MARCELLINI COMITIS V. C. CHRONICON

Praefatio.

Post mirandum opus quod a mundi fabrica usque in Constantinum principem Eusebius Caesariensis, hujus saeculi originem, tempora, annos, regna, virtutesque mortalium, et variarum artium repertores, omniumque pene provinciarum monumenta commemorans, Graeco edidit stylo, noster Hieronymus cuncta transtulit in Latinum, et usque in Valentem Caesarem Romano adjecit eloquio. Igitur uterque hujus operis auctor MMMMM et DLXXIX annorum hunc mundum tunc fore miro computavit ingenio. Ego vero, simplici dumtaxat computatione Orientale tantum secutus imperium, per indictiones perque consules infra scriptos, centum et XL annos, a septima videlicet indictione et a consulatu Ausonii et Olybrii (quibus etiam consulibus Theodosius Magnus creatus est imperator) enumerans, et usque in consulatum Magni indictionis undecimae colligens, eorumdem auctorum operi subrogavi: itemque alios XVI annos, a consulatu Justini Augusti primo usque in consulatum Justiniani Augusti IV suffeci: id sunt simul anni CLVI, et meum rusticum opus supposui.

INCIPIT CHRONICON.

(A. C. 379.) Indictione VII, Ausonio et Olybrio coss.
Theodosius Hispanus Italicae divi Trajani civitatis, a Gratiano Augusto apud Sirmium XXXIX post Valentis interitum imperator creatus est, XIV kalendas Februarias, Orientalem dumtaxat rempublicam recturus, vir admodum religiosus et catholicae Ecclesiae propagator, omnibusque Orientalibus principibus praeponendus, nisi quod Marcianum, tertium post se principem, imitatorem habuerit. Alanos, Hunos, Gothos, gentes Scythicas magnis multisque praeliis vicit.

(A. C. 380.) Ind. VIII, Gratiano Aug. V et Theodosio Aug. coss.
Gregorius Nazianzenus facundissimus Christi sacerdos, et Hieronymi nostri praeceptor, ecclesia nostra apud Byzantium capta ab Arianis, plebem catholicam in beatae Anastasiae oratorio catholica quotidie allocutione continuit. Saepe namque pravorum conviciis insectatus est: sed gratia Christi praeditus, usque ad id tempus quo eadem ecclesia sui praesentia nostris est reddita, perfidis obstitit Arianis. Nam his coss. Theodosius Magnus postquam de Scythicis gentibus triumphavit, expulsis continuo ab orthodoxorum ecclesia Arianis, qui eam per XL ferme annos sub Arianis imperatoribus tenuerant, nostris catholicis orthodoxus restituit imperator mense Decembri.

(A. C. 381.) Ind. IX, Eucherio et Evagrio [Forte Syagrio] coss.
Sanctis CL Patribus urbe Augusta congregatis adversus Macedonium in Spiritum sanctum naufragantem, ab iisdem episcopis sancta synodus confirmata est: Damaso videlicet sedem beati Petri tenente, Constantinopoli vero per Timotheum Alexandrinum, perque Meletium Antiochenum et Cyrillum Hierosolymitanum episcopos, Nectario ex pagano protinus baptizato, et in praefata synodo pontifice ordinato. Athanaricus rex Gothorum cum quo Theodosius imp. foedus pepigerat, Constantinopolim mense Januario venit, eodemque mense morbo periit.

(A. C. 382.) Ind. X, Antonio et Syagrio coss.
Divi Valentiniani magni cadaver [Al. cadavere] Theodosius princeps ab Italia reportatum [Al. reportato], apud Comitatum regio in sepulcro recondidit. Eodem anno universa gens Gothorum, Athanarico rege suo defuncto, Romano sese imperio dedit menso Octobrio. Damasus Romanae Ecclesiae, exceptis Liberio et Felice, XXXV episcopus, anno pontificatus sui XVIII, in Domino requievit.

(A. C. 383.) Ind. XI, Merobaude II et Saturnino coss.
Romanae Ecclesiae Siricius XXXVI antistes factus, vixit annos XV. Archadius patri suo Theodosio Aug. consors imperii septimo ab Urbe milliario coronatus est. Gratianus imp. Maximi tyranni dolo apud Lugdunum occisus est VIII kal. Septembris.

(A. C. 384.) Ind. XII, Richomere et Clearcho coss.
Legati Persarum Constantinopolim advenerunt, pacem a Theodosio principe [Al. Theodosii principis] postulantes. Eodem tempore Honorius alter Theodosio natus est filius mense Septembri.

(A. C. 385.) Ind. XIII, Archadio et Bautone coss.
Theodosius imp. aliquantas Eoas [Al. saevas] nationes per legatos suos suo utpote imperio subdidit.

(A. C. 386.) Ind. XIV, Honorio Caesare et Evodio coss.
Invasam princeps Theodosius ab hostibus Thraciam vindicavit, victorque cum Archadio filio suo Urbem ingressus est. Galla Theodosii regis altera uxor his consulibus Constantinopolim venit.

(A. C. 387.) Ind. XV, Valentiniano III et Eutropio coss.
Archadius Caesar cum patre suo Theodosio sua quinquennalia celebravit. Theodosius Magnus Italiam contra Maximum tyrannum pugnaturus accessit.

(A. C. 388.) Ind. I, Theodosio Aug. II et Cynegio coss.
Valentinianus Gratiani frater et Theodosius imp. Maximum tyrannum et Victorem filium ejus apud Aquileiam rebellantem vicerunt. Andragathius comes morte Maximi cognita praecipitem sese e navi in undas dedit ac suffocatus est.

(A. C. 389.) Ind. II, Timasio et Promoto coss.
Theodosius imp. cum Honorio filio suo Romam mense Junio introivit, congiarium Romano populo tribuit, Urbeque egressus est kal. Septembris. Per idem tempus grando crepitans per biduum continuum pro pluvia cecidit, pecorum arborumque pernicies. Stella a septentrione gallicinio surgens, et in modum Luciferi ardens potius quam splendens apparuit, vicesimo tertio die [Al. vicesimo die] esse desiit. Templum Serapidis apud Alexandriam Theodosii Imp. edicto solutum est.

(A. C. 390.) Ind. III, Valentiniano Aug. IV et Neoterio coss.
Signum in coelo quasi columna pendens ardensque per dies XXX apparuit. Galla Theodosii uxor ab Archadio privigno suo ejecta est. Obeliscus in circo positus est: columna haud longe ab ecclesia constituta est, quae argenteam Theodosii Magni statuam ferens hactenus contemplatur.

(A. C. 391.) Ind. IV, Tatiano et Symmacho coss.
Theodosius imp. Italia decedens Constantinopolim remeavit. Valentinianus imp. apud Viennam dolo Arbogastis strangulatus interiit idib. Martiis. Eugenius Arbogastis favore confisus imperium sibimet usurpavit.

(A. C. 392.) Ind. V, Archadio II et Rufino coss.
Arbogastes Valentiniano imp. exstincto, et Eugenio Caesare facto, innumeras invictasque copias undique in Gallias contraxit, Occidentale sibi imperium utpote vindicaturus, vir barbarus, animo, consilio, manu, audacia, potentiaque nimius. Contraxit autem undique innumeras copias, vel Romanorum praesidiis, vel Barbarorum auxiliis, alibi potestate, alibi cognatione subnixus. Usque hunc XIX Theodosii imperii annum, beatus Hieronymus post ascensionem D. N. Jesu Christi, a Petro apostolo incipiens, et in semetipsum desinens, CXXXV virorum illustrium ecclesiastica volumina descripsit, apud Bethleem oppidum degens; ubi et monasterium sibi condidit, et alia multa ecclesiastica litteris quoque Hebraicis edoctus scripsit, finemque vitae suae admodum senex fecit, ibique sepultus est; catholicis quidem inexpugnabilis ecclesiae turris, haereticis autem omnibus infatigabilis hostis, tam proposito vitae suae, quam librorum a se editorum assertionibus depugnans.

(A. C. 393.) Ind. VI, Theodosio III et Abundantio coss.
Honorium pater suus Theodosius in eodem loco quo fratrem ejus Archadium, Caesarem fecit, id est septimo ab urbe regia milliario. Tunc quippe hora diei tertia tenebrae factae sunt.

(A. C. 394.) Ind. VII, Archadio III et Honorio II coss.
Theodosius Augustus assumpto Honorio Caesare, eodemque filio, contra Arbogastem qui Eugenium tyrannum imperatorem facere ausus est, iterum properavit: bello commisso Eugenius victus atque captus interfectus est; Arbogastes sua se manu perculit. Terraemotu a mense Septembrio in Novembrium continuo imminente, aliquantae Europae regiones quassatae sunt. Thermae Archadianae ex conditoris sui nomine nomen acceperunt.

(A. C. 395.) Ind. VIII, Olybrio et Probino coss.
Theodosius Magnus apud Mediolanum vita decessit. Imperavit annos XVII. Corpus ejus eodem anno Constantinopolim allatum, atque sepultum. Archadius et Honorius germani, utrumque imperium divisis tantum sedibus tenere coeperunt. Rufinus patricius Archadio principi insidias tendens, Alaricum Gothorum regem, missis ei clam pecuniis, infestum reipublicae fecit, et in Graeciam misit. Porro detecto dolo suo Rufinus ab Italicis militibus, olim [Al. deest olim] cum Gaina comite Archadio missis, ante portas urbis merito trucidatus est. Caput ejus manusque dextra per totam Constantinopolim demonstrata.

(A. C. 396.) Ind. IX, Arcadio IV et Honorio III coss.
Rufini uxor et filia exsulant. Eutropius sacri palatii cubicularius omnes opes abripuit, avaritiamque transgressus est. Terraemotus per dies plurimos fuit, coelumque ardere visum est.

(A. C. 397.) Ind. X, Caesario et Attico coss.
His consulibus Flaccilla Archadio nata est filia.

(A. C. 398.) Ind. XI, Honorio IV et Eutychiano coss.
Romanae Ecclesiae Anastasius XXXVII episcopus ordinatus vixit annos quatuor. Ambrosius Mediolanensis, virtutum episcopus, arx fidei, orator catholicus, ad Christum Dominum commigravit. Joannes Antiochiae natus, ibique a Meletio ejusdem civitatis episcopo, eodemque confessore, lector ecclesiae ordinatus, per singulos officii gradus ascendit. Ubi per quinquennium continuum diaconus multos divinosque edidit libros; presbyter quoque factus per XII annos plures confecit. Tanta dehinc opinione ubique merito propagatus, Constantinopoli in locum Nectarii pontifex suffectus est: ubi plurima dulciaque divinarum Scripturarum volumina suo operi catholico [Al. catholicis] addidit, hosque episcopos habuit inimicos, Theophilum Alexandrinum, Epiphanium Cyprium, Acacium Beroensem, Antiochum Ptolomensem, Severianum Gabalensem et Severum Chalcedonensem. Gildo comes, idemque paganus, qui mortuo Theodosio principe Africae praeerat, dum Archadio et Honorio adhuc pueris regnantibus invidet, Africamque nititur obtinere, frater ejus Mascezel, cognita ejus vesania, relictisque duobus apud Africam filiis, in Italiam remeat: Gildo utrumque fratris filium dolo trucidat. Mascezel, fratris scelere cognito, cum quinque millibus suorum contra Gildonem cum LXX millibus armatorum sibimet obviantem infestus accedit, Gildonemque parricidam jejuniis et orationibus suis [Al. deest suis], immo beati Ambrosii in somnis admonitu auxiliantibus, fugavit. Gildo fugiens propria se manu strangulavit; sicque Mascezel sine bello victoriam meruit, ac sine caede vindictam.

