ANNO DOMINI MCXLVII MAURINIACENSIS MONASTERII CHRONICON
Ab anno Christi 1108 usque ad annum 1147, quo rex Ludovicus VII in Terram Sanctam profectus est, AUCTORIBUS TEULFO ET ALIIS EJUSDEM LOCI MONACHIS.
(DUCHESNE Script. rer. Franc., t. IV, p. 359, ex bibliotheca viri cl. Alexandri Petavii senatoris Parisiensis.)

LIBER PRIMUS
LIBER SECUNDUS
LIBER TERTIUS
 

LIBER PRIMUS
Cujus major pars desideratur

Noveritis, o posteri nostri, diabolum et angelos ejus primordiis hujus Ecclesiae multum invidisse, crebris eam impugnationibus vexavisse, tribulationes saepe graves concitavisse, et penitus eam exstinguere tentavisse. Sed Dominus, proreta bonus, navim suam per hoc mare magnum et spatiosum currentem, a vertiginibus undarum, a vorticibus fluctuum, a turbinibus ventorum semper eripuit. Qui etsi quando dormire visus est, tamen lacrymis et precibus servulorum suorum pulsatus evigilavit, ventis et mari ut conquiescerent imperavit, et ut tempestatem magnam magna tranquillitas sequeretur, gratia sua effecit. Cavete ergo, o posteri nostri, cavete ab hostibus tam immanibus, qui non transeunt nobis transeuntibus, qui non dormiunt nobis dormientibus, qui non moriuntur nobis morientibus. Numerositas autem tribulationum nostrarum frequentius occasiones accepit ex simultate abbatum et monachorum invicem invidentium, invicem mordentium. Atqui hostis malignus, quo nihil est malignius, ex loco vulnus infligit libentius, quo mortem infert facilius. Hostis enim hostem citius volens exstinguere, non manum aut pedem amputat, non aures aut nares truncat, non orbes eruit, non alias corporis partes impetit, sed cruento gladio caput a cervice rescindit, et ita facile uno vulnere omnia membra occidit. Sic et diabolus congregationem totam quaerens occidere, abbatem a congregatione, quasi caput a corpore, gladio discordiae satagit separare. Quomodo enim poterit corpus animantis vivere sublato capite? Hic facio finem, ne quem scribendo fatigem.

. . . . . Medietatem Stripiniacensis ecclesiae dedit nobis, sicut in principio dictum est, Ansellus filius Arenberti, alteram medietatem Haimo filius Senechildis de Firmitate Bauduini, necnon et Verruinas. Echenvillerum autem dederunt nobis duo nobiles viri Goffredus et Isenbardus frater ejus Pitueris oriundi. Ecclesias de Firmitate Baudini Guido Trossellus hujus loci fidelissimus, concedentibus uxore sua Adelaide, et patre suo Milone vicecomite, et matre sua vicecomitissa, quae praecedente nocte per somnium viderat ramum oleaginum se manu tenere. Nos autem ab ipsa audientes somnium, omnes diximus competenter ad id quod clementer et divinitus ab eis nobis tribuebatur pertinere. Ecclesiam de Bovinis et terram et lucum dederunt nobis duo fratres Goffridus et Bernardus, Helia monacho nostro, eorum consanguineo, eos ad hoc animante. Ecclesiam S. Juliani, ubi antea fuerat abbatia sanctimonialium, dedit nobis Emmauricus Stampensis oppidanus, vir egregius, filiis suis et uxore concedentibus: quam multi monachi etiam data multa pecunia voluerunt nobis subripere. Ecclesiam de Guinevilla dedit nobis Bernodalius nobilissimus de Firmitate, et uxor ejus Mathildis, quae nobis fecit thuribulum argenteum magnum, et calicem similiter argenteum deauratum, quae et prima ecclesiae fundamina jecit, et in aliquantam altitudinem eduxit, et Lisiardus Flandrensis filius eorum, qui nobis vitream majorem in capitio fecit. Ecclesiam S. Germani primam partem dedit nobis noster Ansellus, secundam Helias praedictus, tertiam et quartam filii Albereae Urso et Arnaldus, quintam vel sextam necdum habebamus tunc quando ista scribebamus, sed quandoque nostram futuram esse non dubitabamus. Ecclesiam de Bona dedit nobis Milo Rainardi filius. Ecclesiam de Serni dedit nobis Bernodalius Potinus. Ecclesiam de Verres dedit nobis Engenulfus. Ecclesiam de Cesiaco Elizabeth de Maci, ecclesiam S. Ebrulfi Segoredus. Belouillam dedit nobis Herbertus Bornius erga nos largissimus, cujus animam beatificet Christus. Ecclesias de Stampis veteribus, id est S. Martini, S. Albani, S. Medardi, dedit nobis rex Philippus, et litteris regalibus dationem hanc confirmavit, et Ludovico regi designato filio suo, ut idipsum concederet praecepit. Qui Ludovicus, assumptis secum Emmaurico Montisfortis domino, et Simone Nealphae, in capitulum nostrum venit, participium beneficiorum nostrorum humiliter petiit et accepit, donum quod rex pater suus nobis fecerat concessit, et sumptas in manibus litteras super altare posuit, et ita donum patris confirmavit. Ecclesiam de Bolreto dedit nobis Arraudus de Corboilo. Villam quae dicitur Mesuns, tali modo conquisivimus, imo non villam, sed desertum. Terra illa erat sanctimonialium S. Eligii, sed eam redegerat in desertum multitudo invasorum, et incursio crebra praedonum. Nos autem abbatissae et caeteris sanctimonialibus data pecunia condigna, et annuo censu denominato, concedentibus omnibus quorum combentia de his expetenda erat, terram praedictam diu incultam accepimus excolendam. Cumque in omni congregatione nostra aliquem tanto labori aptum quaereremus, et non inveniremus, Bauduinus ille, de quo longe supra mentionem feci, quem et in monasterii, et in dormitorii opere tantum laborasse narravi, nunc quoque adhuc laboris immensitate imperterritus, ultroneus sese obtulit, et pro fratrum suorum utilitate pondus pene importabile insumpsit. Quibus verbis viri hujus labores referam, quibus iterum in aedificatione villae laboravit? Credo quod nec ipse qui passus est facile referre posset. Locum diu incultum excoluit. Vepres et tribulos, silices et dumos, et caetera rudera terrae visceribus inhaerentia, nunc aratro, nunc ligonibus, nunc caeteris ruricolarum armis eradicavit. Hospites oblatiarios pene octoginta inibi congregavit. Quidam viri impii videntes ita locum proficere, coeperunt lacessere, et calumnias quasdam inferre facere. Quorum alii sibi minaciter expetebant furfuragium, alii gallinagium, alii tutamentum, quod vulgo dicitur tensamentum. Mea est, aiebat iste, viaria. Ille petebat illa, iste ista: et ita Bauduinum nostrum, et vere nostrum, tribulabant vexatione continua. Ille pro posse unus multis obsistebat, et nunc placitando, nunc pecuniam dando, impetus irruentium refringebat. Hac necessitate compulsus, tempore messis totam prope Belsiam circuibat, obdurata fronte ab omnibus annonam petebat: de qua aliquanta conquisita pecunia, tyrannidem impetentium leniebat, et terram a consuetudinariis gravaminibus relevabat. Quodam messis tempore, cum nimio tibiarum, surarum vel pedum dolore laboraret, et neque pede neque equo ire valeret, eo vehiculo quod vulgo birotum dicitur, circumferri per Belsiam ad petendam annonam pie frontosus non erubuit, imo erubescere quam coepta non perficere maluit. Homo tantae devotionis Bauduinus erga locum hunc exstitit. Retribuat ei Deus quae bene, probe, fideliter gessit. Nec solum illi, sed et omnibus hujus loci exstructoribus, provectoribus, tutoribus, vel quocunque modo substantiatoribus misereatur Deus. Mihi quoque Teulfo, qui haec dictavi, qui nescio utrum aliquid unquam huic loco profecerim, excepto quod totam bibliothecam hanc a Genesi usque ad ultimam Pauli Epistolam, Augustinum de Trinitate Dei, De verbis Domini super Joannem, Moralia Gregorii, et quosdam alios prout melius potui emendavi, et accentibus distinxi. Qui diu praecentor fui, postea vero prioratum regere tentavi; sed ita regere ut dignum foret, partim ignorantia, partim incuria, partim infirmitate non corporis, sed morum, praepediente, non potui. Qui haec legeris, obtestor te per dulcissimum nomen Domini mei Jesu Christi, ut affectu quo poteris dicas: ┌O Deus natura misericors, misericordiam impendendo miserator, qui omnium misereris, precor, miserere Teulfo misericordiae tuae indigno.┌ Quod si viscera tua a me clauseris, et precem meam surda aure transieris, in Deum, qui charitas est, et in me peccabis.
 

PROLOGUS LIBRI SECUNDI.

Legitur in libro qui Actus apostolorum inscribitur, in primitiva Ecclesia tantam plebis devotionem fuisse, et ita populi Christiani floruisse primitias, ut post acceptam fidem nemo domum, vel aliquid suum proprium possideret: sed jure fraternitatis essent illis omnia communia: scilicet ut qui eodem consortio religionis tenebantur, eodem consortio fruerentur et vitae. Nefas enim putabant religiosi viri eum sibi participem non asciscere in substantia, qui particeps esset in gratia. Sic enim ibi scriptum est: ┌Quotquot possessores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum quae vendebant, et ponebant ante pedes apostolorum, et distribuebantur unicuique prout opus erat (Act. IV, 34, 35) .┌ Et haec siquidem consuetudo per quorumdam qui in Ecclesia religiosiores erant, felicem successionem usque ad tempora beati Urbani papae et martyris emanavit. Sed vir Deo plenus, et sanguinis testimonio sequens Agnum, utili dispensatione providit, vel provisione dispensavit, ut possessiones non venderentur, sed Ecclesiis a fidelibus traderentur, quatenus hi qui divino servitio mancipati jejuniis et orationibus vacabant, facultates haberent unde sustentari potuissent. Ab illo igitur tempore usque ad nostram aetatem terrenis opibus mirabiliter excrevit Ecclesia. Cum enim, juxta vaticinium Isaiae (XLV, 14) , labor Aegypti et negotiatio Aethiopiae, virique sublimes saeculi, videlicet istius principes, ad Ecclesiam venirent, tot tantisque possessionum beneficiis eam per diversa loca totius hujus orbis ditaverunt, ut nulla hominum memoria nulloque sermone valeat comprehendi. Id vero intra Gallias per maxime factum est. Nam Clodoveus, qui primus Francorum rex a beato Remigio Remensium archiepiscopo baptizatus, titulo Christianitatis meruit insigniri: plurimique post eum reges liberalissima munificentia vel Ecclesias fundavere, vel fundatas ab aliis ipsi suis muneribus amplificare studuerunt. Proceres vero regni ejusdem gratiae cupientes fieri participes aliique omnium generum viri ad tam celeberrimum opus pro possibilitate sua tota mentis alacritate cucurrerunt. Unde post aliquanto tempore factum est ut paleae quae intra Ecclesiam erant, divitiis intumescerent, et nostri etiam ordinis professores, quod non sine gemitu dicendum est, religione calcata, post concupiscentias suas effluerent. Caeterum ille qui tempore Eliae septem millia virorum sibi reliquit qui non curvaverunt genua sua ante Baal (III Reg. XIX, 18; Rom. XI, 4) , quaedam vasa misericordiae nostris temporibus reservavit, viros scilicet bonos et religionis amatores, qui Christi paupertatis et humilitatis sectatores multos ad admirationem sui imitationemque provocaverunt. Alii vero quidam, qui tantum gratiae munus non merebantur assequi, ut sumerent psalmum, tympanum dabant, seminantes carnalia ut meterent spiritalia, de suis facultatibus et possessionibus novitiis ecclesiis, et quasi Christi pauperibus libentius erogabant. Inter quos Ansellus quidam annis et consilio strenuus, religione et familiaritate Flaviacensium monachorum provocatus, primum quidem ecclesiam Stripiniaci, et quae in villa illa possidebat, monachis Flaviacensibus obtulit, ac deinde Mauriniacense praedium, in quo ecclesia ista in honore sanctae Trinitatis fundata est, Christi gratia praeeunte, contulit. Et quoniam pene omnia, quae a fundamento hujus Ecclesiae usque ad nostra tempora decucurrerunt, a Teulfo quodam, qui juvenis in ecclesia ista nutritus, in abbatem monasterii Sanctorum Crispini et Crispiniani apud Suessonicam urbem promotus est, superiore libro veraciter edita sunt, eorum quae vidimus et audivimus pauca praelibantes, quae necessaria judicavimus posteritati transmittere curavimus.

Explicit prologus.


INCIPIT LIBER SECUNDUS.

Anno incarnati Verbi 1108, Philippus rex Francorum apud Miledunum castrum rebus humanis exemptus, juxta votum et deliberationem suam monasterio Floriaco, quod in honore sancti Benedicti super fluvium Ligerim situm est, honorifice tumulatur. Fuit hic vir mirae prudentiae, et erga istum locum, qui suo tempore coepit, et benevolentissimus et munificentissimus; cumque videret abbatiam istam procerum suorum virorum Stampensium donis supra spem excrescere, vir altioris ingenii ut eam in eleemosynam possideret, emit eam ab Ebrardo, de cujus feodo pendebat, qui dominus Puteoli habebatur, et Jerusalem proficiscebatur. Successit autem ei in regnum Ludovicus filius ejus, homo simplicis naturae, magnanimus, atque in militia praeclarus. Qui in dilectione et amplificatione hujus ecclesiae, ut boni patris bonus filius, per omnia decessorem suum imitatus est, nisi quod in negotio quod inter nos et canonicos Stampenses habitum est, quorumdam consilio deturbatus, aliquantisper aberravit. Regni ejus anno II Rainaldus, hujus loci primus abbas, post innumerabiles prosperitatum et adversitatum deinimicationes, viam universae carnis ingreditur, et in capitulo nostro sepultus ultimum Salvatoris adventum exspectat. Convenientes in unum fratres et de electione, sicut ecclesiastica consuetudo requirit, tractantes, Teulfum illum, de quo in prologo fecimus mentionem, hominem bonae famae et satis litteratum, ex prioratu promovent in abbatem. Sed solita facilitate usi eorum quidam contumeliis eum afficiunt, et antequam consecraretur, a promotione dejiciunt. Consilio tamen quorumdam sapientium acquiescens, voluntatibus eorum et ipse consensit. Igitur aliis alia sentientibus, cum de eligenda persona, sicut moris est, diu sententia titubasset, tandem Hugoni cuidam juveni satis eleganti, et post primores regionis hujus claris natalibus oriundo, communi decreto se supponunt. Regem praeterea, qui id omnino fieri prohibuerat, dictis ambiguis refellentes, electum suum ad consecrandum Senones ducunt, et per illius amicorum interventum rege reconciliato, abbate potiuntur optato. At ille nondum anni circulo completo, contradicentibus sibi et amicis et familiaribus, sponte suam et abbatiam dimittit, et ecclesiam Sancti Juliani prope Turrim Brunichildis sitam sortitus est, ibique privatam degens vitam morabatur dum scriberentur haec. Ea tempestate nimietate famis tota Gallia laborabat, sicque per septem continuos annos eorum omnium quae victui necessaria sunt inopia grassata est, ut multos enecaret, innumerabiles etiam locupletes deduceret ad pauperiem. Qua de causa omnibus propriis necessitatibus intentis, beneficia Stampensium, quibus Ecclesia haec a fundamento sustentata est, penitus defecerunt, conturbatis et nimium anxiis omnibus hujus loci habitatoribus, et abbatis absentia et omnium rerum penuria. Denique cum ex aliis monasteriis personas expeterent, quas non potuissent adipisci, ad ecclesiam Columbensem, cum qua maximam societatis familiaritatem habebant, recurrunt, et Thomam illum, de quo superiore libro mentio facta est, aetate quidem juvenem, sed litteris praeditum, veluti quodam jure reposcunt. Nam sub abbate Alberto, scholis saecularibus abnegatis, in ecclesia hac monachum professus fuerat, et Columbis per decennium vitae claustrensi, et litterarum studio deditus, demoratus est. Benedictione paulo post Epiphaniorum dies regulariter percepta, magnis et fratrum suorum et totius populi favoribus excipitur. Satis namque et amabilis et affabilis erat, et omnes qui eum noverant movebat ad pietatem, quod in tantam veniebat paupertatem. Sic enim et temporis importunitate, et abbatis abscessione, omnia temporalia bona deperierant, ut nihil eorum seu panis, seu vini, seu pecudum, seu aliarum necessariarum rerum penitus haberetur. Magno res erat in periculo. Mirare, qui legis haec, et antiquorum nostrorum lauda constantiam, qui per tot penurias, per tot tribulationes hoc in loco perseveraverunt, et aedificia omnia haec quae cernis ex pauperum eleemosynis construxerunt. Non rex, non comes, non aliquis magnatum horum aliquid instituit. Thomas autem, intolerabili paupertate comperta, primum quidem vehementer expavit, ac deinde solius fugae remedium cogitans, abscedere tentavit. Sed se loci hujus monachum recognoscens, bonorum virorum consilio refocillatus est. Primo igitur consecrationis suae anno, in ecclesia Beatae Mariae Stampis, divinum sermonem cujus rei maximam gratiam habebat, fecit ad populum. Cui vir magnificus Ansellus, dapifer et consiliarius regis, cum multis nobilibus et castri proceribus, interfuit. Qua occasione, familiaritate illius percepta, in necessitatibus hujus ecclesiae et providum consiliarium et optimum auxiliatorem multoties habuit. Nam Robertum quoque de Ocunvilla, malignum et raptorem hominem, qui maximam partem terrae de Mesuns calumniabatur, hujus auxilio depulsavit. In quo sedulitas et instantia abbatis laudanda est vehementer, qui nec novitate sua, nec paupertate detentus est. Sed cum nec etiam proprium equum haberet super quem ascenderet, non prius a proposito destitit quam, proceribus hujus castri saepius adunatis et ad placita conductis, calumniatorem a falsis spebus penitus exueret.

