[LIUDPRANDI LIBER ANTAPODOSEOS]

IN NOMINE PATRIS ET FILII ET SPIRITUS SANCTI INCIPIT LIBER ANTAPODOSEOS, RETRIBUTIONIS, REGUM ATQUE PRINCIPUM PARTIS EUROPAE, A LIUDPRANDO, TICINENSIS ECCLESIAE DIACONE, EN TI ECHMALOSIA AUTU, IN PEREGRINATIONE EIUS, AD RECEMUNDUM, HISPANIAE PROVINCIAE LIBERRITANAE ECCLESIAE EPISCOPUM, EDITUS.

I. Prohoemium.
II. De castello Fraxineto et situ ejus.
III. Qualiter Saraceni Fraxinetum prius adepti sint.
IIII. Qualiter invidia Provincialium et ipsis invitantibus Sara-ceni Provinciam devastaverint.
V. Quis imperator tum Grecis praeerat, qui Bulgariis, Bagoariis, Francis, Saxonibus, Suevis, Italicis reges praeerant, vel quis Romae papa habebatur.
VI. Cur Leo imperator sit Porphyrogenitus dictus.
VII. De domo Porphyra, quis eam aedificaverit.
VIII. De genealogia Basilii, et qualiter imperator Michahel in palatio eum receperit.
VIIII. De infirmitate Michahelis imperatoris, et qualiter a Basilio sit interfectus et ipse imperator effectus.
X. De eo quod Basilius in somnis dominum nostrum Jesum Christum se interpellantem pro morte Michahelis vidit, et de elimosina, quam isdem Basilius fecit.
XI. Qualiter Leo imperator a suis sit noctu captus et non agnitus custodiae traditus atque flagellatus, et qualiter custos carceris eum dimiserit, et quod ipse imperator se non flagellantes flagellaverit et flagellantes honoraverit.
XII. De optimo ludo, quem isdem Leo imperator fecit, de dormientibus et nummis aureis.
XIII. Cur Arnulfus rex clusas fregerit et Hungarios exire permiserit.
XIIII. De Widone et Berengario, qui juramento amicitiam firmaverunt, quam non observaverunt, et quod hujusmodi amicitia servari non possit.
XV. De Berengario in Italia post mortem Karoli rege constituto.
XVI. Qualiter Wido culpa dapiferi sui a Francis sit repudiatus.
XVII. De reditu Widonis in Italiam.
XVIII. De pugna inter Widonem atque Berengarium.
XVIIII. De alia iterum inter eos pugna et Berengarii fuga.
XX. De filio Arnulfi Zentebaldo, quem in Italiam pro Beren-garii auxilio misit.
XXI. Qualiter in duello Langobardus Bagoarium occiderit.
XXII. De Arnulfo rege, qui invitante Berengario in Italiam venit.
XXIII. Quod isdem Arnulfus Pergamum ceperit et comitem Ambrosium suspenderit.
XXIIII. De Mediolanensibus et Papiensibus, qui ad Arnulfum venerunt.
XXV. De fuga Widonis ob Arnulfum.
XXVI. Exhortatoria locutio Arnulfi ad pugnam.
XXVII. Qualiter Roma Leoniana sit capta.
XXVIII. Quod Arnulfus propter Formosum papam multos Romanorum decollare praecepit.
XXVIIII. Cur esset inimicitia inter Formosum et Romanos.
XXX. De Sergio papa, qui Formosum de sepulcro jussit extrahere mortuumque deponere.
XXXI. De corpore Formosi a Sergio in flumen projecto atque a piscatoribus invento et ab imaginibus sanctorum salutato.
XXXII. Qualiter Arnulfus castrum vocabulo Firmum obsederit et a Widonis uxore mortiferum potum acceperit.
XXXIII. De malicia, quam Arnulfi homines fecerant.
XXXIIII. De reditu Arnulfi et prosecutione Widonis.
XXXV. Quod Italici de Arnulfo non curabant, et de Anscario marchione, qui in Eporegia latitavit.
XXXVI. De turpi morte Arnulfi regis.
XXXVII. De morte Widonis regis et electione Lamberti ejus filii, qui est rex constitutus.
XXXVIII. De expulsione Lamberti et revocatione Berengarii.
XXXVIIII. De Maginfredo comite, qui decollatus est a Lamberto ob rebellionem.
XXXX. De Adelberto marchione atque Ildeprando comite, qui contra Lambertum venerant, ut pugnarent.
XXXXI. De eo quod Lambertus rex noctu super Adelbertum atque Ildeprandum irruit, illorum milites occidit eosque vivos cepit.
XXXXII. Qualiter Lambertus in Marinco ab Hugone Maginfredi filio sit ob vindictam patris occisus.
XXXXIII. Quod Berengarius post Lamberti mortem bene regnum obtinuit.
XXXXIIII. Laus Lamberti regis.

FINIUNT CAPITULA

INCIPIT LIBER PRIMUS

I. Reverendo tociusque sanctitatis pleno domno Recemundo, Liberritanae ecclesiae episcopo, Liudprandus, Ticinensis ecclesiae suis non meritis levites, salutem.

Biennio ingenii parvitate petitionem tuam, pater karissime, distuli, qua totius Europae me imperatorum regumque facta, sicut is, qui non auditu dubius, sed visione certus, ponere compellebas. Hae siquidem res animum, ne id inciperem, deterruere meum: copia, cujus sum poenitus expers, dicendi, detrectatorum invidia, qui supercilio tumentes, lectionis desides ac secundum eruditi viri sententiam Boetii philosophyae vestis particulam habentes totamque se habere putantes, haec mihi sunt insultantes dicturi: 'Tanta decessores nostri scriptitarunt, quod multo amplius lectores quam lectiones deficient' illudque comicum garrient: 'Nichil dicetur, quod non fuerit dictum prius'. Quorum latratibus hoc respondeo, quia phylosophy ydropicorum more, qui quo amplius bibunt, eo ardentius sitiunt, quo saepius legunt, eo avidius nova quaeque perquirunt. Quod si perplexa faceti Tullii lectione fatigantur, talibus saltem neniis animentur. Nam, ni fallor, sicut obtutus, nisi alicujus interpositione substantiae, solis radiis reverberatus obtunditur, ne pure, ut est, videatur, ita plane mens achademicorum, peripatheticorum stoicorumque doctrinarum jugi meditatione infirmatur, si non aut utili comoediarum risu aut heroum delectabili historia refocilatur. Quod si priscorum ritus execrabilis paganorum, non solum inquam non proficuus, verum auditu ipso non parum nocuus, tomis memorandus inscribitur, quid istorum imperatorum bella, Julii, Pompeii, Hannibalis fratrisque ejus Asdrubalis ac Scipionis Africani, insignium imperatorum, laudibus coaequanda silebitur, cum praesertim in his sit domini nostri Jesu Christi, dum sancte vixerint, bonitas recitanda, tum si quid deliquerint, salubris ab eodem correctio memoranda? Nec moveat quempiam, si enervorum facta regum principumve effeminatorum huic libellulo inseruero. Una est enim justa Dei omnipotentis, patris scilicet, filii et spiritus sancti, virtus, quae hos juste suis pro sceleribus comprimit, illos dignis pro meritis extollit. Haec inquam est vera domini nostri Jesu Christi sanctis promissio: Observa et audi vocem meam, et inimicus ero inimicis tuis, et afligentes te afligam, et praecedet te angelus meus. Per Salemonem quoque sapientia, quae Christus est, clamat: Pugnabit pro eo orbis terrarum contra insensatos. Quod cottidie fieri etiam qui stertit, animadvertit. Ut autem evidens ex innumeris subdatur exemplum, me tacente loquetur opidum vocabulo Fraxinetum, quod in Italicorum Provincialiumque confinio stare manifestum est.

II. Cujus ut cunctis liquido pateat situs, quemadmodum temet latere minime reor, immo melius scire, sicut ab ipsis, qui vestri sunt tributarii regis, Abderahamen scilicet, potestis conicere, mari uno ex latere cingitur, ceteris densissima spinarum silva munitur. Quam si ingressus quispiam fuerit, ita sentium curvitate tenetur, acutissima rectitudine perforatur, ut neque progressionis neque reditus, nisi cum magno labore, habeat facultatem.

III. Sed oculto et, quoniam secus esse non potest, iusto Dei juditio XX tantum Saraceni lintre parvula ex Hispania egressi, nolentes istuc vento delati sunt. Qui piratae noctu egressi villamque clam ingressi Christicolas, pro dolor, jugulant locumque sibi proprium vendicant montemque Maurum villulae cohaerentem contra vicinas gentes refugium parant; spineam silvam hoc pacto majorem et spissiorem sua pro tuitione fatientes, ut, si quis ex ea vel ramum incideret, mucronis percussione hominem exiret; sicque factum est, ut omnis praeter unius angustissimae viae aditus demeretur. Loci igitur asperitate confisi vicinas gentes clam circumquaque perlustrant. Accersitum quam plures in Hispaniam nuntios dirigunt, locum laudant vicinasque gentes nichili se habere promittunt. Centum denique tantummodo secum mox Saracenos reducunt, qui veram rei hujus caperent assertionem.

IIII. Interea Provincialium, quae illis gens erat vicinior, invidia coepit inter sese dissidere, alius alium jugulare, substantiam rapere, et is quicquid mali excogitari poterat facere. Sed quia pars partem, ut invidia et dolor postularant, satis sibi facere non poterant, hos quos praediximus Saracenos, non minus callidos quam perfidos, in auxilium rogat cumque his una proximum conterit. Nec juvat solummodo proximum trucidare, verum terram fructiferam in solitudinem reddere. Sed videamus, quid justa secundum quendam profuerit invidia, quam ita describens ait:

'Justius invidia nichil est, quae protinus ipsum

Auctorem rodit excruciatque animum'.

Quae cum decipere conatur, decipitur; dum extinguere molitur, extinguitur. Quid igitur? Saraceni cum suis hoc viribus minime possent, alteram alterius auxilio partis debellantes suasque copias ex Hispania semper augentes, quos primo defendere videbantur, modis omnibus insecuntur. Saeviunt itaque, exterminant, nil reliqui faciunt. Trepidare jam vicinae ceterae gentes, quoniam secundum prophetam horum unus persequebatur mille, et duo fugarunt decem milia. Et quare? Quia Deus suus vendidit eos et Dominus condusit illos.

V. Hac itaque tempestate Leo Porphyrogenitus, Basilii imperatoris filius, Constantini hujus pater, qui nunc usque superest et feliciter regnat, Constantinopolitanae civitatis regebat imperium. Simeon fortis bellator Bulgariis praeerat, Christianus, sed vicinis Grecis valde inimicus. Ungariorum gens, cujus omnes poene nationes expertae sunt saevitiam, quae miserante Deo sanctissimi atque invictissimi regis Ottonis potentia, ut latius dicturi sumus, muttire non audet exterrita, nobis omnibus tunc temporis habebatur ignota. Quibusdam namque difficillimis separata a nobis erat interpositionibus, quas clusas nominat vulgus, ut neque ad meridianam neque ad occidentalem plagam exeundi habuerit facultatem. Per idem tempus Arnulfus rex potentissimus, defuncto Karolo praenomine Calvo, Bagoariis, Suevis, Francis Teutonicis, Lotharingis audacibusque principabatur Saxonibus. Cui Centebaldus, Maravanorum dux, viriliter repugnabat. Berengarius et Wido imperatores ob regnum Italicum conflictabantur. Formosus Portuensis civitatis episcopus Romanae sedis summus et universalis papa habebatur. Sed nunc, quid sub unoquoque horum gestum sit, prout brevius possumus, explicemus.

VI. Leo igitur, Grecorum piissimus imperator, cujus supra fecimus mentionem, Constantini scilicet hujus Porphyrogeniti pater, undique pace habita sancte et juste Grecorum regebat imperium. Porphyrogenitum autem non in purpura, sed in domo, quae Porphyra dicitur, natum apello. Et quoniam res processit in medium, quid de hujus Porphyrogeniti genesi audivimus, proferamus.

VII. Constantinus imperator augustus, ex cujus nomine Constantinopolis est sortita vocabulum civitas, ton icon
touton, domum istam, aedificare jussit, cui Porphyra nomen inposuit; voluitque successuram nobilitatis suae subolem istic in lucem prodire, quatinus, qui suo ex stemate nascerentur, luculenta hac apellatione Porphyrogeniti dicerentur. Unde et hunc Constantinum, Leonis imperatoris filium, ex ejus sanguine nonnulli dicunt originem ducere. Veritas autem rei hujus ita se habet.

VIII. Basilius imperator augustus, avus hujus, Macedonia humili fuerat prosapia oriundus, descenditque Constantinopolin tis ptochias, quod est paupertatis jugo, ut cuidam serviret igumeno, id est abbati. Igitur imperator Michahel, qui tunc temporis erat, cum orationis gratia ad monasterium istud, in quo hic ministrabat, descenderet, vidit hunc forma praeter ceteros egregia, accitumque ton igumenon, abbatem, rogavit, ut se donaret hoc puero; quem suscipiens in palatio, cubicularii donavit officio. Tantae denique post paululum potestatis est factus, ut alter ab omnibus impe-rator sit apellatus.

VIIII. Verum quia omnipotens Deus servos suos justa visitat vult quacumque censura, hunc imperatorem Michahelem sanae mentis ad tempus non esse permiserat, ut, quo hunc gravius premeret in infimis, eo misericordius remuneraret in summis. Nam, ut fertur, hujus tempore passionis familiares etiam capitis jusserat damnare sententia. Quos tamen ad sese rediens hoc pacto requirebat, ut, nisi quos jugulare jusserat redderentur, pari ipsi qui hoc effecerant sententia damnarentur. Hoc igitur terrore quos damnare jusserat, servabantur. Sed cum hoc saepius et iterum Basilio faceret, hujusmodi a sibi obsequentibus, pro nefas, accepit consilium: 'Ne forte insana regis jussio aliquando ex industria a te non diligentibus, immo odio habentibus impleatur, eum tu potius occidito atque imperialia sceptra suscipito'. Quod sine dilatione, cum terrore compulsus, tum et regnandi cupiditate deceptus complevit. Hoc itaque interfecto factus est imperator Basilius.

X. Denique parvo transacto tempore huic dominus noster Jesus Christus per visionem apparuit, domini hujus imperatoris, cujus hic necis auctor extiterat, dexteram tenens eumque ita conveniens: 'inati esfases ton despotin su basilea', quod est: 'ut quid interfecisti dominum tuum imperatorem? Expergefactus itaque tanti se reum novit esse reatus; moxque ad sese rediens, quid super hoc faceret, cogitabat. Confortatus itaque hac Domini nostri per prophetam salubri et vere acceptabili promissione, quia, in quacumque die peccator ingemuerit, salvus erit, cum lacrimis et gemitibus se peccatorem, se reum, se sanguinis innocentis effusorem esse confitebatur. Bono autem consilio accepto amicos sibi de mammona iniquitatis effecerat, ut, quos hic temporalibus subsidiis consolaretur, eorum precibus ab aeterno gehennae incendio liberaretur. Fabricavit autem precioso et mirabili opere justa palatium orientem versus ecclesiam, quam Nean, hoc est novam, vocant, in honore summi et caelestis militiae principis, archangeli Michahelis, qui Grece archistratigos apellatur.

