semper seniori fratri eiusque liberis, seu maribus seu feminis, paternae hereditatis cedat auctoritas, caeteris ad illum tamquam ad dominum respicientibus. Ex qua consuetudine factum est, ut Gwilhelmus qui dicebatur Puer, huius ex parte patris consanguineus, Conradi vero ducis sororis filius, rerum summam, dum adviveret, illa in provincia haberet. Quo fraude suorum rebus humanis exempto, Reginaldo comiti iure hereditario dominium cessit. Actum est hoc sub Heinrico quinto seu Lothario secundo. Verum predictus comes nimis iusticiae suae confisus - erat enim homo lenis et ex nimia lenitate remissus -, curias principis adire neglexit. Ex quo factum est, ut indignatione motus princeps predictam terram Conrado duci concederet, sicque uterque vicina sibi vendicaret loca. Longa itaque concertatione, in tantum ut etiam in campo congressu publico ab eis pugnaretur, pene usque inpresentiarum deducta est haec controversia, donec recenter ab imperatore, sicut cognovimus, eo tenore decisa est, quod Bertolfus predicti Conradi filius in negotii transactionem tres civitates inter Iurum et montem Iovis, Losannam, Gebennam et N. accepit, caeteris omnibus imperatrici relictis. Protenditur etenim haec provincia pene a Basilea, id est a castro quod Mons-Biliardi vocatur, usque ad Ysaram fluvium, de quo Lucanus:

Hi vada liquerunt Ysarae, iunctam habens dominatui suo eam terram, quae proprie Provincia vocatur et ab eo flumine porrigitur usque ad ea loca, qua Rhodanus mari recipitur et Arelatum civitas sita est. At Reginaldus iste Symonis Lotharingiorum ducis filiam ducens ab ea tantum hanc puellam suscepit ipsamque non multo post moriens secundum predictum morem tocius terrae suae heredem reliquit. Quam imperator, ut ostensum est, in matrimonio sortitus non solum Burgundiam, sed et Provinciam, imperio iam diu alienatas, sub uxoris titulo, ut postmodum plenius dicetur, familiariter possidere coepit.
 

    Capitulum XLVIIII.

Ad eam curiam Gwibaldus Corbagensis abbas a Grecia rediens venit. Nam legati Grecorum, qui cum eo ad imperatorem destinati fuerant, aput Iuvaviam relicti presentiae principis non admittebantur. Cuius rei ratio haec fuit. Cum ab eo circa Anconam recessissent, litteras quasdam sigillo suo clausas per surreptionem acceperant. Igitur redeunte ad Transalpina principe, Greci Campaniam simul et Apuliam ingrediuntur ostensisque imperialibus litteris maritima sibi a principe concessa fuisse loca mentiuntur, sicque indigenas quosque non solum auctoritate imperatoris terrendo, sed et auro corrumpendo, totam provinciam ad suam ditionem inclinant. Inde Barrum usque procedentes arcem [etiam], ubi Gwilhelmi presidia posita erant, expugnant. Mortuus fuit ibi Palologus et ad terram suam deportatus. Adiuvabantur non solum exulum, videlicet principis Capuani, Andreae comitis aliorumque, qui noviter terras suas receperant, auxilio, sed et Roberti Cavillensis cuiusdam comitis, magni de terra illa viri, quem pecunia sibi allexerant. Preterea totus pene populus in civitatibus oppidisque manens, eo quod iam diu Gwilhelmi huius patrisque sui Rogerii tyrannide premeretur, tamquam de iugo tam gravi liberari optans, illis adherebat. Diffamabatur non solum per vicinas regiones, sed ad nos usque [rumor] pervenit, Gwilhelmum vel vitam finisse vel ex vi morborum sensum amisisse, Grecos iam omnes illas possidere provincias. Audivit hoc princeps *indignationeque motus consultabat diutissime, an predicti legati, qui ex parte principis sui Manuel advenerant, presentiae suae admittendi vel tamquam traditores puniendi vel contemptibiliter facultatem redeundi accepturi forent. Tandem inclinatus quorundam precibus audientiam eis prestare disponit, et ob hoc dies eis in Norico castro mense Iulio prescribitur. Ipse vero, quamvis Gwilhelmum odiret, nolens tamen imperii sui limites tyrannica Rogerii rabie usurpatos ab exteris eripi, expeditionem illo iurari fecit. Non multo tamen post, ex quo cognovit Gwilhelmum fusis Grecis Apuliam et Calabriam recepisse, consilium mutavit et ad compescendam Mediolanensium contumatiam iram convertit. Unde eius tale scriptum ad principes destinatum invenitur:
 

    Capitulum L.

Fridericus Dei gratia Romanorum imperator et semper augustus dilecto patruo suo Ottoni Frisingensi episcopo gratiam suam et omne bonum. Quia divina providente clementia Urbis et orbis gubernacula tenemus, iuxta diversos eventus rerum et successiones temporum sacro imperio et divae rei publicae consulere debemus. Cum enim ea quae necessitatis causa instituta fuerint cessante necessitate cessare debeant, expeditionem, quam proxime Wirzeburch propter invasionem Grecorum in Apuliam iurari precepimus, post fugam eorum tibi caeterisque principibus relaxamus, ut ad alia imperii negotia promptiores eos invenire possimus. Verum quia Mediolanensium superbia iam diu caput contra Romanum erexit imperium et modo sua fortitudine totam Italiam subvertere vel suo nititur subiugare dominio, ne tanta presumptio nostro tempore prevaleat, vel gloriam nostram plebs improba usurpare vel conculcare valeat, futuris casibus viriliter occurrere et ad destructionem eorum omne robur imperii excitare intendimus. Ex iudicio igitur principum expeditionem contra Mediolanum a proximo pentecosten [usque] ad annum iuratam tibi indicimus, quam intime rogantes et precipientes, quatinus ad eam nobiscum peragendam a vigilia pentecosten ad annum Ulmae nobis indubitanter occurras, certus, quod nec te nec aliquem principum nostrorum montem Appenninum transire cogemus.
 