Viam tritam atque regalem quae inter ecclesiam et vineas erat, et honestati providens et utilitati, multis sibi contradicentibus, et inde ad odium provocatis, obstruxit. Divina praedicatione populo sibi conciliato, confraternitatem instituit, per quam et pars ecclesiae cooperta, et vitrea illa magna quae in fronte navis ecclesiae habetur, inter caetera facta fuit. Monachi de Sancto Yonio censum VII solidorum diu nobis abstulerant. De quo Rainaldus, abbas ante Ivonem episcopum, Cartonensem placitum acceperat; et quia nec interfuerat, nec legitime contramandaverat, deciderat a causa. Sed Thoma annitente, rursus ad rectitudinem monachi revocantur, et quod aliquibus novum fuit, quatenus ad caput causae rediretur judicatum est. Neque enim personae negligentia proprium jus ecclesia debet amittere, sed mortua, vel mutata persona, potest qui succedit infra canonicum terminum justitiam requirere. Ibi monachis deficientibus, per Paganum Sancti Yonii dominum, et Henricum, venerabilem de Longoponte priorem, pluribus coram positis testibus, res ad hunc finem deducta est, ut quod amissun erat condonaretur, et census uno quoque anno redderetur, sicut in litteris quae de hoc factae sunt plenius continetur. Sed de his hactenus. Eorum vero quae magna cura magnisque sumptibus indiguerunt, quaedam dicenda sunt. Ante illius adventum amplissimam terram, quae Belotivilla dicitur, miles quidam, Herbertus nomine, veniens ad extrema huic ecclesiae dederat. Sed renitente Goffredo quodam, qui sororem Herberti in conjugio habebat, adhuc inculta erat. Datis igitur viro denariorum libris decem, uxori ejus, et uxoris sorori, quae domi habebatur, solidis quadraginta, Vulgrinum illum, cujus tot tantaque beneficia libro superiore commemorantur, excellentissimum loci istius benefactorem, qui aliquantulum a dilectione nostra tepuerat, blandis sermonibus excitavit, et ad excolendum terram ultra, si dici potest, quam loci hujus facultas pateretur, sibi plurima subministravit. Vulgrinus vero totis nisibus rem aggreditur et magno sumptu aedificia fabricavit, carrucas instituit, peculium aggregavit. Res erat in augmento dum scriberemus ista, et magnis existimationibus, ut a panis penuria, quam ab initio omnibus pene annis patiebamur, erueret nos, pascebat animos nostros. Iisdem fere temporibus abbas commonitus a fratribus, quatenus in solemnitate beati Martini quae hiemalis dicitur, ad ecclesiam Veterum Stamparum in honore ejusdem confessoris dedicatam, quam Philippus rex dederat, praeceptoque firmaverat, pergeret, missamque cantare deberet, acquievit. Sed canonicis reclamantibus atque rebellantibus, aegre repulsus est. Sapienti usus consilio tumultum devitavit, et quam festinanter ad regem se contulit. Pandit injuriam, modesto conqueritur, libenter exauditur. Impetrat denique, Anselli dapiferi fretus auxilio, ut clerici Stampis in palatio in unum congregarentur, donoque consentirent. Ipse quoque rex, quod antea non fecerat, scripto proprioque sigillo donum confirmavit. Cujus exemplum infra scriptum est. Sic de dono ecclesiarum Veterum Stamparum, quantum ad regiam potestatem pertinebat, diffinitum est. Caeterum abbas ex bonis successibus audendi majora spem concipiens, Ansello mediante regi supplicat, ut ipse Senonensem archiepiscopum, in cujus dioecesi ecclesiae illae sunt, rogaret, quatenus eleemosynam suam laudaret atque confirmaret. Petitione laudata, auxilium promisit, et ut se Miledunum sequeretur, ubi ei archiepiscopus occurrebat, admonuit. Regebat tum Senonensem Ecclesiam Daimbertus, vir aeque nobilis atque sapiens, sed qui in dilectione hujus Ecclesiae minime per omnia praedecessorem suum Richerium hominem placidae mentis imitaretur. Regis precibus auditis, primo quidem vehementissime coepit obniti. Monachos impetuosos atque rebelles episcopis existere, conquerebatur. Tandem vero regis multorumque procerum interventibus atque ratione devictus, clericorum suorum consilium necessarium sibi fore respondit, et ut abbas ad eum Senones veniret indixit. Ipse vero archipresbyterum suum nomine Radulfum, loci hujus amatorem, Stampas misit, qui clericos congregaret, et si consentirent vel reclamarent audiret, sibique renuntiaret. Complevit ille jussa, atque in ecclesia Beatae Mariae clericis congregatis, simulque coram multis testibus assensum praebentibus, ipse quod audierat per seipsum ad archiepiscopum reportavit. Cum maximis igitur difficultatibus, quas brevitatis gratia scribere supersedimus, abbas impetravit ut archiepiscopus dono consentiret, et proprio privilegio, sicut ecclesiastica requirit consuetedo, muniret. Voto demum potitus, et donum de manu archiepiscopi suscepit, et privilegium quod apud nos habetur detulit in haec verba.

In nomine Domini. Daimbertus archiepiscopus. Sciant praesentes pariter et futuri, quoniam venerabilis frater abbas Mauriniacensis coenobii, nomine Thomas, accedens humiliter ad metropolitanam sedem nostram, cum omni devotione et humilitate nobis supplicavit, ut ecclesiam de Veteribus Stampis in honore Domini et commemoratione beati Martini dedicatam sibi et successoribus suis perpetuo possidendam concederemus, sicut Philippus rex et Ludovicus filius ejus itidem rex sibi donum fecerant. Eamdem enim ecclesiam ipsi reges Mauriniacensi coenobio regia largitate, jam prius attribuerant, et ut ipsam largitionem confirmaremus regiae nos preces incitabant. Nos autem illud potius Dominicum attendentes, ubi dicitur: ┌Petite et dabitur vobis, pulsate et aperietur vobis,┌ religiosi fratris petitionem irritam esse nequaquam sustinuimus, sed juxta illud evangelicum, petenti cum fide, pulsanti cum spe aperuimus: divinis obtutibus placere, et regiis precibus satisfacere, et fraternae utilitati providere sub uno opere nos posse credentes. Igitur ad laudem et honorem Domini, ex consensu et voluntate fratrum, canonicorum scilicet ejusdem ecclesiae, concessimus Mauriniacensi coenobio praedictam ecclesiam perpetuo possidendam, ea videlicet ratione ut canonici praesentes suas quandiu vixerint in pace teneant praebendas, nisi forte remota omni violentia Mauriniacensi abbati eas guirpire consentiant. Post obitum vero singulorum, singulae praebendae transeant in jus et dominium Mauriniacensis abbatis. Salvo tamen jure Senonensis Ecclesiae per omnia, a primis per medium usque ad ultima. Data Senonis mense Januario, indictione V, regnante Ludovico rege anno IV. Daimbertus archiepiscopus subscripsit. Ansellus archidiaconus subscripsit. Hato archidiaconus subscripsit. Tetbaudus archidiaconus subscripsit. Girardus archidiaconus subscripsit. Burchardus archidiaconus subscripsit. Girardus cancellarius scripsit.

Et donum quidem regis et assensus pontificis taliter habent. Quibus ita prospere gestis, abbas ut rem ad unguem deduceret, Romam pergere disposuit, canonico quodam Carnotensi, Pagano cognomine, homine ditissimo, et hujus loci benefactore, id sibi potius admonente. Sumptis igitur quae huic operi necessaria sunt, cum Alberico monacho nostro, simplice et bono viro, comite etiam Pagano, Romam profectus est. Ibi in curia Romana per unum mensem et eo amplius demorans, a bonae memoriae papa Paschali secundo meruit adipisci et sedis apostolicae tuitionem, et doni istius confirmationem. Sed quae ad ecclesias Veterum Stamparum pertinere videbantur, sufficienter, ut arbitror, explanata sunt. Crescebat autem et multiplicabatur vinea Domini, quae in paupere loco plantata fuerat, et circumquaque palmites suos extendebat. Apud Dordinchum, quod regium municipium est, ecclesiam Beati Petri adepta est. Apud Stripiniacum Guarsadonius, Anselli nostri fundatoris filius, qui Hierusalem proficiscens Clusae jacet, et Adelina soror illius, quae in claustro nostro sita est, censum plus minus L solidorum et dimidietatem viariae huic ecclesiae dederunt, Bartholomaeo tunc loci illius priore, ut talia fierent, maxime procurante. Apud firmitatem Bauduini ecclesias Bonae, quas Milo dederat et abstulerat, veniens ad nos et eas reddidit, et donum ampliavit. Rex quoque Ludovicus dimidietatem decimae pedagii, quod apud Berovillam colligitur, nobis donavit, et X solidos annui census, quos regi debebamus, pro anima Anselli dapiferi sui condonavit. Nundinas etiam denominatas in festivitate nostra aestivali incipientes, et tota heddomada perdurantes, cum mercato omnibusque consuetudinibus regia munificentia contulit. Guido etiam vicecomes Stampensium, familiarissimus abbati et amicissimus hujus loci, aliam dimidietatem decimae supradicti pedagii, et decimam molendini quem apud Veteres Stampas habebat, et in Stamparum medio fluvio Calo hospitem unum valde utilem nobis dedit. Hic siquidem Guido illius magni Hugonis, domini Puteoli, in cujus feodo ecclesia ista fundata est, filius fuit. Qui sortitus uxorem Marchi, Stampensium vicecomitis filiam, unde sibi vicecomitatus accidit, cum proceres Francorum, et maxime cognati illius contra regem Ludovicum rebellarent, abbate nostro super omnes instigante, sanum cepit consilium, et per multa discrimina regi fidelissimus exstitit. De qua dissensione, quia se praebuit occasio, licet ad praesens negotium minime pertinere videatur, tamen si ad posterorum cautelam aliquid praelibaverimus, non erit absque re. Quod ut planius fiat, ab origine mali oriendum est.

Regnante Philippo rege, Henricus rex Anglorum, filius illius magni Guillelmi, qui Northmannorum comes Angliae regnum vi militari acquisierat, Robertum fratrem suum de Hierosolymis regressum bello cepit, et eo in vinculis tradito, comitatum illius regno suo sociavit. Ludovicus rex designatus, et adhuc adolescens, quorumdam suorum collateralium consilio deceptus, ut talia gererentur assensit, patre sapiente viro sibi contradicente, et malum quod postea accidit spiritu praesago sibi praedicente. Fuit autem Henricus ille in divitiis, et in regiminis sapientia, omnibus pene sui temporis principibus incomparabilis. Habebat etiam ex sorore nepotem Theobaldum nomine, comitem Carnotensium, Blesensium, Meldensium, aliarumque multarum provinciarum. Qui comes palatinus, et intra Franciam secundus a rege, divitiis et nobilitate tumefactus, ab adolescentia sua velut haereditario bellorum jure regem Ludovicum coepit infestare. Cujus occasione scandali tota Francia bellis accensa est, proceribus utriusque partis id volentibus, et animos amborum ad odium inflammantibus. Inter quos Hugo de Creciago, velut horum omnium malorum fomes, impiis consiliis et facinoribus alios anteibat. Vir audax et manu promptus, simulator et dissimulator cujusvis rei, oppressor pauperum, et agricolarum cupidus interemptor, qui omnia vellet uno momento et facinora et flagitia transvolare. Hic irreconciliabilis inimicis regiis [f. inimicus regis, vel in amicis regiis] velut minister diaboli furebat, et omnia quae poterat circumquaque vastabat. Fiunt hominum caedes, inter quos et Ansellus regis dapifer apud Puteolum castrum interfectus est. Omnibus conturbatis, regnum aliquantulum titubavit, donec respexit ex alto qui cuncta disponit ab aeterno, et impium Hugonem peccatis exigentibus taliter permisit illaqueari, ut et pax rebus humanis redderetur, et exemplum cavendae traditionis posteritati relinqueretur. Ipse namque Milonem de Monteliherico, optimae indolis et strenuissimum in armis juvenem, dominum suum, cognatum suum, traditione cepit, et captum compedibusque ligatum carcerali custodiae mancipavit. Sed juxta divinum oraculum, cecidit in foveam quam ipse paravit; et unde sibi partam victoriam atque gloriam, regique damnum intolerabile credebat, inde regi gaudium exortum est incredibile, sibi vero detrimentum atque perpetuum dedecus, Domino pro meritis ei digna reddente. Nam cum eum in vinculis diutius retinere non posset, redimere vero atque dimittere non auderet, quoniam illum sibi acriorem hostem futurum timeret, ductum per diversa loca atque reductum, cum diu dubitaret quid ageret, scelerum suorum enormitate ductus, et violentissimi daemonis instinctu tractus, nefandissimo et abominabili super omnia genere mortis, quod vulgo murt vocatur, hominem innocentem nocte suffocavit, et per fenestram ligneae turris, in qua vinculatus erat, quasi si ipse Milo diffugere voluisset, clanculo projecit. Inventus mane, admirabilem stuporem et inenarrabilem dolorem cunctis videntibus et audientibus incussit. Traditor autem pallidus effectus, et trementibus labiis cum facie tormentum animi et infernalem conscientiam signis exterioribus manifestissime demonstrans, divino judicio suae destructionis ad festinationem, corpus permisit asportari, et apud Longum pontem, quod regulare coenobium, et antecessorum Milonis eleemosyna erat, sepeliri. Fama dicto citius pervolante, ex vicinis oppidis, villis atque municipiis confluit omnis sexus. Mirantur omnes, et sceleris inauditi novitate perculsi lacrymas fundunt uberrimas, et ad aethera clamorem sustollunt. Advolat et rex Ludovicus a Lutetia civitate, quae Parisius appellatur, procerum ac militum maxima multitudine prosequente. Quo viso atque lacrymante, fletus, dolores, gemitus multiplicantur, et immensis clamoribus ab omnibus vindicta requiritur. Viro, sicut decebat, in claustro decentissime sepulto, ferventibus animis et impetu concitato concurritur communiter ad arma, et castrum Gumet, quod vicinum erat, divina eos ducente providentia, invadunt et capiunt. Terror vehemens Hugonem occupat, anathematizatur ab omnibus, relinquitur a suis, stupet in se, et testimonio conscientiae ligatus, vires amittit. Fit mira atque laetissima mutatio rerum. Nam cum traditor de morte Milonis se duellio purgare cogeretur in curia Amaurici de Monteforti, post palatinos comites in provincia ista viri excellentissimi, cujus et ipse Hugo filiam parvulam desponsaverat, derelictus ab eo, in quo spem singularem habebat, belli discrimen ingredi non ausus est. Sed convictus et coram omnibus culpam profitens, ad pedes regis se prostravit, veniam postulavit, terram suam in manu illius dimisit, et monachilem habitum illico induit. Rex Angliae et comes Theobaldus, velut amisso stimulo quo Ludovicum regem exagitabant, obstupescunt et pacem expetunt. Quid plura? Post horridam bellorum tempestatem pacis serenitas arrisit, regibus pacificatis, comiteque. Tunc misericordia Dei super Franciam respiciens, perfectissimam concordiam inter eos misit, et capite seditionis exstincto, quietis securitas agricolarum pectora laetificavit. His ad posterorum et notitiam et cautelam veraciter et breviter excursis, ad ea quorum gratia incoepimus, stylus dirigendus est.