XI. Nunc autem non pigeat libellulo huic res duas, quas ejusdem Basilii filius, memoratus Leo imperator augustus, memoria risuque dignas egit, inserere. Constantinopolitana urbs, quae prius Bizantium, Nova nunc dicitur Boma, inter ferocissimas gentes est constituta. Habet quippe ab aquilone Hungarios, Pizenacos, Chazaros, Rusios, quos alio nos nomine Nordmannos apellamus, atque Bulgarios nimium sibi vicinos; ab Oriente Bagdas; inter orientem et meridiem Aegipti Babiloniaeque incolas; a meridie vero Africam habet et nominatam illam nimium vicinam sibique contrariam insulam Crete. Ceterae vero, quae sunt sub eodem climate nationes, Armeni scilicet, Perses, Chaldei, Avasgi, huic deserviunt. Incolae denique civitatis hujus, sicut memoratas gentes divitiis, ita etiam sapientia superexellunt. Moris quippe eorum est, ne a vicinis gentibus obprimantur, singulis quibusque noctibus per totius civitatis bivium, trivium quadruviumque armatos milites causa custodiendae civitatis, qui eam invigilent, ponere. Fitque, ut, si post crepusculum quemquam deambulantem aliquo custodes offenderint, captus protinus verberibusque caesus, custodia pervigili, compedibus in carcere strictus, usque in crastinum ad publicum producendus servetur. Hoc denique pacto non solum ab hostibus, verum etiam a latronibus inlaesa civitas custoditur.

Leo itaque imperator augustus vigilum fidem constantiamque probare volens, solus post crepusculum e palatio descendens, ad primam pervenit custodiam. Quem ut vigiles fugientem et quasi metu se declinantem viderunt, comprehensum, quis esset quove pergeret, interrogarunt. Qui e multis unum se esse et lupanar petere dixit. Cui mox: 'Caesum te acriter', inquiunt, 'compedibusque strictum usque in crastinum reservabimus'. Quibus respondit: 'mi adelfi mi', quod interpretatur: 'nequaquam, fratres, nequaquam; accipite quod porto, permittite ire quo volo'. Qui duodecim acceptis aureis eum protinus dimiserunt. Inde vero transiens ad secundam venit custodiam. Quo quemadmodum et in prima captus datisque XX aureis est dimissus. Ad tertiam deinde dum venisset, est captus, verum non ut primo ac secundo datis aureis est dimissus, sed ablates omnibus, compedibusque graviter strictus, pugnis flagrisque diu verberatus, custodia usque in crastinum producendus servatur. His itaque discedentibus custodem imperator ad sese carceris vocans: 'file mu', quod est 'amice mi', inquit, 'Leonem imperatorem nostin?' 'Qui', infit, 'noscere possim, quem vidisse me non meminerim? Ad publicum sane, raro quamquam, dum procedit, a longe, quia propter nequeo, cum intueor, mirabile quiddam et non hominem videre videor. Dare autem te operam, quo hinc inlaesus exeas, quam id percontari, tibi commodius est. Non aeque vos, σε εις την φιλακην και αυτον εις το χρυσοτρικλινον, se is tin filakin ke auton is to chrisotriclinon, te in carcere et illum in aureum triclinium, fortuna fovet. Parva sunt haec, graviora addantur vincula, ne sit spatium de imperatore meditandi'. Cui: 'Desine', inquit, 'desine; ipse enim sum Leo imperator augustus, qui de palatii dignitate non bono omine prodii'. Carceris autem custos, sperans non vera esse quae dixerat: 'Egon', inquit, 'hominem inpurum, bona sua cum meretricibus abligurrientem, imperatorem credam? Quoniam temet tu neglexisti, pro te ego dispitiam mathesin. Ακουσον, inquam, Mars trigonus, Saturnus Venerem respicit, Juppiter quadratus, Mercurius tibi iratus, Sol rotundus, Luna in saltu est, mala Fortuna te premit'. Imperator vero: 'Ut', inquit, 'vera probes esse quae dico, dum matutinale dederint signum, ante enim non ausi sumus, mecum ad palatium potiori quam ego descenderim omine venito. Si me ut imperatorem non istic recipi videris, occidito. Non minoris quippe criminis erit, me impera-torem dixisse, si non sum, quam aliquem occidisse. Si vero te ob id mali quicquam pati formidas, haec fatiat mihi Deus et haec addat, si non potius praemium quam pro hac re sumes supplitium'. Igitur credulus carceris custos effectus, dato, ut imperator dixerat, matutinali signo, eum ad palatium usque comitatur. Cumque eodem venisset, mirabiliter sicut a se noscentibus susceptus, comitem suum exanimatum admiratione nimia reddidit. Sane dum dignitates omnes huic occurrere, laudes reddere, adorare, soccos detrahere, alia atque alia pro se quemquam facere contemplaretur, emori ei tunc atque vivere satius esset. Cui imperator: 'Contemplare', inquit, 'nunc mathesin, et si vere quo huc adveneris omine dixeris, veram te augurandi scientiam habere probabis. Prius tamen quaeso, quid morbi sit, proferas, quod te tam pallidum reddidit'. Cui: 'Parcarum', infit, 'optima Cloto jam nere desinit, Lachesis vero in torquendo laborare amplius non cupit, saevissima autem harum Atropos articulos jam in condilum solam imperii tui sententiam expectat, ut fila contrahens rumpat. Palliditatis autem vultus mei causa est, animam a capite descendisse secumque in inferiorem corporis partem sanguinem perduxisse'. Subridens igitur imperator: 'Recipe', inquit, 'animam, recipe, et cum hac bisbinas aureorum libras adsume; nulli vero de me, nisi aufugisse, respondeas'. His ita gestis imperator vigiles, qui se captum dimiserant, quique caesum custodiae manciparant, venire praecepit. Quibus et ait: 'Vigilantibus vobis custodiamque civitati praebentibus, numquid fures aliquando adulterosque offenditis?' Qui eum pretio accepto dimiserant, nil se vidisse responderant; qui vero caesum illum custodiae manciparant, ita responderant: 'Praecepit δεσποτια σου η αγια, despotia su i agia, id est dominatio tua sancta, ut, si vigiles post crepusculum quemquam aliquo deambulantem offenderent, captum protinus verberibusque caesum custodiae traderent. Tuis itaque, dominator sanctissime, jussionibus nos parentes hac, quae praesentem praecessit diem, nocte quendam lupanaria percurrentem cepimus, flagellavimus carcerique impositum imperio tuo sancto producendum servavimus'. Quibus imperator: 'Cito', inquit, 'ut in medium producatur, potestas imperii mei etiam atque etiam imperat'. Nec mora, vinctus ut ducatur, percurrunt. Quem dum aufugisse audirent, semivivi ad palatium sunt reversi. Quod cum nuntiassent imperatori, mox imperator se exutum nimisque iis caesum ostendens: 'δευτε, deute', id est 'venite', inquit, 'μη διληασεται, mi diliasete, nolite formidare; ipse ego sum quem flagellastis quemque e carcere nunc aufugisse confiditis. Scio enim et vere credo, quod non imperatorem, sed imperatoris inimicum tundere cogitastis. Hos, qui me non ut imperatorem, sed ut latronem vitaeque meae insidiatorem dimisere, mortetenus verberatos urbe expelli bonisque omnibus privari mea non solum cupit, verum etiam jubet auctoritas. Vos autem rneis non solum, sed horum etiam perversorum divitiis dono'. Quod quam prudenter egerit, paternitas tua in hoc animadvertere poterit, quoniam ceteri extunc civitatem diligentissime custodire, hunc etiam absentem quasi praesentem sperare. Sicque factum est, ut et imperator amplius de palatio noctu non descenderet et sui omnia fideliter custodirent.

XII. Alium, quem ipse egit, ludum silentio tegi absurdum esse dijudico. Constantinopolitanum palatium ob imperatoris salutem multorum praesidiis militum custoditur. Custodientibus vero victus censusque cottidanus non parvus inpenditur. Contigit itaque XII post corporis refectionem in ipso diei fervore una in domo quiescere. Mos denique imperatoris erat cunctis quiescentibus totum perreptare palatium. Qui cum eodem die quadam, quo XII memorati loethoeo sese dederant, pervenisset, ligno modico, ut non incallidus, ostii pessulo projecto ingrediendi sibi aditum praebuit. Undecim vero dormientibus, ut ars artem falleret, duodecimus pervigil stertere ceu dormiens coeperat contractisque in fatiem brachiis totum, quod imperator faceret, diligentissime considerabat. Ingressus igitur imperator, dum obdormire cunctos perspiceret, aureorum numismatorum libram pectori uniuscujusque apposuit; moxque clam regressus, ostium, ut prius fuerat, clausit. Eo autem hoc egit, quatinus exitati et de lucro gratularentur ac, qualiter hoc accideret, non mediocriter mirarentur. Denique discedente imperatore, qui vigil solus extiterat, surrexit dormientiumque nummos aureos sibi adsumpsit atque reposuit; postea vero quieti sese dedit. Imperator igitur pro hoc ludo sollicitus post nonam horam XII hos, quos nominavimus, ad se venire praecepit eosque ita convenit: 'Si forte vestrum quempiam somnii visio deterruit aut hilarem reddidit, ut in medium proferat, mea jubet auctoritas; nec minus etiam, si quid novitatis expergefactus quisquam vidit, ut detegat, imperat'. Hi itaque, quemadmodum nihil viderant, nil se vidisse responderant. Magis autem super hoc admirati, conticuere intentique ora tenebant. Sperans igitur imperator hos non rei inscitia, sed calliditate aliqua reticere, succensus est ut qui magis coepitque nonnulla terribilia reticentibus comminari. Quod qui omnium conscius erat ut audivit, hujusmodi humillima et supplici voce imperatorem convenit: 'φιλανθροπε βασιλευ, filanthrope vasileu', id est 'humanissime imperator, hi quid viderint, nescio; ego tamen delectabile, atque utinam quod persaepe mihi contingeret, somnium vidi. Undecim his conservis meis hodie vere, sed non oportune dormientibus visus sum, quasi non dormiens, vigilare. Ecce autem magnitudo imperii tui quasi occulte ostium reserans clanculumque ingressa libram auri adposuit supra pectus omnium nostrum. Cumque imperium tuum quasi repedare sotiosque hac in visione cernerem dormitare, continuo ceu laetus exurgens undecim dormientium aureorum numismatorum libras tuli meoque in marsupio, in quo una erat, apposui, quatinus ob transgressionem decalogi ne solum essent XI, verum ob memoriam apostolorum mea una adhibita essent et ipsae XII. Visio haec, imperator auguste, bonum sit, usque modo me non deterruit, sed hilarem reddidit. O utinam interpretatio alia imperio tuo non placeat. Nam et me μαντην και ονιροπολον, mantin ke oniropolon' id est 'divinum et somnii venditorem, esse liquido patet'. His auditis magno est imperator cachinno inflatus; verum prudentiam hujus atque sollicitudinem plus admiratus protinus infit: 'Antehac σε ουτε μαντην ουτε ονιροπολον, se ute mantin ute oniropolon, te neque divinum neque somnii venditorem esse audivi. Hanc vero rem nunc ita aperte dixti, ut nihil circuitionis usus esses. Sed quia vigilandi facultatem sive auspicandi scientiam habere non posses, nisi divino tibi esset munere datum, seu verum sit, ut speramus, immo credimus, seu falsum, καθος ο Λουκιανος, cathos o Lukianos, id est sicut Lucianus de quodam dicit, quod dormiens multa reppererit atque a gallo exitatus nihil invenerit, tu tamen quicquid videris, quicquid senseris, quicquid etiam inveneris, tuum sit', His auditis, quanta ceteri sint confusione repleti, quantoque hic sit gaudio plenus, eorum quisque in se personas suscipiens animadvertere poterit.

XIII. Arnulfus interea, earum quae sub Arcturo sunt gentium rex fortissimus, cum Centebaldum Maravanorum ducem, quem supra memoravimus, sibi viriliter repugnantem debellare nequiret, depulsis his, pro dolor, munitissimis interpositionibus, quas vulgo clusas nominari praediximus, Hungariorum gentem cupidam, audacem, omnipotentis Dei ignaram, scelerum omnium non insciam, caedis et rapinarum solummodo avidam, in auxilium convocat; si tamen auxilium dici potest, quod paulo post eo moriente cum genti suae tum ceteris in meridie occasuque degentibus nationibus grave periculum, immo exitium fuit. Quid igitur? Centebaldus vincitur, subjugatur, fit tributarius; sed non solus. O caecam regnandi Arnulfi regis cupiditatem! o infelicem amarumque diem! Unius homuntii dejectio fit totius Europae contricio. Quot mulieribus viduitatem, patribus orbitatem, virginibus corruptionem, sacerdotibus populisque Dei captivitatem, ecclesiis desolationem, terris inhabitantibus solitudinem, caeca ambitio paras! Legistin, obsecro, ipsius veritatis verba dicentis: Quid prodest homini, si totum mundum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur; aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? Quod si te veri judicis non terruit severitas, ipsa saltem furorem tuum humanitatis temperaret communitas. Eras enim inter homines homo, si dignitate sublimis, non tamen natura dissimilis. Flebilis haec miserabilisque conditio, cum illa bestiarum serpentium seu alitum genera, quae intolerabilis feritas ac loetale virus ab hominibus separata esse facit, ut sunt basilisci, reguli vel rinocerotes seu gripes, quae etiam aspectu ipso cunctis perniciosa esse videntur, inter sese tamen pro origine ipsius affectionisque consortio pacata et innoxia perseverant; homo autem, ad imaginem similitudinemque Dei formatus, legis Dei conscius, rationis capax, non solum proximum non amare juvat, sed et odisse plurimum valeat. Videamus igitur, quid Johannes, non quilibet, sed virgo ille egregius, secreti caelestis conscius, cui Christus in cruce matrem virginem virgini commendavit, super talibus dixerat: Qui odit fratrem suum, homicida est; et scitis, quia omnis homicida non habet vitam aeternam in se manentem. Sed redeamus ad rem.

Devicto namque Centebaldo Maravanorum duce, Arnulfus pace habita regno potitur. Hungarii interim observato exitu contemplatique regionem cordibus malum, quod post in propatulo apparuit machinabantur.

XIIII. Dum haec aguntur, rex Galliae Karolus, qui cognominatus est Calvus, praesentem moriendo mutavit vitam. Cui dum viveret nobiles duo ex Italia praepotentes principes serviebant, quorum Wido alter, alter dictus est Berengarius. Hi sane tanto sunt amicitiarum foedere glutinati, ut hoc sibi jurejurando promitterent, quia, si regi Karolo superstites forent, alterius alter ordinationi coniveret, scilicet ut Wido quam Romanam dicunt Franciam, Berengarius optineret Italiam. Sed cum nonnulla sint incerta et instabilia amicitiarum genera, quae diversis modis humanum genus dilectionis societate conectunt, ut quosdam praecedens commendatio postmodum amicitiae facit inire commertia, alios negociationis seu militiae vel artis ac studii similitudo, quae etiam, sicut ex diversis vel lucri vel libidinis vel necessitudinum variarum sotietatibus adquiruntur, ita intercedente qualibet divortii occasione solvuntur: hoc tamen est, hoc inquam amicitiae genus, quod multis experimentis est saepissime comprobatum, nullo modo eos, qui amicitiarum foedus conjurationis iniere principio, indiruptam quivisse servare concordiam. Sane quidem callidissimus ille humano generi inimicus, ut homines praevaricatores sui faciat sacramenti, celerius sagatiusque ad inrumpendam amicitiam laborat. Quod si a minus recte sapientibus de vero amici-tiarum genere percontamur, respondebimus concordiam veramque amicitiam nisi inter emendatos mores ejusdemque virtutis et propositi viros stare non posse.