(A. C. 399.) Ind. XII, Theodoro et Eutropio eunucho coss.
Hic Eutropius omnium spadonum primus atque ultimus consul fuit, de quo Claudianus poeta: Omnia cesserunt Eunucho consule monstra. Pulcheria Arcadio altera filia nata est. Gaina comes apud Constantinopolim ad praeparandum civile bellum barbaros suos occulte admonet; ipse valetudinem simulans urbe digreditur: coepto adversus Byzantios praelio plurimi hostium cadunt, caeteri fugientes ecclesiae nostrae succedunt, ibique retecto [Al. detecto] ecclesiae culmine jactisque desuper lapidibus obruuntur.

(A. C. 400.) Ind. XIII, Stilicone et Aureliano coss.
Bellum navale contra Gainam tyrannum inter Chersonesum et Hellespontum gestum est: multa millia Gothorum caesa, vel demersa sunt. Gaina comes de hoc bello fugiens evasit: ipso tamen anno occisus est mense Februario [Forte Decembrio].

(A. C. 401.) Ind. XIV, Vincentio et Fravita [Chiffl. Fravito] coss.
Caput Gainae hastili praefixum Constantinopolim allatum est. Maris Pontici superficies ita gelu frenata est, ut per triginta dies soluta tandem glacies instar montium per Propontidem superne portata decurreret. Theodosius junior patre Archadio natus est III [Al. IV] idus Apriles.

(A. C. 402.) Ind. XV, Archadio V et Honorio V coss.
Romanae Ecclesiae Innocentius XXXVIII creatus antistes, vixit annos XV. Theodosius junior in loco quo pater patruusque suus, Caesar creatus est. Constantinopoli ingens terraemotus fuit.

(A. C. 403.) Ind. I, Theodosio juniore et Rumorido coss.
Marina patre Archadio nata III idus Febr. Eudoxiae Archadii uxoris super porphyreticam columnam argentea statua juxta ecclesiam posita hactenus sistit. Joannem Constantinopolitanae civitatis episcopum, cui supra dicti sex antistites incassum aemuli fuere, aliosque triginta sibimet episcopos conscivere, nolente Archadio principe, in Cucusum Armeniae oppidum exsulem miserunt, eumque post annum unum in villam quae Comana in regione Pontica dicitur, de exsilio in exsilium relegarunt. Hunc ibidem mortuum religiosa orthodoxorum plebs in atrio Basilisci episcopi sancti, idemque martyris, ab eodem martyre in somnis admonita, in novum moxque repertum sepulcrum recondidit.

(A. C. 404.) Ind. II, Honorio VI et Aristaeneto coss.
Ecclesiam Constantinopolitanam flamma ignis quae de beati Joannis throno quondam episcopi nata fuit, subito conflagravit, vicinamque ecclesiae urbis faciem serpens nihilominus exussit. Eudoxia uxor Archadii diem obiit.

(A. C. 405.) Ind. III, Stilicone II et Anthemio coss.
Isauri per montem Tauri discursantes ingens dispendium reipublicae importarunt, quibus Narbazaicus legatus majus continuo rependit incommodum.

(A. C. 406.) Ind. IV, Archadio VI et Probo coss.
Theodosius junior quinquennalia dedit. Radagaisus paganus et Scytha cum ducentis millibus suorum totam Italiam inundavit. Huldin et Sarus [Chiffl. Saurus] Hunnorum Gothorumque reges Radagaisum continuo devicerunt, ipsius capite amputato, captivos ejus singulis aureis distrahentes.

(A. C. 407.) Ind. V, Honorio VII et Theodosio juniore II coss.
Cisterna maxima juxta porphyreticam Constantini imperatoris columnam in foro ejus sub plateae transitum constructa est.

(A. C. 408.) Ind. VI, Basso et Philippo coss.
Stilicho comes, cujus duae filiae Maria et Thermantia singulae uxores Honorii principis fuere, utraque tamen virgo defuncta, spreto Honorio, regnumque ejus inhians, Alanorum, Suevorum, Wandalorumque gentes donis pecuniisque illectas contra regnum Honorii excitavit, Eucherium filium suum paganum et adversum Christianos insidias molientem cupiens Caesarem ordinare. Qui cum eodem Eucherio dolo suo detecto occisus est. Romae in foro pacis per dies septem terra mugitum dedit. Archadius imp. vitae finem fecit: regnavit post obitum patris sui Theodosii annos XIII.

(A. C. 409.) Ind. VII, Honorio VIII et Theodosio juniore III coss.
Apud Constantinopolim magna exarsit populi seditio, panis scilicet penuria sibimet ingruente.

(A. C. 418.) Ind. I, Honorio XII et Theodosio VIII coss. Plinta comes, idemque rebellium apud Palaestinam provinciam auctor deletus est. Solis defectio facta est. Stella ab Oriente per septem menses surgens ardensque apparuit.

(A. C. 410.) Ind. VIII, Varane solo cos.
Alaricus trepidam urbem Romam invasit, partemque ejus cremavit incendio, sextoque die quam ingressus fuerat, depraedata urbe egressus est, Placidia Honorii principis sorore abducta, quam postea Ataulfo propinquo suo tradidit uxorem.

(A. C. 411.) Ind. IX, Honorio IX et Theodosio IV coss. [Al. Theodos. IV solo] .
Theodosius junior decennalia, Honorius Romae vicennalia dedit. Constantinus apud Gallias invasit imperium, filiumque suum ex monacho Caesarem fecit: ipse apud Arelatum civitatem occiditur: Constans filius apud Viennam capite plectitur.

(A. C. 412.) Ind. X, Theodosio imp. V solo cos. [Al. Honorio IX et Theodosio V] .
Jovinus ac Sebastianus in Galliis tyrannidem molientes occisi sunt. Attalus in mari captus, atque Honorio exhibitus, truncata manu vitae relictus est.

(A. C. 413.) Ind. XI, Lucio solo coss.
Heraclianus [Chiffl. Heraclius] Africae comes cum septingentis navibus et tribus militum millibus ad urbem tendens, mox ad urbem Romam egressus est: occursu Marini comitis territus et in fugam versus, arrepta nave solus Carthaginem rediit, ibique illico interfectus est.

(A. C. 414.) Ind. XII, Constantino et Constante coss.
Pulcheria Theodosii soror Augusta appellata est. Valia rex Gothorum, facta cum Honorio principe pace, Placidiam sororem ejus eidem viduam reddidit.

(A. C. 415.) Ind. XIII, Honorio X et Theodosio VI coss.
Ecclesia Constantinopolitana dudum igni cremata, iis coss. restaurata dedicataque est, Attico episcopo eamdem regente ecclesiam. Lucianus presbyter vir sanctus, cui revelavit, Deus his consulibus, locum sepulcri et reliquiarum corporis sancti Stephani primi martyris, scripsit ipsam revelationem in Graeco sermone ad omnium Ecclesiarum personas.

(A. C. 416.) Ind. XIV, Theodosio VII et Palladio coss.
Orosius presbyter Hispanici generis septem libros Historiarum descripsit. Missus ab Augustino episcopo idem Orosius pro discenda animae ratione ad Hieronymum presbyterum, reliquias beati Stephani tunc nuper inventas rediens primus intulit Occidenti. Atticus Constantinopolitanus episcopus scripsit ad reginas, Archadii imp. filias, de Fide et Virginitate librum valde egregium, in quo praeveniens Nestorianum dogma impugnat.

(A. C. 417.) Ind. XV, Honorio XI et Constantio II coss.
Tenebrae in die factae sunt. Cybera Asiae civitas, aliquantaque praedia terraemotu demersa. Romanae Ecclesiae Zosimus XXXIX episcopus ordinatus vixit annis III.

(A. C. 418.) Ind. I, Honorio XII et Theodosio VIII coss.
Plinta comes, idemque rebellium apud Palaestinam provinciam auctor deletus est. Solis defectio facta est. Stella ab Oriente per septem menses surgens ardensque apparuit.

(A. C. 419.) Ind. II, Monaxio et Plinta coss.
Valentinianus junior apud Ravennam patre Constantio et Placidia matre, V nonas Julias natus est. Multae Palaestinae civitates villaeque terraemotu collapsae. Dominus noster Jesus Christus semper ubique praesens [Al. totus], et super montem Oliveti Hierosolymae vicinum sese de nube manifestavit. Multae tunc utriusque sexus vicinarum gentium nationes, tam visu quam auditu perterritae atque credulae, sacro Christi fonte ablutae sunt, omniumque baptizatorum in tunicis crux Christi salvatoris, divinitatis nutu, extemplo impressa refulsit.

(A. C. 420.) Ind. III, Theodosio IX et Constantio III coss.
Romanae Ecclesiae Bonifacius XL episcopus ordinatus, vixit annis tribus. In Oriente tumultum milites excitarunt, ductoremque suum Maximinum nomine exstinxerunt. In Perside in Christianos persecutio desaevit.

(A. C. 421.) Ind. IV, Eustathio et Agricola coss.
Theodosius imp. Eudoxiam Achivam duxit uxorem. Archadio patri suo in foro ejus; super immanem columnam, ingentem statuam idem Theodosius dedicavit. Cisterna Aetii constructa est. Romani cum Persis conflixere.

(A. C. 422.) Ind. V, Honorio XIII et Theodosio X coss.
Theodosius imp. Eudoxiam filiam genuit. In tricennalia Honorii, Maximus tyrannus et Jovinus ferro victi, adducti de Hispaniis atque interfecti sunt. Hunni Thraciam vastaverunt. Persae cum Romanis pacem pepigere.

(A. C. 423.) Ind. VI, Asclepiodoto et Mariniano coss.
Coelestinus Romanae Ecclesiae XLI antistes creatus est: vixit annos IX. Evagrius scripsit Altercationem Judaei Simonis et Theophili Christiani, quae pene omnibus nota est. Terraemotus multis in locis fuit, et frugum inedia subsecuta. Philippus et Sallustius philosophi morbo perierunt. Stella saepe ardente crinita Honorius imp. fatale munus implevit.

(A. C. 424.) Ind. VII, Victore et Castino coss.
Placidia mater Valentiniani Augusta nuncupata est. Valentinianus Caesar creatus Theodosii imp. Eudoxiam filiam sibimet desponsavit. Joannes regnum Occidentale Honorio defuncto invasit.

(A. C. 425.) Ind. VIII, Theodosio XI et Valentiniane Caesare coss.
Supra fatus Joannes dolo potius Ardaburis et Asparis quam virtute occiditur. Valentinianus junior apud Ravennam factus est imperator.

(A. C. 426.) Ind. IX, Theodosio XII et Valentiniano II coss.
Sisinnius vir sanctae simplicitatis et simplicis sanctitatis, Constantinopolitanus episcopus factus est.

(A. C. 427.) Ind. X, Hierio et Ardabure coss.
Pannoniae, quae per quinquaginta [Chiffl. sexaginta] annos ab Hunnis retinebantur, a Romanis receptae sunt. Thermae Theodosianae dedicatae.

(A. C. 428.) Ind. XI, Felice et Tauro coss.
Nestorius Antiochia natus, vir satis quidem eloquentiae, sapientiae vero parum habens, Constantinopolitanis admodum adnitentibus, ex presbytero episcopus ordinatus est. Beatissimi Joannis episcopi, dudum malorum episcoporum invidia exsulati, apud comitatum coepit memoria celebrari mense Septembrio die XXVI [Chiffl. XXV].