Anno Incarnationis Dominicae 1119 papa Romanus Gelasius II, qui et Joannes Gaitanus, primo ordinationis suae anno ab Urbe causis emergentibus egressus est, et per maritima loca cymba portatus, Massiliae, quae una civitas Galliarum est, allabitur. Hic ab adolescentia sua nutritus in palatio, industria et litterarum scientia excellentissime roboratus, apud Remim metropolim regni concilium disponebat, in quo se magna dispositurum credebat. Sed divino, judicio, quod occultum, nunquam tamen injustum est, aliter disponente, praeventus aegritudine gravissima, Cluniaco, quod super omnia monasteria tunc temporis et religione et divitiis effulgebat, se fecit portari. Ibique deficiens, et carnis vinculis absolutus, sicut decebat summum sacerdotem, honorifice sepultus est. Erat autem inter summum sacerdotem et regem Teutonicorum, qui per Karoli Magni regis Francorum successionem patricius Romanorum erat, gravissima et inveterata de investituris pontificum et abbatum dissensio, quae per quadraginta et eo amplius annos Romanam sedem turbaverat, et omnes ferme totius Latinitatis Ecclesias fatigaverat. Rex etiam Burdinum quemdam Bracarensem archiepiscopum, litteratum et curialem et eloquentem virum, Romae pseudopapam subrogaverat, et militaribus armis intrusum ad propria revertens in sede reliquerat. Qui postea a domino papa Calixto II apud Sutriam vi captus, et per Romam ductus, apud Caveam, quod districtissimum monasterium super Salernam situm est, monachus effectus et incaveatus est. Ii igitur qui cum Gelasio venerant, quasi praesago spiritu ducti, antequam ab Urbe discessissent, cum his qui Romae remanebant consilium, et ab his assensum acceperant; ut si, quod evenit, papa rebus humanis excessisset, ipsi in partibus nostris eligendi pontificem potestatem habuissent. Eo vero mortuo sepultoque, cardinales caeterique Romani cum maxima pontificum atque procerum multitudine quae inibi confluxerat, statim in eodem loco Widonem Viennensem archiepiscopum, strenuum et incomparabiliter genere nobilem virum, eligunt, et pontificalibus induunt insignibus: quibusdam tamen ob rei novitatem, aliis, ut ferebatur, ob invidiam murmurantibus, et aliter sentientibus. Hic Viennae reversus, rebusque dispositis per Gallias transitum faciens, Tolosae primo, Remis secundo celebrato concilio, Romam cum maximo tripudio sicut decebat intravit, Burdinoque capto, contra tyranni voluntatem cathedram summi pontificatus obtinuit. Inter caeteros quoque nobilitatis illius maximos titulos, proneptim ejus Ludovicus rex conjugem habebat. Qui dignitati illius congaudens, cum nuper electus esset, et per Alverniam transiret pro quibusdam sibi necessariis, cum Petro Belvacensi episcopo, et domno Conone Praenestino et apostolicae sedis legato, Thomam hujus loci abbatem primum responsalem ad eum transmisit. Caeterum ea tempestate inter nos et canonicos Stampenses foedissima et turbulentissima de sepeliendis corporibus quaestio versabatur. Fovebat eorum partes Algrinus quidam palatinus et regalis clericus, et Stephanus cancellarius Anselli dapiferi frater, et privatissimus regis consiliarius, cujus tunc temporis arbitrio regnum Francorum disponebatur. Qui ambo canonici Stampenses erant, et ideo canonicos quantum poterant in hac causa sustentabant. His justitiae causam opprimentibus, et cor regis evertentibus, cum ad dominum papam noster abbas contra votum mitteretur, quia regis non poterat, reginae confugit ad auxilium, et postulatis et impetratis deprecatoriis litteris, securus iter arripuit. Cum ergo dominum papam in partibus Alverniae reperissent, et ea quorum gratia legatio facta fuerat convenienter definissent, abbas notitiam curiae adeptus, et Cononis precibus adjutus, ad munimentum suae partis privilegium, cujus exemplar infra scriptum est, impetravit et asportavit.

Verumtamen abbas in acquisitione hujus privilegii vehementissime quidem laudabilis, sed inopinato magnoque repletus gaudio, pueriliter aliquantisper exsultavit, et sicut oportebat usquequo necessitas exposceret suae defensionis baculum non celavit, sed illico manifestando ac propalando quibuslibet quod acciderat, gravissimum et pene importabile sibi scandalum generavit. Canonici namque Stampenses cum auribus attonitis talia percepissent, ecclesiam suam a fundamentis erutum iri putaverunt, et discurrentes, et vim se perpessos vociferantes, ad auxilium Algrini clerici regalis, canonici militaris, hominis animalis, domnique Stephani cancellarii regis et a secretis confugerunt, aulamque regiam querimoniis innumerabilibus repleverunt. Istis porro tamen fortissimis interventoribus, providentia quorum consilium regis regnique dispositio eo tempore potius ferebatur quam regebatur, precibus et assuetis verborum illaqueationibus adductum, muneribus quoque conductum, suae partis patronum ac defensorem regem efficiunt. Cujus ope relevati, apud Miledunum castrum in privato quodam colloquio, quod rex idem cum quibusdam suis episcopis habebat, ipso rege prolocutore archiepiscopo Senonensi de abbate clamorem faciunt. Abbate absente, clamor facilius atque libentius excipitur, et nemine contradicente, quanto importunitas monachorum elevatur, tanto causa deprimitur. Diriguntur exinde nobis ab archiepiscopo litterae graves atque tonantes, quae velut invasionibus obvient, donec Romanus pontifex sicut exspectabatur adveniat qui regis precibus victus, privilegium ipse per se rescindat. His imparatis tumultibus abbas exterritus, primum quidem ad Dei confugit auxilium, dehinc litteris archiepiscopalibus per litteras ipse respondit. Seriem quarum, ut hujus negotii notitia plenior habeatur, huic operi subter intexere decrevimus.

Domino venerando, et in Christo dilectissimo Patri D. Dei gratia Senonensium archiepiscopo, Thomas Mauriniacensium minister indignus salutem et debitam obedientiam. Legimus in litteris vestris quod apud Miledunum canonici Stampenses de nobis gravissime conquesti sunt, quoniam ecclesiam Beatae Mariae et redditus canonicorum quantum in nobis est, ut aiunt, omnino annullare satagimus, et sepulturam loci ipsius tam ad nos ex parte contraximus, et etiam parochiae ipsius ecclesiae terminos occupavimus. Sensimus etiam paternae correctionis verba, quae licet graviora sint quam vel causa vel persona mea promeruisset, reversus tamen ad me, cogitare studui, quod poenitentiae locum in Ecclesia teneam, coepique ruminare quod, juxta Salomonem, ┌Verba sapientium sunt quasi clavi in altum defixi (Eccle. XII, 11) .┌ Scribitur et infra, puto ad consilium dandum, non ad incutiendum terrorem, regem L. huic clamori interfuisse, qui favet omnimodo partibus clericorum, et detestatur et improbat graves et intolerabiles impetus monachorum. Movemurque ut in hac causa ita nos deinceps habeamus, ne forte super his quae paulo ante tetigistis, regis odium importabile incurramus. Ad haec nostra est haec responsio brevis. Primum quidem, quod canonici, spreta Senonensis Ecclesiae auctoritate, ad saecularem curiam fugiunt, regem pecunia contra privilegium Romanae Ecclesiae conducunt, contra canones faciunt. Deinde mendaciter et impie dicunt sepulturam loci illius nos ex parte contraxisse, parochiae terminos occupasse. Nihil enim horum facimus. Scimus namque quam detestabile malum sit accipere sepulturam, et divinarum Scripturarum eruditione, et pauperum oppressione, quos in vicinia nostra, et solum in dioecesi vestra videmus ad sepulcra mortuorum plorare magis amissiones bonorum quam corpora defunctorum. Juxta vero antiquam Ecclesiarum consuetudinem, juxta vestram institutionem (neque enim adhuc Romanae dignitatis privilegium nominamus) sciatis non et ambulare et ambulasse. Quod si in aliquo foret excessum, debuissem ab illis canonice pulsari, non sic inaniter et de nullis adhuc coram episcopis exclamari. Caeterum, pace vestra dixerim, vestrum esset, si vestrae paternitati placuisset, contra latratus eorum, qui se putant amittere quidquid nobis datur a fidelibus, baculum defensionis opponere: tum propter parvulam ac novitiam Mauriniacensem Ecclesiam, quae vestra est, et a vestro decessore piae memoriae R. fundata, talibus initiis excrevit; tum quia per privatum ac fidelissimum vobis legatum eorum laqueos praeveniens mandaveram, quod vestro tota res penderet arbitrio. De rege postremo quid dicam? Didici praecepto primi pastoris et Deum timere et regem honorificare. Satis et illius et habuimus et habemus praeter hoc negotium familiaritatem, et in multis, si dici fas est, ei necessarii fuimus. Sed quibus multoties abducatur consiliis, vos qui totius vestrae regionis caput estis, experimento aliquando didicistis. Sed ne multis immorer, timeant eum qui divitiis et deliciis suffocantur, vel ad utilitatem proximorum ecclesiasticis honoribus occupantur. Nam nos Christi pauperes sumus. Vulgare, mi domine, proverbium est: ┌Nudus homo non potest exspoliari.┌ Nemo timet amittere quod appetit sponte sua deserere. Ut veritatem vobis pandam, ante mori paratus sum quam contra privilegium aliquid facere. Valete.

Haec ad archiepiscopum. Ad regem vero per seipsum, quia familiarissimus erat ei, velociter tetendit, et cum rationis ostensione, tum cujusdam moderationis dispensatione regis iram mitigavit. Interea rerum dispositor, qui comprehendit sapientes in astutia sua, more solito suae pauperis Ecclesiae tribulationem respexit, et regem aliquantisper humiliatum, quod qualiter sit factum, aliis dicendum reliquimus, hoc aliter tractare coegit. Porro Tolosae celebrato concilio, Pictavorum, Andegavensium, Turonorum finibus peragratis, in nostris partibus domini papae jam nuntiabatur adventus. Cono etiam Praenestimus episcopus, apostolicae sedis legatus, de quo et superius fecimus mentionem, quem Remim necessaria dispositurum papa praemiserat, obviam ei rediens, ob solitam abbatis familiaritatem, apud nos hospitium sumpsit. Cujus consiliis abbas animatus, ut a domino papa ecclesiam nostram dedicari fecisset, iter cum eo disposuit. Quod ne alicui videatur absurdum, quia libro superiore narratum est oratorium fuisse dedicatum, sciat altare de loco in quo tunc erat, postea motum fuisse, et canonica sententia est: ┌Si altare motum fuerit, denuo consecretur.┌ Exterius etiam tabernaculum, quod ecclesiae navis a populo vocatur, consummationis perfectionem acceperat. Sed cum Aurelianis advenissent, et dominum papam per Carnotum iter dirigere percepissent, imperacto negotio digrediens a sociis abbas revertitur. At cum regem Ludovicum de Northmannia cum exercitu revertentem Carnotum adventasse, urbisque partem papa cognovisset concremasse, mutato consilio per Stampas transiturus, Aurelianis improvisus advenit. Abbas autem, rei tam subito stupefactus eventu, cum quid ageret diu dubitasset, divino reor provocatus instinctu (a Domino enim gressus hominis diriguntur [Prov. XX, 24] ), regem de Carnoto Stampas die alio reversum praeceps adiit, preces fundit, ut litterarum praeventione papam rogaret, quatenus Mauriniacensem ecclesiam ipse dedicaret. Nec mora, precibus exauditis, cum Hugone monacho, nostro tunc secretario, legatus regius cum litteris Aurelianis summa cum festinatione dirigitur. Litterae aperiuntur, consilium cum cardinalibus accipitur, debere fieri postulatio regis adjudicatur. Quo renuntiato, dici non potest quantae festinationis inquietudo communiter et abbatem et nos omnes brevissimi temporis articulo deprehensos, duobus scilicet tantummodo diebus mediantibus, exagitavit. Caeterum summo pontifice summa cum reverentia Stampis in palatio suscepto, clericis Stampensibus murmurantibus et detrahentibus nobis, inimicus homo qui superseminat zizania, per quemdam Stephanum de Vesontio crudelissimum et avarissimum hominem, dominique papae camerarium, consilio cujus privata curia regebatur, totum boni hujus operis incoeptum pene dissipavit. Porro abbas mortuum se judicans, si tam coeleste munus velut a manibus eriperetur, in praesentia domini papae cardinales congregavit, cum rege, cum regina preces multiplicavit, et tandem quod postulabat firmiter impetravit. Quid plura? gaudium inaestimabile nostris, et omnium amicorum nostrorum pectoribus infunditur. Exsurrexit enim Deus, et dissipati sunt inimici ejus. Stupebat Algrinus, et omnes invidi et inimici nostri sicut fumus deficiunt a facie Dei.

Anno igitur incarnati Verbi 1120 dedicata est ecclesia Mauriniacensis coenobii a domino papa Calixto secundo, V Non. Octobris, cum maximo honore et reverentia, in honore sanctae Trinitatis et sanctae crucis, ac beatae semperque virginis Mariae, et beatorum apostolorum Petri et Pauli, et omnium sanctorum Dei. Inter eas venerabiles personas quae huic sanctae dedicationi adfuerunt, venerabiliores fuerunt Cono Praenestinus episcopus, totius Franciae. ac Tentoniae, Alamanniae, ac Saxoniae legatus; Boso de titulo S. Anastasiae totius Hispaniae legatus, cujus ope et industria Majorica insula et Caesarangusta, nobilissima Hispanorum civitas, subacta est; Tostanus Eboracensis archiepiscopus, Gaufridus Carnotensis episcopus, Galo S. Pauli episcopus de Britannia, Bernerius abbas S. Florentini de Bonavalle, Stephanus abbas S. Joannis de Valeia, multique alii sapientes viri, et optimae personae. Rex etiam Francorum Ludovicus, et Adelais uxor ejus, et Wilermus dapifer, qui senescallus apellatur. Stephanus quoque cancellarius frater ejus, cujus consilio tota Francia regebatur. Emmauricus de Monteforti, Guido de Gualardone, multique alii Francorum proceres et nobiles viri.

Annua quoque peccatorum remissione in dedicationis anniversario constituta regio Stampensis, et sublimata et laetificata est. Spiritus vero vehemens, qui venit ab Aquilone, frequentissimis exhalationibus in hanc domum insufflavit, sed Deo propitio illam non exsufflavit. Celebrato namque Remis maximo generalissimoque Concilio, domnus papa cum omni comitatu suo Burgundiam ingressurus, Romamque profecturus, de Parisius Corbolium advenerat. Ibi canonici Stampenses, quoniam in procuratione illius partem mittebant, inventa occasione loquendi, et nobis obloquendi, ipsi papae de abbate, de monachis clamorem faciunt, suorum parochianorum corpora sibi violenter auferri, et alia multa quae non oportet dici, de novo maxime privilegio conquerentes. Ipse etiam papa abbati sibi ob ejus reverentiam apud Milidunum obvianti querimonias eorum narravit, et ut se praepararet, quatenus de talibus ante ipsum placitando ratio ventilaretur, invitavit. Rursus poenae, rursus curae, rursus timoris laborisque tumultus oriuntur. Clerici latrabant, rex eorum partes fovebat, domnus Stephanus a rege secundus instabat, Algrinus furebat. In itinere quoque, quo die sequente Ferrarias, quae regalis abbatia est, tendebant, domnus Stephanus apertissime in contentionem atque certamen contra abbatem exivit; terrores, minas, verbera potius quam verba multiplicavit. Ad haec illius complicumque suorum tota nitebatur intentio, ut si regis, si collateralium suorum amicitiam abbas retinere voluisset, ipse privilegium quod habebat discinderet. Ast paupertate sua fortior securiorque factus abbas, paucis pro tempore peroratis, tandem se magis mori fore paratiorem quam facere postulata respondit. Papam, archiepiscopum suum, curiamque Romanam inpraesentiarum esse, judicium se nequaquam subterfugere. Veritate quippe subnixus cardinales notitia servitiisque paraverat, et contra hanc importunitatem justitiae suaeque partis defensores armaverat. Ad illum vero locum rex et regina a domino papa discessuri, valeque facturi, proceres atque pontifices, multaeque personae confluxerant. Pertractatis siquidem ibidem plurimis negotiis, et abbate praesente, ac si quisquam ei obvius esset, parato respondere, de justitia diffisi canonici tacuerunt, et judicium penitus ingredi subterfugerunt. Accepta igitur a domino papa et ab omnibus cardinalibus cum benevolentia licentia, domnus abbas per regem, qui Castello-Nautonis erat, indeque domi securus ingreditur. Verumtamen Algrinus juratus atque publicatus hostis monachorum, fervidus atque infringibilis in exsecutionibus suis, assumptis secum canonicis duobus, Simone cantore, atque Philippo, suae fraudis nequitiaeque comitibus, cum quibusdam regiis mandatis domnum papam Senones insequitur. Exhinc quod inaestimabilis inanitatis atque falsitatis fuit, contra nostrum privilegium contrariam sententiam privilegium continens asportasse se garrierunt. Crediderunt tamen et obstupuerunt quamplurimi; sed divinae dispositionis ordinatione odium totius populi procerumque Stampensium omnium importabile, si regis defensio non obviasset, sibi generaverunt. Impii et sceleratissimi judicantur ab omnibus, anathematizantur ab omnibus. Igitur a quibusdam Stamparum primoribus ad dominum papam pro talibus investigandis legatus emittitur. Ab abbate vero ad domnum Grisogonum domini papae cancellarium pro hac eadem causa in haec eadem verba epistola transmittitur:

Grisogono sanctae Dei Romanae Ecclesiae diacono cardinali ac bibliothecario, Thomas Mauriniacensium abbas salutem. Cum audissem legatum Stampensium procerum pergere ad dominum papam, commisi sibi litteras, in quibus et vos salutarem, teorum hactenus inauditorum malorum, quae circa nos aguntur, pauca vobis intimarem. Confisus de promissa mihi amicitia vestra, imo de ea charitate, quae nos sub capite uno in corpore uno facit unum, quod et justa et canonica diligatis, et ad ea corrigenda, quae dignitatem sanctae Romanae Ecclesiae sauciant, consilium praebeatis. Fecissem id libentius per me, sed multis ex causis retentus sum, sperans et confidens in eo qui non deserit sperantes in se, vos in vestra prosperitate devotius et officiosius aliquando me visurum. Canonici quidam in vicinia nostra, si tamen canonici dicendi sunt, qui irregulariter et turpiter vivunt, qui in templo Dei columbas et vendunt et emunt, qui de praebendis suis filios suos haeredes faciunt, qui de baptismate pretium de mortuis sepulturam violenter exigunt, dam essetis in partibus nostris judicium subterfugerunt, et in discessione vestra ad auxilia quorumdam, qui in Ecclesia illa et reddituum et facinorum participes sunt, confugerunt. His interventoribus, quorum consiliis regnum Francorum turbatur et turpatur, simplices aures regis sicut et in aliis multis deceperunt, et a domino nostro, si tamen id credi potest, privilegium, quod nusquam et nunquam auditum fuit, latenter (non audeo enim dicere qualiter ipsi dicunt) extorserunt. Has insidias et Dei et vestro auxilio me putaveram praevenisse. Sed, ut video, non est via hominis in manu ejus, nec viri est ut dirigat gressus suos. A Domino enim gressus hominis diriguntur (Prov. XX, 24) . Ipsi vero, quod ad ignominiam domini nostri papae sanctaeque Romanae Ecclesiae pertinet, privilegium contra privilegium se habere garrientes, solito nequiores effecti sunt. Et contra patrium morem, contra consuetudinem omnium Ecclesiarum, contra jus, contra canones, contra Deum sepulturas graviores exigunt, et omnibus, ut alibi pro salute animae suae sepeliri non possint, contradicunt. Dici non potest quantus hinc populi tumultus oriatur, quantae nobilium querimoniae, quanta convicia, quantae maledictiones! Scandalum hoc jam multa homicidia seminavit. Stupent et admirantur omnes a vobis, qui sepulturam tam severe damnastis, tantis mali fomenta progredi potuisse. Non enim diversas sicut se res habet, sed penitus contrarias canonici sententias asseverant, et quod solo auditu nefas est, privilegio privilegium contrivisse se jactitant. Precor igitur Excellentiam tuam ut subvenias animabus pro quibus Christus mortuus est, ne princeps tenebrarum et praedo nocturnus eas rapiendi per vos inveniat occasionem. Ut enim juvarentur orationibus sancte ac regulariter viventium, et sua et amicorum suorum corpora non solum in loco nostro, verumetiam et alio loco et temporibus nostris, et antequam locus noster fundaretur, consuetudinarie faciebant portari, libere sepeliri. Quod quam justum sit et ratio monstrat, et auctoritas firmat, et consuetudo clamat. Exceptis autem his quae de hac sententia in promptu vos habere conspexi, accipe quid hinc beatus Augustinus sentiat. Scribit enim sic, in libro De cura agenda pro mortuis, ad Paulinum Nolanum episcopum: ┌Si patena, vestris et annulus, ac si quid hujusmodi tanto charius est posteris quanto erga parentes major affectus est, nullo modo ipsa spernenda sunt corpora, quae utique multo familiarius atque conjunctius quam quaelibet indumenta gestamus. Quod si verum est, profecto etiam provisus sepeliendis corporibus apud memoriam sanctorum locus, bonae effectionis humanae est erga funera suorum. Quoniam si nonnulla religio est ut sepeliantur, non potest nulla esse quando ubi sepeliantur attenditur.┌ Haec Augustinus. Sollicitus igitur de salute animae tuae, fac ut legatus iste loquendi locum habeat, et suggere domino nostro ut tam horrendo, tam pessimo malo medicinam provideat. Misereatur animarum earum quae se petierint adjuvari, et non poterint adipisci. Misereatur pauperis ecclesiae, quam ipse propria manu dedicavit; ad cujus oppressionem, imo destructionem, tales machinas diabolus fabricavit. Vale.

Legatus a Tartona Italiae civitate regressus, a domino papa litteras detulit, in quibus privilegium contra privilegium nunquam se fecisse dixit; et si quid quaestionis inter monachos et canonicos haberetur, ad domnum Cononem, qui nostris adhuc in partibus vicarius ejus morabatur, ut pergerent indixit. Sic illis deficientibus fraudulentae subreptionis ars deperiit, et fabrica, quae falsitatis fundamentum habuit, evanuit. Sed quoniam innumerabiles in hac causa minutiae narrationum nobis occurrunt, et brevitati servire decrevimus, diffusiorem atque diligentiorem rei hujus narrationem posteritati disserendam serendam reliquimus. Vos vero qui Mauriniacensis Ecclesiae filii estis, qui domum vestram diligitis, nullum eos habere privilegium contra vos pro certo credatis. Si quid habent, profecto contra vos nihil habent. Ad cumulum etiam persecutionis promissis ingentibus rex Ludovicus attentatus est, quatenus donum ecclesiarum Veterum Stamparum, quod pater ejus et ipse fecerat dissiparet. Sed nunquam Deo propitio precibus vel praemiis ad tantum facinus potuit inclinari. Inter hos autem harum maximarum nebulosissimos turbines inquietudinum, Ecclesia Dei caput erigebat, et velut granum sinapis frequentissimis contusionibus fortius redolebat. Nequaquam enim abbas consuetae regiae familiaritatis privilegio frustratus est. Sed si in aliquo deciderat frequentibus et colloquiis et servitiis resarcivit. Inspirante igitur primum divina gratia, sine cujus auxilio nullus bene potest operari, ac deinde abbatis industria subsequente multo tempore, multis precibus, multis itineribus peractis, commune regis praeceptum ad munimentum hujus loci nostrarumque possessionum omnium tam futurarum quam praesentium adipisci promeruit. Fecerat idem, sicut ferebatur, rex Philippus in initio constitutionis hujus ecclesiae; sed fundatores monachi Flaviacenses vel illud amiserant, vel, sicut opinio verisimilior habebatur, hinc discedentes et dissidentes illud abstulerant. Sed semper nostris successibus Satanas conabatur obviare, et turrem David quae aedificabatur contra Damascum, moliebatur oppugnare. In tantam enim iram tantumque furorem regii servientes, et ii maxime qui de Stampis Veteribus erant, pro sententia quae de partitione filiorum facta fuit, si conjunctio nostrorum fieret, clientumque regiorum exarsertur (sic), ut querimoniis et maledictionibus omnia replerent, nos omnes et omnia nostra in maximum odium verterent, abbatem, si facultatem haberent, interficerent. Sed propitia nobis Divinitas mentes eorum sedavit, et non multum post tempus insaniam illam in favillam mutavit. Miles etiam quidam, Teudo nomine, veniens ad extrema, torcularis cujusdam medietatem, et pratum quoddam juxta hortum nostrum, et terrulam ante granchiam de Bellovidere sitam, quae valde nobis necessaria erant, huic dedit ecclesiae. Quae ideo digna relatu judicamus, quia hoc velut in vestituram dedit terrae ac vinearum, quae circa proximam ecclesiam S. Germani jacent, totiusque territorii quod infra parochiam illam tenebat, si unica parvula filia sine haerede moreretur, quam habebat. Instaurata quoque secundo virorum ac mulierum Stampensium confraternitate, vitreae omnes hujus ecclesiae, simulque pons lapideus super fluvium, perfecta sunt. Ad hoc exemplar et Robertus quidam monachus noster, per vicinam regionem de annona valde utilem confraternitatem instituit. Necnon et Garsadonius, Anselli fundatoris nostri filius, primum quidem Stampis coram multis primatibus illius loci, deinde vero cum Hierosolymis ire disponeret, in capitulo nostro de Gummar villa donum fecit, ut si in via Dei, quod accidit, moreretur, nos eam (erat enim in vadimonio) redimeremus, et in perpetuum possidendam haberemus. Quo mortuo, cum validissimi calumniatores contra nos insurgerent, potius a Dei quam ab hominis nos eam accepisse dono, patientissimis indiciis declaratum est. Adelais namque, Garsadonii mater, et in aliis et in hoc primum quidem dono nobis benevolentissima, sed postea muliebri levitate mutata, cum de domo cujusdam divitis pedes reverteretur, ubi de impedimento istius doni fuerat collocuta, in media plana via nullo obstaculo posito corruit, et sic pedem extorsit, quod in omni vita sua recta ambulare non potuit. Stephanus quidam, qui neptim istius mulieris in conjugio habebat, Herardi filius, vir potentissimus, et malitia ingeniosissimus id nunquam permittere, stationem suam in villam facere, se monachos interficere furens adjurabat. At cum nullorum precibus vinci, nec regiis minis potuisset mitigari, divino judicio percussus, et ad extrema deductus, coram multis testibus et clamorem dimisit et vitam amisit. Hostibus autem omnibus nequior miles quidam, nomine Bonardus, homo profanae mentis, Garsadonii sororem conjugem habens, contra nos insurrexit, et primo quidem villam illam, deinde granchiam de Mesuns, postea in loco qui super Stripiniacum positus Toschetum vocatur, domos quasdam, et in eis boves sex, oves viginti sex decies igne nocturno concremavit. Habitabat vero in terra Guidonis, domini de Rupe-Forti, qui tunc Hierosolymis erat, et ideo aut vix aut nunquam ad justitiam poterat adduci. Cumque nimiis daemonum exagitationibus insaniret, et non solum nostra, sed etiam ipsam istam ecclesiam, nisi villam relinqueremus, se concremare jactasset, propitiante Deo Guido, de Hierosolymis rediens improvisus advenit. Cujus adventus percepto nuntio, festinus abbas ei obvius occurrit. Viro salutato, atque sicut mos exigit, osculato, ut ad nos hospitandi gratia diverteret, et se suscipi cum processione, quippe de Hierosolyma rediens, permitteret, abbas ab eo postulavit et impetravit. Honorificentissime suscipitur, et cum his omnibus qui secum venerant, et qui de castellis suis occurrerant, devotissime procuratur. Et abbas quidem tunc siluit. Sed die postera, quae Dominica fuit, cum eum usque ad Sanctum Arnulfum de Aquilina deduxisset, ibi rursus eum cum processione suscepisset, audientibus multis proceribus, qui partibus e diversis illuc advenerant, abbas de Bonardo clamorem fecit, et ut sibi justitiam faceret, rationis atque servitii compedibus religatum Widonem coegit. Nec mora, die subsequente, apud Rupem-Fortem Bonardus ad justitiam deducitur, et praesente atque annitente Guidone, Stampensium vicecomite, Guidonis illius cognato, et loci istius amicissimo, abbas sibi quae nobis foris fecerat condonavit, et ipse cum uxore et filiis suis calumniam quam faciebat dimisit, et eorum omnium quae nobis Garsadonius et pater ejus donaverant concessionem fecit. Post nimios igitur labores, post LXX librarum et eo amplius expensionem, depulsis et aliis quorumdam calumniis, Gummarvilla a nobis pacifice possessa est. In eodem confinio Buxetum habemus, cujus dimidietatem Ansellus fundator noster antiquitus cum in Hispaniam pergeret dedit. Lisiardus vero aliam dimidietatem, Bonardus Petri filius, milites Stampenses totius illius territorii decimam dederunt. Sic ibi maximam possessionem Mauriniacensis Ecclesia divinae propitiationis largitionibus adepta est. Sunt et alia dona quae, quia mediocria sunt et alibi scripta sunt, silentio praeterire decrevimus. Mordebat autem abbatis et aliorum quorumdam fratrum conscientiam, quod antecessores nostri ecclesias ac decimas quasdam non solum donis, verumetiam pecuniis acquisierant. Neque enim tunc, in initio scilicet constitutionis hujus Ecclesiae, questio de simonia sic ventilata erat, sicut posterorum diligentia factum est. Sed si quid ecclesiasticum a saecularibus hominibus emeretur, non emptio, sed redemptio vocabatur. Sed cum diutius super hac re titubassent, divina providentia factum est ut rursus domnus Cono Praenestinus episcopus, et apostolicae sedis legatus, apud nos hospitandi gratia divertisset, habens secum velut auxiliatorem magnum Willelmum Catalaunensem episcopum, qui sublimes scholas rexerat, et tunc zelum Dei habens super omnes episcopos totius Galliae, divinarum Scripturarum scientia fulgebat. Abbas igitur in manu cardinalis omnia illa de quibus scrupulum habebat, reddidit, ut in ejus dispositione esset quidquid inde facere voluisset. Die subsequente, viri sapientes et ecclesiastici dispensatores ante praesentiam suam abbatem vocaverunt, et ut ea de manu beati Petri acciperet, secure in abbatia Deo serviret, per obedientiam injunxerunt. Haec idcirco dicta sunt, ut posteri nostri et de talibus provideant, et de transactis timorem non habeant.