XV. Contigit itaque utrumque, Widonem scilicet atque Berengarium, Karoli regis funeri deesse. Cujus tamen interitum Wido ut audivit, Romam profectus absque Francorum consilio totius Franciae unctionem suscepit imperii. Franci itaque Oddonem, quoniam Wido aberat, regem constituunt. Berengarius vero Widonis consilio, quemadmodum ei jurejurando promiserat, Italici regni suscepit imperium. Wido autem Franciam petit.

XVI. Cumque Burgundionum regna transiens Franciam quam Romanam dicunt ingredi vellet, Francorum nuntii ei occurrunt se redire nuntiantes, eo quod longa expectatione fatigati, dum sine rege diu esse non possent, Oddonem cunctis petentibus elegerunt. Fertur autem hac occasione Francos Widonem regem sibi non adsumpsisse. Nam dum ad Metensem venturus esset urbem, quae potentissima in regno Lotharii claret, praemisit dapiferum suum, qui alimenta illi more regio praepararet. Metensis vero episcopus dum cibaria ei multa secundum Francorum consuetudinem ministraret, hujusmodi a dapifero responsa suscepit: 'Si equum saltem mihi dederis, faciam, ut tercia obsonatus hujus parte sit rex Wido contentus'. Quod episcopus audiens: 'Non decet', inquit, 'talem super nos regnare regem, qui decem dragmis vile sibi obsonium praeparat'. Sicque factum est, ut Widonem desererent, Oddonem autem eligerent.

XVII. Francorum igitur non parum Wido perturbatus legationibus, nonnullis coepit cogitationibus aestuari, tam ex Italico regno Berengario jurejurando promisso, quam ex Francorum praesertim, quod poenitus se non posse sciverat adipisci. Inter utramque autem hanc aestuationem, quoniam Francorum rex esse nequibat, frangere quod Berengario fecerat jusjurandum deliberat; collectoque prout potuit exercitu - traxerat sane et a Francis quandam affinitatis lineam, - Italiamque concite ingressus, Camerinos atque Spoletinos fiducialiter ut propinquos adit, Berengarii etiam partibus faventes, ut infidos pecuniarum gratia adquirit; itaque Berengario bellum parat.

XVIII. Copiis denique utraque ex parte collectis juxta fluvium Triviam, qui quinque Placentia miliariis extat, civile praeparant bellum. In quo cum partibus ex utrisque caderent multi, Berengarius fugam petiit, triumphum Wido obtinuit.

XVIIII. Nec mora, diebus interpositis paucis, multitudine Beren-garius collecta in Brixiae latissimos campos Widoni bellum praeparat. Ubi cum maxima strages fieret, fuga sese Berengarius liberavit.

XX. Jam vero Berengarius, cum Widoni resistere copiarum paucitate nequiret, potentissimum, quem praediximus, Arnulfum regem in auxilium rogat, promittens se suosque ejus potentiae servituros, si virtutis suae amminiculo Widonem superaret regnumque sibi Italicum vendicaret. Hujus plane tantae promissionis gratia accitus rex Arnulfus filium suum Centebaldum, quem ex concubina genuerat, valido cum exercitu hujus in auxilium dirigit, veneruntque pariter omni sub celeritate Papiam. Wido vero ita fluviolum, qui Papiam uno ex latere alluit, Vernavola nomine, tam sudibus quam exercitu munierat, quatinus altera alteram, ipso medio discurrente, pars partem oppugnare nequiret.

XXI. Unus et vigesimus dies jam transierat, cum, sicut diximus, altera pars alteram nocere non posset; et Bagoariorum unus cottidie agminibus exprobrans Italorum inbelles eos atque equitandi inscios clamitabat. Ad augmentum etiam dedecoris eos inter prosiliit hastamque uni de manu excussit sicque laetus in suorum castra repedavit. Hubaldus igitur Bonefatii pater, qui post tempore nostro Camerinorum et Spoletinorum extitit marchio, tantum gentis suae cupiens dedecus vindicare clipeo accepto praedicto mox obviam Bagoario tendit. Is autem triumphi praeteriti non solum non immemor, sed eo factus audatior, ceu e victoria jam securus hunc contra properat laetus coepitque vertibilem equum modo impetus vehementi dimittere, strictis modo habenis retrahere. Memoratus vero Hubaldus recta se coepit adire. Cumque in eo esset, ut mutuis sese vulneribus figerent, more solito Bagoarius equo versili varios perplexosque per amfractus coepit discurrere, quatinus iis argumentis Hubaldum posset decipere. Verum cum hac arte terga verteret, ut mox rediens Hubaldum ex adverso percuteret, equus, cui Hubaldus insederat, vehementer calcaribus tunditur et per scapulas, antequam reverti Bagoarius posset, lancea ad cor usque perforatur. Hubaldus igitur freno Bagoaricum percipens equum, ipsum in medio fluvioli alveo exutum hominem dereliquit; sicque suorum injuriae ultor de triumpho ad suos redit hilarior. Hoc sane factum non mediocrem Bagoariis terrorem, Italicis audatiam contulit. Inito quippe Bagoarii consilio nonnullisque Centebaldus a Widone argenti acceptis ponderibus in propria remeavit.

XXII. Igitur Berengarius dum ubi prospera sibi adversari prospiceret, cum Centebaldo pariter Arnulfi regis adit potentiam, orans ac pollicens, ut si ipsum adjuvaret, se totamque Italiam, ut ante promiserat, dicioni suae supponeret. Tantae siquidem, ut praediximus, promissionis gratia excitus copiis collectis non minimis Italiam adit. Cui Berengarius, ut promissionis suae fidem daret, credulitatis arrabonem clipeum portat.

XXIII. Susceptus itaque a Veronensibus ad urbem proficiscitur Pergamum. Ubi dum firmissima loci munitione confisi, immo decepti homines ei occurrere nollent, castrametatus eodem belli fortitudine urbem cepit, jugulat, trucidat. Civitatis etiam comitem, Ambrosius nomine, cum ense, balteo, armillis ceterisque pretiosissimis indumentis suspendi ante portae januam fecit. Quod factum ceteris omnibus urbibus cunctisque principibus terrorem parvum non attulit; quicumque hoc audierat, utraque auris ejus tinniebat.

XXIIII. Mediolanenses igitur atque Ticinenses hac fama perterriti ejus non passi sunt praestolari adventum, verum praemissa legatione jussioni suae se obtemperaturos promittunt. Ottonem itaque, Saxonum potentissimum ducem, - hujus gloriosissimi atque invictissimi regis Ottonis, qui nunc superest et feliciter regnat, avus - Mediolanium defensionis gratia dirigit; recta ipse Ticinum tendit.

XXV. Wido denique hujus impetum ferre non valens Camerinum Spoletumque versus fugere coepit. Quem sine dilatione acriter rex insequitur, urbes et castella omnia sibi resistentia vi debellans. Nullum siquidem fuerat castrum natura etiam ipsa munitum, quod virtuti hujus saltem resistere moliretur. Quid autem mirum, cum ipsa civitatum omnium regina, magna scilicet Roma, hujus impetum ferre nequiverit? Enimvero dum a Romanis ingrediendi urbem huic fidutia negaretur, convocatos ad sese milites ita convenit:

XXVI. 'Magnanimi proceres et clari Marte secundo,
Arma quibus studium fulvo radiare metallo,
Romulidae sueti vacuis quod condere scriptis,
Sumite nunc animos, vobis furor arma ministret!
Non Pompejus adest, non Julius ille beatus,
Qui nostros domuit proavos mucrone feroces.
Indolis hujus enim summos deduxit ad Argos,
Protulit in lucem quem sancta Britannica mater.
His torta studium pingues captare siluros
Cannabe, non clipeos manibus gestare micantes!'

XXVII. His eroes dictis animos accensi vitam laudis aviditate contempnunt. Clipeis denique cratibusque catervatim operti muros adire contendunt; plurima etiam bellorum paraverant instrumenta, cum inter agendum, populo considerante, contingit lepusculum clamore ejus exterritum urbem versus fugere. Quem dum exercitus, ut adsolet, vehementi impetu sequeretur, Romani putantes se inpugnari, de muro sese proiciunt. Quod populus cernens sagmatibus sellisque, quibus equis insederant, juxta murum projectis, per eorum acervum murum ascendunt. Pars vero populi quaedam accepta mox trabe quinquaginta pedum procera longitudine portam quatiunt et Romam, quam Leonianam dicunt, in qua beati Petri apostolorum principis pretiosum corpus quiescit, vi capiunt. Ceteri vero, qui trans Tiberim erant, hoc timore conpulsi hujus dominatui colla submittunt.

XXVIII. Hoc in tempore Formosus papa religiosissimus a Romanis vehementer aflictabatur, cujus et hortatu Romam rex Arnulfus advenerat. In cujus ingressu ulcis cendo papae injuriam multos Romanorum principes obviam sibi properantes decollare praecepit.

XXVIIII. Causa autem simultatis inter Formosum papam et Romanos haec fuit. Formosi decessore defuncto Sergius quidam Romanae ecclesiae diaconus erat, quem Romanorum pars quaedam papam sibi elegerat. Quaedam vero pars non infima nominatum Formosum, Portuensis civitatis episcopum, pro vera religione divinarumque doctrinarum scientia papam sibi fieri anhelabat. Nam dum in eo esset, ut Sergius apostolorum vicarius ordinari debuisset, ea, quae Formosi favebat partibus, pars Sergium non mediocri cum tumultu et injuria ab altari expulit et Formosum papam constituit.

XXX. Descenditque Sergius in Tusciam, quatinus Adelberti, potentissimi marchionis, auxilio juvaretur; quod et factum est. Nam Formoso defuncto atque Arnulfo in propria extincto is, qui post Formosi necem constitutus est, expellitur, Sergiusque papa per Adelbertum constituitur. Quo constituto, ut inpius doctrinarumque sanctarum ignarus, Formosum e sepulcro extrahere atque in sedem Romani pontificatus sacerdotalibus vestimentis indutum collocare praecepit. Cui et ait: 'Cum Portuensis esses episcopus, cur ambitionis spiritu Romanam universalem usurpasti sedem?' His expletis, sacratis mox exutum vestimentis digitisque tribus abscisis, in Tiberim jactare praecepit cunctosque, quos ipse ordinaverat, gradu proprio depositos iterum ordinavit. Quod quam male egerit, pater sanctissime, in hoc animadvertere poteris, quoniam et hi, qui a Juda, domini nostri Jesu Christi proditore, ante proditionem salutem seu benedictionem apostolicam perceperunt, ea post proditionem propriique corporis suspensionem minime sunt privati, nisi quos improba forte defaedarunt flagitia. Benedictio siquidem, quae ministris Christi impenditur, non per eum qui videtur, sed qui non videtur, sacerdotem infunditur. Neque enim qui rigat est aliquid, peque qui plantat, sed qui incrementum dat Deus.

XXXI. Quantae autem esset auctoritatis quantaeque religionis papa Formosus fuerit, hinc colligere possumus, quoniam, dum a piscatoribus postmodum esset inventus atque ad beati Petri apostolorum principis ecclesiam deportatus, sanctorum quaedam imagines hunc in loculo positum venerabiliter salutarunt. Hoc namque a religiosissimis Romanae urbis viris persaepe audivi. Sed his ommissis ad narrandi ordinem redeamus.

XXXII. Rex Arnulfus desiderii sui compos effectus persequi Widonem non desiit profectusque Camerinum castrum vocabulo et natura Firmum, in quo Widonis uxor erat, obsedit. Wido autem in incertis latuit locis. Igitur praefatum castrum nomine et natura Firmum vallo circumdatur, omnia bellorum instrumenta, quibus capi possit, paratur. Cumque Widonis uxor magnis undique angustiis premeretur, et evadendi spes illi omnimodis negaretur, causas mortis regiae vipperina coepit calliditate exquirere. Accitum namque ad se quendam Arnulfi regis familiarissimum magnis cum muneribus rogat, ut se adjuvet. Qui cum se non aliter posse testaretur, nisi civitatem domini sui traderet dicioni, illa etiam atque etiam auri pondera non solum pollicens, verum etiam in praesentiarum tribuens orat, ut poculo quodam ab ea sibi collato dominum suum regem potaret; quod non mortis periculum daret, sed mentis feritatem mulceret. Quae etiam, suis ut fidem dictis praeberet, ante sui ipsius praesentiam hoc unum suorum potat servorum; qui unius horae spatio conspectui hujus adstans sanus abscessit. Verum veridicam Maronis inquam illius sententiam in medium proferamus: 'Auri sacra fames, quid non mortalia pectora cogis? Sumptum namque loetale poculum festinus regi propinat. Quo accepto tanta hunc confestim somni virtus invasit, quatinus tocius exercitus strepitus eum triduo evigilare nequiret. Fertur autem, quoniam dum familiares hunc modo strepitu, modo tactu inquietarent, apertis oculis nil sentire, nil loqui posse perfecte. Positus tamen in mentis exessu mugitum reddere, non verba edere videbatur. Hujus quippe rei actio repedare omnes compulit, non pugnare.

XXXIII. Credo autem Arnulfum regem justa severi judicis hujusmodi pestem incurrisse censura. Secundae enim res dum imperium hujus ubiubi magni facerent, virtuti suae cuncta tribuit, non debitum omnipotenti Deo honorem reddidit. Sacerdotes Dei vincti trahebantur, sacrae virgines vi obprimebantur, conjugatae violabantur. Neque enim ecclesiae confugientibus poterant esse asylum. In his namque simbolam faciebant, gestus turpis, cantus ludicres, debachationes. Sed et mulieres eodem publice, pro nefas, prostituebantur.

XXXIIII. Denique redeuntem regem magna cum valetudine Arnulfum paulatim rex Wido persequitur. Cumque Arnulfus Bardonis montem conscenderet, hoc suorum consilio definivit, quatinus Berengarium lumine privaret sicque securus Italiam obtineret. Cognatorum vero Berengarii unus, qui non parva Arnulfo regi familiaritatis gratia inhaerebat, humsmodi consilium ut agnovit, absque mora Berengario patefecit. Qui mox ut sensit, lucerna, quam ante Arnulfi regis praesentiam tenuerat, alii tradita fugiit atque Veronam percitus venit.

XXXV. Omnes extunc Italienses Arnulfum floccipendere, nichili habere. Unde cum Ticinum veniret, non modica horta est in civitate sedicio; tantaque istic exercitus strages facta est, ut criptae civitatis, quas alio nomine cloacas dicunt, horum cadaveribus replerentur. Quod Arnulfus cernens, quoniam per Veronam non potuit, per Hannibalis viam, quam Bardum dicunt, et montem Jovis repedare disponit. Cumque Eporegiam pervenisset, Anscarius marchio istic aderat, cujus et hortatu civitas rebellabat. Verum hoc Arnulfus jurejurando promiserat numquam se a loco eodem discessurum, quoad praesentiae suae praesentarent Anscarium. Is autem ut erat homo valde formidolosus, ei omnino similis, quo de Maro ait: 'largus opum, lingua melior, sed frigida bello dextera', de castello exiit et juxta murum civitatis in cavernis petrarum latuit. Hoc autem eo fecit, quatinus licite possent regi Arnulfo satisfacere, Anscarium in urbe non esse. Itaque jusjurandum rex istud accepit atque iter quod coeperat abiit.