(A. C. 429.) Ind. XII, Florentino et Dionysio coss.
Orthodoxi nostri Macedonianorum ecclesiam extra muros urbis positam abstulerunt, quoniam iidem Macedoniani Antoninum Germis catholicum episcopum interfecerunt. Beatissimus Augustinus Hipponensis Ecclesiae elegantissimus Christi sacerdos, doctorque praecipuus, morte placida quievit.

(A. C. 430.) Ind. XIII, Theodosio XIII et Valentiniano III coss.
Theodosius imp. tricennalia gessit. Felix apud Ravennam occiditur. Coelestinus Romanae arcis pontifex, Nestorio pravitatis episcopo per epistolam suam, datis eidem X dierum induciis, vel poenitenti veniam, vel dissentienti damnationem denuntiat. Idem Nestorius Ecclesiae Constantinopolitanae perfidus antistes, a quo et Nestoriana perfidia pullulavit, apud Ephesum ducentorum sanctorum Patrum sententia in synodo condemnatus est, Coelestino Cyrillum Alexandrinae civitatis episcopum pro tempore vicarium denuntiante: in locum Nestorii Maximianus episcopus est subrogatus.

(A. C. 431.) Ind. XIV, Antiocho et Basso coss.
Flacilla Theodosii Augusti filia extremum spiritum fudit. Barbari urbe augusta enutriti ad ecclesiam nostram hostili ritu confluunt; ignem in ecclesiam ad comburendum altare dum infesti jaciunt, invicem sese, resistente Deo, trucidant. Hoc tempore dum ad horrea publica Theodosius processum celebrat, tritici in plebe ingruente penuria, imperator ab esuriente populo lapidibus impetitur.

(A. C. 432.) Ind. XV, Valerio et Aetio coss.
Romanae Ecclesiae Xystus XLII episcopus ordinatus, vixit annis VIII. Placidiae matris Valentiniani imp. instinctu, ingens bellum inter Bonifacium et Aetium patricios gestum est. Aetius longiore Bonifacii telo pridie sibimet praeparato, Bonifacium congredientem vulneravit illaesus; tertioque mense Bonifacius vulnere quo sauciatus fuerat emoritur, Pelagiam uxorem suam valde locupletem, nulli alteri nisi Aetio ut nuberet exhortans.

(A. C. 433.) Ind. I, Theodosio XIV et Maximo coss.
Maxima urbis regiae pars septentrionalis per tres dies continuos incensa, collapsaque est mense Augusto.

(A. C. 434.) Ind. II, Ariobindo et Aspare coss.
Honoria Valentiniani imp. soror ab Eugenio procuratore suo stuprata concepit, palatioque expulsa, Theodosio principi de Italia transmissa, Attilanem contra occidentalem rempublicam concitabat [Aliqui codd. transmissa, male enim contra occ. remp. cogitabat].

(A. C. 435.) Ind. III, Theodosio XV et Valentiniano IV coss.
Forum Theodosii imp. in loco qui Helianae dicitur aedificatum est. Sebastianus Bonifacii quondam patricii gener urbe Augusta fugit, atque in Africa interemptus est.

(A. C. 436.) Ind. IV, Isidoro et Senatore coss.
Theodosius imp. Cyzicum civitatem navibus petit, multaque eidem civitati munificentia praestita, urbem Augustam renavigavit.

(A. C. 437.) Ind. V, Aetio II et Sigisvuldo coss.
Valentinianus imp. Roma digressus, ad copulandam sibi in matrimonium Eudoxiam Theodosii principis filiam quam dudum desponsaverat, Constantinopolim advenit, eaque sibi nupta, apud Thessalonicam Italiam repetens hiemavit.

(A. C. 438.) Ind. VI, Theodosio XVI et Fausto coss.
Cotradis [Chiffl. Contradis] praedo cum piratis suisque comitibus captus interfectusque est. Reliquiae beatissimi Joannis, Augustae urbis quondam episcopi, eidem redditae civitati ibique sepultae, mense Januario die XXVIII. Valentinianus imp. cum Eudoxia uxore Ravennam ingressus est.

(A. C. 439.) Ind. VII, Theodosio XVII et Festo coss.
Theodosius imp. octava quinquennalia edidit. Eudoxia uxor Theodosii principis ab Hierosolymis urbem regiam remeavit, beatissimi Stephani primi martyris reliquias quae in basilica sancti Laurentii positae venerantur, secum deferens. Hoc tempore Gensericus rex Wandalorum Africae civitates, Carthaginemque metropolim cum suis satellitibus occupavit X kalend. Novembris.

(A. C. 440.) Ind. VIII, Valentiniano V et Anatolio coss.
Paulinus magister officiorum in Caesarea Cappa dociae, jubente Theodosio principe, interemptus est Romanae Ecclesiae Leo XLIII papa creatus, vixit annos XXI.

(A. C. 441.) Ind. IX, Cyro solo cos.
Persae, Sarraceni, Zanni [Al. Tzanni], Isauri, Hunni, finibus suis egressi, Romanorum sola vastarunt. Missi sunt contra hos Anatolius et Aspar magistri militiae, pacemque cum eis unius anni fecerunt. Joannes natione Wandalus, magisterque militiae, Arnegiscli [Al. Arnitiscli. Corb. Argenisli] fraude in Thracia interemptus est. Hunnorum reges numerosis suorum cum millibus in Illyricum irruerunt: Naisum, Singidinum, aliasque civitates, oppidaque Illyrici plurima exciderunt.

(A. C. 442.) Ind. X, Eudoxio et Dioscoro coss.
Stella quae crinita dicitur, per plurimum tempus ardens apparuit. Bleda et Attila, fratres, multarumque gentium reges, Illyricum Thraciamque depopulati sunt.

(A. C. 443.) Ind. XI Maximo II et Paterio [Seu Paterno] coss.
His consulibus tanta nix cecidit, ut per sex menses vix liquescere potuerit: multa hominum et animalium millia frigoris rigore confecta perierunt. Theodosius imp. ex Asiana expeditione in urbem redit. Thermarum quae Achilleae dicuntur, encaeniae factae.

(A. C. 444.) Ind. XII, Theodosio XVIII et Alberto coss.
Theodosius princeps nona quinquennalia dedit. Archadia soror Theodosii vivendi finem fecit. Aliquanta Bithyniae oppida atque praedia continuarum vi longa pluviarum, et fluviorum inundatione crescentium, sublapsa dissolutaque perierunt. Severum presbyterum et Joannem diaconum Eudoxiae reginae apud Aeliam urbem ministrantes, missus ab imp. Theodosio Saturninus comes domesticorum occidit. Eudoxia nescio quo excita dolore Saturninum protinus obtruncavit: statimque mariti imp. nutu, regiis spoliata ministris apud Aeliam civitatem moritura remansit.

(A. C. 445.) Ind. XIII, Valentiniano VI et Nomo [Vel Nonio] coss.
Bleda rex Hunnorum Attilae fratris sui insidiis interimitur. Apud Byzantium populari orta in circo seditione multi sese invicem occiderunt, multaque intrinsecus [Chiffl. extrinsecus] hominum pecudumque morbo corpora perierunt.

(A. C. 446.) Ind. XIV, Aetio III et Symmacho [Al. Valentiniano VII et Aetio III] coss.
His consulibus magna fames Constantinopolim invasit, pestisque illico subsecuta. Templum regiae civitatis igne crematum.

(A. C. 447.) Ind. XV, Ardabure et Callepio [Al. Calipio] coss.
Ingenti terraemotu per loca varia imminente plurimi urbis augustae muri recenti adhuc reaedificatione constructi, cum LVII turribus corruerunt. Saxa quoque ingentia in foro Tauri dudum super sese in aedificio posita, statuaeque plurimae sine ullius videlicet laesione collapsae sunt, plurimis nihilominus civitatibus collapsis: fames et aerum pestifer odor multa millia hominum jumentorumque delevit. Ingens bellum et priore majus per Attilam regem nostris inflictum, pene totam Europam, excisis invasisque civitatibus atque castellis, conrasit. Eodem anno, urbis augustae muri olim terraemotu collapsi, intra tres menses, Constantino praefecto praetorio operam dante, reaedificati sunt. Attila rex usque ad Thermopolim infestus advenit. Arnegisclus [Chiffl. Argenislus] magister militiae in ripense Dacia, juxta Utum amnem, ab Attila rege, viriliter pugnans, plurimis hostium interemptis, occisus est.

(A. C. 448.) Ind. I, Zenone et Postumiano coss.
Provincia India Theodosio principi pro munere tigrim domitam misit. Utramque porticum Troadensem, turresque portarum utrasque ignis subitus exussit: quarum ruina continuo repurgata, Antiochus praefectus praetorio in pristinam erexit speciem, legatis Attilae a Theodosio despectas [Al. depactas] olim pecunias flagitantibus.

(A. C. 449.) Ind. II, Protogene et Asturio coss.
Marina Theodosii regis soror fati munus implevit. Flavianus episcopus in secunda apud Ephesum synodo, vi Dioscori Alexandrini episcopi et Saturnini spadonis in Epipam [Chiffl. etiam] exsulatus est. Areobinda et Taurus patricii communi vita defuncti sunt.

(A. C. 450.) Ind. III, Valentiniano VII et Abieno coss.
Theodosius imp. vivendi finem fecit: regnavit post mortem Archadii patris sui annos XLII. Loco [Al. Locum] ejus Marcianus imperium [Al. imperator] adeptus est. Crysaphius eunuchus, Pulcheriae Theodosii sororis nutu, sua cum avaritia interemptus est.

(A. C. 451.) Ind. IV, Marciano Aug. et Adelfio coss.
Leone pontifice sedem beati Petri regente, DCXXX Patrum sancta et universalis synodus contra Eutychetem nefandissimorum praesulem monachorum, apud Chalcedonam in basilica sanctae Euphemiae firmata est: solus Dioscorus Alexandrinae Ecclesiae episcopus dissensit, statimque ab iisdem catholicis Patribus sacerdotio abdicatus est.

(A. C. 452.) Ind. V, Sporacio et Herculano coss.
Marcianus Aug. suis statuit decretis ut hi qui consules fieri cupiebant, nihil aeris in populum spargerent, sed statutam pecuniam ad reparandum Urbis aquae ductum dependerent. Hoc tempore tres magni lapides e coelo in Thracia ceciderunt. Aquileia civitas ab Attila Hunnorum rege excisa est.