Interea defuncto Willelmo, Anselli dapiferi germano, Stephanus cancellarius, de quo superius fecimus mentionem, frater amborum, major regiae domus effectus est. Hoc retroactis generationibus fuerat inauditum, ut homo qui diaconatus fungebatur officio, militiae simul post regem duceret principatum. Hic vir industrius, et saeculari praeditus sapientia, cum multis ecclesiasticorum honorum redditibus, tam familiaritate regis, quam sic habebat, ut ei potius a quibusdam diceretur imperare quam servire, temporali felicitate supra caeteros mortales nostris temporibus efflorebat. Tradita vero nepti sua in conjugio Amalrico de Monte-Forti, cum honore de Rupe-Forti, qui puellae de matrimonio obvenerat, tumefactus oblitusque sui, Adelam reginam frequentissimis molestiis sibi reddidit infestam, odiisque crescentibus, rege denique turbato depositus ab honore, pulsatur a curia. Ipse vero veluti quadam arreptus insania, regnum turbare totis viribus enititur, et viri in armis strenui, Amalrici dico, fretus auxiliis, patriam hanc bellis accendit. Sed cum suos affectus deducere non posset ad effetus, reversus ad semetipsum, senescalciam, quam jure possidere se dicebat haereditario, dimisit, et cum rege Ludovico, simulque cum Philippo filio illius, qui jam rex unctus erat, Adelaide regina interveniente, pacificatus est. His per excessum de viro breviter praelibatis, ea quorum gratia talia praemisimus, exsequamur. Dum regia floreret in aula, et illius post regem cuncta penderent arbitrio, Bosonis abbatis S. Benedicti promissionibus illectus, regem, cujus super omnes a secretis erat, de ecclesiis Veterum Stamparum invadit, et suggerit patrem suum, qui apud S. Benedictum sepultus est, de ecclesiis his illi nobili loco prius donum fecisse. Et licet cor regis ad voluntatem suam inclinare tum non posset, Vulgrinus tamen ille familiarissimus amicorum nostrorum, qui inibi praesens erat; vehementer indoluit, et concitus ad nos advolavit, remque sicut audierat enarravit. Stupefactus abbas, et hujus tam gravissimae quaestionis impulsus molestia, cum apud Stephanum, qui Stampas advenerat, preces inanes effudisset, ad regem se velociter contulit, Assumptisque secum Guidone vicecomite, Vulgrinoque nostro, in claustro Castelli-Fortis tali eum aggreditur oratione: ┌Scio siquidem, domine rex, quod pietatis vestrae serenitatem graviter offenderim, qui munificentiae vestrae velut ingratus jam diu monachos in ecclesiis Veterum Stamparum miserim. Sed nostra non negligentia, sed inopia peperit hunc reatum. Nec vero diu boni hujus dilatio vestram crudescat in iram, vim mihi facio, nostraeque paupertatis pro reverentia vestra oblitus, de redditibus nostris inibi victuros monachos ponere dispono.┌ Hoc argumento rex illaqueatus, quod olim admonuerat ut fieret, dicere ne fieret erubuit, et Stephanum, qui tunc praesens aderat, quatenus hoc opus concederet et laudaret, admonuit, impetravitque. Igitur die Dominica quae post instabat, Widone vicecomite, multisque aliis proceribus pagi hujus comitantibus, in ecclesia Beati Martini apud Veteres Stampas, licet quibusdam clericis murmurantibus, et pene vim facientibus, monachi Mauriniacenses intromissi sunt. Id vero quasi quoddam miraculum nostri temporis permaximum fuit. Ut enim in pace hoc opus impleretur, videbatur impossibile. Sicque quod diu multumque optaverat Ecclesia Mauriniacensis, Dei benevolentia, regis munificentia, abbatis industria, ecclesias Veterum Stamparum quiete possedit. At humani generis inimicus, et omnium malorum instigator diabolus turpissima discordiarum zizania nocte superseminavit, et divino judicio permittente, quidquid a domino in die monastici tritici fuerat illic jactatum, pene suffocavit. Clerici quippe, quia per vim monachos expellere non poterant, callidis id facere machinationibus aggrediuntur. Cum enim apud Remim, nobilissimam Galliae metropolim, rex Ludovicus primogenitum filium suum Philippum ungi faceret in regem secumque coronari, et Thomas, loci hujus abbas, cum Bartholomeo S. Martini priore, huic tam celebri interesset conventui, quidam qui prae caeteris signifer odiorum erat, Hugo nomine, sacerdotis et cantoris in ecclesia illa fungens officio, cum quibusdam suis complicibus seducendi nactus occasionem, quod dictu nefas est, tendiculas opposuit. Hunc pecunia corruptum, et unius praebendae promissione, si monachi taliter potuissent expelli, in ecclesiam latenter introducunt, ipsis in carnario, qui locus infra septa ecclesiae illius ossa continet mortuorum, fraudulenter absconditis, monachum, sicut multoties consueverat (erat enim senex, fatuus atque dissolutus) solum cum puero fabulantem, quasi scelus illud operantem, de latibulis egressi corripiunt. Igitur homines sic mente corrupti, ut etiam insanire viderentur, fugato humanitatis respectu monachum illico vestibus exspoliant, arreptisque ecclesiae tintinnabulis populum convocant, infamiam tam intolerabilem disseminant: caeteros omnes monachos tales esse mendaciter exclamant, omnia conturbant. Populus inauditi flagitii novitate percussus vertitur in amentiam, domumque monachorum cum maximis clamoribus invadentes, fustibus alii, alii lapidibus nituntur effringere, monachos in ea commanentes obruere. Sed monachis intra plorantibus et ad Deum vociferantibus, Christus a somno surrexit, et naviculam periclitantem de procellis eripuit, militibus quibusdam loci illius commotis, et effrenem impetum populi repellentibus. Contigit quoque Henricum Senonensem archiepiscopum per Veteres Stampas hebdomada sequenti transitum fecisse. Hostes nostri pontificis adventum curiosius explorant, et per diversa loca vulgi suarumque meretricum turmas praeordinant. Eo villam illam ingrediente, confusus clamor et auribus etiam nos minus diligentium fastidiosus attollitur, monachos turpes et incestos expelleret, clericis ecclesiam suam restitueret. Jam superiores esse videbantur, et auxiliis quibusdam confusi, quos per omnia nobis fideles esse sperabamus, regem et illius curiam per pecuniam devincere contendunt, ut eorum vota perduceret ad effectus. Denique apud Pissiacum inter monachos et canonicos in praesentia regis dies placiti statuitur. Res haec tum propter loci hujus inopiam, tum propter infamiam importabilis abbati caeterisque fratribus videbatur. Sed medicus ille qui sic est potens ut sit omnipotens, qui de veneno facere novit antidotum, etiam malis bene utens, comprehensis his sapientibus in astutia sua (ceciderunt quippe in foveam quam ipsi paraverunt), et eos vanis spebus penitus exspoliavit, et nos talibus tribulationibus expurgavit. Abbas namque noster jampridem multis beneficiis archiepiscopum nobis alligaverat, ita ut etiam dum per Veteres Stampas transitum faceret, furentis vulgi detestaretur errores atque clamores, et pene inpraesentiarum ab eorum abstineret excommunicatione. Regem vero clericis reddidit infestum et eorum perversitas, et abbatis familiaritas. Convocatis ergo ab abbate apud Pissiacum tunc temporis honestissimis atque famosissimis personis, Sugerio abbate S. Dionysii, qui tunc etiam in aula regia praeclarus et optimus causidicus habebatur, Odone S. Remigii Remensis abbate, qui noster professus erat, et de ecclesia beatorum martyrum Crispini et Crispiniani, quam optime rexerat, ad illam celsiorem ecclesiam per Cononem legatum Romanae Ecclesiae translatus fuerat; Hugone quoque S. Germani Parisiensis abbate, multa circa regem procerum atque militum residente caterva, postquam ad lucem judicii venit, coepit expallere proditionis impietas: et corporalem etiam incurrisset poenam, ubi sanctorum canonum restitisset auctoritas. Illi tamen clerici dico carceribus mancipati suppliciter abbatis implorant auxilium, cui nuper tam secure minitabantur exitium. Burgenses omnes totumque populum Veterum Stamparum rex iratus Parisius submonet ad justitiam, sperans hinc se maximas pecunias adepturum. Quapropter ingens et intolerabile murmur exoritur, monachos maledicere atque detestari, per abbatem qui versutus erat, et propter eos hunc laborem pati, eos omnes, cum reverterentur, combustum iri. In his horrendis et foedissimis tempestatibus. Vulgrinus noster extremum diem obiit, et juxta matrem suam in claustro nostro, quod ipse jampridem aedificaverat, tumulatus est. Rex autem illius omnia et ea etiam quae nobis in eleemosynam dederat, quoniam de familia ejus ortus, et sine haerede mortuus fuerat, in manibus suis assumpsit. Has inter tantas impenetrabilium veluti Thermopylarum angustias abbas tota mente deficiens, disposuit abbatiam dimittere, et ad quietiorem vitam transire. Sed optimi et religiosissimi socii et consiliarii sui Garini prioris refocillatus est et consilio et auxilio. Hic Sparnonis honestis et nobilibus parentibus fuit oriundus; crevere simul abbas et ille a pueritia comites individui, et effecti juvenes studendi gratia Stampas devenere. Warinus Alberto tum temporis abbati hujus loci notus et familiaris effectus, quem etiam consanguinitate tangebat, instigante quodam suo priore, Rogerio nomine, qui postea in abbatia Columbensi clarissima lampas monasticae religionis enituit, plus minus XX annos natus, valefaciens rebus humanis, nostrae militiae sumpsit armaturam. Thomas, veluti meliore sui parte truncatus, vivere saeculo non potuisset, cum diu vagabundus animo vario anxiae mentis aestur ferre non posset, Warini sequitur vestigia, gaudens in ordine nostro homine praevium, quem socium semper habuerat. Cum igitur Albertus, hac abbatia dimissa, Columbis remeasset, eos secum abducens ex licentia capituli hujus inibi professionem religavit. Thomas promotus in abbatem nostrum, et remeans ad nos, illum suum unanimem ad nos reduxit. Erat sane Warinus optimis moribus, atque mitissimus, et de mundo totius pene libidinis expers evaserat. Monachi semitas ingressus, sobrietatis fervidus amator fuit, ita cibo potuque parcus, ut cunctis nostri temporis monachis incomparabilis haberetur. Super hoc fundamentum caeterarum virtutum perfectionem aedificaverat. Praeclara pudicitiae vexilla sic erexit, ut conscientia Deo, fama proximo conservata, nemini vel inimico posset esse suspectus. Statura procerus, vultu facieque decorus, verbo moderatus et incessu, quod interius erat exterius sine typo quodamque naturali modo demonstrans, seipsum dabat omnibus exemplar vivendi. Multa verissima de eo dicerentur, nisi quia dum scriberemus haec, sua nos adhuc illustrabat praesentia. Hujus tanti viri fidelitati atque familiari amicitiae se totum commiserat abbas. Nec mirum. Jam enim tricesimus volvebatur annus, ex quo monachum professi fuerant, et nulla unquam inter eos vel ad momentum intercesserat animi dissensio. Illo, sicut in caeteris omnibus tribulationibus, a pusillanimitate abbatem revocante, rursus regi Parisius se praesentavit, et pericula quibus laborabat, vulgique praecipitis insanias cum lacrymis enarravit. At propitia sapientia illa quae ┌attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Sap. VIII, 1) ,┌ in cujus manu corda regum sunt, et quae dicit: ┌Per me reges regnant (Prov. VIII, 15) ,┌ Ludovicus rex precibus illius ad pietatem motus, et omnia quae Vulgrinus reliquerat benigne dimisit, et populum, quem iratus evocaverat, pacificatus laetos ad propria remisit. Sicque, quod omnibus impossibile videbatur, dante Deo, cui omnia possibilia sunt, post horrida nubila tempestatis hujus, felix nobis serenitas prosperitatis arrisit. Unde gratulantibus animis in die solemni, qui post talia propriae contigit festivitatis hujus Ecclesiae, hoc est in octavis Pentecostes, a domno Thoma tunc temporis loci istius abbate, assensu omnium fratrum, in communi capitulo hae institutiones factae et confirmatae sunt. Institutum est ut anniversarium regis Philippi solemniter annuatim celebretur, et prior Stampensis ad refectionem fratrum, ad pisces scilicet emendos, XX solidos illo die sine dilatione largiatur. Hic etenim rex ecclesiae huic, quae suo tempore fundata fuit, munificus exstitit. Eam namque ab Ebrardo Puteoli domino, de cujus feodo res erat, C libris emit. Ecclesias Veterum Stamparum nobis dedit, et alia multa regia munificentia largitus est. Similiter et de anniversario Anselli Arenberti filii, fundatoris loci nostri, institutum est. Et eo die prior Stripiniaci X solidos persolvet. Eodem modo et de Garsadonio Anselli filio institutum est. Et monachus Busxeti die illo solidos X persolvet. Similiter etiam de Rainaldo loci istius primo abbate. Et monachus de Mesuns solidos X persolvet. Pro Vulgrino etiam, qui multa nobis beneficia contulit, eadem servabitur institutio. Et monachus de Belotivilla solidos X persolvet. Rogavit etiam in eodem capitulo fratres et Thomas hujus consuetudinis institutor, ut sibi illud idem concederetur, sive abbas, sive ex-abbas moreretur. Concessum et confirmatum est. Et monachus de Guillar-villa illo die solidos X persolvet. Eamdem enim possessionem cum multis aliis possessionibus nobis acquisivit et aedificavit. Posuit autem in manu prioris totiusque capituli, ut si aliquis negligens vel contumax institutum censum ad refectionem fratrum diebus supradictis reddere dissimulaverit, non exspectato abbate, graviter corripiatur, et donec denarios persolvat claustro retineatur. Quisquis has institutiones ausu temerario infringere tentaverit, anathema sit! His ad eorum doctrinam, qui post nos futuri sunt, elicitis, caetera texenda sunt.

Anno Incarnationis Domini nostri Jesu Christi 1129, Honorius II, qui post Calixtum papam super cathedram Petri sederat, Romae in ecclesia beati Andreae, quam apud clivum Aemilii Scauri beatus ac praecipuus doctor magnus Gregorius suis sumptibus aedificavit, defunctus est. Cardinales, qui cum cancellario inibi aderant, et Honorio infirmanti assederant, Gregorium quemdam scientia ac religione praeclarum sibi praeficiunt, et nimis festinanter, ut a quibusdam dicitur, pontificalibus induunt insignibus. Id illius gratia dispensationis factum dicunt, ut Petrum quemdam, qui saeculariter ad papatum videbatur aspirare, spe sua frustrarent. Fuit hic Petrus Petri filius, filii Leonis. Leo vero a Judaismo pascha faciens ad Christum, a Leone baptizari, et ejus nomine meruit insignari. Hic vir, quia scientissimus erat, in curia Romana magnificus effectus, genuit filium nomine Petrum, magnae famae magnaeque potentiae post futurum. Ea tempestate inter regem Teutonicorum, qui ex successione Karoli Magni Romanorum patricius erat, et Ecclesiam Romanam illa turbulentissima de investituris orta est seditio. In qua vir ille in tantum armis strenuus, consilio providus, et Ecclesiae Romanae fidelis exstitit, ut ei cum caeteris munitionibus quae Romae sunt, illam quoque quae illius urbis videtur obtinere similitudinem, turrim dico Crescentii, quae a parte Galliarum in capite Tiberini pontis sita est, papa committeret, et eum prae caeteris familiarem haberet. Hac occasione mirabiliter excrescens quotidie sui melior efficiebatur, et divitiis, possessionibus, honoribus augmentabatur. Inter caeteram sobolem, cujus plurima multitudine sexus utriusque a quibusdam Antichristus gloriabatur, genuit hunc Petrum, de quo sermo nunc est, qui litteris traditus, a quibusdam Antichristi praeambulus appellabatur. Iste studii gratia Gallias atque Parisius adiit, et cum repatriaret, apud Cluniacum ditissimum atque sanctissimum coenobium monachilem habitum induit. Aliquantisper inibi regularibus institutionibus imbutus, a papa Paschali II patris admonitione retrahitur ad curiam, et cardinalis effectus tempore Calixti papae, cum eodem Gregorio legatus missus ad Gallias, Carnoti Belvacique concilia celebravit. Mortuo Honorio, potentissima fratrum suorum familiaeque quam maximae numerositate fretus, et Portuensis episcopi cujusdam litteratissimi, et sicut putabatur religiosissimi senis impetu animatus, pontificatus culmen arripit, cleri populique non parva consuetudine sibi consentiente. Id in Ecclesia Dei seminarium maximi schismatis erat, et ut saecularis ille historiographus de aliis dicit : Res mala, spes multo asperior. Gregorius autem, qui juxta consuetudinem praesulatus assumpti Innocentius appellatur, consiliis suorum acquiescens, navimque conscendens, a Roma discedens, Pisae littoribus allabitur, et mox ab illa vicinisque civitatibus libentissime suscipitur. Dum haec in Italia aguntur, rex Ludovicus archiepiscopos Remensem, Senonensem, Bituricensem, Turonensem, simulque episcopos regni sui et abbates Stampis convocat, communicatoque consilio Innocentium, quia et vita sanctior, et fama melior, et electione superior apparebat, cum omni regno suo Romanum papam sibique Patrem denuntiat. Ad Gallias descendenti cum Philippo filio suo, apud Floriacum, Sancti videlicet Benedicti super Ligerim situm monasterium, supplex obviam venit, acclinis juxta morem pedem osculatur, ut Christi Petrique vicarium laetus veneratur. Rex Angliae Henricus, qui tunc in Northmannia morabatur, hoc exemplo provocatus, ut eum videret Carnotum properat, et illum papam suscipiens maximis muneribus honorat. Statutum est in curia hinc ad patricium Romanorum Teutonicorum regem iter dirigere, et de Carnoto statione prima Mauriniacum hospitati. Cumque ab astantibus dominis et amicis nostris, Henrico archiepiscopo Senonensi, et Gaufrido episcopo Carnotensi, loci hujus paupertas ostenderetur et objiceretur, papa noluit precantibus acquiescere, et locum et abbatem affirmat se bene cognoscere. Ipse enim cum suo illo adversario Petro, quando legatione fungebantur in Gallia, hospitium sumpserat apud nos, et diebus duobus satis accurate fuerat procuratus. Contigit abbatem nostrum et Garinum priorem in Aquilina ultra S. Leodegarium ad loculum quorumdam eremitarum tum esse. Fratres turbati ex insperato nuntiato tanti pontificis adventu, quippe qui importabilis esse videbatur, tum quia id uno solo praecedente die mandaverat, tum quia cum gravi atque maxima multitudine superveniebat, mittunt velociter ad abbatem qui talia nuntiet, et venire festinet. Abbas autem priorque nocte illa alio ire disposuerant, et cum aute lucem surrexissent, et per unam leugam militassent, miraculum fuit, cum Dei providentia ipsi nuntio, noctis adhuc tenebris durantibus, obviassent. Accurrunt velociter, et jam pene ingredientem Mauriniacum dominum papam suscipiunt gaudenter, procurant solemniter. Altera vero die (nam biduo apud nos mansit) papam curiamque abbas supplex adiit, quatenus altare quod erat ante crucifixum consecraret, humiliter postulavit et impetravit. Anno igitur incarnati Verbi 1130, XIII vero Kal. Februarii, a domino papa Innocentio II in ecclesia Mauriniacensis coenobii consecratum est altare ante crucifixum, in honore S. Laurentii et omnium martyrum Christi. Inter eas venerabiles personas, quae huic sanctae consecrationi adfuerunt, venerabiliores fuerunt, episcopi cardinales: Guillelmus Praenestinus, Matthaeus Albanensis, Joannes Ostiensis, Guido Tiburtinus. Cardinales presbyteri: Joannes Cremensis de titulo S. Grisogoni, Petrus Rubeus de tit. S. Clementis, Gotielmus de tit. Sanctae Caeciliae. Diaconi cardinales: Romanus de tit. Sanctae Mariae in Porticu, Haimericus cancellarius, diaconus cardinalis de tit. Sanctae Mariae Novae; Guido de tit. Sanctae Mariae in Valata; Adinulfus abbas Farfensis, Bernardus abbas Clararum-Vallium, qui tunc temporis in Gallia divini verbi famosissimus praedicator erat; Petrus Abailardus, monachus et abbas, et ipse vir religiosus, excellentissimarum rector scholarum, ad quas pene de tota Latinitate viri litterati confluebant; Girardus abbas, vir aeque et litteratus et religiosus; Sanxon abbas S. Luciani de Belvaco. Henricus vero Senonensis archiepiscopus juxta domnum papam in loco capellani fuit. Gaufridus autem Carnotensis episcopus ad populum sermonem fecit. His ita cum maximo tripudio peractis, luce tertia domnus papa cum suo comitatu laetus discessit, ac maximas gratias pro hospitalitate reddens, ad suum colloquium, quod apud Leodium fuit, profectus est.