XXXVI. Profectusque in propria turpissima valetudine expiravit. Minutis quippe vermibus, quos pedunculos ajunt, vehementer aflictus spiritum reddidit. Fertur autem, quod praefati vermes adeo scaturirent, ut nullis medicorum curis minui possent. Utrum vero pro tam inmenso scelere, Hungariorum scilicet emissione, secundum prophetam duplici sit contricione attritus, an ex praesenti supplicio consequeretur veniam in futuro, soli illius scientiae dimittamus, quo de apostolus dicit: 'Nolite ante tempus judicare, donec veniat Dominus, qui et inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium; et tunc laus erit unicuique a Deo'.

XXXVII. Justus igitur Deus uxori Widonis, quae huic paraverat mortem, parat viduitatis dolorem. Sicut enim praefati sumus, dum redeuntem Arnulfum Wido rex e vestigio sequeretur, justa fluvium defunctus est Tarum. Cujus obitum Berengarius ut audivit, festinus Papiam venit regnumque potenter accepit. Fideles vero fautoresque Widonis veriti, ne ab eis inlatam Berengarius ulcisceretur injuriam, et quia semper Italienses geminis uti dominis volunt, quatinus alterum alterius terrore coherceant, Widonis regis defuncti filium nomine Lambertum, elegantem juvenem adhuc ephoebum nimisque bellicosum, regem constituunt. Coepit denique hunc adire populus, Berengarium deserere. Cumque Berengarius Lamberto magno cum exercitu Papiam tendenti copiarum paucitate obviare nequiret, Veronam petiit isticque securus deguit. Non post multum vero temporis Lambertus rex, cum esset vir severus, principibus gravis est visus. Unde et legatos Veronam dirigunt, regem Berengarium ad se venire, Lambertum vero expellere petunt.

XXXVIII. Magimfredus praeterea, praedives Mediolanensis urbis comes, quinquennio huic rebellis extiterat; qui non solum urbem, in qua rebellis erat, Mediolanium scilicet, defenderat, verum etiam vicina circumquaque loca Lamberto servientia nimis depopulabat. Quod factum rex non passus est abire inultum, psalmographum illud persaepe ruminans: 'Cum accepero tempus, ego justitias judicabo'. Nam post paululum capitis hunc jusserat damnare sententia. Quae res terrorem cunctis Italiensibus non minimum adtulit.

XXXVIIII. Denique hoc eodem tempore Adelbertus, illustris Tuscorum marchio, atque Ildeprandus praepotens comes huic nisi sunt rebellare. Tantae quippe Adelbertus erat potentiae, ut inter omnes Italiae principes solus ipse cognomento diceretur Dives. Huic erat uxor nomine Berta, Hugonis nostro post tempore regis mater; cujus instinctu tam nefaria coepit ipse facinora. Nam collecto exercitu cum Ildeprando comite constanter Papiam tendere festinat.

XL. Lambertus interea rex harum rerum inscius in Marinco, XL ferme milibus Papia distans, venationibus occupatur. Cumque praefati marchio et comes cum inmenso, sed invalido Tuscorum exercitu Bardonis montem transirent, Lamberto regi medio in nemore venanti, ut sese res habuerat, nuntiatur. Is vero, sicut erat animi constans viribusque potens, suos non passus est milites praestolari, sed collectis, quos secum habuerat, centum ferme militibus cursu praepeti eis obviare festinat.

XLI. Jamiam Placentiam venerat, cum hi justa fluvium Sesterionem ad burgum, in quo sanctissimi et pretiosi martyris Domnini corpus positum veneratur, castra metasse nuntiantur. Ignorantes itaque, quid superventura nox pareret, temetolenti post nonnulla inutilia tragodimata, id est cantiones, somno sese dedere, stertere; nauseam alii sumptus intemperantia facere. Rex igitur, cum animi ferox tum ingenio callens, in ipso eos noctis conticinio opprimit, dormientes ferit, oscitantes jugulat. Ventum denique ad ipsos est, qui hujus ductores exercitus erant. Cumque iis non ex multitudine alius, sed rex ipse praeclari hujus facinoris nuntius esset, non dico pugnandi, verum fugiendi terror ipse abstulit facultatem. Verum Ildeprandus fuga lapsus Adelbertum intra animalium praesaepe latitantem dereliquit. Qui dum repertus esset atque ante regis praesentiam ductus, eum ilico ita convenit: 'Sibillino spiritu uxorem tuam Bertani prophetasse credimus, quae te scientia sua regem aut asinum facturam promisit. Verum quia regem noluit aut, ut magis credendum est, non potuit, asinum, ne mentiretur, effecit, dum te cum Arcadiae pecuaribus ad praesaepe declinare coegit!' Praeterea hoc cum isto nonnulli capiuntur, vinciuntur, Papiam ducuntur, custodiae mancipantur.

XLII. His ita gestis rex iterum Lambertus praefato in loco Marinco venationibus occupatur, quoad omnium principum decreto, quid super captis agendum esset, deliberaretur. Sed o utinam venatio haec feras, non caperet reges! Ajunt sane hunc, dum, sicut moris est, apros effreni sectaretur equo, cecidisse collumque fregisse. Verum assertioni huic fidem praebere non absurdum esse non dico. Est enim alia mortis hujus, quae mihi verisimilior videtur atque omnibus a populis narratur, assertio. Magimfredus, Mediolanensis urbis comes, cujus paulo superius fecimus mentionem, dum pro scelere in rem publicam atque in regem commisso capitis juditio damnaretur, unicum possessionis suae vicarium Hugonem filium dereliquit. Quem dum Lamber-tus rex cum forma egregia tum nonnullos superare videret audatia, animi sui non parvum pro patris morte dolorem collatis nisus est beneficiis mulcere quam plurimis. Unde et eum praeter ceteros familiaritatis privilegio dederat. Factum est autem, dum Lambertus rex nominato in loco Marinco venaretur - est enim eodem mirae magnitudinis et amoenitatis lucus adeo venationibus aptus, - huc illucque cunctis, ut moris est, discurrentibus, hoc cum uno scilicet Hugone ipsum solummodo in nemore remansisse. Cumque rex aprum in transitu praestolaretur diuque multum remorante longa expectatione lassaretur, paululum sese quieti dedit, vigiliae custodiam huic infido, quasi fido, committens. Igitur absentibus cunctis Hugonis mens custodis, immo proditoris atque carnificis, collatorum beneficiorum immemor plurium patris mortem animo coepit revolvere. Non consideravit genitorem suum justam incurrisse necem; jusjurandum, regi quod fecerat, violare non metuit; vicarium se ludae, domini nostri Jesu Christi proditoris, apellari non erubuit; et quod est gravius, sempiternum supplicium subiturum sese non timuit; verum conamine toto virium ligno non modico dormienti collum fregit. Gladio quippe ferire timuit, ne peccati hujus auctorem res eum manifesta probaret. Eo nanique mens perversa ita egit, ut non gladii cicatrix, sed ligni mani-festa collisio hunc repperientibus fidem darent equo cecidisse collique fractione hominem exivisse. Latuitque per annos res quam plurimos. Sed dum processu temporis Berengarius rex nullo sibi resistente regnum viriliter obtineret, ipse reatus proprii, sicut fuerat auctor, extitit proditor, impleturque illud, quod rex et propheta canit: 'Quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae, et iniqua gerens benedicitur'. Sed et aliud fecisse minime potuit propter haec ipsius veritatis verba dicentis: 'Nichil opertum, quod non reveletur, et occultum, quod non in publicum veniat'.

XLIII. His ita gestis rex Berengarius ampliori pristina dignitate regia honoratur; Adelbertus marchio et ceteri ad propria destinantur.

XLIIII. Juvat autem, pater karissime, tanti hujus obitum regis et deflendo scribere et scribendo deflere. Inerat namque illi honesta morum probitas, sancta et formidolosa severitas, et quem juventus ornabat in corpore splendida, mentis canities decoraverat sancta. Plane plus ipse rei publicae quam res publica decoris ei contulerat. Quod si non cita mors hunc raperet, is esset, qui post Romanorum potentiam totum sibi orbem viriliter subjugaret.

 

EXPLICIT LIBER PRIMUS

INCIPIUNT CAPITULA LIBRI SECUNDI


I. De eo quod post mortem Arnulfi Hlodoicus filius eius rex constituitur.
II. Hungarii audita nece Arnulfi Bagoariam petunt.
III. Hulodoicus bellum Hungariis parat juxta Lemannum.
IV. Hungarii positis insidiis Hulodoici milites vincunt.
V. Fugiens Hulodoicus; Hungarii Francorum, Saxonum et Suevorum terram depraedantur.
VI. De rebellione Adelberti comitis, et qualiter decipiente Hattone archiepiscopo sit decollatus.
VII. Exploratores regressi quod consilium dederint.
VIII. Quare Hungarii territi ab Italiae ingressu sint reversi.
IX. Qualiter Hungarii reparato exercitu venerint et Italici eis occurrerint.
X. Cur rex Berengarius ad bellum non ierit, vel cur Hungarii Italos fugerint.
XI. Fugientes pagani Christianis pacem petunt, quam non adquirunt.
XII. De proludio pugnae, in quo vincerunt Hungarii postque fugerunt.
XIII. De eo quod propter defetigatos equos super fluvium Brentam pagani Christianos praestolarentur eisque pa-cem quaererent, quam non dederunt.
XIV. Quod consilium Hungarii ob desperationem invenerint, et quid dixerint.
XV. Quomodo Hungarii positis insidiis super Christianos irruunt et vincunt.
XVI. Quod victoriam non pro eorum fortitudine, sed pro Christianorum peccato habuerint.
XVII. Quod eo tempore Hulodoicus rex Francorum moritur, et so Chunradus pro eo ordinatur.
XVIII. Qui sub eo principes erant, inter quos et Heinricus Saxo-num dux erat.
XIX. De eo quod Heinricus et ceteri principes Chunrado rebellaverint regi et ab eo victi fuerint, et quia Arnaldus in Hungariam fugerit.
XX. Chuonradus rex moriens principes omnes de pace, et ut Heinricum regem constituant, exhortatur, cui et regalia ornamenta transmittit.
XXI. Chuonrado rege mortuo, Arnaldus ab Hungaria redit atque Heinrico regi bellum parat.
XXII. Heinricus Arnaldi animum prudentissima locutione mitigat.
XXIII. Arnaldus suorum exhortatione militum Heinrici regis fit miles.
XXIV. Audita Hungarii morte Chuonradi Saxoniam ingrediuntur.
XXV. Rex Heinricus, quamquam infirmus, eis occurrit.
XXVI. Qualiter ad pugnam suos exhortatus sit milites.
XXVII. De bono voto Heinrici regis.
XXVIII. De nuntio qui Hungarios in Meresburg esse nuntiabat.
XXIX. Hungarii sciscitatis captivis de bello exploratores mittunt.
XXX. De pugna cum Hungariis commissa.
XXXI. De bono consilio Heinrici regis et victoria ejus, et ubi sit ipsa depicta victoria.
XXXII. De Hulodoico quodam, quem Italici super se regnare invitant.
XXXIII. Quod Adelbertus marchio hoc effecerit, qui gener regis Berengarii erat.
XXXIV. De eodem Adelberto, qui primo fuit bonus et postmodum factus est malus.
XXXV. Quod Hulodoicus regis Berengarii terrore juraverit et reversus sit.
XXXVI. Quod Adelbertus, Tusciae provinciae potens marchio, instinctu Bertae uxoris suae Berengarium deserit et propter Hulodoicum, ut veniat, mittit.
XXXVII. Hulodoicus ab Italiensibus suscipitur, et Veronam Berengarius fugiit, a qua et expulsus est a Hulo-doico.
XXXVIII. Hulodoicus Luccam proficiscitur et decenter ab Adel-berto suscipitur.
XXXIX. Hulodoicus ob Adelberti potentiam invidia tangitur, ob quam ab ejus fidelitate Adelbertus separatur.
XL. Descriptio Veronensis civitatis et fluminis Athesis et pontis super eum.
XLI. Quod Hulodoious Veronae degens a Berengario corruptis civitatis custodibus capitur et lumine privatur.
XLII. De Hungariis, qui eo tempore Italiam laniabant.
XLIII. De Saracenis de Fraxeneto, qui partem Italiae vastabant et usque Aquas pervenerant.
XLIV. De Africanis Saracenis, qui Appuliam, Calabriam, Beneventum occupaverant et Garelianum montem pro munitione habebant.
XLV. Qua occasione Saraceni ab Africa exierint.
XLVI. Quod Domini hoc factum sit voluntate ob nostram correctionem.
XLVII. Quia Johannes Ravennas eo tempore papa habebatur.
XLVIII. Qualiter per Theodoram meretricem papa sit constitutus.
XLIX. De quodam Africano, qui ad papam venit eique, quomodo cum Africanis pugnare posset, consilium dedit.
L. Quod idem Africanus insidiis positis ceteros occiderit.
LI. De consilio Landulfi, Beneventanorum principis.
LII. De eo quod papa Constantinopolim directis nuntiis adjutorium ab imperatore acceperit et cum Poenis pugnaverit.
LIII. Quod Greci mox ut veniunt, castrum juxta montem constituunt.
LIV. Quod omnes Poeni sint interfecti et capti, et quia visi sunt in bello Petrus et Paulus apostoli gloriosi.
LV. Adelbertus Tusciae provinciae marchio moritur, cujus filius Wido pro eo ponitur, mater vero ejus a Berengario capitur.
LVI. Quod suspicati sunt homines Bertam Adelberto filios peperisse.
LVII. De eo quod multi principes simul cum Lamperto Mediolanense archiepiscopo Berengario rebellarent, et cur hoc facerent.
LVIII. De comite palatii capto atque Lamperto non oportune commendato.
LIX. Quod eundem Berengarius requisierit, et cur eum habere non possit.
LX. De Rodulfo rege Burgundionum, qui filiam ducis Bruchardi acceperat uxorem et ab Italicis invitatur, ut ad eos veniat et rex eorum fiat.
LXI. Qualiter Hungarii, Berengarii regis amici, Odelricum occiderent, Adelbertum vero regis generum et Gislebertum comitem vivos caperent.
LXII. Qua calliditate Adelbertus marchio Hungarios deluserit et vili pretio ab eis redemptus aufugerit.
LXIII. De Gisleberto capto, flagellato et ante regem ducto atque ab eo misericorditer dimisso et honorato.
LXIV. De eodem, qui ob Rodulfum regem abiit et eum adduxit.
LXV. De pugna civili inter Berengarium et Rodulfum exhorta.
LXVI. Quod Rodulfus victoriam per Bonefatium cognatum suum obtinuit.
LXVII. Rodulfus consensu Italiensium in Burgundiam redit.
LXVIII. De Veronensibus, qui Berengarium consiliati sunt occidere.
LXIX. Prudens regis Berengarii allocucio ad Flambertum.
LXX. De scifo aureo a rege Flamberto tradito.
LXXI. Quod Flamberti consilio Berengarius rex sit interfectus.
LXXII. De regis sanguine usque in praesens tempus in lapide permanente.
LXXIII. De Milone milite, qui regem Berengarium vindicavit et post triduum ejus interfectores suspendit.