(A. C. 453.) Ind. VI, Vincomalo et Opilione coss.
Joannes praecursor Domini et baptista, caput suum quod olim Herodias impia nefandaque postulatione ab humeris amputatum et in disco positum accepit, proculque a truncato ejus corpore sepelivit, duobus Orientalibus monachis ob adorandam apud Hierosolymam Christi Domini resurrectionem introeuntibus revelavit, ut ad Herodis quondam regis habitaculum accedentes admoniti requirerent, fideliterque humo extollerent. Hoc ergo caput fide [Chiffl. fidei] repertum, suaque hispida in mantica conditum, dum ad propria remeantes habitacula pervehunt, quidam Emisenae figulus civitatis, diutinam imminentemque sibi fugiens paupertatem, sese his exhibuit comitem: quique dum nescius peram sibi creditam cum sacro capite portat, ab eo cujus caput vehebat, noctu admonitus, utrumque comitem fugiens dereliquit, statimque Emisenam urbem cum sancto levique onere introgressus est. Ibique dum advixit, praecursoris Christi veneratus est caput, moriensque sorori suae rerum nesciae signatum in vasculo tradidit recolendum [Fort. colendum]. Illa vero successori suo repositum, signatumque ut erat dereliquit. Porro Eustochius, quidam occultus Arianae perfidiae presbyter, talem tantumque thesaurum indignus obtinuit, gratiamque quam Christus Dominus per Joannem baptistam infirmo populo tribuebat, is eam, ac si suam dumtaxat, in vulgo disseminabat. Hinc pravitate sua detecta, Emisena civitate expulsus est. Hoc deinde antrum in quo beatissimi Joannis caput in urnam missum, sub terraque reconditum erat, quidam monachi pro habitaculo habere coeperunt. Marcellus demum presbyter, totiusque monasterii praesul, dum in eodem specu vita irreprehensibili habitat, idem B. Joannes Christique praecursor sese eidem suumque ostendit caput, ibidemque sepultum multis praefulgens virtutibus patefecit. Hoc igitur venerabile caput sub Uranio memoratae episcopo civitatis, per praefatum Marcellum presbyterum constat inventum Vincomalo et Opilione coss. mense Februario, die XXIV, media jejuniorum paschalium septimana, imperatoribus vero Valentiniano et Marciano regnantibus. Pulcheria Augusta, Marciani principis uxor, beati Laurentii atrium inimitabili opere consummavit, beatumque vivendi finem fecit.

(A. C. 454.) Ind. VII, Aetio et Studio coss.
Attila rex Hunnorum Europae orbator provinciae noctu mulieris manu cultroque confoditur. Quidam vero sanguinis rejectione necatum perhibent. Aetius patricius, magna Occidentalis reipublicae salus, et regis Attilae terror, a Valentiniano imp. cum Boetio amico in palatio trucidatur: atque cum ipso Hesperium cecidit regnum, nec hactenus valuit relevari.

(A. C. 455.) Ind. VIII, Valentiniano VIII et Anthemio coss.
Valentinianus princeps, dolo Maximi patricii, cujus etiam fraude Aetius perierat, in campo Martio per Optilam [Chiffl. Ostilam] et Traustilam Aetii satellites, jam percusso Heraclio spadone, truncatus est. Idem Maximus invasit imperium, tertioque tyrannidis suae mense membratim Romae a Romanis tractus discerptusque est [Al. discerptus est]. Gensericus rex Wandalorum, ab Eudoxia Valentiniani uxore epistolis invitatus, ex Africa Romam ingressus est, eaque urbe rebus omnibus spoliata, eamdem Eudoxiam cum duabus filiabus secum rediens abduxit.

(A. C. 456. Ind. IX, Varane et Joanne coss.
His consulibus innumera locustarum agmina fructum Phrygiae vastaverunt. Eucherius Lugdunensis Ecclesiae pontifex multa scripsit, tam ecclesiasticis quam monasticis studiis necessaria.

(A. C. 457.) Ind. X, Constantino et Rufo coss.
Marcianus imp. bonis principibus comparandus vitae spiritum amisit; imperavit annos VI, menses VI. Leo eidem defuncto successit, cujus voluntate Majorianus apud Ravennam Caesar est ordinatus.

(A. C. 458.) Ind. XI, Leone Aug. et Majoriano [Al. add. Aug.] coss.
Leo imp. pro tomo Chalcedonense per universum orbem singulis orthodoxorum episcopis, singulas consonantesque misit epistolas, quo sibi quid de eodem tomo sentirent cuncti suis rescriptionibus indicarent. Horum omnium episcoporum ita conspirantes suscepit epistolas, ut eas putares uno tempore unius viri eloquio fuisse dictatas.

(A. C. 459.) Ind. XII, Patricio et Ricimere coss.
Isaac Antiochenae Ecclesiae presbyter scripsit Syro sermone multa, praecipueque adversus Nestorianos et Eutychianos. Ruinam enim Antiochiae elego carmine planxit, quemadmodum Ephrem diaconus Nicomediae lapsum.

(A. C. 460.) Ind. XIII, Apollonio et Magno coss.
Cyzicus civitas terraemotu concussa, murorumque suorum ambitu interrupto, sese suosque diu deplanxit.

(A. C. 461.) Ind. XIV, Dagalaifo et Severino coss.
Romanae Ecclesiae Hilarus XLIV pontifex factus, vixit annos VI. Majorianus Caesar apud Dertonam, juxta fluvium qui Hyra dicitur, interemptus est. Locum ejus Severus invasit.

(A. C. 462.) Ind. XV, Leone Aug. II solo [Cassiod. et Severo Aug.] cos.
Jacobus natione Achivus, religione paganus, medicinae artis peritia, tam ingenio quam litteratura perclaruit. Hic ob medendum Leonem Aug. febre defatigatum, sacrum palatii cubiculum vocatus intravit, statimque in sella juxta torum imperialem posita, sine ullo Augusti nutu consedit, sicque medicas adhibuit manus. Porro meridie ad eumdem sacrum pulvinar reversus, sublatum sui propter solium in quo matutinus resederat protinus intellexit, spondamque tori regiam intrepidus supersedit, veterumque studii sui repertorum praeceptionibus monitum id sese gessisse, non temere praesumpsisse, aegrotantem docuit principem.

(A. C. 463.) Ind. I, Viviano et Felice coss.
Prosper homo Aquitanicae regionis, sermone scholasticus et assertionibus nervosus, multa composuisse dicitur. Epistolae quoque papae Leonis adversus Eutychem de vera Christi Incarnatione datae, ab isto dictatae creduntur.

(A. C. 464.) Ind. II, Rusticio et Olybrio coss.
Beorgor rex Alanorum a Ricimere rege occiditur.

(A. C. 465.) Ind. III, Basilisco et Herminerico coss. Constantinopolis magno invasa incendio, facieque foedata deplanxit. Severus, qui Occidentis arripuit principatum, Romae interiit.

(A. C. 466.) Ind. IV, Leone Aug. III solo cos.
Theodoritus episcopus Cyri civitatis scripsit de Incarnatione Domini adversus Eutychem presbyterum et Dioscorum Alexandrinae Ecclesiae episcopum, qui humanam in Christo carnem fuisse denegant.

(A. C. 467.) Ind. V, Puseo et Joanne coss.
Leo imp. Anthemium patricium Romam misit, imperatoremque constituit. Romanae Ecclesiae Simplicius XLV pontifex creatus, vixit annos XV. Ravennam civitatem terraemotus deterruit.

(A. C. 468.) Ind. VI, Anthemio Aug. II solo cos.
Marcellinus Occidentis patricius, idemque paganus, dum Romanis contra Wandalos apud Carthaginem pugnantibus opem auxiliumque fert, ab iisdem dolo confoditur pro quibus palam venerat pugnaturus.

(A. C. 469.) Ind. VII, Zenone et Marciano coss.
His coss. caput Denzicis Hunnorum regis Attilae filii Constantinopolim allatum est.

(A. C. 470.) Ind. VIII, Jordane et Severo coss.
Gennadius Constantinopolitanae Ecclesiae pontifex Danielem prophetam ex integro ad verbum commentatus est, et homilias multas composuit, et Pauli Epistolas omnes exposuit.

(A. C. 471.) Ind. IX, Leone Aug. IV et Probiano coss.
Aspar primus patriciorum cum Ardabure et Patriciolo filiis, illo quidem olim patricio, hoc autem Caesare generoque Leonis principis appellato, Arianus cum Ariana prole, spadonum ensibus in palatio vulneratus interiit.

(A. C. 472.) Ind. X, Marciano et Festo coss.
Vesuvius mons Campaniae torridus intestinis ignibus aestuans exusta evomuit viscera, nocturnisque in die tenebris incumbentibus, omnem Europae faciem minuto contexit pulvere. Hujus metuendi memoriam cineris Byzantii annue celebrant VIII idus Novemb. Anthemius imp. Romae a Ricimere genero suo occiditur. Loco ejus Olybrius substitutus, septimo mense imperii sui vita defunctus est. In Asia aliquantae civitates vel oppida terraemotu collapsa sunt.

(A. C. 473.) Ind. XI, Leone Aug. V solo cos.
Glycerius apud Ravennam plus praesumptione quam electione Caesar factus est. Constantinopoli seditione in circo orta, multi Isaurorum a populo interempti sunt.

(A. C. 474.) Ind. XII, Leone juniore solo cos.
Leo senior imp., Leone juniore a se jam Caesare constituto, morbo periit, tam sui imperii annis quam hujus Leonis regni mensibus computatis, anno XVII, mense VI. Zenonem Leo junior, idemque filius imperator principem regni constituit. Glycerius Caesar Romae imperium tenens, a Nepote, Marcellini quondam patricii sororis filio, imperio expulsus, in portu urbis Romae ex Caesare episcopus ordinatus est, et obiit.

(A. C. 475.) Ind. XIII, Zenone Aug. II solo cos.
Zeno imp. Verinae socrus suae et Basilisci fratris ejus insidiis circumventus, cum Ariadne uxore sua profugus in Isauriam tendit. Regnum Zenoni Basiliscus tyrannus invasit. Nepos, qui Glycerium regno pepulerat, Romae elevatus est imperator. Nepote Orestes protinus effugato, Augustulum filium suum in imperium collocavit.

(A. C. 476.) Ind. XIV, Basilisco et Armato coss.
Basiliscus tyrannus Marco filio suo Caesare facto, dum contra fidem catholicam Nestoriana [Potius Eutychiana] perfidia intumescens conatur assurgere, ante inflatus crepuit quam poenitens stare potuerit. Basiliscus cum filio et Zenonida uxore sua, jam Zenone pristinum ad imperium remeante, in exsilium missus est, atque in oppidulum quod Leminis in provincia Cappadociae dicitur, trusus famo extabuit. Odoacer rex Gothorum Romam obtinuit; Orestem Odoacer illico trucidavit; Augustulum filium Orestis Odoacer in Lucullano Campaniae castello exsilii poena damnavit. Hesperium Romanae gentis imperium, quod septingentesimo nono [Chiffl. septing. octavo] Urbis conditae anno primus Augustorum Octavianus Augustus tenere coepit, cum hoc Augustulo periit, anno decessorum regni imperatorum DXXII, Gothorum dehinc regibus Romam tenentibus.

(A. C. 477.) Ind. XV, sine consulibus.
Bracilam comitem Odoacer rex apud Ravennam occidit.

(A. C. 478.) Ind. I, Illo solo cos.
Theodulus presbyter in Coelesyria multa conscripsit, clarusque habetur.

(A. C. 479.) Ind. II, Zenone Aug. III cos.
Sabinianus magnus Illyricianae utriusque militiae ductor creatus, curiam fragilem, conlapsumque justum reipublicae censum, vel praepaventem fovit, vel dependentem tutatus est. Disciplinae praeterea militaris ita optimus institutor coercitorque fuit, ut priscis Romanorum ductoribus comparetur. Theodoricum idem Sabinianus regem apud Graeciam debacchantem ingenio magis quam virtute deterruit.