Ubi Lotharius, rex Alamannorum, patricius ac imperator Romanorum, qui post Henricum illum qui Romae Paschalem II dolo captum incarceravit, per electionem more gentis illius in Germania regnabat, cum omnibus archiepiscopis, episcopis et proceribus regni sui. Innocentium papam patremque recognoscit, et se cum eo Romam iturum, et in sedem propriam restituturum sacramento spopondit. Exinde rediens Innocentius ad Galliam, diuque Antissiodoro commoratus, cum tempus convocati concilii, quod in festivitate beati Lucae evangelistae Remis celebraturus erat, appropinquaret, conciliato prius apud Turonum Gaufrido Martello, nobilissimo et strenuissimae indolis adolescente, comite Andegavensium, Turonorum atque Cenomannensium, rursus per Aurelianensem Stampensemque rediens provinciam, sua praesentia Parisius illustravit. Ingredienti tota civitas obviam ivit. Sic homo ille et comitate vultus, et affabilitate sermonis intuentium mercabatur benevolentiam. A rege Ludovico filioque ejus Philippo favorabiliter excipitur, et egrediens ab urbe honorabiliter educitur. Ast, ut ille ait, Omnia sunt hominum tenui pendentia filo.

Inter enim hujus lucidissimam prosperitatis serenitatem, subiti fulguris inopinatus casus oboritur, qui corda omnium suae nimietatis horrore concuteret, et non minus stuporis quam doloris mentis obtutibus densissimas tenebras offunderet. Philippus namque rex et regis filius amoenissimus puerorum flos, annos plus minus quatuordecim a nativitate, a consecratione vero duos et sex menses habens, dum veluti puer regius et totius orbis dignus imperio, quippe qui forma corporis et egregia faciei simplicitate prae cunctis mortalibus sui temporis et aetatis eminebat, super velocissimum equum cum quibusdam sequipedis luderet, in ipsa urbe, in angiportu quodam porcus occurrens ex adverso in pedes equi incursantis irruit, et equum cum assensore super se dejecit. Comitibus prae timore huc illucque diffugientibus, manibus pauperum personarum ad proximam domum delatus, membris omnibus pene confractis, die sequenti vitae spiritum ultimum exhalavit. Sic puer ille tener, et in quo regni Francorum spes tota sita erat, horrenda morte tormentatus rebus humanis exemptus est. Credi non potest quantus omnium regem etiam minus diligentium moeror animos invasit. Pater ejus iratus quibusdam Vilcassini pagi proceribus, qui suis imperiis non obtemperabant, de sibi subjectis civitatibus, castellis locisque ad rebellionem opprimendam comprovinciales milites evocaverat. Denique dominum papam Remim proficiscentem, episcoporum, abbatum, litteratorum nobiliumque clericorum grandis numerus, qui sequebatur, ipso die Parisius advenerat Sic ordinis utriusque totiusque sexus et aetatis multitudine congregata, luctus intolerabilis et ejulatus sustollitur ad sidera, affectu naturali, ut in re hujuscemodi fieri solet, aliis alios excitantibus, corpus pueri ad ecclesiam Beati Dionysii deportatum ibique sepultum est. Multi de proceribus illius prae nimio dolore pene exanimes facti, ad sua hospitia manibus aliorum deportati sunt. Incomparabilis formae speciositas, et tam subitae mortis atrocitas, animis omnium, nescio si dicam, miseriam vel misericordiam ingerebant, et doloribus augmentabant fomenta. Fuerunt qui asseverarent bestiam illam, per quam puer offocatus est, nunquam comparuisse, et ideo aliquam de potestatibus adversariis fuisse, a pluribus aestimatum est. Talis hujus Philippi simplicis et innocentis pueri, peccatis aliorum exigentibus, a praesenti vita, sicut reor, inauditus exitus fuit. Caeterum mortis hujus audito nuntio, papa praecordialiter permotus, mittit a latere suo ad consolandum regem venerabiles episcopos, Gaufridum Catalaunensem, et Matthaeum Albanensem, qui ex prioratu Beati Martini de Campis per Honorium papam Romam vocatus, et ad episcopatum fuerat subrogatus. Initur consilium, ut rex quantocius ad concilium properaret, et Ludovicum filium, qui post Philippum natus erat, subrogaret in regem. Igitur rex Ludovicus die Sabbati cum Radulfo Vermendensium comite, qui sibi cognatus et major regiae domus erat, multisque Francorum proceribus, concilium ingreditur, tribunal ascendit, domini papae pedes osculatur, juxta quem cathedra posita sedit, pauca pro filio defuncto peroravit, omnes ad lacrymas excitavit. Papa vero in regem convertens intuitum, sic orsus est fari: Oportet, inquit, te, rex optime, qui super nobilissimam Francorum gentem tenes imperium, ad illius summi Regis, per quem reges regnant, majestatem, mentis oculos attollere, et ejus voluntatem per omnia venerari. Ipse enim gubernat omnia qui creavit omnia, et omnium habens scientiam, in universitate rerum nihil omnino vel facit, vel fieri permittit injuste, quamvis multa fiant injusta. Morem habet ille piissimus Dominus, o bone rex! fideles suos et prosperitatibus consolari, et adversitatibus erudire. Sicut enim in sancta Scriptura legimus, quae ejus Epistola de coelo per Spiritum sanctum ad nos in terra positos directa est, ipse percutit et medetur (Job V, 18) , et flagellat omnem filium quem diligit (Hebr. XII, 6) . ┌Ego, inquit, occidam, et ego vivere faciam, percutiam, et ego sanabo (Deut. XXXII, 39) .┌ Ne videlicet homo, qui ad imaginem Dei conditus reatu transgressionis ad hujus mortalitatis tenebras devolutus est, pro patria diligat exsilium, sed quantocius redire festinet ad illam, de qua peregrinatur in terris, coelestem civitatem sanctam Hierusalem, cujus fundamenta sunt in montibus sanctis, hoc est in apostolis nostris, quae sursum est, quae est mater nostra. Advenae etenim sumus et peregrini, sicut omnes patres nostri, nec habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus. In ea cum Deo perenniter exsultant, qui carnales hic concupiscentias virenter conculcant. Ad eam filius tuus simplicitatis et innocentiae puer emigravit. Talium enim est regnum coelorum. David, o rex! qui bonis regibus exemplar virtutum fuit, dum filius illius languesceret, gravissime ploravit; postquam vero mortuus nuntiatus est, de cinere et cilicio in quo jacebat exsurrexit, vestes mutavit, manus lavit, ad convivium familiam convocavit. Impossibile enim est non fieri quod factum est, et sciebat vir Deo plenus quantum peccaret, qui divinae justitiae vel voto contrairet. Depone nunc igitur hanc, quam tibi carnalis generavit affectus, quam pectore vultuque geris, animi moestitiam, quia qui sibi unum secum regnaturum suscepit, plures qui postea regnare possent tibi dereliquit. Debes etiam et nos consolari, scilicet homines extraneos, et a propriis sedibus expulsos, quos tu primus omnium pro amore Dei et beati Petri in regno tuo honorifice suscepisti, obsequiis honorasti, beneficiis onerasti. Reddat tibi Dominus vicem et perpetuam mercedem, domine rex, in illa, de qua gloriosa dicta sunt, civitate, in qua est vita sine morte, aeternitas sine labe, gaudium sine fine. Hujus orationis mirabili velut antidoto sancium cor regis sanctus apostolicus delinivit. Ac protinus surgens in pedes, oratione Dominica, sicut mos Christianus exigit, dicta sub silentio, pueri defuncti animam absolvit. Dein archiepiscopos, episcopos, abbates, per obedientiam monuit, quatenus sacris atque festivis, sicut erant in conventu, vestibus induti, die crastina, quae Dominica futura erat, sese repraesentarent, et consecrationi novi regis interessent.

Igitur eo die solito clarior sol illuxit, et rebus agendis suum obsequium ovanter praesentare visus est. Papa mane summo de palatio pontificis egrediens cum suis curialibus et archiepiscopis, episcopis et abbatibus, ad ecclesiam beati Remigii, ubi rex cum filio hospitatus erat, perrexit, et cum magna devotione atque processione monachorum decentissime suscipitur. Ibique Romani pontificis omnibus insignibus indutus, ac ut sibi consuetudinis est in sacris magnisque festivitatibus, frigie coronatus, innumera ecclesiastici atque militaris ordinis, plebisque multitudine constipatus, ad ecclesiam matricem, quae in honore beatae Mariae consecrata est, cum puero consecrando pervenit. Ante fores ecclesiae eos exspectabant rex, proceres ejus, archiepiscopi, quidam episcopi, abbates, monachi, canonici, clerici, conscholastici, qui de diversis Galliae ac Germaniae partibus ad concilium confluxerant. Intrant ecclesiam, puerum ad altare praesentant, et oleo quo sanctus Remigius per angel cam manum sibi praesentato Clodoveum regem Francorum in Christianum unxerat, puerulum decem annos plus minus habentem cum ingenti tripudio dominus papa consecravit. Fuerunt qui dicerent nunquam in Francia simul evenisse concilii celebrationem, et ab ipso Romano pontifice factam regis consecrationem. Itaque rex Ludovicus, sumpta post lamentationem consolatione, cum conjuge et filio et curia ad tractanda regni negotia reversus est. Caeterum die crastina domino papae in concilio residenti per quemdem Magdeburgensem archiepiscopum praesentatae sunt litterae a Lothario rege Alamannorum, in quibus rursus et obedientia promittitur, et quod se ad expeditionem cum viribus omnibus regni sui praepararet intimatur. Similiter etiam rex Anglorum Henricus per Hugonem archiepiscopum Rothomagensem, et ornatissimas litteras misit, et fidelem obedientiam promisit. Reges quoque citerioris Hispaniae, senior Hildefunsus, et interioris junior Hildefunsus, missis per episcopos suarum provinciarum epistolis papam salutant, sese filios et obedientes denunciant, auxilium contra Christiani nominis inimicos, et regionum illarum invasores Morabites suppliciter efflagitant. Fuerunt siquidem et laetitiae et admirationi ad id negotium pertinentes excellentissimorum eremitarum Carthusiensium litterae, quae per quemdam venerabilem abbatem de ordine Cistellensi delatae, et in concilio per Gaufridum Carnotensem episcopum recitatae sunt. Erant autem Carthusienses in jugis Alpium angelicam degentes vitam, supereminentissimae religionis et incomparabilis auctoritatis viri. Et quoniam nos utilitati posterorum damus operam, epistolam eorum opusculo huic inserere decrevimus. Est autem hujusmodi:

Domino et Patri charissimo et reverentissimo apostolicae sedis summo pontifici Innocentio, servit et filii Carthusiae pauperes illam quam mundus dare non potest pacem, suaeque parvitatis devotam servitutem, et licet non necessarium obsequium. Multas ad vestri apostolatus sacras aures preces, . . . Reliqua vide inter variorum ad Innocentium epistolas, Patrologiae, tom. CLXXIX.
 
 

PROLOGUS IN LIBRO III HISTORIAE.

Sicut verbo Verbi humana edocetur infirmitas, non ideo ab aliquo lucerna accenditur, ut in abscondito, vel sub modio celanda ponatur. Et sine dubio divinae pietatis munificentia idcirco justitiae rigorem mortalibus quibusdam impertit, ut de intimis animae penetralibus per bonum operum instantiam in patulum prodiens, eorum qui in circuitu ambulant viciosam fortitudinem audaci invectione reprehendere possit. Hinc est, quod divina sapientia beatum illum virum secundum novercalem vultuosi Pharaonis promulgationem, inaenigmatico tenebrosae Aegypti flumine violenter expositum, piae provisionis intuitu reservari voluit. Cui sacramentis altioribus imbuendo, rubum absque consumptionis passione ardentem ostenderet, per quem multorum signorum nova ostensione inimicantis Pharaonis cor durum et impoenitens emolliret; cui populi diu exsulantis onerosum ducatum committeret; ad cujus nutum marinus fluctus cederet, petra percussa contra consuetudinem latices ministraret; quem, repulsa caetera multitudine, in montem evocans, familiaris collocutionis privilegio insigniret; cui tabulas testamenti coelesti arcano consecratas traderet, per quem populo veteri toga recenter exuto novas sacrificiorum species ederet, moresque gentis sibi consecratae bonitatis suae modulo innormaret. Multa sunt inquam hujusmodi specula, quae nobis ipsa proposuit. Quae si humana fragilitas jugiter ante oculos habeat, ex eorum consideratione accipiet quomodo tentationum laqueos fugiat, et ex imitationis vestigio qualiter in bonorum operum perseverationem assurgat. Igitur cujuslibet sancti hominis in hac vita positi debet conversatio inspici, ex qua utilis possit imitatio assumi. Ex quo autem terrestris domus hujus habitationis dissolvitur, opus est ut ejusdem memoria obsolescere non sinatur. Sed quamvis eum a saeculo dispensatoria mors absentet, pro religiosis tamen operibus honestae opinionis ipsam fragrantiam repraesentet. Ego itaque juxta debilem mei ingenii tenuitatem ordinem historiae prosecuturus, imprimis abbatis Thomae facio mentionem, qui etiamsi humani oris laude non recolitur, pro ipso tamen opera ejus loquuntur. Hic igitur Thomas ex humili descenderat femore, sed ipsam naturalem pauperiem redimebat morum non mediocri honestate. Qui cum ferventissime ad Dominicum aratrum manum misisset, et eum post Hugonem ad obtinendum loci hujus regimen coelestis dispensatoris provisio subrogasset, non tantum voluit praeesse quam prodesse. Memorque illius dicti prophetici: ┌Virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt (Psal. XXII, 4) ,┌ et virgam in disciplina tenuit, et baculum in consolatione non dimisit. Tanto discretionis temperamento utraque menti ejus insederant, et juste consulens misericordia et pie saeviens disciplina, ut neque multa asperitate subditos exulceraret, neque nimia lenitate dissolveret. Huic autem viro multimoda divinorum donorum gratia inerat, quem inter caetera sermo scientiae eminentiori praerogativa ornabat. Ipsius vero scientiae dono in modum otiosi ferramenti uti nolebat, nec fructum emolumenti, quod ex ipso est, in sola ejus possessione constituebat. Tota erat ejus sedulitas circa cultum divinum, tota circa procurationem fratrum. Quid plura? Tempore suo ordinis rigorem viriliter obtinens, aedificia de paucis in plurima, de minimis in maxima transfigurans, non habita sapienter acquirens, acquisita fideliter dispensans, dispensata strictissime conservans, usque in hanc diem celebre nomen adeptus est. Et ut vere dicam, ista laus ei ascripta parva videbitur, si in cordis trutina cum multitudine operum appendatur. Porro ne vini acumen aqua immista consumat, et modicum fermentum totam massam corrumpat, haec pauca quae de ipsius laude praeloquimur, inter nostri sermonis rusticitatem et locutionis suae celsitudinem loco idus habeantur.

Explicit prologus.

INCIPIT LIBER TERTIUS.