 

EXPLICIUNT CAPITULA

INCIPIT LIBER SECUNDUS

I. Postquam vitalis calor Arnulfi regis membra deserens reddidit corpus exanime, suus ipsius filius Hulodoicus rex cunctis a populis ordinatur. Tanti denique casus viri vicinos Hungarios, sicut nec in toto orbe degentes, latere non potuit. Siquidem loeti dies ejus iis fuit omni festivitate jucundior, gazis omnibus praestantior. Quid igitur?

II. Primo namque mortis hujus gnatique sui ordinationis anno permagno collecto exercitu Maravanorum gentem, quam virtutis eorum amminiculo rex Arnulfus subdiderat, sibi vendicant; Bagoariorum etiam fines occupant, castra diruunt, ecclesias igne consumunt, populos jugulant, et ut magis magisque timeantur, interfectorum sese sanguine potant.

III. Hulodoicus itaque rex, gentis suae depopulationem hujusque intellegens crudelitatem, suorum omnium animos hac formidine inflammat, ut, si quemquam bello eodem, quod cum iis acturus esset, deesse contingeret, laqueo procul dubio vitam finiret. Innumerabilis denique illa gentis pessimae multitudo copiis hujus maximis obviam properare festinat. Nec videas sitientem animam ardentius haustum laticis gelidae, quam prelii diem gentem hanc crudelem appetere; neque enim hanc aliud quam dimicasse juvat. Ut autem ex libro, qui de origine hujus inscribitur, didici, horum matres mox pueris editis ferro acutissimo faciem 'secant, scilicet ut, antequam lactis nutrimenta percipiant, vulnerum tolerantiam subire cogantur'. Dant huic assertioni fidem vulnera, quae pro defitientium dolore propinquum vivorum corporibus infliguntur. Sanguinemque prout athei ke asevis ante ton dacrion, id est sine Deo et impii pro lacrimis, fundunt. Jamiam rex Hulodoicus collecta multitudine Augustam venerat, quae est in Suevorum, Bagoariorum seu orientalium Francorum confinio civitas, cum insperata, magis autem non optata gentis hujus nuntiatur vicinitas. Sequenti igitur die secus Lemanni fluminis campos, Martio operi capacitate sui aptos, utraeque acies convenere.

IV. Prius itaque ac 'Titoni croceum linqueret Aurora cubile', Hungariorum gens, necis sitiens, belli avida, hos, videlicet Christianos, adhuc opprimit oscitantes, nonnullos namque spicula priusquam clamores evigilarunt, alios vero cubilibus confossos neque strepitus neque vulnera exitarunt; citius enim ab iis spiritus recessit atque somnus. Gravis itaque hinc indeque oritur pugna, versique terga ceu in fugam Turci directis acriter boelis, id est sagittis, plurimos sternunt.

Nubibus omnipotens Heloim cum condere Phoebi
Lumina chrisocomi venerandus coeperit atris,
Vertice cumque polus summo clangore remugit,
Fulgura crebra volant throne demissa tonantis
Ignea: mox trepidant, qui nigrum in candida vertunt;
Conscia tum metuunt scelerum sulcare suorum
Pectora, Vulcano pariter ruitura superno:
Haud secus e vacuis volitant concussa pharetris
Spicula, scinduntur validae quis terga loricae.
Concutit ipsa ruens segetes cum grando superba,
Fit sonitus clangorque simul per tecta sonorus,
Sic galeae striotis reboant tunc ensibus ictae,
Corpora sicque cadunt mutuis confossa sagittis.

Jam septimam descendens Phoebus occupaverat horam, et serenus adhuc Hulodoici partibus Mars favebat, cum Turci, sicut non incallidi, positis ex adverso insidiis fugam simulant. Quos dum regis populus doli ignarus impetu validissimo sequeretur, omni prodeunt ex parte insidiae et quasi victi ipsi victores interimunt. Rex ipse e victore se victum esse miratur, fitque illi non opinatus gravior casus. Videres equidem saltus, agros passim cadaveribus stratos, rivos et flumina sanguine permixta rubere; tunc hinnitus equum clangorque tubarum fugientes etiam atque etiam terrere, persequentes magis magisque hortari.

V. Hungarii praeterea compotes desiderii sui effecti Christianorum hac tam inmensa nece propriae non satisfecere nequiciae; sed rabiem ut perfidiae satiarent, Bagoariorum, Suevorum, Francorum, Saxonum omnia deflagrando regna percurrunt. Nec quisquam erat, qui horum praesentiam, nisi labore non parvo naturave munitissimis praestolaretur in locis, factusque est per nonnullos populus hic tributaries annos.

VI. Hujus tempore Adelbertus quidam, non quilibet, sed magnus ille heros, simultatem non modicam in castello vocabulo Bavemberg contra rem publicam exercebat. Saepe etenim rex Hulodoicus congregatis omnibus super eum irruerat. Cui nominatus heros non juxta castellum, ut a plerisque assolet, sed procul a munitione praeparat bellum. Regis etenim milites priusquam re ipsa hujus audatiam mirarentur, regem praeeuntes pugnae proludio hunc extra castrum illicere atque interficere cogitabant. Adelbertus itaque proludii hujusmodi non solum gnarus, verum etiam debriatus obviam his tam longe a Castro processerat, ut non hunc milites eousque ex adversariis esse cognoscerent, quoad eorum cervicibus istius mucro caedis inpaciens desaeviret. Igitur cum septennio ferme Adelbertus heros rebellionem hujusmodi exerceret, sciens Hulodoicus istius audatiae fortitudinem haudquaquam se nisi tergiversatione quadam posse devincere, Hattonem Magontinae sedis archiepiscopum, quid sibi super hac re faciendum esset, consuluit. Qui, ut erat versutiae pollens: 'Desine' ait; 'ego te securum iis sollicitudinibus reddam. Ego, ut tete adveniat, providebo; tu, ne redeat, curato'. Hatto itaque animi confidentia, qua nonnullas res ex infortunio secundas effecerat, animatus Bavemberg quasi Adelbertum adiit conpassurus. Cui et ait: 'Si et non aliam vitam praeter instantem putares, tamen injuste faceres, quod domino tuo rebellis existeres, praesertim cum et quod agis, facias gratis; eo enim quo ferocitate animi vinceris, quantum ab omnibus, praecipue a rege diligaris, non intellegis. Consulenti itaque mihi fidem admitte; jusjurandum accipe, quo sine animi vacillatione de castello exire valeas et redire. Si sacerdotii mei promissionibus minime credis, juramento saltem ne diffidas, quoniam, ut te salvum et incolumen de castello hoc eduxero, ita et reducere procurabo'. Adelbertus igitur hujusmodi melle dulcioribus elogiis delibutus, immo deceptus jusjurandum ab Hattone accepit eumque, ut secum pranderet, protinus invitavit. Hatto vero tergiversationis, quam exercere post paululum cuperat, non inmemor, eodem se haudquaquam pransurum omnimodis interdixit. Nec mora, Hatto de castello egreditur. Cujus dexteram Adelber-tus tenens mox eum prosequitur. Quem cum extra castellum Hatto conspiceret: 'Poenitet', infit, 'me, heros egregie, quod secundum tuum consultum, praesertim cum perlongum iter immineat, corpus edulio aliquo non refecerim'. Ignorans denique Adelbertus, quantum incommodi quantumve infortunii haec sententia habeat: 'Revertamur', ait, 'domine mi, et ne jejunii maceratione corpus tabescat, cibo saltem paululum recreato'. Conivens itaque eius peticionibus Hatto, per quam eum eduxit viam, repedavit et reducens dexteram tenens. Haud mora, cibus assumitur, atque ab eis die eadem usque ad regem properatur. Clamor in castris oritur, fit tumultus non modicus, quoniam quidem Adelbertus regem advenisse nuntiatur. Rex praeterea hujus ob adventum non parum exhilaratus proceres ad se venire atque in juditio residere praecepit. Quibus et ait: 'Jam fere septennio Adelbertus quantas strages dederit, quas nobis turbas egerit, quot rapinarum et incendiorum infortunia nobis intulerit, re ipsa potius quam fama deferente percepimus. Unde et sententiam vestram, pro hoc tarn praeclaro facinore quid recompensationis inpraesentiarum accipiat, expectamus'. Qui omnium decreto secunjdum priscorum instituta regum majestatis reus adiudicatus capite truncatur. Verum dum vinctus traheretur ad mortem, Hattonem intuitus: 'Perjurii', infit, 'reus eris, si memet necem incurrere sinis'. Cui Hatto: 'Sanum te', inquit, 'e castro educturum, ita et reducturum promisi; quod me tunc conplesse intellexi, cum te, e castello eductum, salvum et incolumem quam mox in castellum reduxi'. Tum se istuc advenisse dolens et Hattonis dolum tarde intellexisse suspirans tam invitus spiculatorem sequitur, quam libenter viveret, si liceret.

VII. Paucis igitur interpositis annis, cum nullus esset, qui in orientali australive plaga Hungariis resisteret - nam Bulgariorum gentem atque Grecorum tributariam fecerant - ne quid inexpertum his esset, quae sub meridiano atque occidentali degerent climate, visere satagunt nationes. Inmenso itaque innumerabilique collecto exercitu miseram petunt Italiam. Cumque juxta fluvium Brentam defixis tentoriolis, immo centonibus, triduo exploratoribus directis, terrae situm gentisque multitudinem seu raritatem considerarent, repedantibus nuntiis huiusmodi responsa suscipiunt: 'Planities haec nonnullis plena collibus uno, ut cernitis, ex latere montibus asperrimis atque fertilibus, altero mari cingitur Adriatico; opida vero cum nonnulla, tum munitissima. Gentis quamquam ignoretur inbecillitas aut fortitudo, inmensa tamen conspicitur multitudo. Neque enim tarn copiis paucis aggredi hanc hortamur. Verum cum nonnullae sint res, quae nos pugnare compellant, triumphus scilicet assuetus, animi fortitudo, pugnandi scientia, opes praesertim, quarum desiderio fatigamur, quae hie tot insunt, quot toto in orbe nec vidimus nec videre speravimus, nobis tamen consultis - neque enim longum arduumve remeandi iter est, quod decem potest et eo minus diebus perfici - revertemur, venturo quatinus vere omnibus gentis nostrae collectis fortissimis redeamus, sitque his cum in fortitudine tum noster in multitudine terror'.

VIII. Nec mora, his auditis ad propria revertuntur totamque hiemis asperitatem in fabricandis armis, in acuendis spiculis, in docendis juvenibus belli noticiam ducunt.

IX. Sol necdum piscis signum deserens arietis occupabat, cum inmenso atque innumerabili collecto exercitu Italiam petunt, Aquilegiam, Veronam, munitissimas pertranseunt civitates, et Ticinum, quae nunc alio exellentiori Papia notatur vocabulo, nullis resistentibus veniunt. Rex igitur Berengarius tam praeclarum novumque facinus - antehac enim neque nomen gentis hujus audierat - satis mirari non potuit. Italorum igitur, Tuscorum, Volscorum, Camerinorum, Spoletinorum quosdam libris, alios nuntiis directis, omnes tamen in unum venire praecepit, factusque est exercitus triplo Hungariorum validior.

X. Cumque sibi rex Berengarius tot adesse copias cerneret, superbiae spiritu inflatus magisque triumphum de hostibus multitudini suae quam Deo tribuens, solus ipse cum paucis quodam in opidulo degens voluptati operam dabat. Quid igitur? Tantam mox ut Hungarii contemplati sunt multitudinem, animo consternati, quid facerent, deliberare non poterant. Preliari poenitus formidabant, fugere omnino nequibant. Verum inter utramque lianc aestuationem fugere magis quam preliari juvat; persequentibusque Christianis Adduam fluvium natando, ita ut nimia festinatione plurimi necti submergerentur, pertranseunt.

XI. Hungarii denique consilio non malo accepto internuntiis Christianos rogant, quatinus praeda omni cum lucro reddita ipsi incolumes remeare possent. Quam peticionem Christiani funditus abdicantes his, pro dolor, insultabant potiusque vincula, quis Hungarii vincirentur, quam arma, quibus necarentur, exquirunt. Cumque pagani Christianorum animos hoc pacto mulcere nequirent, vetus rati melius consilium, coepta sese liberare satagunt fuga sicque fugiendo in Veronenses latissimos campos perveniunt.

XII. Christianorum primi horum jam novissimos insecuntur; fitque eodem pugnae proludium, in quo victoriam habuere pagani. Validiore vero propinquante exercitu fugae non immemores coeptum iter percurrunt.

XIII. Veneruntque Christicolae cum idololatribus pariter iuxta fluvium Brentam; equi enim nimium defetigati fugiendi copiam negabant Hungariis. Sünul igitur utraeque acies convenere, memorati tantummodo fluvii alveo separatae. Hungarii denique nimio terrore coacti omnem suppellectilem, captivos, arma omnia, equos, singulis tantum quibuscum repedare possent retentis, dare promittunt; hoc praeterea in honere suae petitionis adjungunt, ut, si vita tantum comite datis omnibus illos remeare permitterent, se numquam amplius Italiam ingressuros, filiis suis obsidibus datis, promitterent. Verum heu Christiani superbiae tumore decepti minis paganos, ceu jam victos, insecuntur eisque continuo huiusmodi apologiam απολογιειαν, id est responsionem, remittunt: 'Si contraditum nobis, praesertim a contraditis iamque canibus mortuis, munus reciperemus foedusque aliquod iniremus, insanos capite non sanus juraret Orestes!'

XIV. Hac igitur Ungarii legatione desperati collectis in unum fortissimis tali sese mutuo sermone solantur: 'Si hac, quae in praesentiarum cernitur, luce perdita nichil est, quod deterius proveniri possit hominibus, et quia locus preci nullus, fugiendi spes omnis ablata, colla summittere mori est, quid verendum nobis est tela inter ipsa ruere, morte mortem inferre? Numquid non fortunae et non inbecillitati casus deputandus est noster? Viriliter enim pugnando occumbere non est mori, sed vivere. Hanc famam tantam, hanc κλιρονομειαν clironomian, id est hereditatem, ut a patribus nostris accepimus, nostris etiam relinquamus heredibus. Nobis debemus, nobis saltem credere expertis, qui copiarum paucitate nonnunquam plurimos stravimus. Invalidae plebis sane congregatio plurima ad caedem est tantum exposita. Sed et Mars fugientem saepissime perhimit, dimicantem fortiter protegit. Hi enim, qui nobis supplicantibus non miserentur, ignorant neque mente percipiunt, quia vincere quidem bonum est, supervincere nimis invidiosum.

XV. Hac itaque exhortatione utcumque animos recreati tres in partes insidias ponunt, recta ipsi fluvium transeundo hostes in medios ruunt. Christianorum enim plurimi longa propter internuntios expectatione fatigati per castra, ut cibo recrearentur, descenderant; quos tanta Hungarii celeritate confoderant, ut in gula cibum transfigerent aliis, quisbusdam equis fugam negarent ablatis, eoque illos levius perhimebant, quo sine equis eos esse conspexerant. Ad augmentum denique perditionis Christianorum non parva inter eos erat discordia. Nonnulli plane Hungariis non solum pugnam non inferebant, sed, ut proximi caderent, anhelabant; atque ad hoc perversi ipsi perverse fecerant, quatinus, dum proximi caderent, soli ipsi quasi liberius regnarent. Qui dum proximorum necessitatibus subvenire neglegunt eorumque necem diligunt, ipsi propriam incurrunt. Fugiunt itaque Christiani, saeviuntque pagani, et qui prius supplicare muneribus nequibant, supplicantibus postmodum parcere nesciebant. Interfectis denique fugatisque Christianis omnia Hungarii regni loca saeviendo percurrunt. Neque erat, qui eorum praesentiam nisi munitissimis forte praestolaretur in locis. Illorum sane adeo praevaluerat virtus, qua-tinus eorum pars quaedam Bagoariam, Sueviam, Franciam, Saxoniam, quaedam vero depopularetur Italiam.