(A. C. 480.) Ind. III, Basilio [Scil. juniore] solo cos.
Urbs regia per XL continuos dies assiduo terraemotu quassata magnopere sese afflicta deplanxit. Ambae Troadenses porticus corruerunt: aliquantae ecclesiae vel scissae sunt vel collapsae. Statua Theodosii Magni in foro Tauri super cochlidem olumnam posita corruit, duobus fornicibus ejusdem collapsis. Hunc formidolosum diem Byzantii celebrant VIII kalend. Octobris. His coss., Nepos, quem dudum Orestes imperio abdicaverat, Viatoris et Ovidae [Chiffl. Ovilae] comitum suorum insidiis, haud longe a Salonis, sua in villa occisus est.

(A. C. 481.) Ind. IV, Placido solo cos.
Theodoricus Triarii filius rex Gothorum, ascitis suis usque ad Anaplum, quarto Urbis milliario armatus advenit: nulli tamen Romanorum noxius continuo reversus est. Porro in Illyricum properans, dum inter suorum moventia plaustra progreditur, jacentis super carpentum teli acumine, et pavescentis equi sui impulsione, fixus transverberatusque interiit. Sabinianum Magnum mors quae huic peccanti mundo merito imminet, ante eum ademit quam integrum defatigatae reipublicae subsidium foret.

(A. C. 482.) Ind. V, Trocondo et Severino [Scil. juniore] coss.
Romanae Ecclesiae Felix XLVI episcopus ordinatus, vixit annis XII. Theodoricus cognomento Valamer utramque Macedoniam Thessaliamque depopulatus est, Larissam quoque metropolim depraedatus.

(A. C. 483.) Ind. VI, Fausto solo cos.
Idem Theodoricus rex Gothorum Zenonis Aug. munificentiis pene pacatus, magisterque praesentis militiae factus, consul quoque designatus; creditam sibi ripensis Daciae partem Moesiaeque inferioris, cum suis satellitibus pro tempore tenuit.

(A. C. 484.) Ind. VII, Theodorico et Venantio coss.
Illus natione Isaurus, dignitate magister officiorum, amputata apud comitatum auricula, Orientem Zenoni infestus invasit. Porro cum Leontio tyrannidem arripuit. Totam namque per Africam crudelis Hunerici Wandalorum regis in nostros catholicos persecutio importata est. Nam exsulatis diffugatisque plus quam CCCXXXIIII [Chiffl. CCCXXXIII] orthodoxorum episcopis, ecclesiisque eorum clausis, plebs fidelium variis subacta suppliciis, beatum consummavit agonem. Nempe tunc idem rex Hunericus, unius catholici adolescentis vitam a nativitate sua sine ullo sermone ducentis, linguam praecepit excidi, idemque mutus quod sine humano auditu Christo credens fide didicerat, mox praecisa sibi lingua locutus est, gloriamque Deo in primo vocis suae exordio dedit. Denique ex hoc fidelium contubernio aliquantos ego religiosissimos viros praecisis linguis, manibus truncatis, apud Byzantium integra voce conspexi loquentes. Haec Arianorum crudelitas in religiosos Christi cultores supra scriptis coss. mense Februario coepit infligi.

(A. C. 485.) Ind. VIII, Symmacho solo cos.
Longinus Zenonis frater Augusti, post decennalem custodiam quam eidem Illus apud Isauriam inflixerat, ad germanum suum Constantinopolim advenit.

(A. C. 486.) Ind. IX, Longino solo cos. [Al. et Decio coss.]
Joannes Antiochenae paroeciae ex grammatico presbyter, scripsit adversum eos qui in una tantum substantia adorandum asserunt Christum, nec acquiescunt duas in Christo confitendas esse naturas.

(A. C. 487.) Ind. X, Boetio solo cos.
Theodoricus rex Gothorum Zenonis Augusti numquam, beneficiis satiatus magna suorum manu usque ad regiam civitatem et Melentiadam oppidum infestus accessit, plurimisque locis igne crematis, ad Novensem Moesiae civitatem, unde advenerat, remeavit.

(A. C. 488.) Ind. XI, Dinamio et Sifidio coss.
Leontius interea rex et Illus tyrannus, in Papyrio Isauriae castello capti, decollatique sunt. Capita eorum Constantinopolim allata praefixa hastilibus tabuere. Eodem anno Theodoricus rex omnium suorum multitudine assumpta Gothorum in Italiam tendit.

(A. C. 489.) Ind. XII, Eusebio et Probino coss.
Idem Theodoricus rex Gothorum optatam occupavit Italiam. Odoacer itidem rex Gothorum metu Theodorici perterritus, Ravennam ingressus est: porro ab eodem Theodorico perjuriis illectus, interfectusque est.

(A. C. 490.) Ind. XIII, Longino II et Fausto coss.
Zeno imp. Pelagii gulam in insula quae Panormum dicitur, laqueo frangi praecepit.

(A. C. 491.) Ind. XIV, Olybrio solo cos.
Zeno Augustus vita decessit, tam sui imperii annis quam Basilisci tyrannidis mensibus computatis, annos XVII, menses VI. Anastasius ex silentiario imperator creatus est. Bellum plebeium inter Byzantios ortum, parsque urbis plurima atque circi igne combusta.

(A. C. 492.) Ind. XV, Anastasio Aug. et Rufo coss.
Dum bellum paratur Isauricum, dumque Isauri imperium sibi vindicare nituntur, in Phrygia juxta Cotiaeum civitatem undique confluunt; ibique Lilingis, segnis quidem pedes, sed eques in bello acerrimus, a Romanis primus in praelio trucidatur, omnesque simul Isauri fugae dediti, per montana asperaque loca Isauriam repetunt. Hoc bellum Isauricum per sex annos tractum est.

(A. C. 493.) Ind. I, Eusebio II et Albino coss.
Bella civilia adversus Anastasii regnum apud Constantinopolim gesta sunt: statuae regis reginaeque funibus ligatae, atque per urbem tractae. Julianus magister militiae nocturno praelio pugnans, Scythico ferro in Thracia confossus interiit.

(A. C. 494.) Ind. II, Asterio et Praesidio coss.
Anastasius imp. contra orthodoxorum fidei majestatem intestina coepit praelia commovere: piaculi sui perfidiam prius in Eufemium urbis episcopum, sibi pro orthodoxorum fide viriliter resultantem, profano manifestavit ingenio. Laodicea, Hierapolis et Tripolis, atque Agathicum uno tempore unoque terraemotu collapsae sunt. Romanae Ecclesiae XLVII Gelasius episcopus ordinatus vixit annos IV [Chiffl. III].

(A. C. 495.) Ind. III, Viatore solo cos.
Eufemius Augustae civitatis antistes de quo superius fecimus mentionem, falso ab Anastasio principe accusatus atque damnatus, in exsilium ductus est. Locum Eufemii Macedonius tenuit.

(A. C. 496.) Ind. IV, Paulo solo cos.
Augustatico suo dudum Anastasius militibus praestito, donativum quoque hoc fratre consule tribuit. India Anastasio principi elephantem, quem Plautus poeta noster Lucabum [Id est Lucam bovem] nomine dicit, duasque camelopardalas pro munere misit.

(A. C. 497.) Ind. V, Anastasio Aug. [Al. II] solo cos.
Solis defectus apparuit: bellumque Isauricum hoc sexto anno sedatum. Athenodorus Isaurorum primus in Isauria captus decollatusque est. Caput ejus Tarsum civitatem allatum pro portis hastili fixum extabuit.

(A. C. 498.) Ind. VI, Joanne Scytha et Paulino coss.
Romanae Ecclesiae XLVIII Anastasius pontifex ordinatus, vixit annos II. Longinus Isaurus cognomento Selinunteus, apud Antiochiam Isauriae civitatem a Prisco comite captus, Constantinopolim missus est, catenatusque per agentem circumductus Anastasio principi, et populo ingens spectaculum fuit: variisque deinde cruciatibus apud Nicaeam Bithyniae civitatem expensus est. Nummis quos Romani Terentianos [Forte Teruntios aut Teruntianos] vocant, Graeci follares, Anastasius princeps suo nomine figuratis, placibilem [Al. placabilem] plebi commutationem distraxit.

(A. C. 499.) Ind. VII, Joanne Gibbo solo cos.
Aristus Illyricianae ductor militae cum XV millibus armatorum, et cum DXX plaustris armis ad praeliandum necessariis oneratis, contra Bulgares Thraciam devastantes profectus est. Bellum juxta Zurtam fluvium consertum, ubi plus quam IV millia nostrorum, aut in fuga, aut in praecipitio ripae fluminis interempta sunt. Ibique Illyriciana virtus militum periit, Nicostrato, Innocentio et Aquilino comitibus interfectis. Hoc anno ingens terraemotus Ponticam concussit provinciam.

(A. C. 500.) Ind. VIII, Patricio et Hypatio coss.
Romanae Ecclesiae XLIX Symmachus episcopus factus, vixit annos XV. Anastasius imp. donativum Illyricianis militibus per Paulum tribunum notariorum erogandum misit.

(A. C. 501.) Ind. IX, Pompeio et Avieno coss.
Constantio praefecto urbis ludos theatrales meridiano tempore spectante, pars in eodem spectaculo Cerealis parti diversae [Sirm. prave, cerealis parti diverso] caeruleae occultas praeparavit insidias. Nam enses saxaque in vasis inclusa fictilibus, eademque arma diversis pomis desuper cumulata, sub theatri porticu ritu vendentium statuit. Dum residente Constantio ex more civium concrepant voces, ante visa quam audita arma excutiuntur, saxaque in incautos et cives instar imbrium jaciuntur, ensesque vibrantes in amicorum inque vicinorum sanguine obliti, suis cum percussoribus debacchantur: nutat et congemiscit theatri cavea, et refugientium huc atque illuc suorum pedibus conculcata, occisorumque foedata cruore deplangit. Plus enim quam tria millia civium saxis, gladiisque, compressionibus et aquis proscenis amissos urbs Augusta deflevit.

(A. C. 502.) Ind. X, Probo et Avieno coss.
Consueta gens Bulgarorum depraedatam saepe Thraciam, nullo Romanorum milite resistente, iterum devastavit. Amidam opulentissimam civitatem, monachorum ejus astu proditam, Choadis rex Persarum, quinto mense quam expugnare eam coeperat, irrupit, proditoresque ejus monachos obtruncavit.

(A. C. 503.) Ind. XI, Dexicrate et Volusiano coss.
Tres Romanorum ductores, Patricius, Hypatius et Areobinda, qui cum XV millibus armatorum olim in Persas missi fuerant pugnaturi, juxta Syficum castellum cum iisdem Persis sine audacia conflixerunt, multis tunc militum ductoribus de praelio fugientibus caesis. Immenso dehinc auri pondere hostibus dato, captam rebusque vacuam Amidam civitatem, iidem nostri redemere ductores, jam Celere magistro officiorum sibi cum duobus millibus bellatorum in subsidium destinato.

(A. C. 504.) Ind. XII, Cethego solo cos.
Interea Celer magister officiorum per Callinicum Mesopotamiae civitatem armatum ducens militem, ad devastanda Persarum rura discurrit, plurimos agrestes rusticis intentos laboribus more pecudum trucidat, pastores diversorum pecorum cum numerosis jumentis abducit, castella latere lutoque constructa invadit, usque ad Pontem Ferreum sic nomine dictum, cuncta vastando progreditur, omnique praeda potitus ad communia castra ditato milite remeat, aliquanta dehinc ob percutiendum foedus cum Persis deliberat, misso ad se pro pepigendo foedere Armonio a secretis.