    Capitulum LI.

Denique princeps ad Transalpina rediens, sicut Francis presentia sua pacem reddidit, sic Italis absentia subtraxit. Nam non solum Apulia et Campania huius mali, ut ostensum est, particeps fuit, sed etiam ulterior Italia absentiam sui sentiens principis inmunis ab hoc turbine esse non potuit. Mediolanenses siquidem mox reedificata Terdona Papiensium renovant bellum, duobus super Tycinum fabricatis pontibus, fines eorum irrumpunt, oppidum quoddam Vingevum ubi multi ex ipsis simul cum marchione Gwilhelmo fuerunt, obsidione vallant ac tandem artificiose ad deditionem coactos pacem petere, obsides dare compellunt. Sed cum duras nimium pacis conditiones audissent, rursus rebellare temptabant Papienses. Igitur Mediolanenses per pontes, quos fecerant, transmeantes Limellum reedificant totumque pene territorium Papiensium crudeliter depopulantur.
 

    Capitulum LII.

Ea tempestate defuncto, ut dictum est, Arnaldo Coloniensi archiepiscopo, aecclesia illa ad electionem faciendam conveniens gravissime scissa est, prepositis et abbatibus Gerardum Bunnensem prepositum, maioris vero aecclesiae canonicis, qui tunc temporis preposito et decano carebant, Fridericum Adolfi comitis filium eligentibus. Itaque imperatore mense Iulio in Norico castro, ubi Greci eius maiestati presentandi erant, morante utraeque istae partes causam suam principi ostensurae veniunt.
 

    Capitulum LIII.

Non longe ante haec tempora Grecorum princeps cum Boricio contra Ungaros copias mittens magnum sui detrimentum accepit exercitus, in tantum ut et Boricius a quodam, qui secum venerat, Cumano, qui et Scitha, sagitta transfixus necaretur. Eapropter predicti nuncii non solum ob firmandum conubium ad imperatorem venerant, sed etiam ad vindicandam suam de Ungaris auctoritate principis iniuriam. In utroque frustrati sunt. Nam et imperator aliam sibi, ut predictum est, in matrimonio iunxerat, et expeditio contra Ungaros - postulabant enim in proximo eam Septembre fieri - tam celeriter ordinari non poterat. Admittuntur tamen eius conspectui, scripta recipiuntur. Remittitur cum eis Stephanus capellanus imperatoris, per quem princeps de illius principis voluntate amplius *cognoscat. Sed de Grecis dicta hunc teneant locum.
 

    Capitulum LIIII.

Procedunt Colonienses, advocatos exposcunt, de sua utrique electione per triduum coram principe decertant et conrixantur. Tandem princeps, utrorumque auditis allegationibus, consilio et iudicio, quos secum habebat, episcoporum aliorumque principum predictam causam ad curiam Ratisponensem, ubi consilium pro terminanda duorum ducum lite publicari debuit, producendam decrevit. Igitur mediante iam Septembre principes Ratisponae conveniunt ac per aliquot dies presentiam imperatoris prestolantur.
 

    Capitulum LV.

Dehinc principe patruo suo in campum occurrente - manebat enim ille [pene] ad duo Teutonica miliaria sub papilionibus - cunctisque proceribus virisque magnis accurrentibus, consilium, quod iam diu secreto retentum celabatur, publicatum est. Erat autem haec summa, ut recolo, concordiae. Heinricus maior natu ducatum Baioariae septem per vexilla imperatori resignavit. Quibus iuniori traditis, ille duobus [cum] vexillis marchiam Orientalem cum comitatibus ad eam ex antiquo pertinentibus reddidit. Exinde de eadem marchia cum predictis comitatibus, quos tres dicunt, iudicio principum ducatum fecit eumque non solum sibi, sed et uxori cum duobus vexillis tradidit, neve in posterum ab aliquo successorum suorum mutari posset aut infringi, privilegio [suo] confirmavit. Acta sunt haec anno regni eius quinto, imperii secundo.
 

    Capitulum LVI.

Ita ad civitatem, iuxta quod preoptaverat, inter patruum et avunculi sui filium terminata sine sanguinis effusione controversia, laetus rediit ac statim sequenti die in publico residens consistorio, ne Baioaria ulterius totius regni quietis inmunis esset, treugam a proximo pentecosten ad annum iurari fecit. Porro tanta ab ea die usque inpresentiarum toti Transalpino pacis iocunditas arrisit imperio, ut non solum imperator et augustus, sed et pater patriae iure dicatur Fridericus. Enimvero, antequam haec curia terminaretur, presentatis sibi iterum de Coloniensi aecclesia utrisque partibus, alteram electionem, eam videlicet, quae a canonicis maioris aecclesiae facta fuit, validiorem iudicans, Fridericum, Adolfi comitis filium, de regalibus investit sicque eum a Romano pontifice consecrandum ad Urbem misit. Tanta sunt, quae de tuae maiestatis virtute dici possent, augustorum optime, quod, si simul sine interpolatione insipienter effundantur, scribentis prefocare possent animum. Quare huic secundo operi terminus detur, ut ad ea quae dicenda restant tercio locus servetur volumini.