XVI. Neque enim hoc eorum meruerat virtus, sed verus Domini sermo, terra caeloque durabilior, mutari non poterat, quemadmodum per Hyeremiam prophetam omnibus nationibus in persona domus Israhel comminatur dicens: 'Ecce ego adducam super vos gentem de longinquo, gentem robustam, gentem antiquam, gentem, cujus ignorabis linguam, nec intelleges, quid loquatur. Pharetra eius quasi sepulcrum patens, universi fortes, et comedet segetes tuas et panem tuum; devorabit filios tuos et filias tuas; comedet gregem tuum et armenta tua; comedet vineam tuam et ficum tuam, et conteret urbes munitas tuas, in quibus tu habes fidutiam, gladio. Veruntamen in diebus illis, ait Dominus Deus, non fatiam vos in consummationem'.

XVII. Hac igitur eadem tempestate Hulodoicus rex moritur. Chunradus Francorum ex genere oriundus, vir strenuus bellorumque exercitio doctus, rex cunctis a populis ordinatur.

XVIII. Sub quo potentissimi principes Arnaldus in Bagoaria, Burchardus in Suevia, Everardus comes potentissimus in Francia, Giselbertus dux in Lotharingia erant. Quos inter Heinricus, Saxonum et Turingiorum praepotens dux, clarebat.

XIX. Secundo itaque regni hujus susceptionis anno memorati principes huic, praesertim Heinricus, rebelles extiterant. Quos Chuonradus rex tam sapientiae vigore quam fortitudinis robore superavit suamque ad fidelitatem perduxit. Arnaldus autem eius nimio terrore coactus cum uxore et filiis ad Hungarios fugit deguitque eodem, quoad vitalis aura Chuonradi regis rexerat artus.

XX. Septimo denique regni sui anno vocationis suae ad Deum tempus agnovit. Cumque memoratos principes se adire fecisset, Heinrico solummodo non praesente, ita convenit: 'Ex corruptione ad incorruptionem, ex mortalitate ad inmortalitateru vocationis meae tempus, ut cernitis, praesto est; proin pacem vos concordiamque sectari etiam atque etiam rogo. Me hominem exeunte nulla vos regnandi cupiditas, nulla praesidendi ambitio inflammet. Heinricum, Saxonum et Turingiorum ducem prudentissimum, regem eligite, dominum constituite. Is enim est et scientia pollens et justae severitatis censurae habundans'. His ita prolatis propriam coronam non auro, quo poene cuiuscumque ordinis principes pollent, verum gemmis preciosissimis, non solum inquam ornatam, sed gravatam, sceptrum etiam cunctaque regalia indumenta in medium venire praecepit ac, prout valuit, hujusmodi verba effudit: 'Heredem regiaeque dignitatis vicarium regalibus his ornamentis Heinricum constituo; cui ut oboediatis, non solum consulo, sed exoro'. Quam jussionem interitus et interitum mox est oboedientia prosecuta. Ipso namque mortem obeunte memorati principes coronam cunctaque regalia indumenta Heinrico duci contulerunt; atque ut rex Chuonradus dixerat, cuncta per ordinem enarrarunt. Qui regiae dignitatis culmen et prius humiliter declinavit ac paulo post non ambitiose suscepit. Verum nisi 'pallida mors, quae pauperum tabernas regumque turres aequo pulsat pede', Chuonradum regem tam citissime raperet, is esset, cujus nomen multis mundi nationibus imperaret.

XXI. Hoc eodem tempore Arnaldus cum uxore et filiis Hungaria rediens honorifice a Bagoariis atque ab orientalibus suscipitur Francis. Neque enim solum suscipitur, sed, ut rex fiat, ab iis vehementer hortatur. Rex Heinricus cum obtemperare suis omnes iussionibus, Arnaldum solummodo resistere cerneret, pervalido collecto exercitu Bagoariam tendit. Quod Arnaldus ut audivit, ejus non passus est in Bagoaria praestolari adventum; verum collectis, quibus valuit, copiis huic obviam properat. Cuperat sane et ipse rex fieri. Cumque in eo esset, ut bellum pariter inire deberent, sicut vir sapiens et Dei timens rex Heinricus cogitans ex utraque parte inrecuperabile posse damnum accidere, Arnaldo, quatinus cum solo solus loquatur, denuntiat. Putans igitur Arnaldus, quod singulari se acciret certamine, ad condictum locum solus hora statuta pervenit.

XXII. Quem sibi obviam properantem rex Heinricus tali est sermone adgressus:

'Insana Domini jussis quid mente resistis?
Quod populus regem me cupit esse, scias,
Imperio Christi, quo constat machina mundi;
Tartarus hunc metuit, hunc Flegeton timuit.
Conterit hic nitidos reges dudumque tremendous
Sublimesque volens erigit hic miseros,
Quo debitas Domino laudes per secula solvant.
Tune, süperbe, reus, perfide, dure, ferox,
Invidiae stimulis saevaque cupidine tactus,
Corpora Christicolum perdere valde sitis?
Si regem populus cuperet praeponere temet,
Protinus is essem, qui magis hoc cuperet.

Hoc igitur quadrifario dicendi genere, copioso scilicet, brevi, sicco et florido, rex Heinricus, ut erat animi prudens, Arnaldi animum mulcens ad suos rediit.

XXIII. Arnaldus vero cum suis haec omnia retulisset, hujusmodi ab eis audivit αποκρισην, apocrisin, id est responsionem: 'Sapientis illius, immo sapientiae verae sententiam, quae ait: Per me reges regnant, principes imperant, et prudentes justitiam decernunt, illamque apostoli dicentis, quod omnis ordinatio a Deo est, et qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit, quis ambigit? Neque enim in hujus electione totius populi posset esse animus unus, si a trinitate summa, quae Deus unus est, ante mundi constitutionem non esset electus. Si bonus fuerit, diligendus erit, Deusque in eo laudandus; si vero malus, aequanimiter tolerandus. Subditorum namque plerumque exigunt merita, quatinus nonnumquam a praelatis graventur, non regantur. Aequum autem justumque nobis videtur, ut a ceteris non dissentiens hunc regem eligeres, ipse vero te, ut tam fortunatum et praedivitem virum, hoc pacto bearet animique tui furorem mulceret, ut, quod decessores non habuere tui, tibi concedatur, scilicet quatinus totius Bagoariae pontifices tuae subjaceant dicioni, tuaeque sit potestati uno defuncto alterum ordinare'. Conivens igitur Arnaldus suorum hoc optimo bonoque consilio Heinrici regis miles efficitur et ab eo, ut jam dictum est, concessis totius Bagoariae pontificibus honoratur.

XXIV. Per idem tempus dum Chuonradi regis interitum atque Heinrici in regnum successionem audirent Hungarii, tali sese sunt mutuo sermone adgressi: 'Rex forte novus novis uti legibus cupit. Copiis igitur collectis non minimis ascendamus scrutemurque, debita utrum rex Heinricus velit tributa persolvere. Quod si non ut credimus regibus dissentit a ceteris, regnum ejus caede atque inmensis depopuletur incendiis. Non Bagoariorum, sed Saxonum, ubi rex ipse est, primo fines occupemus; ut, si forte, quod non speramus, congregare exercitum velit, neque de Lotharingia, neque de Francia, neque de Suevia, neque de Bagoaria ei mature occurrere possit. Sed et Saxonum ac Turingionum terra facile depopulatur, quae nec montibus adiuta nec firmissimis oppidis est munita'.

XXV. Rex Heinricus gravissima valetudine detinetur, et Hungariorum ei adventus proxime nuntiatur. Vix finetenus nuntiantis verba audierat, cum directis per Saxoniam nuntiis post quatriduum quotquot poterat capitali sententia se adire commendat. Validissimo igitur per quatriduum congregato exercitu - est enim Saxonum mos laudandus atque imitandus, quatinus annum post unum atque duodecimum nemini militum bello deesse contingat - etsi corporis invalidus viribus, mentis tamen vigore animatus, prout valuit equum conscendit atque collectis in unum copiis hujusmodi eas verbis ad pugnandi rabiem exitavit:

XXVI. 'Inclita Saxonum Ceu leo frendens
Bella per innumera Gens erat olim.
Restitit haec Karolo, Ense cruento
Qui sibimet totum Straverat orbem.
Fugiit hie victus Victor ubique.
Quod sibi nos rediens Subdidit omnes,
Id Domini pietas Gessit, ob hoc quod
Participes voluit Esse salutis.
Nunc mala Turcorum Nescia Christi
Gens, inimica Deo, Gaudet in omnem
Ecclesiae populum Ducere ferrum.
Pro dolor, heroes. Heus mage, quod nunc
Subdere nostra volunt Colla tributo!
Sumite nunc animos More virili!
Membra secare precor Vique ferire!
Sit furor heus ardens, Sancta cupido;
Haec Stigias referant Munera ad undas
Et calidos numerent Igne trientes!'

XXVII. Talibus itaque rex exhortationibus ad pugnam suorum accendi animos videns indicto cunctis silentio, hoc iterum divini munere flaminis tactus adjecit: 'Priscorum facta regum, sanctorum scripta patrum nobis, quid agere debeamus, insinuant. Non enim est Deo difficile paucis plures sternere, si tamen horum, qui id agere cupiunt, fides meretur; fides, inquam, non professionis tantum, sed operis, non solummodo oris, set etiam cordis. Voveamus itaque ac secundum psalmistam vota reddamus, ego, inquam, ego prius, qui dignitate videor et ordine primus. Simoniaca heresis Deo invisa et a beatissimo apostolorum principe Petro damnata, quae a decessoribus nostris hactenus est temere custodita, modis omnibus a nostro sit regno expulsa. Conectet invicem unitatis caritas, si quos diaboli divisit calliditas'.

XXVIII. Rex nonnulla his similia dicere cuperat, cum volipes nuntius Hungarios in Meresburg, quod est in Saxonum, Turingionum et Sclavorum confinio castrum, esse nuntiabat. Adjecerat etiam eos non modicam parvulorum ac mulierum habere praedam, virorum vero inmensam fecisse stragem; condixerant enim a decimo et deinceps anno neminem se superstitem relicturos, quatinus per hoc terrorem non parvum Saxonibus adhiberent. Rex igitur, ut erat animi constans, talibus non terretur; verum magis magisque, ut pro patria pugnare ac laudabiliter debeant occumbere, exhortatur.

XXIX. Vinctos interea Hungarii, si inpugnari debeant, sciscitantur. Cumque ab his non aliter posse fieri testaretur, exploratoribus directis, si hoc verum esse posset, exquirunt. Profecti denique exploratores Heinricum regem inmenso cum exercitu juxta praefatum oppidum Meresburg contemplantur. Denique vix ad suos poterant repedare, adventum exercitus nuntiare; neque enim his fuerat alius, verum rex ipse belli nuntius.

XXX. Haud mora, bellum incipitur, atque ex Christianorum parte sancta ac mirabilis vox Κυριε ελεισον, kyrie eleison, ex eorum vero turpis et diabolica hui, hui, frequenter auditur.

XXXI. Dederat rex Heinricus suis ante belli inchoationem hujusmodi sapiens ac salubre consilium: 'Cum ad Martis proludium coeperitis properare, nemo sotium velotiori, quamquam habeat, temptet equo praeire. Verum clipeis altrinsecus operti primos super scuta sagittarum ictus recipite; deinde cursu rapido impetuque vehementissimo super eos irruite, quatinus non prius vobis secundo sagittarum possint ictus emittere, quoad vestrorum sibi armorum sentiant vulnera pervenisse'. Saxones igitur admonitionis huius saluberrimae non inmemores ordinata aequaliter acie currunt, nec est, qui velociori tardiorem transeat equo; verum clipeis, ut rex dixerat, altrinsecus cooperti sagittarum super clipeos recipiunt ictus innocuos; deinde, ut vir prudentissimus dixerat, super hos cursu praepeti veniunt, adeo ut eorum prius vita cum gemitu fugeret, quam secundo jaculorum fulmina mitterentur. Fitque divini muneris pietate, ut potius hos fugere quam preliari juvet. Velox tunc sonipes piger queritur; falerarum praeterea decor armorumque honor non Hungariis tutelae, sed honeri erant. Abiectis quippe arcubus, dimissis spiculis, faleris etiam, quo expeditius equi currerent, projectis, fugae solummodo operam dabant. Verum omnipotens Deus, qui pugnandi eis audatiam tulerat, fugiendi etiam copiam omnino negabat. Caesis igitur fugatisque Hungariis inmensa captivorum turba dissolvitur, atque in laetitiae cantum vox gemitus permutatur. Hunc vero triumphum tam laude quam memoria dignum ad Meresburg rex in superiori cenaculo domus per ζογραφειαν, zografian, id est picturam, notare praecepit, adeo ut rem veram potius quam veri similem videas.

XXXII. Dum haec aguntur, Italienses poene omnes Hulodoicum quendam, Burgundionum sanguine genitum, nuntiis directis invitant, ut eos adveniat regnumque Berengario auferat sibique obtineat.

XXXIII. Hujus vero tam turpis sceleris auctor Adelbertus, Eporegiae civitatis marchio, erat, cui et idem Berengarius filiam suam nomine Gislam conjugio copularat; ex qua et filium genuerat, cui avi sui vocabulum dederat. Iste est, inquam, iste Berengarius ille, cujus inmensitate tyrannidis tota nunc luget Italia, cujusque lenocinio a quibuscumque gentibus perhimitur, non juvatur. Sed ut ad rem redeamus, satis nunc dixisse suffitiat.

XXXIV. Praeterea idem Adelbertus, quod bonis omnibus cavendum est, nequissimi moris fuit. Nam dum fervente sanguine juvenilem duceret vitam, mirae humanitatis miraeque sanctitatis fuit, adeo sane ut, si ei a venatione redeunti pauper occurreret, aliudque ei deesset, quod illi praestare quiret, cornu protinus, quod ejus collo fibulis aureis dependebat, sine dilatione concederet rursumque ab eodem, quanti aestimabatur, adquireret. Tam dirae autem postmodum factus est famae, ut hujusmodi vera de eo tam a maioribus quam a pueris cantio diceretur. Et quia sonorius est, Grece illud dicamus: 'Αδελβερτος κομις κουρτης, μακροσπαθης, γουνδοπιστης, Adelbertos comis curtis, macrospathis, gundopistis'; quo significatur et dicitur longo eum uti ense et minima fide.

XXXV. Hujus denique aliorumque nonnullorum Italiensium hortatu praefatus Hulodoicus in Italiam venit. Cui mox Berengarius, ut cognovit, obviam tendit. Cumque Hulodoicus Berengario sibi obviam venienti magnas adesse copias, sibi vero cerneret parvas, jurejurando ei hoc terrore compulsus promisit, ut, si se tunc dimitteret, aliquibus promissionibus accitus amplius in Italiam non veniret. Fecerat namque sibi Berengarius plurimis conlatis muneribus Adelbertum, Tuscorum praepotentissimum marchionem, sibi valde fidelem, atque ideo Hulodoicus tarn facile est expulsus.