Eo igitur tempore quo Innocentius, Honorio decedente, ad agendas vices apostolicas recenter promotus, post solemnem concilii celebrationem a Francia repedavit, Guillelmum Pictavorum comitem ad S. Jacobum peregre profectionem aggressum aspera infirmitate detineri, et usque ad mortis difficultatem contigit perduci. Hic itaque cum a Deo provisa fatalis fili occasio propinquasset, et inevitabilem spiritus exhalationem sibi imminere conspiceret, terrae suae proceres et optima tes accersiens, eos coactitio jurisjurandi vinculo constrinxit, ut filiam suam Ludovico regis Ludovici filio copularent, et terram suam ambobus secundum consuetudinem connubii manciparent. Ipse vero Guillelmus, rebus humanis exemptus, in eadem ecclesia Beati Jacobi est tumulatus. Enim vero praedicti regis filius, nomine Ludovicus, juvenis erat corporis elegantia clarus, morum honestate et religione magnifice praeditus, sensus et sapientiae vivacitate acutus. Hunc, ut ita dicam, sapiens ille artifex inter alios coaetaneos suos quasi flosculum redolentiorem protulerat, qui futuri in se valoris in ipsa primae aetatis teneritudine jam manifeste indolem praeferebat. Igitur imminente destinatae sibi virginis ductione, pater Ludovicus itineri necessaria praeparat, et ut tanta res cito effectui mancipetur elaborat. Imperialis itaque edicti taxatione ubique publicata, militum agmina non parva properanter conveniunt, et ad ampliationem regii comitatus urbes et oppida suorum multitudinem habitatorum emittunt. Inter quos erant praecipui et famosissimi optimates, Theobaudus comes Blesensis, Radulfus Vermendensis, Guillelmus Nivernensis, Rotrodus Perticensis. Isti ex propria et regis voluntate copiam militum suorum adduxerant, regique ut domino suo honorem et reverentiam exhibebant. Erat etiam inter eos Gaufridus Carnotensis provinciae episcopus, scientiae quidem litteralis non indigus, saecularium quoque negotiorum dispositor ac tractator famosus. Hunc praecedentes apostolici amicum semper et familiarem habuerant, et pro valoris vel elegantiae, quae praeditus erat, magnitudine, totius ei Aquitaniae legationem indixerant. Igitur iter a Galliis promoventes, Burdegalis veniunt, ibique ad celebrandas regales nuptias celebriores apparatus fiunt. Nec Ludovico praecedens militum adunatio sufficit, insuper et Pictavorum multitudinem immensam accersit. Indicitur omnibus communis laetitia ex communis domini glorificatione abstracta. Sine mensura et numero omnes se praesentant et exhibent, quasi in Regalium loculorum vacuationem unanimiter conjurassent. Quam multimoda ibi expensarum facta fuerit munificentia, vix Tullii ore proferri, vel regalium ferculorum et deliciarum preciosa varietas illa memorabili Senecae posset memoria comprehendi. Igitur universis Aquitaniae pontificibus cum archiepiscopo suo Gaufrido astantibus, Ludovicus est puellae nomine Aenorde legali vinculo sociatus. Ibique uterque est impositione aureorum diadematum insignitus. Ibi etiam Ludovicus fidelitatum et homagiorum pacta accepit, et in proprio habere coepit. Sed quia diem nox premit, et crebro mutantur vices felicitatis humanae, fortuna, quae sibi in magnifica illius honoris gloria hilaris ac laeta adriserat, demum vultus sui deceptorium colorem mutavit, et importuno luctu extrema gaudii occupavit. Omnibus enim adhuc illius deliciosae epulationis plenitudine et laetitia dissolutis, ecce legatus pernici cursu delatus advolat, et Ludovicum regem, qui diu gravi diarrhia laboraverat, vitam Parisius finisse denuntiat. Hujus regis vita vel probitas ideo a nobis non exponitur, quia adhuc in mentibus hominum per memoriam scripta esse videtur. Si quis vero infirmitatis illius, qua decubuit, angustiam, vel Christianae confessionis eminentiam, quam vivens tenuit, moriturus edidit, aut ipsius mortis modum, pretiosum etiam sepulturae locum plenius scire desiderat; quasdam lectiones quae a Suggerio viro sapienti editae in ejus anniversario leguntur, studiose revolvat. Porro nobis ad superiora redeundum est.

Audito itaque, ut supra diximus, fine patris, tener ille animus novi sponsi sine mensura confunditur, et exuto indumento laetitiae tunica moeroris vestitur. Eique unius amissio magnum dolorem incussit, quem alterius susceptio valde laetificavit. Et quem conjugalis copulae inexperta lex in aliena fecerat proficisci, hunc genitalis dulcedinis memoria cogebat in nativa reverti. Communicato itaque cum proceribus et sapientibus viris de necessitate reversionis consilio, omnium sententia et deliberatio est, ut in partes Galliarum festinato se conferat, ne minoribus inhaerendo majora amittat. Sed quia mentem ejus conjugalis remordet affectus, aliquem praestantiorem virum providere placet, cui uxoris suae custodiam regiae potestatis praeceptione interminet. Gaufridus Carnotensis episcopus eligitur, eique ipsius dominae cura et necessitatum provisio ex toto indicitur, quoadusque pro amborum requisitione ab ipso rege nuntius remittatur. Ab Aquitania itaque Ludovicus disgrediens, quae inter alias eminentior est urbes, Parisius petiit, ibique haereditali sibi lege debitum regni imperium suscipiens, sine alicujus contradicentis refragatione possidens gubernavit.

Praelibatus vero Innocentius, de cujus electione et aliquantis operibus superiori libro plenius digestum est, a partibus Galliarum secedens, Romam unde venerat intravit. Sed quia Petrus injustus convicarius maximam partem sibi sociaverat civitatis, in illo temporis puncto plenitudinem debiti sibi honoris adipisci non potuit. Imo quodammodo bipertito apostolicae dignitatis culmine, Innocentius ecclesiam Beati Petri, in qua divini sacerdotii dignitas pendebat, solus per se obtinuit, Petrus vero Lateranensis palatii sedem, ad quam imperialis celsitudo pertinet occupavit. Exinde coeptae venenatae illius dissensionis jam manifestior ubique amaritudo diffundi, et tota civitas evidentioribus odiosi schismatis rivulis dissipari. Jam nunc verum videbatur illud rusticanum proverbium: ┌Difficile est, ut unius habitaculi circulus lupum simul et agnum contineat. Porro quia illa discissio nisi cito finem susciperet, populo, urbi, dignitati, maximi damni occasio fieret, Innocentius violentiae locum praebens, saniori consilio accepto, Pisam se contulit. Erat sane in illo persecutorum tumultu Engolismensis quidam Girardus nomine livoris incitamentum, radix peccati, malitiae nutrimentum. Hujus hominis fretus suffragatione Petrus honorem illum arroganter rapuerat, et iniquitatem, quam per illum sine ratione inchoaverat, ipso instimulante ducere ad perfectionem volebat. Girardus iste multos quidem jam annos excesserat, sed adhuc iniquitas potissimum in illo florebat. Illi semper jurgia et dissentiones placuerant, et expulsis omnibus bonis affectibus ejus animum quasi jure haereditario possidebant. Tali itaque vitio in consuetudinem adducto jam carere non poterat, quia mala opera sua, quod ultimum est malorum, amabat. Et idcirco ex hoc vitio in quo diu jacuerat, ablui difficile erat, quia non inquinatus, sed infectus erat. Hic ergo quia Petro ejusque complicibus, iniquitatem suam pravis admonitionibus malitiose affricuerat, eos contra Innocentium semper acriores reddebat. Innocentius autem tandiu Pisae demoratus est, quoadusque Petrus apostolicae sedis dignitatem morte terminante reliquit. Et tunc Romam regrediens, et suae et alterius partis favore et acclamatione honorifice susceptus, et in summi pontificatus honorem gloriose est sublimatus; et quod prius ex parte tenuit, ex toto possidere perfecte et integre coepit. Qui post illi usque inter ipsum et Petrum fuerat altercationis placationem universalis Ecclesiae principale concilium Romae aggregat, ut in ipso imminentes Ecclesiae necessitates decenter ordinet et disponat. Facto igitur incomparabili omnium praelatorum conventu, ipse ut erat habitus pretiositate excellentior, ipsius etiam faciei aspectu aliis reverentior: ut etiam doctrinali litterarum scientia eminentior, de rebus quae opportuniores videbantur tractaturus, inter alios assurgens ita exorsus est. Ad vos, inquit, sermonis mei summa ex toto dirigitur, qui non semen Chanaan, sed haeredes speciales estis, et filii Excelsi omnes. Qui pro divinae geniturae signis armillam continentiae, baculum rigoris et justitiae, annulum perfectionis a vero Juda suscipientes, ea per discretionis modum in brachio, in manu, in digito gestatis, et qui unus cum Deo spiritus effecti, nihil aliud sapitis. Vos, inquam, quorum astuta provisio super curam animarum invigilat, quibus ipsius authenticae nuncupationis dignitas proprietatem operationis inoculat. Nostis, quia Roma caput est mundi, et quia a Romani pontificis licentia ecclesiastici honoris celsitudo quasi feodalis juris consuetudine suscipitur, et sine ejus permissione legaliter non tenetur. Scitis etiam, quia ejus proprium est, ut dissentientes pacificet, et confusa sapienter disponat et ordinet. Porro, impossibile est, ut unguentum in barbam descendat, si in capite non redundat. Debile namque caput totum dat debile corpus. Neque in usu est, ut quemlibet aegrotum ille medicus curet, quem ejusdem infirmitatis cruciatus tenet. Et si a Deo per malitiam pontifex summus disjungitur, vix effici potest ut per eum Deo alii reconcilientur. Igitur quotiescunque veternosus hostis contra pacem a Deo in terra hominibus bonae voluntatis datur, et adversus canonica instituta venenosum caput conatur attollere, toties ab illa forti muliere, quae a Salomone commendatur, zelo justitiae conteri debet, ne si primo aut secundo conflictu impune superaverit, perniciosius postmodum insolescat. Longe etenim ante nos dictum est, venena invidiae posse quidem ratione superari, sed difficile conquiescere. Quae dum saepe auditu percepta cognovimus, nunc ea tamen ipso effectu manifestante experti sumus. Et quod sine lacrymis dicendum non est, eo usque servati sumus, ut viderimus fas omne calcari, potestate pro jure uti, patriae leges solvi, negari jus viventibus, pacem civibus, divini cultus observantiam praevaricari. Oportuerat denique uberiori quadam deploratione et miserrimo ejulatu praeire nos funus quoddam maternae solemnitatis, et velut quasdam exsequias prosequi divini mysterii intermissa obsequia, provocante nos praesumptuoso quorumdam instinctu, qui non intelligentes mensuram suam: sed sicut Nemroth quondam confusionis turrem contra Dominum erigere conatus est, sic isti contra Deum, quia Spiritus sanctus Deus est, et adversum christos ejus cervicositatis suae profanum tumorem moliti sunt attollere, et segregati inter se diversitatibus errorum, quasi per dissonantiam linguarum ab unitate Ecclesiae divisi, in Spiritum sanctum offenderunt: quia unitatem cum fratribus non tenentes, charitatis gratia privati sunt. Qui enim Ecclesiae non diligit unitatem, non habet Dei charitatem. Verba siquidem Augustini testantur, quoniam quisquis a Catholica Ecclesia fuerit separatus, quantumlibet laudabiliter se vivere aestimet, hoc solo scelere quod a Christi unitate disjunctus est, non habet vitam in se, sed ira Dei manet super eum. Eorum igitur qui tales sunt, improbanda temeritas nostri livoris, imo justae indignationis incentiva causa exstitit, qui ruptis divinae ordinationis vinculis, sacerdotalis reverentiae curam non habentes, tanti nominis auctoritatem, et spiritualis gratiae potestatem prosternere, et annihilare tentaverunt. Eo per se ascendentes, quo nec canonicarum auctoritas institutionum provexit, nec rationabilium virorum voluntas permisit. Igitur quia praecepta divinae legis, et sanctorum canonum irrefragabiles sanctiones ferramenta fuerunt in pace Ecclesiae, arma esse debent in tempore belli. Et quae diu intacta remanserunt, in tam exitiali necessitate festinanter arripienda sunt.

His et hujusmodi assertionibus domnus apostolicus caeteris praelatis divini sermonis favos impertiens, omnibus propatula ratione ostendit quod Petrus Leonis non aliorum assentatione, imo rapina se apostoli Petri vicario fecisset aequalem. Cunctisque religiosis viris, quibus illud detestabile schisma displicuerat, verbis ejus cum magna laude unanimiter acclamantibus, respondit: Unde quia inordinatae personae inordinato sunt decreta, quodcunque ille statuerat destruimus, quoscunque exaltaverat degradamus, et quotquot consecraverat exordinamus et deponimus. Et quicunque per Girardum Engolismensem ad altaris officium accesserunt, apostolica auctoritate interdicimus, ne ipsum impleant, et in illo ordinis gradu perenniter demorantes, ad superiorem non ascendant. His dictis, singulos quos reos cognoverat propriis nominibus exprimens, eisque cum indignatione et jurgio exprobrans, pastorales baculos de manibus violenter arripuit, et pontificalia pallia, in quibus summa dignitas consistit, de humeris verecundose abstraxit. Ipsos quoque annulos, in quibus ad ipsos pertinens Ecclesiae desponsatio exprimitur, sine respectu misericordiae abstulit. Gaufridus etiam Carnotensis episcopus, ut supra dictum est, totius Aquitaniae legatus, accepta domini papae praeceptione, omnem Galliae regionem, ipsius quoque Aquitaniae, studiose circuiens, omnia sanctorum ecclesiarum altaria, quae vel Girardus ille seditionis auctor et obtentor, vel Gilo Tusculanensis episcopus, aut eorum complices, chrismalis unctionis benedictione in illius odiosi schismatis tempore consecraverant, propriis manibus dissipavit, nec relinquens lapidem super lapidem, quem non destrueret, solo funditus adaequavit, et ratione dictante alia eorum loco restaurare curavit. Ab illius praedicti concilii speciali conventu abbatem Thomam pro cujusdam necessitatis eventu contigit absentari. Unde et assumpta occasione ab archiepiscopo Henrico suspensus est, quamvis rex Ludovicus eidem archiepiscopo pro illo excusatoriae epistolae suffragium delegasset. Sed post aliquot dierum evolutionem, quidam ecclesiae monachus Bartholomaeus nomine, sapiens, et nobilium prosapia oriundus, Archiepiscopum adiens, et tam precum inquietatione, quam rationis demonstratione eum placabilem abbati reddens, ut iterum pastorale officium exsequeretur, ab eo meruit impetrare. Revertens denique quod egerat nuntiavit, omnesque Mauriniaci monachos valde laetificans, Abbatem locum suum recuperare coegit. Erat vero idem Bartholomaeus Veterum Stamparum tunc temporis prior, et cum impetratione veniae erga abbatem in illo itinere ab archiepiscopo petiit ut redditus ecclesiae S. Martini, qui determinatus tunc ad VI libras erat, usque ad XV libras augmentaretur, quod et ab ipso libenter obtinuit. Abbas autem frequentium molestiarum quae illatae fuerant injuria fractus, tuncque insurgentium negotiorum et persecutionum violentia desolatus, non diu in reddito honore permansit quoniam cujusdam Odonis professi nostri tunc Sancti Remigii abbatis consilio pravo infatuatus, sine acceptione pontificalis licentiae, sine conventus sibi commissi assensu et permissione, abbatiae suae curam deserens, apud Sanctum Martinum de Campis, quae ecclesia rigore ordinis tunc famosissima erat, gratia secretioris vitae, et spiritalis quietudinis appetendae secessit. Thoma igitur a monasterii hujus regimine taliter circa mediam Quadragesimam absentato, diu fuimus pupilli absque patre, et mater nostra quasi vidua. Audiens vero rex Thomae eliminationem, abbatiae desolationem, et futurum nisi cito subveniretur ordinis detrimentum, ne ecclesiam provisoris solertia nudatam onus indigentiae, vel importuna pauperies defatiget, ut efficaciae nostrae negotium electionis approximet, magno studio promaturare satagit et indulget. Qui licet juxta saeculares, qui lippi sunt, oculos, operam daret operi pio, non tamen juste, et ad nostrae Ecclesiae honorem ab ipso fiebat ipsius operis exsecutio. Abbatiam enim liberam, et a tempore avi sui per liberalitatem Wulgrini ab omni obnoxietate emancipatam, in illo jam proximae electionis articulo potestativae coactionis districtione ad hoc tentavit pertrahere, ut monachi nostri in electione sua liberam vocem non haberent, sed ut subjugales abbatem, qui per manum aliorum et considerationem eis esset impositus, susciperent.

Hujus igitur violentiae causa explendae, mittuntur ad nos Odo S. Remigii, et Joscelinus S. Petri Milidunensis abbates, et hi secum litteras regiae voluntatis indices asportabant. Voluntas vero regis haec erat, ut quemcunque monachum de conventu beati Martini nobis nominassent, excluso omni dilationis ausu loco Thomae subrogaremus. Jamjam venerat tempus ad implendum regis imperium acceptabile, sed non ad honorem nostrum dies salutis. Jamjam de eligendo tractabant, cum Rex summus, cui servire regnare est, terreni regis ordinationi suam praetulit, et quod fieri praeceperat eventu subito deturbavit. Allatae sunt enim in praesentia abbatum Senonensis archiepiscopi nobis utiles litterae, quae electionem, si facienda esset, interdicerent; si facta, ad nihilum deducerent. Continebatur quippe in illis litteris justa et rationabilis ejusdem archiepiscopi querimonia, super hoc quod Thomas abbatiae regimen, quod per ipsum acceperat, sine ejus licentia, sine fratrum sibi suppositorum acclamatoria consensione subito stulte et inconsulte reliquerat. Hujus archiepiscopi tunc temporis erga nos maxima benevolentia erat, et ideo etiam rege nobis adversante, partium nostrarum utilitatem fovebat. Secundo dirigit rex ad nos amplae famae personas, Natalem cancellarium suum, Rasbacensem abbatem; Alvinum Atrebatensem episcopum, magistrum Hugonem de S. Victore in litteratura, magistros etiam plurimos excedentem, gravi praeceptione interminans, ut ad illorum discretionem nostra electio penitus pendeat, et ut illorum considerationi noster conventus obtemperare non negligat. Nos vero linceis oculis quid nobis necessarium esset intuentes, propalavimus nos non esse filios ancillae, sed liberae, et contra contrariam opinionis suae valentiam procedentes, ora eorum, ut ita dicam, praeloquendo obstrusimus, quasi pari conclamantes assensu, nos Macharium priorem de Longoponte in abbatem et Patrem nobis eligere. Prior autem ille nepos erat Alberici Ostiensis episcopi, in quo adeo probitatis et sapientiae pullulaverat, et usque ad perfectionem excreverat ramus, ut regi et optimatibus Franciae familiaris haberetur.