(A. C. 505.) Ind. XIII, Sabiniano et Theodoro coss.
Idem Sabinianus Sabiniani Magni filius, ductorque militiae, delegatus contra Mundonem Getam arma construxit, X millia armatorum sibimet ascitorum plaustraque armis atque commeatibus onerata secum trahens, pugnaturus accessit: commissoque ad Horreo Margo [Fort. Horrea Margi] praelio, multis suorum militibus in hoc conflictu perditis, et in Margo flumine enecatis, amissis praeterea plaustris, in castellum quod Nato dicitur cum paucis fugit: tanta in hoc lamentabili bello spes militum cecidit, ut quantum apud mortales nequaquam potuerit reparari.

(A. C. 506.) Ind. XIV, Areobinda et Messala coss.
His coss. Anastasii principis statua, in eodem loco quo dudum Theodosii Magni steterat, super immanem columnam in foro Tauri statuta est.

(A. C. 507.) Ind. XV, Anastasio Aug. III [Cassiod. et Venantio] cos.
Seditio popularis in circo facta est; miles et armatus obstitit. Gradus circi septentrionalis sua cum forma incensi collapsique sunt, Anastasio Caesare in processibus commorante.

(A. C. 508.) Ind. I, Celere et Venantio coss.
Romanus comes domesticorum et Rusticus comes scholariorum, cum centum armatis navibus, totidemque dromonibus, octo millia militum armatorum secum ferentibus, ad devastanda Italiae littora processerunt, et usque ad Tarentum antiquissimam civitatem aggressi sunt, remensoque mari inhonestam victoriam quam piratico ausu Romani ex Romanis rapuerunt, Anastasio Caesari reportarunt.

(A. C. 509.) Ind. II, Opportuno [Sive Importuno] solo cos.
Orto augusta urbe incendio utramque porticum a foro Constantini usque ad Perdiccae tenuissimam statuam ignis in pulverem redegit. Portus Juliani, undis suis rotalibus machinis prius exhaustus, coenoque effosso, purgatus est.

(A. C. 510.) Ind. III, Boetio solo cos.
Simulacrum aeneum in foro Strategii super fornicem residens, et cornu copiae fortunae retinens incendio proflammatum est, combustumque amisit brachium, quod tamen statuarii continuo solidarunt. Appius patricius exsulatus est. Constantinus olim magister militiae episcopus Laodiceae ordinatus.

(A. C. 511.) Ind. IV, Secundino et Felice coss.
Macedonius Augustae urbis episcopus, licet olim Anastasii imperatoris dolis fallaciisque circumventus, pravorumque testimoniis eidem Caesari accusatus, quoniam tomum sanctorum Patrum apud Calchedonam sancta dudum subscriptione roboratum eidem principi dare distulit, ab eodem Euchaita in exsilium deputatus est. Locum Macedonii Timotheus meridiano tempore ab Anastasio Caesare episcopus ordinatus invasit.

(A. C. 512.) Ind. V, Paulo et Musciano coss.
Saepe coelum a septemtrionali plaga ardere visum est. Die dominico, dum jubente Anastasio Caesare per Marinum perque Platonem in ecclesiae pulpito consistentes, in hymnum Trinitatis Deipassianorum quaternitas additur, multi orthodoxorum pristina voce psallentes, perfidosque praecones clamoribus objurgantes, in ejusdem ecclesiae gremio caesi sunt, ductique in carceres perierunt: altera nihilominus die in atrio sancti Theodori [Chiffl. Theodosii] majori caede catholici pro fide unica perculsi sunt. Quapropter commota orthodoxorum agmina die sequenti, id est, VIII idus Novemb. (in quo die memoria cineris dudum totam Europam tegentis apud Byzantios celebratur) in forum Constantini undique confluunt: quorum alii quidem, caeteris die noctuque hymnum Trinitatis Christo Deo psallentibus, totam peragrant civitatem, et Anastasii Caesaris monastico habitu assentatores ferro flammisque interimunt: alii claves portarum omniaque signa militaria, ad forum quo religionis castra metati fuerant, deferunt: ibique Anastasio Caesare in processibus degente, Areobindam sibi imperatorem fieri clamitant. Imaginibus deinde statuisque Anastasii in terram dejectis, Celerem et Patricium senatores, ad se supplicandi sibi vel satisfaciendi gratia missos, jactis pluviae instar lapidibus repulerunt. Domibus Marini et Pompeii succensis, in circum ad Anastasium venientes, et ante suum solium consistentes, hymnum Trinitatis juxta morem catholicorum concinentes, coruscansque evangelium crucemque Christi ferentes, e foro plurimi convenerunt, Marinum Platonemque pravitatis ejus auctores feris subjici conclamantes. Hos cives idem Anastasius Caesar solitis perjuriis simulatisque vocibus, sese facturum cuncta promittens, tertio die quam in forum advenerant, sine ullo rerum effectu ad sua fecit habitacula repedare. Porro redintegrata Anastasius pravitate, infamem et irridendam synodum apud Sidonem civitatem, cujus de nomine in ridiculis nomina praeponuntur, LXXX ferme perfidorum episcopis congregatis, adversum orthodoxorum episcopum [Al. episcopos], fieri imperavit. Flavianus Antiochiae catholicus patriarcha, et Joannes Paltensium oppidi pontifex, quoniam hunc coetum sacrilegum refellerant, in castellum quod Petra dicitur, exsules missi sunt. Ibi Flavianus confessor Christi in Domino requievit: Joannem Justinus Aug. mox imperator factus, revocavit. Iisdem ferme temporibus solis defectus contigit. Gens Erulorum in terras atque civitates Romanorum jussu Anastasii Caesaris introducta.

(A. C. 513.) Ind. VI, Clementino et Probo coss.
Severus Eutychetis perfidiae cultor, Anastasio Caesare volente, sedem Flaviani antistitis ex monacho factus episcopus occupavit. Dorotheus Ancyrae civitatis venerandus antistes, Anastasio principi propter unicam orthodoxorum fidem jugiter adversarius, finem vivendi quem sibimet misso contra se a Caesare magistriano ipse praedixerat, in dicto tempore fecit.

(A. C. 514.) Ind. VII, Senatore solo cos.
Vitalianus Scytha, assumptis Romanorum equitum peditumque plusquam LX millibus armatorum in triduo congregatorum, in locum qui Septimius dicitur, advenit, ibique castra metatus est; dispositisque a mari in mare suorum ordinibus, ipse ad usque portam quae Aurea dicitur, sine ullius accessit dispendio; scilicet pro orthodoxorum se fide, proque Macedonio urbis episcopo, incassum ab Anastasio principe exsulato, Constantinopolim accessisse asserens. Porro Anastasii simulationibus atque perjuriis per Theodorum internuntium illectus atque illusus, octavo die quam urbem accesserat, remeavit. Hinc Odyssum Moesiae civitatem Vitalianus pernoctans astu ingressus est. Cyrillum lenocinantem magis quam strenuum militiae ductorem, inter duas pellices Vitalianus reperit dormientem, eumque abstractum mox cultro Getico jugulavit, hostemque se Anastasio Caesari palam aperteque exhibuit.

(A. C. 515.) Ind. VIII, Anthemio et Florentio coss.
Romanae Ecclesiae L Hormisda episcopus ordinatus, vixit annos IX. Idem Vitalianus eidem Anastasio imp. immanior factus est inimicus: praemissis quippe suorum equitibus, armatisque naviculis sinistro sibi littore decurrentibus, ipse peditum armis stipatus Systhenense praedium ingressus est, totiusque loci palatium habuit mansionem. Missi sunt ad Vitalianum a Caesare senatores, qui pacis cum eo leges componerent: nonaginta auri pondo, exceptis regalibus muneribus, pro pretio tunc accepit Hypatii, jam mille centum auri libris cum Uranio captivo sibi a suis in Sozopoli oblatis. Magister militum Vitalianus per Thraciam factus, Hypatium quem captivum catenatumque apud Acres castellum tenebat, reversus suo remisit avunculo. Ea tempestate Hunni, Armenia transmissa, totam Cappadociam devastantes, usque Lycaoniam perrexerunt: Ariadne Augusta LX annis in palatio exactis vita decessit.

(A. C. 516.) Ind. IX, Petro solo cos.
Mutata fide Anastasius imp. Vitaliano succedit, eidemque Rufinum destinat successorem. Helias Hierosolymitanae urbis episcopus in villa quae Haila dicitur, ab eodem principe relegatus emoritur. Laurentium praeterea Lychnidensem, Domnionem Serdicensem, Alcissum Nicopolitanum, Gaianum Naisitanum et Evangelum Pautaliensem, catholicos Illyrici sacerdotes, suis Anastasius praesentari jussit obtutibus. Alcissus et Gaianus episcopi apud Byzantium vita defuncti sunt, unoque sepulcro reconditi. Domnione et Evangelo ad sedes proprias, ob metum Illyriciani catholici militis, extemplo remissis, solus Laurentius Anastasium imp. in palatio pro fide catholica saepe convincens, apud comitatum, ac si in exsilio relegatus, retentus est, mobiliorque deinde corpore, quam Constantinopolim advenerat, effectus. Nam septimo infirmitatis suae anno idem Laurentius fide sua, sed [Onuphr. et] Christi gratia, in atrio Cosmae et Damiani sanatus est, pedibusque sistere propriis gressibusque meruit confirmari, suaeque dein patriae incolumis reddi, ubi major octogenario requiescit.

(A. C. 517.) Ind. X, Anastasio et Agapito coss.
Olla illa quae in Jeremia vate ab aquilone adversum nos nostraque delicta saepe succenditur, tela ignita fabricavit, maximamque partem Illyrici iisdem jaculis vulneravit. Duae tunc Macedoniae, Thessaliaque vastata est, et usque Thermopylas veteremque Epirum Getae equites depraedati sunt. Mille tunc librarum auri denarios per Paulum Anastasius imperator pro redimendis Romanorum captivis, Joanni praefecto Illyrici misit: deficiente pretio, vel inclusi suis cum domunculis captivi Romani tenti sunt, vel pro muris clausarum urbium trucidati.

(A. C. 518.) Ind. XI, Magno solo [Al. et Florentio. Al. et Agapeto II] cos.
In provincia Dardania assiduo terrae motu XXIV castella uno momento collapsa sunt. Quorum duo suis cum habitatoribus demersa, quatuor dimidia aedificiorum suorum hominumque amissa parte destructa, undecim tertia domorum totidemque populi clade dejecta, septem quarta tectorum suorum, tantaque plebis parte depressa, vicina vero metu [Onuphr. vicinarum metu] ruinarum despecta sunt. Scupus namque metropolis, licet sine civium suorum hostem fugientium clade, funditus tamen corruit. Uno in castello regionis Canisae quod Sarnunto dicitur, ruptis tunc terra venis, et ad instar torridae fornacis exaestuans, diutinum altrinsecus ferventemque imbrem evomuit. Plurimi totius provinciae montes hoc terraemotu scissi sunt, saxaque suis evulsa compagibus, devolutaque arborum crepido per XXX passuum millia patens, et in XII pedum latitudinem dehiscens, profundam aliquantis voraginem civibus, castellorum saxorumque ruinas, vel adhuc hostium incursiones fugientibus, jussa paravit. Anastasius imp. subita morte praeventus major octogenario periit: regnavit annos XXVII menses 11 dies XXIX.