XXXVI. Modica vero temporis transcursa intercapedine rex Berengarius nominato Adelberto gravis est visus. Cui rei Berta conjux sua, regis Hugonis qui nostro post tempore in Italia regnavit mater, non modice fomitem ministrabat. Unde factum est, ut consulto eodem Adelberto marchione ceteri Italienses principes propter eundem Hulodoicum, ut adveniret, transmitterent. Qui cupiditate regnandi jurisjurandi oblitus concitus in Italiam venit.

XXXVII. Videns itaque Berengarius, quod Hulodoicus tam ab Italiensium quam a Tuscorum susciperetur principibus, Veronam profectus est. Hulodoicus vero eum cum Italiensibus persequi non desistens, Verona etiam illum expulit totumque sibi regnum viriliter subjugavit.

XXXVIII. His ita gestis bonum Hulodoico est visum, ut, sicut circumcirca viderat Italiam, videret et Tusciam. Exiens denique Papia proficiscitur Lucam, ubi decenter miroque apparatu ab Adelberto suscipitur.

XXXIX. Cumque Hulodoicus in domo Adelberti tot militum elegantes adesse copias cerneret, tantam etiam dignitatem totque inpensas prospiceret, invidiae zelo tactus suis clanculum infit: 'Hic rex potius quam marchio poterat appellari; nullo quippe mini inferior, nisi nomine solummodo est'. Quae res Adelbertum latere non potuit. Quod Berta, ut erat mulier non incallida, audiens, non solum virum suum ab ejus fidelitate amovit, verum etiam ceteros Italiae principes ei infideles effecit. Unde factum est, ut dum Tuscia rediens Veronam pergeret degeretque eodem nichil hesitans nichilque mali suspicans, Berengarius dato pretio custodes civitatis corruperit collectisque viris fortissimis in ipso noctis conticinio civitatem ingressus fuerit.

XL. Fluvius Athesis, sicut Tiberis Romam, mediam civitatem Veronam percurrit. Super quem ingens marmoreus miri operis miraeque magnitudinis pons est fabricatus. A laeva autem parte fluminis, quae est aquilonem versus posita, civitas est difficili arduoque colle munita, adeo ut, si ea pars civitatis, quam memoratus fluvius dexteram alluit, ab hostibus capiatur, ea tamen viriliter possit defendi. In hujus vero collis summitate preciosi operis est ecclesia fabricata, in honore beatissimi Petri apostolorum principis consecrata, ubi et propter ecclesiae amoenitatem locique munitionem Hulodoicus manebat.

XLI. Berengarius denique, ut praefati sumus, noctu civitatem ingressus, clam Hulodoico suis cum militibus pontem pertransiens, in ipso aurorae crepusculo hunc usque advenit. Qui clamore strepituque militum exitatus sciscitatusque, quid esset, in ecclesiam fugiit, nullusque eum, praeter Berengarii militum unum, ubi esset, agnovit. Qui misericordia motus noluit hunc prodere, sed celare. Timens vero isdem, ne ab aliis repertus proderetur vitaque multaretur, Berengarium adit eumque ita convenit: 'Quoniam quidem tanti te Deus habuit, ut tuum proprias in manus traderet hostem, debes et tu ejus monita, immo praecepta, magni facere. Inquit enim: 'Estote misericordes, sicut et pater vester misericors est. Nolite judicare, et non judicabimini; nolite condempnare, et non condempnabimini'. Intellexit itaque Beren-garius, ut vir non incallidus, hunc, quo ipse lateret, scium esse, eum-que sophystica hac responsione decepit: 'Putasne me, insulse, quem Dominus tradidit hominem, immo regem, velle occidere? Numquid et David sanctus regem Sahulem a Deo sibi in manus datum non occi-dere potuit, sed noluit?' His sermonibus miles inclinatus locum ostendit, ad quem confugerat Hulodoicus. Qui captus et ante Berengarii praesentiam ductus, hujusmodi eum Berengarius sermonibus increpavit: 'Quousque tandem abutere, Hulodoice, patientia nostra? Num infitiari potes te illo tempore meis praesidiis, mea diligentia circumclusum commovere etiam te contra me non potuisse? meque miseri-cordia inclinatum, quae nulla tibi debebatur, te dimisisse? Sensistine, inquam, te perjurii institis esse vinctum? Confirmasti sane mihi te ipsum numquam Italiam ingressurum. Vitam tibi, sicut ei, qui tete mihi prodidit, promiseram, concedo; oculos vero tibi auferre non solum jubeo, sed compello'. His expletis Hulodoicus lumine privatur, et Berengarius regno potitur.

XLII. Hungariorum interea rabies, quia per Saxones, Francos, Suevos, Bagoarios nequibant, totam per Italiam nullis resistentibus dilatatur. Verum quia Berengarius firmiter suos milites fideles habere non poterat, amicos sibi Hungarios non mediocriter fecerat.

XLIII. Sed et Saraceni, qui, sicut dixi, Fraxenetum inhabitabant, post labefactionem Provincialium quasdam summas Italiae partes sibi vicinas non mediocriter laniabant; adeo ut depopulatis plurimis urbibus Aquas venirent, quae est civitas XL ferme miliariis Papia distans. Quae etiam propter thermas miro in tetragonum modo ad lavandum ibi constitutas vocabulum hujusce sortita est. Tantus enim timor invaserat universos, ut nullus esset, qui horum praesentiam nisi forte tutissimis praestolaretur in locis.

XLIV. Eodem tempore Saraceni ab Africa ratibus exeuntes Calabriam, Appuliam, Beneventum, Romanorum etiam poene omnes civitates ita occupaverunt, ut unamquamque civitatem mediam Romani obtinerent, mediam Africani. In monte quippe Gareliano munitionem constituerant, in quo uxores, parvulos, captivos omnemque suppellectilem satis tuto servabant. Nemo etiam ab occasu sive ab arcturo orationis gratia ad beatissimorum apostolorum limina Romam transire poterat, qui ab bis aut non caperetur aut non modico dato precio dimitteretur. Quamvis enim misera Italia multis Hungariorum et ex Fraxeneto Saracenorum cladibus premeretur, nullis tamen furiis aut pestibus sicut ab Africanis agitabatur.

XLV. Fertur autem hac occasione ab Africa exivisse atque Italiam adventasse. Leone atque Alexandro imperatoribus augustis hominem exeuntibus Romanos, ut latius dicturi sumus, cum Constantino, qui nunc usque superest, Leonis imperatoris filio, Constantinopolitanum regebat imperium. Et sicut fieri adsolet, primo, quo Romanos suscepit imperium, anno nonnullae ei gentes, praesertim ανατολικαι, anatolike, id est orientales, nisae sunt rebellare. Factum est autem, dum imperator exercitum ad expugnandas eas transmitteret, Appuliam et Calabriam, binas regiones, quae ei tunc temporis serviebant, huic rebellasse. Cumque imperator maximis orientem versus copiis directis exercitus huc multitudinem destinare non posset, rogavit primo, ut ad sui fidelitatem pristinam sponte redirent. Qui cum recusarent atque hoc se facturos minime dicerent, ad Africanum mox imperator succensus dirigit regem, eum pretio rogans, ut se adjuvet virtutisque ejus auxilio Appuliam sibi atque Calabriam subdat. Hac legatione rex Africanus accitus innumerabiles ratibus copias in Cala-briam Appuliamque direxit binasque has regiones imperatoris dominatui potentissime subdidit. Sed dum processu temporis has regiones dimitterent, Romam versus aciem giraverunt montemque Garelianum maxima pro tuitione sibi vendicaverunt multasque munitissimas civitates debellantes vi ceperunt.

XLVI. Dominus vero noster Jesus Christus, coaeternus et consubstantialis patri sanctoque spiritui, cujus misericordia plena est terra, qui neminem hominum vult perire, sed omnes salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire, ne pereat, quod solus Deus ante mundi constitutionem praevidit, atque post omnem creaturam, quasi dominum ceteris utentem ac dominantem, creavit hominem, quemque in finem temporis per sanguinis sui effusionem verus homo verusque Deus, non duo sed unus, redemit, ad amorem sui propriaeque patriae dilectionem quosdam beneficiis invitat, terroribus alios compellit, non quo sibi, qui nec augmentum bonitate nostra, ut propheta testatur dicens: 'quoniam bonorum meorum non eges', nec detrimentum malitia sumere possit, sed ut nobis prosit. Placuit itaque ei, quia beneficiis noluimus, hujusmodi nos ad tempus castigare terroribus. Sed ne Saraceni diutius insultarent et dicerent: Ubi est Deus eorum?, convertit Deus corda Christicolum, adeo ut amplior iis pugnandi quam fugiendi prius esset cupido.

XLVII. Quo tempore venerandae Romanae sedis summum Johannes Ravennas pontificatum tenebat. Hic autem tam nefario scelere contra jus fasque pontificii culmen ita obtinuit.

XLVIII. Theodora scortum inpudens, hujus Alberici qui nuper hominem exiit avia, quod dictu etiam fedissimum est, Romanae civitatis non inviriliter monarchiam obtinebat. Quae duas habuit natas, Marotiam atque Theodoram, sibi non solum coaequales, verum etiam Veneris exercitio promptiores. Harum Marotia ex papa Sergio, cujus supra fecimus mentionem, Johannem, qui post Johannis Ravennatis obitum Romanae ecclesiae obtinuit dignitatem, nefario genuit adulterio; ex Alberico autem marchione Albericum, qui nostro post tempore ejusdem Romanae urbis principatum sibi usurpavit. Per idem tempus Ravennatae sedis, secundus qui post Romanum archierean archipraesulatus habebatur, Petrus pontificatum regebat. Qui dum subjectionis offitio debitae jam nominatum Johannem papam, qui suae minister ecclesiae tunc temporis habe-batur, Romam saepius et iterum domno dirigeret apostolico, Theodora, ut testatus sum, meretrix satis impudentissima, Veneris calore succensa, in hujus spetiei decorem vehementer exarsit seque hunc scortari solum non voluit, verum post etiam atque etiam compulit. Haec dum inpudenter aguntur, Bononiensis ecclesiae episcopus moritur, et Johannes iste loco ejus eligitur. Paulo post ante hujus diem consecrationis nominatus Ravennas archipraesul mortem obiit, locumque ejus Johannes hic, Theodorae instinctu, priore Bononiense deserta ecclesia, ambitionis spiritu inflatus contra sanctorum instituta patrum sibi usurpavit. Romam quippe adveniens mox Ravennatae ecclesiae ordinatur episcopus. Modica vero temporis intercapedine Deo vocante et qui eum injuste ordinaverat papa defunctus est. Theodorae autem Glycerii mens perversa, ne amasii sui ducentorum miliariorum interpositione, quibus Ravenna sequestratur Roma, rarissimo concubitu potiretur, Ravennatae hunc sedis archipraesulatum coegit deserere Romanumque, pro nefas, summum pontificium usurpare. Hoc igitur sanctorum apostolorum taliter vicario constitutoPoeni, ut praefatus sum, Beneventum Romanasque urbes misere laniabant.

XLIX. Accidit interea Poenorum quendam juvenem injuriis lacessitum Poenos deserere huncque Johannem papam advenire seque divino tactum spiramine papam ita convenisse: 'Sacerdos magne, si saperes, populum terram que tibi subjectam Poenos tam graviter laniare non sineres. Elige igitur juvenes nimia quasi mobilitate volipedes, qui me imperatorem, praeceptorem, dominum aequanimiter audiant. Horum neminem aliquid praeter singulas parmas singulosque pilos ensesque singulos ac simplices vestes cum exiguitate obsonii habere permitto'.

L. LX denique hujusmodi inventis sibique traditis Poenos contra properat latuitque secus angustas, qua Poenorum iter erat, vias. Cumque circumcirca saepius et iterum Poeni depopulantes redirent, clangore cum maximo ex improviso atque insperato hi ex insidiis prosilientes eos leviter trucidabant. Clamor ex ore ictusque simul a manu processerant. Neque enim Poeni, qui, quidve esset, prius scire poterant, quam istorum spicula horum corporibus inhaererent. Hac denique fama hocque exercitio nonnulli Romanorum acciti plurimis Poenos in locis prostraverant callidoque hoc Africani consilio adtriti civitates poenitus rupto foedere deserebant solumque Garelianum montem sibi pro munitione delegerant.

LI. Johanne itaque, ut praefati sumus, papa constituto Landolfus quidam, vir strenuus bellorumque exercitio doctus, Beneventanorum et Capuanorum omnium princeps clarebat. Poenis igitur statum rei publicae non mediocriter labefactantibus Landolfum hunc principem egregium, quid super re hujuscemodi faciendum esset, quam Africani agunt, Johannes consulit papa. Quod princeps ut audivit, papam per internuntios ita convenit: 'Res haec, spiritalis pater, magnis est investiganda consiliis. Mittito denique ad Argorum imperatorem, cujus et ipsi eam quae eis mare est terram, sicut et nostram, depopulare non cessant. Camerinos etiam atque Spoletinos nostrum ad auxilium invitato; ineamusque Deo protectore cum his acriter bellum. Si vincimus, non multitudini, sed Deo victoria imputetur; si vero vicerint Poeni, peccatis nostris et non inhertiae deputetur'.

LII. His auditis papa nuntios confestim Constantinopolim dirigit, suppliciter imperatoris amminicula sibi dari deposcens. Imperator vero, ut vir sanctissimus Deique timens, copias absque mora classibus advectas direxit. Cumque per Garelianum flumen conscenderent, adfuit et papa Johannes cum Landolfo pariter Beneventanorum principe potentissimo, Camerinis etiam atque Spoletinis. Horrida satis denique inter eos pugna exoritur. Verum dum Christianorum partem Poeni praevalere conspicerent, in Gareliani montis summitatem confugiunt angustasque tantum vias defendere moliuntur.

LIII. Ex parte vero illa, qua difficilior erat ascensus Poenisque ad fugiendum aptior, Greci castrum die ipsa constituunt, in quo residen-tes, Poenos, ne fugerent, observabant cottidieque oppugnantes non mediocriter trucidabant.

LIV. Grecis igitur Latinisque cottidie conflictantibus, Deo miserante, Poenorum nec unus quidem superfuit, qui non aut gladio trucidaretur aut vivus continuo caperetur. Visi sunt autem a religiosis fidelibus in eodem bello sanctissimi Petrus et Paulus apostoli, quorum Christianos credimus precibus meruisse, quatinus Poeni fugerent et ipsi victoriam obtinerent.

LV. Hoc in tempore Adelbertus, Tuscorum potens marchio, moritur, filiusque ejus Wido a Berengario rege marchio patris loco constituitur. Berta autem uxor ejus cum Widone filio post mariti obitum non minoris facta est quam vir suus potentiae. Quae cum calliditate, muneribus, tum hymenaei exercitio dulcis nonnullos sibi fideles effecerat. Unde contigit, ut, dum paulo post a Berengario simul cum filio caperetur et Mantuae custodiae teneretur, suos tamen civitates et castella omnia regi Berengario minime reddidisse, sed firmiter tenuisse eamque postmodum de custodia simul cum filio liberasse.

LVI. Haec, ut rumor est, tres ex viro suo genuerat: Widonem, quem praediximus, atque Lambertum, qui nunc usque lumine privatus superest, Ermengardam etiam gnatam suam sibi Afroditi dulcedine coaequalem, quam Adelberto, Eporegiae civitatis marchioni, Gisla Berengarii regis filia, Berengarii scilicet regis hujus matre, mortua, hymenaei consortio copularat. Quae ei filium genuerat nomine Anscarium, qui quantae virtutis quantaeque audatiae fuerit, liber subsequens declarabit.