Tali igitur ac tanto viro a nobis electo, quia magnae erat auctoritatis, qui pro coactione venerant non ausi sunt aliquatenus refragari. Sed quem pro adipiscenda libertate assumpseramus, ipsa conservata accepimus. Transfretato igitur tanti periculi pelago, aemulos nostros, ut ita dicam, in mari confusionis pudore oppressos submersimus, et praesentantes regi electionem factam, assensum benignitatis suae accepimus, ipso magnis praeconiis attollente nostri valoris vivacitatem, et libertatis solitae invincibilem defensionem. Notificata est iterum archiepiscopo Senonensi nostra electio, sed non potuit ab ipso extrahi factae electionis concessio. Iterum namque objecit quod Thomas a curae pastoralis officio per ipsum absolutus non fuerat, et ideo nullus in ejus loco ordinari et substitui regulariter poterat. Igitur cum iterum ad regis notitiam haec processissent, nolens laborem ecclesiae, quem finitum esse putaverat, secundo iterari, mandavit Thomae ut patrino suo, ne diu vexari Mauriniacenses taliter pateretur, sed pergens Senonas curam pastoralem in manu archipraesulis absolutus relinqueret. Thomas itaque a priore S. Martini Senonas ductus, coepit super dimissione sua cum archiepiscopo agere. Cumque curae pastoralis ministerium, quod per baculum acceperat, per librum reddere voluisset, renuit Henricus, dicens quia sicut facta fuerat regiminis per cambutae traditionem susceptio, ita fieret per ejusdem redditionem dimissio. Quod et factum est. Illo itaque a monasterii nostri gubernatione hora eadem excluso, duo ex monachis nostris, qui in praesentia erant, Landricus scilicet et Robertus, electionem de domno Machario factam archiepiscopo praesentaverunt. Quo audito, archiepiscopus in risum applaudens dissolvitur. Cum Thomas, inquit, usque in hunc diem Pater vester exstiterit, qua ratione alium eligere praesumpsistis? Et nunc ipsam electionem, quam irritam apud nos esse per litteras innotuimus, nobis quasi auctorizabilem praesentatis? Scitote quia huc usque laboris vestri series in vanum impensa est. Amodo libera potestate utimini, ite, et secundum institutoris vestri regulam electionem facite. Haec praetaxati monachi audientes, ad nos cito repedare festinant, et quae ipsis archiepiscopus intimasset, capitulo communi renuntiant. Accersitis iterum ad consilium ecclesiae sapientioribus, quo facto sit opus discutitur. Et ut ita dicam, conventus noster telam quam incoeperat filo non alternato orditur. Electioni de Machario factae omnes consentiunt, et ipsam elongata omni mutabilitate stabiliunt. Praelibatos itaque monachos Cluniacum mittimus, et ut ab abbate loci illius Macharium a jugo obedientiae absolvi et emancipari postulent intimamus. Qui susceptam legationem implentes, Cluniacum veniunt, et de re pro qua jurant litteras suscipientes revertuntur, archiepiscopum pro benedictione abbatis expetunt, litteras emancipatorias postulanti ostendunt. Quibus lectis, non inveniens archiepiscopus perfectam in ipsis emancipationis demonstrati nem, benedictionem distulit, ne forte si subjugatum benediceret, inde majorem nobis quam susceperamus tribulationis vexationem inferret. Remandavit igitur nobis, ut perfectiorem emancipationem ab abbate Cluniaci expeteremus, asserens se nunquam ei benedictionis consuetudinem impensurum, nisi plenius a jugo obedientiae cognosceret absolutum. Indicitur iterum Roberto Brugeriensi itineris hujus obedientia. Qui acceptis regalibus litteris, comitantibus secum Petro regis capellano, et magistro Simone de Pissiaco, quos pro quibusdam negotiis Romam rex dirigebat, Cluniacum venit. Litteras igitur ad suae voluntatis deliberationem factas accipiens, ad archiepiscopum detulit, quarum integritatem archiepiscopus amplexus est. Ductus igitur domnus Macharius Senonas, benedictus ab illo solemniter, et pastoralis officii commissa cura, ad nos relegatus, et solemni a nobis processione receptus est.

His diebus acciderunt quaedam repraesentationis elucidatione digna. Clerici enim Veterum Stamparum solitam venenati cordis, quam semper post monachorum introductionem habuerant, vesaniam evomentes, in vigilia sancti Martini in monachos nostros audaci refragatione insurrexerunt, ex quibus alios inhonestis et turpibus verbis, alios etiam verberibus afflixerunt. Domnus Macharius tunc Romam profectus erat. Ad quem prior legatum dirigens, omnia prout acta a clericis fuerant ei intimavit. Qui ut clericis maleficiorum suorum occasionem penitus a radice auferret, apostolicum super illorum ab illa ecclesia eliminatione privilegium in illo itinere acquisivit, et ita eos, vellent nollent, sagaciter expulit. Privilegium etiam de institutione confraternitatis secum attulit. In illis quoque diebus Henricus Senonensis archiepiscopus finem vitae sortitus est, succedente sibi Hugone venerabili tunc illius Ecclesiae praecentore. Tunc temporis etiam Ecclesia Bituricensis sui pastoris defunctione non mediocriter desolata, gravis et importuni schismatis morbo insolente concussa est. In tantum vero discordiae hujus malum processit, ut usque ad apostolicum et Franciae regem perveniret. Quidam enim praedictae Ecclesiae clerici, assentiente rege, Cadurcum quemdam sibi volebant praeficere. Altera pars illorum Petro, Haimerici Romani cancellarii consobrino, praerogativam illius honoris affectabant. Papa vero cancellarium diligens, contribulem quoque suum pro ipso diligebat. Unde et ipsi consecrato in archiepiscopum suum integre auxilium impendebat. Et licet contra regis voluntatem ipse praeficiendus esset, ipsum misit Bituriges, Cadurcum vero omni ecclesiastico honore privavit. Videns rex voluntatem suam ad efficaciam non potuisse pertingere, non modico fremitu irae concussus est, et quasi in auctoritatem apostolici volens indignationem conceptam retorquere, Petro totius terrae suae introitum interdixit. Innocentius vero gladium ecclesiasticum in ultionem exerens, per omne regis dominium divini celebrationem officii interdixit. Hujus autem discordiae malum omnibus diebus vitae suae integre dulcorari non potuit. Unde et contigit domnum Macharium causa pacificandi Romam profectum, per cardinalium intercessionem plurima impetrasse, sed ad reconciliationis gratitudinem nec precibus nec muneribus attingens, reversus est. In qua regressione detulit secum quoddam privilegium, omnem aliorum abbatum acquisitionem continens, ita ut in illo pene singillatim cuncta numerarentur, quae majoris auctoritatis erant.

Per hunc Macharium multa ecclesiae nostrae bona evenisse certum est, e quibus aliqua hic interpolare dignum duximus. In prima igitur, de qua jam diximus, regressione a Roma, attulit secum partem crucis Dominicae pretiosi metalli fabrefactoria superductione veneranter opertam. Attulit et tria pallia pretiosa, ex quibus quaedam indumenta composita sunt. Augmentata quoque est ab ipso haec ecclesia religionis et Cluniacensis ordinis institutione, rerum quoque exteriorum sagaci et provida dispensatione. Praedictus autem papa Innocentius debitum humanae conditionis exsolvens, Romae defunctus est. Cujus honori subrogatus est Caelestinus, qui alio nomine magister Guido de Castellis nominatus est. Hic vero praelatione illa dignissimus erat, quoniam ei tria, quae inter homines pene habentur praecipua, simul confluxerant, celebremque magistrum reddiderant: nobilitas scilicet generis, mentis industria in omni statu aequalis, litterarum quoque, quarum doctrinae intentissimus fuit, scientia multiformis. Ad hunc rex noster legatos pro pace ineunda misit, quam ita dulcissima impetratione obtinuerunt, ut in conspectu illorum multorumque nobilium, quorum frequentia Roma fremere solet, benigne assurgeret, manuque elevata signum benedictionis contra regionem hanc faciens, ipsam a sententia interdictionis absolveret. Mors vero nemini parcens tantum pontificem septimo infulationis suae mense saeculo praematura abstractione eripuit. Quo ergastulo carnis exuto, substitutus est in papam Lucius, Girardus de Sancta Cruce qui et ipse strenuissimus erat; sed et morte citius praeoccupatus est. Hic diversarum Ecclesiarum statui cousulere volens, duos legatos a latere suo mittere curavit, Albericum Ostiensem in Franciam, Haimerum Tusculanensem in Angliam. Qui ea quae perniciosa erant evellentes, et quae utilia aedificantes, invenerunt abbatiam beati Benedicti in pernicioso statu positam, tam monachorum levitate, quam pastorum assensu. Cupientes igitur humilitate pia subventione in opportuno tempore suffragari, abbate qui illi praeerat ab ipsis deposito, transtulerunt domnum Macharium ad illius statum juxta Cluniaci consuetudinem viriliter innormandum. Absolventes ergo nos ab illius obedientia, licentiam nobis et facultatem Patris eligendi dederunt. Nos vero spiritus consilii, quam super hoc nobis attulerat, intimationem sequentes, elegimus Thevinum Argenteoli priorem, multimoda sapientiae laude famosum. De quo sine mendacii ambiguitate possum affirmare quia in omni tempore suo non est in Francia elegantior et speciosior visa persona. Hanc electionem cum rex et praedicti episcopi confirmassent, domnus Thoinus Senonas profectus, et a Gaufredo Carnotensi episcopo, qui archiepiscopo absente ejus in officii exsecutione vicarius esse solet, benedictione solemni sublimatus est.

Praenominatus autem papa Lucius parvo tempore, quinto videlicet mensium in praelatione expleto, res sublunares inevitabilis passione eclipsis reliquit. Cujus successionem obtinuit Eugenius, qui et Bernardus Pisanus, tunc temporis Claraevallensis monachus, vir continentissimae conversationis et vitae. Abbas vero noster primo exaltationis suae anno, quid sibi esset necessarium praevidit, et aliquantam pecuniam congregavit, quae et eum ab onere paupertatis defenderet, et expensarum usibus sufficienter serviret. Secundo autem anno ecclesiam nova opertura novique laquearis tabulatu insignivit. Similiter et de dormitorio egit. Huic namque viro in dispensandis ecclesiae rebus tantam gratiam virtus divina contulerat, ut quod alteri difficillimum esset, ipse ad efficiendum levi penderet, et quidquid molimine subtilis intellectus conceperat, mancipare affectui sine dilationis obstaculo satagebat. Unctio ergo Spiritus sancti, in cujus praeceptis ab ineunte aetate delectatus fuerat, eum docebat de omnibus, ut et ordinem statutum firmiter servari faceret, et exteriorum operum strepitu superari more insipientis non posset. Cujus providentia cum domui nostrae nonnulla bona asciverit, quaedam praecipua placuit hic referre. Infra muros igitur abbatiae aulam nobilem cum quibusdam appendiciis magno sumptu aedificavit, apud Veteres Stampas aliam optimam, apud Firmitatem alteram mediocrem, quartam apud Stripiniacum nominatis omnibus praecellentem. Praeterea emit decimam Gomarvillae, terramque dimidiae carrucae arabilem, cum multis aliis, quae ideo narrare supervacuum esse duximus, quia Carthularium repraesentantibus litteris apud nos determinata habemus. Si autem ad necessaria monasterii recurritur, ipsum calicibus, libris, casulis, cappis, palliis, multisque aliis ornamentis decorasse cognoscitur. Primo vero quo nobis praefuit anno, Thomas, qui quondam nobis Pater extiterat, apud Columbense monasterium commorans, ad diem est pertractus extremum. Quo etiam anno domnus Theoinus abbas regem apud Aurelianum commorantem adiens, ut privilegium quod Pater suus ecclesiae nostrae dederat, praecepti sui astipulatione stabile ex sua parte faceret, petiit, et quod petierat impetrans, praeceptum illud, quidquid pater suus dederat vel concesserat amplectens, secum detulit.

Eodem quoque anno Edessa civitas ab inimicis crucis Christi, nostrorum dormitante providentia, capta, Saracenorum dominationi repente accessit. Unde et eos qui in regione Hierusalem adjacente manebant, doloris immoderata angustia usque ad intima perculit. Venerunt ergo ab Antiochia et Hierusalem in nostram regionem legati a primoribus partium illarum missi suppliciter exorantibus, ut Francorum invincibilis probitas periculum quod evenerat emendaret, et futura repelleret. Audiens rex noster, ut erat piissimus, miseriae transmarinorum condoluit, et ut concepta inde pietas fructum aliquem afferret, celsiores regni sui in Pascha apud Viziliacum, ut exigebat necessitas, convocavit. Omnesque pio modulo alloquens, solitamque Francorum probitatem commemorans: Magnum, inquit, dedecus nobis emerget, si exprobrari coeperit Philistaeus familiae David; si possidere coeperit gens daemoniaca, quae gens cultui divino dedita tempore longo obtinuit: si canes mortui vividam probitatem deluserint, maximeque Francorum, quorum virtus etiam inter vincula libera fuit: quae in quantalibet necessitate arctata, contumeliam etiam illatam pati non potuit, quae amicis in tempore opportuno adjutorium prompte tulit, inimicos etiam post mortem persequi non cessavit. Non insolescat igitur ipsa virtus, sed amicos Dei et nostros, transmarinos scilicet Christianos, subventu virtuoso relevet: inimicos autem viles, nec etiam hominum nomine dignos, gravi persecutione deturbet. Eamus, viri virtutis, resistamus idolorum cultoribus, proficiscamur ad loca quae Dei hominis pedibus calcata olim fuisse cognoscimus, in quibus etiam passus est quae ejus praesentia et corporali visitatione digna fuerunt. Exsurget autem Deus nobiscum, et dissipabuntur inimici ejus, et fugient qui oderunt eum a facie nostra. Confundentur, inquam, et convertentur retrorsum omnes qui oderunt Sion: si viriliter egerit probitas nostra, et a Deo non recesserit confidentia nostra. Magnam super hoc scitote jam mihi devotionem incumbere. Unde et vos obnixe deprecor, ut meam studeatis voluntatem vestro comitatu et auxilio roborare. Multis igitur eorum qui convenerant cordetenus infixus est sermo regis. Quapropter assumptis cum ipso rege crucibus, Hierusalem post tempus modicum tetenderunt. Famosiores autem inter omnes qui cum rege hujus itineris angustiam subierunt, fuerunt hi: Alamannorum imperator Henricus, Robertus frater regis, Meldensis comes Henricus, comes Flandriae Gaufridus [leg. Theodoricus]. Aluinus episcopus Atrebatensis, Giraudus episcopus Lingonensis, Gaucherius de Monte-Gaii, comes de Warena, Rainaldus Tornedorensis, Manasses de Bullis, Eurardus de Bretolio. Rex autem volens tutelam regi sapienti consilio disponere, congregare fecit apud Stampas Franciae primores, ibique ipsius regni provisionem Sugerio abbati S. Dionysii commisit, viro in saecularium causarum dispensatione nulli secundo, titulo etiam scientiae litteralis praeclaro; Radulfo etiam Viromandensium comiti consanguineo suo. Priusquam vero rex proficisceretur, Eugenius papa quod Dei inspiraverat spiritus persuasione solidaturus in Franciam venit. Cujus benedictione laetificati, iter illius piae peregrinationis statim aggressi sunt. Domnus vero papa Remis celebrato concilio Parisius venit, ibique aliquandiu demoratus est. Post . . . . . niens in ipsa urbe diebus aliquot . . . . . ut tantum decebat virum, amplissime ab . . . . . fierent, Gallicanae multum ex hoc gravatae sunt Ecclesiae. Noster quoque abbas in ipsius procuratione XX libras submonente archiepiscopo Senonensi attribuit. Postea domnus apostolicus repatriare in patriam volens, omnes qui regnum ante regis reditum inquietare auderent, anathematis sententiae subdidit. Rex deinde noster coeptum iter laboriose, sed non sapienter prosequens, consilia non recipienda recepit et non tritam viam ambulans, pedibus spinas infigendas non cavit. Unde et vastato exercitu, debilitatisque viribus, tandem Hierusalem vix pervenit. Ubi per unius anni spatium et eo amplius commorans, nihil utile, nihil memorandum, nihil pl . . . . . Franciae dignum agere potuit. Unde et obscuro a . . . . . transmarinis partibus iter mo . . . . . ipsamque recessu suo valde . . . . . . . Quarto autem post . . . . . . . abbas noster Thevinus tunicam carnis corruptibilis exspolians, ante altare abbatiae sepultus est, tanto majori a Deo donandus et glorificandus munere, quanto in ornanda ejus sponsa studiosius cognoscitur laborasse.

Pater sancte, vale, tibi donum spirituale.