(A. C. 519.) Ind. XII, Justino Aug. et Eutharico coss.
Justinus a senatu electus imperator continuo ordinatus est. Amantius palatii praepositus, Andreas, Misael et Ardabur cubicularii, Manichaeorum fautores, et Justini Augusti deprehensi sunt proditores. Quorum duo, Amantius et Andreas, ferro trucidati sunt: Misael et Ardabur Serdicam in exsilium missi. Theocritus Amantii satelles, quem idem Amantius praepositus ad regnandum clam praeparaverat, comprehensus, et in carcere saxis contusus ingentibus periit, salsoque in gurgite jacuit, sepultura quoque cum imperio cui inhiarat caruit. Vitalianus Scytha Justini principis pietate ad rempublicam revocatus, Constantinopolim ingressus est, septimoque receptionis suae die magister militiae ordinatus.

(A. C. 520). Ind. XIII, Vitaliano et Rustico coss.
Vitalianus consul VII, mense consulatus sui XVI, vulneribus confossus, in palatio cum Celeriano et Paulo satellitibus suis interemptus est.

(A. C. 521.) Ind. XIV, Justiniano et Valerio coss.
Famosissimum hunc consulatum Justinianus consul omnium Orientalium consulatu profecto munificentior his liberalitatibus edidit. Nam CCLXXXVIII millia solidorum in populum, inque spectacula sive in spectaculorum machinam distributa, XX leones, XXX pardos, exceptis aliis feris, in amphitheatro simul exhibuit. Numerosos praeterea phaleratosque in circo caballos jam donatis quoque impertivit aurigis, una dumtaxat ultimaque mappa insanienti populo denegata.

(A. C. 522.) Ind. XV, Symmacho et Boetio coss.

(A. C. 523.) Ind. I, Maximo solo cos.
Plerique lapidatorum, percussorum, urbisque depopulatorum, sua ob scelera deprehensi, ferro, igni, suspendioque expensi sunt, gratum bonis civibus spectaculum exhibentes.

(A. C. 524.) Ind. II, Justino Aug. II et Opilione coss.
His consulibus inopia olei magnam penuriam in populum importavit.

(A. C. 525.) Ind. III, Filoxeno et Probo coss.
Joannes Romanae Ecclesiae papa LI anno a Petro apostolorum pontificumque praesule CCCCLXXV sessionis ejus, Theodorico rege pro Arianorum suorum caeremoniis reparandis laborante, solus dumtaxat Romanorum sibimet decessorum, urbe digressus Constantinopolim venit, miro honore susceptus est. Dexter dextrum ecclesiae insedit solium, diemque Domini nostri resurrectionis plena voce Romanis precibus celebravit.

(A. C. 526.) Ind. IV, Olybrio solo cos.
Totam quidem Antiochiam Syriae civitatem repens inter prandendum terrae motus invasit: alioquin occiduam urbis magnam ejus partem, sinistris mox ventis undique flantibus, flammasque coquinarum pro tempore aestuantes ruentia in aedificia miscentibus, duplex torridumque exitium importavit. Eufrasium quoque totius urbis [Onuph. loci hujus urbis] episcopum, adempto ejus capite, combusto simul obruit sepulcro, obelisco circi inverso et humi defosso.

(A. C. 527.) Ind. V, Mabortio [Sive Mavortio] solo cos.
Anno regiae Urbis conditae CXCVII, Justinus imperator Justinianum ex sorore sua nepotem, jamdudum a se nobilissimum designatum, participem quoque regni sui successoremque creavit kal. Aprilis. Ipse vero quarto ab hoc mense vita decessit, anno imperii IX, mense II.

(A. C. 528.) Ind. VI, Justiniano Aug. solo cos.
Anno regiae Urbis conditae CXCVIII, regium vestibulum, priscumque in eo solium, ob aspicienda probandaque in circo certamina structum, victor Justinianus princeps, eminentius clariusque quam fuerat, et utramque senatorum ex more spectantium porticum solita magnanimitate redintegravit, bonis quidem agitatoribus praemium, ignavis autem severitatem innuens.

(A. C. 529.) Ind. VII, Decio solo cos.
Parthis bella moventibus arma Romanus paravit exercitus, finesque suos rebellans tutatus est. Haec expeditio nostrorum pene per quinquennium tenuit, digressaque Oriente Africam petit, contra Wandalos feliciter dimicatura.

(A. C. 530.) Ind. VIII, Lampadio et Oreste coss.
Mundo Illyricianae utriusque militiae ductor, dudum Getis Illyricum discursantibus primus omnium Romanorum ducum incubuit, eosque haud paucis ipsorum interemptis fugavit. His autem deinde coss. idem dux audaciae suae secundus in Thraciam quoque advolans, praedantes eam Bulgares feliciore pugna cecidit, quingentis eorum in praelio trucidatis

(A. C. 531.) Ind. IX, post consulatum Lampadii et Orestis.
His coss. codex Justinianus [Chiffl. Justiniani] orbi promulgatus est.

(A. C. 532.) Ind. X, item post consulatum Lampadii et Orestis.
Hypatius, Pompeius et Probus genere consobrini, divique Anastasii nepotes, imperium quod sibi singuli indigna ambitione exoptabant, idibus Januariis, jam plerisque nobilium conjuratis, omnique seditiosorum turba armis donisque ministratis illecta, dolis invadere tentaverunt, atque per quinque continuos dies urbem regiam rapinis, ferro igneque per sceleratos cives, sine certo interrege discursantes, hostili impietate, ipsi se fideles reipublicae in palatio dissimulantes, depopulati sunt. Quinta vero hujus infandi sceleris die, dum de foro Hypatius sceleratorum comitum manibus torque redimitus aureo, et Pompeius comes ejus sua sub veste loricatus, ad invadendum conscendunt palatium; uterque eorum ante fores palatii captus est, statimque piissimi principis nostri nutu catenatus trucidatusque poenas luit, et ante imperium perdidit, quam haberet, innumeris passim in circo populis trucidatis, et tyrannorum sociis continuo proscriptis. Ecclesia tunc incensa mox coepit ab eodem Augusto renovari.

(A. C. 533.) Ind. XI, Justiniano Aug. III coss.
Post diuturnum immanemque laborem contra Medos Romanis gestum sudoribus, tandem per Ruffinum patricium, perque Hermogenem magistrum officiorum, utrumque legatum a principe nostro missum, pax cum Parthis depacta est. Sponsionem percussi foederis ab utroque imperatore invicem sibi munera in concordiam missa secuta sunt.

(A. C. 534.) Ind. XII, Justiniano Aug. IV et Paulino coss.
Provincia Africa quae in divisione orbis terrarum a plerisque in parte tertia posita est, volente Deo vindicata est. Carthago quoque civitas ejus anno excidionis suae XCVI, pulsis devictisque Wandalis, Galimero rege eorum capto, et Constantinopolim misso, quarto Justiniani principis consulatu ipsius moderatione recepta est, sua cum patria firmius quam dudum fuerat, redintegrata. Quo tempore Theodahadus rex Gothorum Amalasuentham reginam creatricem suam de regno pulsam in insula laci Bulsiniensis occidit. Cujus mortem imperator Justinianus ut doluit, sic est ultus [Scal. sic et ultus est]. [Huc usque Marcellinus comes.)

(A. C. 535.) Ind. XIII, Belisario solo cos.
Postquam Carthago Libyaque suo cum rege Selimero per Belisarium est subjugata, de Roma Italiaque deliberat imperator: iterumque expeditio, iterumque classis paratur, idemque ductor qui consul eligitur, rectoque navigio Siciliam properat, Catanam et Syracusas sine mora, immo omnem pervadit Trinacriam. Ibique comperiens quod in Africa civile bellum exoritur, et miles in proprium ducem insurgit, cum paucis ad Africam tendit, Solomoni qui praeerat subvenit: exercitum vero partim blandiendo, partim ulciscendo, inimicum tyrannum offugando, reipublicae consulit utilitati, remensoque navigio Trinacriam redit. Agapitus Romanae urbis episcopus a Theodato rege Gothorum in legationem directus Constantinopolim venit. Tzitta patricius in Mysia cum hoste Bulgarum congrediens ad latrum superior invenitur. Epiphanius episcopus regiae urbis ante adventum Romani praesulis moritur: cujus episcopatum contra canones Anthimus Trapezuntena Ecclesia relicta invadit.

(A. C. 536.) Ind. XIV, post consulatum Belisarii.
Ebremud Theodati genere relicto exercitu regio in Brutiis, ad Belisarium in Siciliam convolavit. In Africa vero, Solomone itidem cum exercitu dissidente, Germanus succedit Solomonem remittens ad principem. Belisarius Campaniam transiens Neapolim vastat. Gothorum exercitus Theodahadum regem habens suspectum, Vitigem in regnum asciscit: qui mox in campo barbarico regnum pervasit. Expeditione soluta Romam ingreditur, ubi jam Agapito Constantinopoli defuncto, Theodahadus rex Silverium episcopatui subrogarat, ibique residens dirigit Ravennam, Theodatum occidit, in loco qui dicitur Quintus, juxta fluvium Santernum: et ipse subsequitur per Tusciam, omnes opes Theodati diripiens, quas in Insula, vel in Urbevetus congregaverat. Ravennamque ingressus Matesuentham neptem Theodorici sibi sociam in regno plus vi copulat, quam amore. Belisarius favente Domino ingreditur. Germanus in Africa feliciter administrat. Agapitus Constantinopolim, ut diximus, episcopus de Roma adveniens, Anthimum mox Ecclesia pellit, dicens eum juxta ecclesiasticam regulam adulterum, qui sua Ecclesia dimissa ambierat alienam: in cujus locum Mennam presbyterum episcopum ordinavit: et ipse extremum diem obiit in Domino: in nullo tamen, sicut ei a principe objiciebatur, sentiens contra fidem. Ipso namque anno ob nimiam siccitatem pastura in Perside denegata, circiter quindecim millia Saracenorum ab Alamundaro cum Chabo et Hezido phylarchis limites Euphratesiae ingressa sunt. Ubi Batzas dux eos partim blanditiis, partim distractione [Vel districtione] pacifica fovit, et inhiantes bellare repressit.

(A. C. 537.) Ind. XV, iterum post consulatum Belisarii.
Vitiges tyrannus exercitu aggregato Romam obsidet, cui tunc faventem papam Silverium Belisarius ab episcopatu submovit, et loco ejus Vigilium diaconum ordinavit. Temporeque longo Romam obsidente Vitige, Belisarius intus inedia vigiliisque laborans, auxilium ab imperatore deposcit. Cui directi sunt Martinus et Valerianus, uterque magister militiae: nec sic tamen Vitiges obsidionem reliquit. In Africa Germanus rebelliones milites cum Stotza tyranno inter Maurorum deserta bellando effugat. In Oriente quoque Joannes Cottistis arripiens tyrannidem, ante quam adversi aliquid tentaret, Daras exstinctus est. Ecclesia major Constantinopoli ab imperatore Justiniano singulariter in mundo constructa dedicatur die VI kal. Januarias.

(A. C. 538.) Ind. I, Joanne solo [Vel Volusiano et Joanne] cos.
Adhuc Vitige in obsidione Romae morante, Joannes magister militum cum Batza, Conone, Paulo Remaque illustribus, magnoque exercitu apparato, ad Italiam properant, castraque ad portum Romanum collocant, laboranti Romae subveniunt. Quorum adventum Vitiges cernens, trium mensium temporis cum Belisario pacta confirmat, suosque legatos ad imperatorem transmittit. In qua pace Belisarius Campaniam redit, annonae copiam Romae illaturus: reversusque Campania contrarium sibi de medio aufert Constantinum patricium. Joannes vero in portu quae posuerat castra deserens, Samnitum regionem ingressus est, Aternoque oppido expugnato, Tremonem Gothorum ducem cum suis prosternit. Ortonam quoque similiter invadit: Picenum depraedans, Ariminum occupat. Quo audito Vitiges ab obsidione Urbis in qua adhuc post turbatam pacem consistebat, relicta Roma, per Clodiae aggerem et annonariam Tusciam transit Apenninum, et in Rubiconis fluminis ripa castra metatus, Ariminum obsidet. Unde proturbatus a Narsete de Constantinopoli, et a Belisario de Roma venientibus, fugit Ravennam. Cujus nepos Oraio Mediolanum longa inedia deterit, Mundilam Paulumque duces ibi positos cum suo milite obsidens. Narsete vero Arimino residente, Belisarius accedens Romam ad exhiemandum, deditione suscipit Urbinum, et Urbemvetus, et insulam laci Bulsinensis.

(A. C. 539.) Ind. II, Appione solo cos.
Narses revertitur Constantinopolim. Belisarius obsidens Auximum septimo mense ingreditur, similiterque et Fesulam. Gothi Mediolanum ingressi muros diruunt, praedamque potiti, omnes Romanos interficiunt. Mundilam Paulumque duces abducunt Ravennam. Theudibertus Francorum rex cum magno exercitu adveniens, Liguriam totamque depraedat Aemiliam. Genuam oppidum in littore Tyrreni maris situm evertit ac praedat. Exercitu dehinc suo morbo laborante, ut subveniat paciscens cum Belisario, ad Gallias revertitur. Germanus de Africa Constantinopolim evocatur. Solomon ibi rursus dirigitur. Calluc magister militum cum Gepidis primum feliciter dimicans, secundo infeliciter ruit.

(A. C. 540.) Ind. III, Justino jun. solo cos.
Parthi in Syriam ingressi multas urbes subvertunt: contra quos Germanus arma arripiens, Justinum filium, eumdemque consulem, in ipsis fascibus secum ducit. Antiochia magna depraedata demolitur a Persis. Belisarius Ravennam ingreditur, regem Vitigem et reginam, cunctasque opes Gothosque nobiliores tollens secum, ad imperatorem revertitur, evocante se Marcello comite. Solomon in Africa feliciter dimicans rebelliones proturbat. Gothi trans Padum residentes, Oraio Vitigis nepote et Heldebado ductantibus, Vitigem regem cum regina opibusque palatii, nec non et Gothos audientes sedibus propriis pulsos, Orientemque per Belisarium abductos, rebellare disponunt, regem sibi statuentes Heldebadum: contra quem debellaturus Bessa patricius Placentium a Ravenna conscendit, Constantino Ravennam de Dalmatiis, ut praeesset exercitui, ab imperatore directo.

(A. C. 541.) Ind. IV, Basilio solo cos.
Parthis persistentibus inimicis, Belisarius Orientis suscepit expeditionem, Germano regresso ad urbem regiam. Gothi Heldibado occiso Erarium sibi ordinant regem. Solomon in Africa interficitur: Sergius loco ejus dux successit belli, moderatorque provinciae.

(A. C. 542.) Ind. V, post consulatum Basilii.
Milites clam Veronam ingressi, dum avaritia inhiante de praeda concertant, a Gothis egredientibus de latebris cum suo dedecore civitate pelluntur. Gothi Erario rege occiso Totilam in regnum manciparunt. Qui malo Italiae mox Padum transit, et ad Faventiam Aemiliae civitatem Romanorum exercitum superat, duces effugat, Caesenam et Urbinum, Montemferetris et Petrapertusa occupat, huc illucque discurrens devastat Italiam. Rursus in annonaria Tuscia ad Mucellos per Ruderit, et Viliarid, Bledamque duces suos Romanum exercitum superat. Quo praelio Bessa patricius vulneratus evadit: caeteri vero fugientes per quaqua salvati sunt.

(A. C. 543.) Ind. VI, post consulatum Basilii anno II.
Totila devastat Campaniam, urbesque muratas evertens, per suos Tiburim obsidet. Mortalitas magna Italiae solum devastat, Oriente jam et Illyrico peraeque attritis. In Oriente Persis adhuc tenentibus conflictum cum nostris, Sergius in Africa inquietatur a rebellionibus cum Stotza et Mauris.

(A. C. 544.) Ind. VII, post consulatum Basilii anno III.
Totila obsidet Firmum et Asculum, invasamque Neapolim desolat et Tibur. Roma vero obsidetur a longe, in qua praeerat Joannes magister militum. In Oriente Belisario constituto, exsulatur Joannes ex consule ordinario patricius atque praefectus praetorio, et domus ejus datur Belisario.

(A. C. 545.) Ind. VIII, post consulatum Basilii anno IV.
Totila Firmum et Asculum sub juramento ingressus est: milite Romano cum rebus suis dimisso, crudelitatem suam in Romanos exercuit, eosque omnes nudat et necat. In Africa Joannes irruens super tyrannum Stotzam, interimit eum, et ipse ab ejus occiditur armigero. In qua tyrannide Joannes quidam electus Stotzas junior vocitatur. Belisarius de Oriente evocatus, in offensam periculumque incurrens grave, et invidiae subjacens, rursus remittitur ad Italiam. Qui veniens, Romam dirigit Bessam, Joannem mittit ad imperatorem. Totila vastato Piceno, pugnansque ad Auximum vincit. Indeque discurrens per Tusciam, Spoletium destruit, et Asisium Clusiumque oppida tenuit, et obsidet Perusiam.

(A. C. 546.) Ind. IX, post consulatum Basilii anno V.
Vigilius papa LIX [Forte LX] ab apostolo Petro, evocatus ab imperatore Roma egreditur, et in Siciliam venit. Totila occupata Lucania et Brutiis Neapolim subvertit. Romam obsidet. De Africa Sergius evocatur, et Areobindas, nepte imperatoris accepta, ibi judex dirigitur. In Oriente cum Parthis foedus initur per Constantianum magistrum militiae, et exercitus revertitur Constantinopolim.

(A. C. 547.) Ind. X, post consulatum Basilii VI.
Gothi legationem mittunt ad imperatorem per episcopum civitatis Asisinatium, nomine Aventium. Joannes magister militum ad Italiam properat. Belisarius a Ravenna egressus venit Dyrrachium: indeque directo Joanne Calabria, ipse per Siciliam Romam perrexit. Papa Vigilius ingressus est Constantinopolim VIII kal. Febr. Totila dolo Isaurorum ingreditur Romam die XVI kal. Januarias, ac evertit muros, domos aliquantas igni comburens, ac omnes Romanorum res in praedam accepit; hos ipsos Romanos in Campaniam captivos abduxit. Post quam devastationem, XL aut amplius dies Roma fuit ita desolata, ut nemo ibi hominum nisi bestiae morarentur. Hinc veniens Belisarius murorum partem restaurat, venienteque Totila ad pugnam resistit. Eodemque anno de Africa neptis imperatoris revertitur vidua, occiso Areobinda a Gunthario tyranno, qui cum Stotza juniore tractans eum occiderat. Sed Artabanes utrosque comprehensos Guntharium occidit, Joannem idem Stotzam juniorem vinctum transmittit ad principem. Post aliquantos dies mittitur in Africam Joannes, et Artabanes evocatus praesentale accepit magisterium.

(A. C. 548.) Ind. XI, post consulatum Basilii VII.
Joannes magister militum in Campania praedans Gothos, nonnullos liberat senatores: qui postea patitur nocturnum Totilae superventum Bulgarum suorum proditione . . . . . . .

(A. C. 549.) Ind. XII, post consulatum Basilii VIII.

(A. C. 550.) Ind. XIII, post consulatum Basilii IX.

(A. C. 551.) Ind. XIV, post consulatum Basilii X.
His temporibus in Africa Mauri per Joannem patricium domiti sunt.

(A. C. 552.) Ind. XV, post consulatum Basilii XI.
Hoc tempore Justinianus Augustus Narsem eunuchum chartularium et cubicularium suum principem militiae fecit, et in Italiam misit. Qui commissa pugna Dei gratia victor Totilam occidit, et gentem Gothorum, auxiliantibus etiam Longobardis, in Italia exterminavit. Per haec tempora, cum Buccelinus comes cum sociis a Theodeberto rege Francorum dudum missus, per annos aliquot Italiam Siciliamque infestaret, et Romanum saepe exercitum superaret, tandem exercitus ejus profluvio ventris attritus, a Narse pugna victus et profligatus, ipse dux occisus est. Nec multo post socius ejus Omnirugus dux cum reliquis Gothorum quibus se junxit, peremptus est.

(A. C. 553.) Ind. I, post consulatum Basilii v. c. XII.
Theodebaldus Francorum rex moritur, et regnum ejus uxoremque Vanderadam Hlotarius rex, patris ejus Theodeberti patruus, accepit, qui jam XLIV annis regnabat. Quo ipso anno Illotarius ipse Saxones rebellantes juxta Wiseram fluvium magna caede domuit, et Thuringiam pervasam devastavit.

(A. C. 554.) Ind. II, post consulatum Basilii v. c. XIII.
Vigilius papa, tandem ab imperatoribus Romanis et a Narse de exsilio relaxatus, cum Romam redire coepisset, in Sicilia morbo calculi tactus decessit: moxque Romam perlatus, apud S. Marcellum in via Salaria sepultus est. Pro quo ordinatus Pelagius papa LXII [Forte LXI] sedit annis XI, mensibus X. Qui a populo Romano factionis contra Vigilium incusatus, celebratis una cum Narse litaniis, apud S. Petrum ambone ascenso, evangelioque super caput suum posito, juramento se crimine purgavit.

(A. C. 556.) Ind. IV, post consulatum Basilii v. c. XV.
His diebus Hramnus patri suo Hlotario, annuente patruo Hildeberto rebellans, regnum Francorum seditione perturbat. Saxones factione Hildeberti in Francia praedas egerunt. Hildebertus Remensem Campaniam populatur.

(A. C. 557.) Ind. V, post consulatum Basilii v. c. XVI.
In Britannia Bridus rex Pictorum efficitur. Hildebertus rex Francorum circa haec tempora moritur, et Parisius in Basilica S. Vincentii a se constructa sepelitur, regnumque ejus frater Hlotarius assumens, totam paterni regni monarchiam obtinuit.

(A. C. 558.) Ind. VI, post consulatum Basilii v. c. XVII
Hramous patrem Hlotarium quem multis malis offenderat, hoc tempore in Britanniam fugiens, insequente eo ibidem cum Gonoboro rege pugna victus et captus, cum uxore et filiabus vivus incensus est. Quo etiam tempore Turonis basilica S. Martini, rebellibus ad eam fugientibus, igne crematur.

(A. C. 559.) Ind. VII, post consulatum Basilii v. c. XVIII.

(A. C. 560.) Ind. VIII, post consulatum Basilii v. c. XIX.

(A. C. 561.) Ind. IX, post consulatum Basilii v. c. XX.

(A. C. 562.) Ind. X, post consulatum Basilii v. c. XXI.

(A. C. 563.)
Ind. XI, post consulatum Basilii v. c. XXII.

(A. C. 564.) Ind. XII, post consulatum Basilii v. c. XXIII.

(A. C. 565.) Ind. XIII, post consulatum Basilii v. c. XXIV

(A. C. 566.) Ind. XIV, post consulatum Basilii v. c. XXV