LVII. His temporibus isdem Adelbertus, gener regius, Eporegiae civitatis marchio, atque Odelricus palatii comes, qui ex Suevorum sanguine duxerat originem, necnon et Gislebertus, praedives comes et strenuus, Lampertus etiam Mediolanensis archiepiscopus nonnullique alii principes Italiae Berengario rebelles extiterant. Causa autem rebellionis horum haec fuit. Dum Lampertus defuncto decessore suo Mediolanensis archiepiscopus ordinari debuisset, non parvam ab eo rex Berengarius contra sanctorum instituta patrum pecuniam exigebat jussitque scribi in tabulis post datam sibi pecuniam, quantum cubicularii, quantum hostiarii, quantum pavonarii, ipsi etiam altilium custodes, accipere deberent. Lampertus igitur archipraesulatus amore vehementer animatus, quaecumque rex poposcerat, quanto cum dolore tribueret, ex hoc intelligere poteris, quod subsequens lectio declarabit.

LVIII. Odelricum palatii comitem, quem praediximus, vinctum Berengarius tunc tenebat. Cumque Lampertum archipraesulem constitueret, Odelricum ei, donec quid de eo deliberaret ageret, commendavit. Is autem pecuniae multae, quam pro episcopatu erogarat, non inmemor hoc cum capto coepit de ejus infidelitate discutere.

LIX. Paucis denique interpositis solibus rex Berengarius nuntiis directis Odelricum ad se venire praecepit. Quos hyronica hac responsione convenisse non dubium est: 'Sacerdotis officio penitus career debeo, si jugulandum quempiam in manus alicujus tradidero'. Intellexerant itaque nuntii hunc publice rebellasse, quem a rege sibi traditum absque ejus licentia noverant dimisisse. Qui regressi protinus ad regem Terentianum illud pro responsione dederunt: 'Huic commendes, si quid recte curatum velis'.

LX. Quo tempore Rodulfus rex superbissimis Burgundionibus imperabat. Cui in augmentum potentiae hoc accessit, ut potentissimi Suevorum ducis Bruchardi filiam nominee Bertam sibi conjugio copularet. Igitur Italienses nuntiis directis hunc venire, Berengarium vero expellere petunt.

LXI. Inter agendum autem contigit Hungarios Veronam his ignorantibus advenisse, quorum duo reges Dursac et Bugat amicissimi Berengario fuerant. Adelbertus denique marchio atque Odelricus comes palatii, Gislebertus etiam comes pluresque alii dum in montanis Brixianae civitatis, quae L miliariis Verona distat, conventicula ob Berengarii deiectionem haberent, rogavit Berengarius Hungarios, ut, si se amarent, super inimicos suos irruerent. Hi vero, ut erant necis avidi, bellandi cupidi, a Berengario mox praeduce accepto per ignotas vias a tergo hos usque adveniunt tantaque illos tunc celeritate confodiunt, ut nec induendi quidem sumendive arma spatium habere quirent. Captis igitur caesisque multis Odelricus palatii comes, qui se non inviriliter defenderat, occiditur, Adelbertus autem marchio et Gislebertus vivi capiuntur.

LXII. Verum Adelbertus, ut erat vir non bellicosus, sed sagacitatis nimiaeque calliditatis, dum inruere Hungarios undique cerneret essetque illi fugiendi spes omnis ablata, balteum armillasque aureas omnemque preciosum apparatum proiecit vilibusque se militis sui induit vestimentis, ne ab Hungariis, quis esset, dinosceretur. Captus itaque sciscitatusque, quis esset, militis cujusdam militem se esse respondit. Rogavitque se ad vicinum castellum vocabulo Calcinaria duci, in quo parentes, qui eum redimerent, se habere asserebat. Ductus igitur, quia non agnitus, vilissimo pretio comparatur. Emit autem illum suus ipsius miles nomine Leo.

LXIII. Gislebertus denique, quia agnitus, flagellatus, vinctus, seminudus ante regis Berengarii praesentiam ducitur. Enimvero dum ante eum sine femoralibus, curta indutus endromade ductus regis ad pedes pronus concite caderet, in genitalium ostensione membrorum risu omnes emoririer. Rex autem, pietatis ut erat amator, misericordia, quae illi nulla debebatur, inclinatus ei non, ut populus optavit, malum pro malo reddidit, verum confestim lotum optimisque vestibus indutum, eum abire permisit. Cui et ait: 'Jusjurandum a te nullum exigo, fidei tuae te ipsum committo, si male contra me egeris, rationem redditurum Deo'.

LXIV. Hunc denique ad propria redeuntem regis gener Adelbertus ceterique, qui cum eo simul rebelles extiterant, accepti inmemorem benefitii ob Rodulfum, ut adveniat, dirigunt. Profectus denique eodem Gislebertus ante XXX dies eum Italiam adventare coegit. Qui susceptus ab omnibus nil Berengario ex omni regno praeter Veronam dimisit tenuitque totum per triennium viriliter regnum.

LXV. Cum XII sibimet horis homo placeat, displiceat, hoc modo diligat, illud mox aspernetur, qui fieri potest, ut omnibus semper aequanimiter placeat? Igitur infra triennium istud rex Rodulfus quibusdam bonus, aliis gravis est visus. Unde factum est, ut totius regni media populi pars Rodulfum, media Berengarium vellet. Parant itaque civile non modicum bellum; et quoniam Wido, Placentinae civitatis episcopus, Berengarii partibus favebat, XII longe Placentia miliariis juxta Florentiolam bellum constituunt.

Tum quam satis horrida pugna
Oritur civilis et atra,
Heu, quattuor ante Kalendas
Quater Sextilis. At ipse
Radios emergere Phoebus,
Bucina Mars cum strepit alta,
Gnato pater ipse perhennem
Fert interitum, genitusque
Perhimit patrem, dolor heu quis?
Loetum parat ecce nepoti
Abavus, sternendus ab ipso;
Furiis pulsatus ab atris
Fratrem fodit eminus alter.
Berengarius ruit ipse
Medios rex per citus hostes
Properans. Ceu fulgur ab alto,
Cancri grave sidus aristas
Deicit cum falce novellas,
Aliter non ferus et atrox
Miserum rex ipse Rodulfus
Deicit mucrone popellum.

LXVI. Dederat rex Rodulfus Waldradam sororem suam, tam forma quam sapientia quae nunc usque superest honesta matrona, coniugem Bonefatio comiti potentissimo, qui nostro post tempore Camerinorum et Spoletinorum extitit marchio. Hic collecta multitudine cum Gariardo pariter comite Rodulfo in auxilium venerat atque, ut erat vir tam callidus quam audax, maluit potius cum suis in insidiis positus rei exitum expectare quam primum belli impetum sustinere. Jamiam Rodulfi poene omnes milites fugerant et Berengarii dato victoriae signo colligere spolia satagebant, cum Bonefacius atque Gariardus subito ex insidiis properantes hos tanto levius quanto inopinatius sautiabant. Pepercerat Gariardus nonnullis, hasta eos et non ferro is percutiens; Bonefatius vero nulli parcens inmensam fecerat stragem. Signum itaque victoriae Bonefacius concrepat, conveniuntque, qui ex Rodulfi parte aufugerant, persequentesque Berengaricos fugam illos inire cogebant. Berengarius vero ad non incognitum Veronae perrexit asilum. Tanta quippe tunc interfectorum strages facta est, ut militum usque hodie permagna raritas habeatur.

LXVII. His ita peractis regnum sibi rex Rodulfus potentissime subjugavit Papiamque concite veniens congregatisque omnibus: 'Quoniam', inquit, 'superni muneris largitate mihi contigit devictis hostibus regni solium adipisci, nunc cordi est vestrae me regnum Italicum fidei commendare Burgundiamque patriam veterem visere'. Cui mox Italienses: 'Si bonum tibi', inquiunt, 'videtur, praesto sumus'.

LXVIII. Igitur post Rodulfi regis abscessum malo Veronenses accepto consilio vitae insidiari Berengarii moliuntur, quod Berengarium non latuit. Tam saevi autem auctor ac repertor facinoris Flambertus quidam erat, quem sibi, quoniam ex sacrosancto fonte filium ejus susceperat, compatrem rex effecerat. Pridie vero, quam pateretur, eundem ad se Flambertum venire praecepit. Cui et ait:

LXIX. 'Si mihi tecum hactenus non et multae et iustae causae amoris essent, quoquo modo, quae de te dicuntur, credi possent. Insidiari te vitae meae aiunt; sed non ego credulus illis. Meminisse autem te volo, quantaecumque tibi accessiones et fortunae et dignitatis fuerint, eas te non potuisse nisi meis beneficiis consequi. Unde et hoc animo in nos esse debes, ut dignitas mea in amore atque in fidelitate tua conquiescat. Neque vero cuiquam salutem ac fortunas suas tantae curae fuisse umquam puto, quanti mihi fuit honos tuus. In quo mea omnia studia, omnem operam, curam, industriam, cogitationem hujus civitatis omnem fixi. Unum hoc sie habeto: si a te mihi servatam fidem intellexero, non mihi tam mea salus cara, quam pietas erit in referenda gratia iucunda'.

LXX. His expletis aureum non parvi ponderis poculum rex ei porrexit atque subjunxit: 'Amoris salutisque mei causa, quod continetur, bibito, quod continet, habeto'. Vere quippe et absque ambiguitate post potum introivit in illum Sathanas, quemadmodum et de Juda proditore domini nostri Jesu Christi scriptum est, quia post bucellam tunc introivit in illum Sathanas.

LXXI. Beneficii quippe praeteriti et praesentis immemor insomnem illam regis in necem populos instigando pertulit noctem. Rex nocte illa, quemadmodum et solitus erat, iuxta ecclesiam non in domo, quae defendi posset, sed in tuguriolo quodam manebat amoenissimo. Sed et custodes nocte eadem non posuerat nichil suspicans etiam mali.

Se primum quatiens strepit
Gallus, cum vigiles facit
Mortales, solito sonat
Et pulsata Deo canit
Jam tunc aenea machina
Invitatque docens bene
Loetheum grave spernere,
Laudes huic modo reddere,
Qui vitam tribuit, dedit
Et nobis superam bene
Sanctam quaerere patriam;
Hic rex ecclesiam petit
Ac laudes Domino canit.
Flambertus properans volat,
Quocum multa simul manus,
Ut regem perhimat bonum.
Rex horum vigil inscius
Audit dum strepitum, nichil
Formidans properat citus,
Hoc quid visere sit; videt
Armatas militum manus.
Flambertum vocat eminus.
'Quid turbae est', ait, 'en bone
Vir? quid nunc populus cupit
Armatas referens manus?'
Respondit: 'Vereare nil.
Te non ut perhimat ruit,
Sed pugnare libens cupit
Hac cum parte, tuum petit
Mox qui tollere spiritum'.
Deceptus properat fide
Rex hac in medios simul,
Tum captus male ducitur;
A tergo hunc ferit impius
Romphaea; cadit heu pius
Felicemque suum Deo
Commendat pie spiritum!

LXXII. Denique quam innocentem sanguinem fuderint quantumque perversi perverse egerint, nobis reticentibus lapis ante cujusdam ecclesiae januam positus, sanguinem ejus transeuntibus cunctis ostendens insinuat. Nullo quippe delibutus aspersusque liquore discedit.

LXXIII. Nutrierat sibi rex Berengarius familiariter lauteque juvenem, immo heroem quendam Milo nomine, memoria satis ac laude dignum. Cujus si rex fretus consiliis esset, fortunas sibi omnes non tantum adversari sentiret, nisi quia forte hoc divinae praevidentiae consilium fuit, ut aliter fieri non posset. Is sane nocte eadem, qua rex deceptus est Berengarius, adhibitis sibi copiis nocturnas ei vigiliarum custodias voluit exhibere. Rex vero promissionibus Flamberti deceptus Milonem se non solum custodire non sivit, verum etiam atque etiam vehementer prohibuit. Milo autem, sicut vir fidelis et rectus ac beneficii sibi a rege conlati non immemor, quem defendere, quia defuit, non potuit, brevi acriter vindicare curavit. Tertia quippe post regis necem die Flambertum sibique tam in nefario scelere coniventes vi captos suspendio vitam finire praecepit. Fuerunt sane in hoc viro nonnullae perfectaeque virtutes, quae Deo propitio suis in locis, vita comite, silentio non tegentur.

EXPLICIT LIBER SECUNDUS ANTAPODOSEOS

INCIPIUNT CAPITULA LIBRI TERTII


I. De titulo hujus operis, cur dicatur Antapodosis.
II. Quod defuncto Berengario et Rodulfo ab Italia discedente Hungarii Italiam laniabant.
III. Metrica descriptio de Papiensi lamentabili exustione.
IV. Quod Dei gladius non funditus Papiam destruxerit, sed misericordia ejus mirabiliter ab Hungariis liberarit.
V. Quod beati Siri, ejusdem civitatis patroni, sit meritis liberata.
VI. Quod isdem beatus Sirus Papiam veniens prophetiae spiritu ejus affluentiam et Aquilegiae casum denuntiarit.
VII. Cur Ermengarda post Adelberti viri sui necem tam potens extiterit.
VIII. Regi Rodulfo a Burgundia regresso, Ermengarda ei post paululum rebellis extitit et cum Italiensibus Papiam tenuerit.
IX. Rodulfus rex cum exercitu Papiam tendit.
X. Quod Ermengarda calliditate sua hoc faceret, ut Rodul-fus noctu suos desereret atque ad se transfuga fieret.
XI. Quod mane facto re cognita Rodulfi milites Mediolanium fugerint.
XII. Italienses ob Hugonem mittunt.
XIII. Rodulfus iterum in Burgundiam vadit et Bruchardum socerum suum ad auxilium suum adducit.
XIV. Qua occasione Bruchardus Mediolanium sit profectus, et cur ibi honorifice susceptus de ejus sit morte tractatum.
XV. Bruchardus Mediolanio rediens Novariam venit, ubi et ab Italiensibus cum suis omnibus occiditur.
XVI. Post Bruchardi necem Rodulfus in Burgundiam fugiit, atque Hugo per Tyrrhenum mare in Italiam venit.
XVII. Italiensium nonnulli ad Pisam ei occurrunt, ubi et Johannis papae nuntii veniunt, quorum hortatu Papiam pergens rex efficitur.
XVIII. De Widone regis Hugonis fratre, qui Tusciam tunc tenebat, qui Maroziam scortum Romanam uxorem habebat.
XIX. De plurimis Hugonis regis virtutibus, quas luxuria foedabat.
XX. Quod idem rex Hugo duos filios tunc habuerit.
XXI. De eo quod rex Hugo Heinricum regem sibi amicum facit.
XXII. Quem nuntium rex Constantinopolim direxit Romano imperatori.
XXIII. De duobus canibus imperatori directis, qui eum laniare voluerunt.
XXIV. Quam ob rem regis Hugonis nuntius ab imperatore sit mirifice susceptus.
XXV. De leone ferocissimo, quem Romanos interfecit.
XXVI. Qualiter Romanos primo delongaris et postmodum pater vasilleos sit constitutus.
XXVII. Focas domesticus cum Simeone Bulgariorum rege pugnans sponte fugiit, cum Romanon patrem vasilleos factum audit.
XXVIII. Qualiter Focas Constantinopolim veniens a Romano capitur et lumine privatur.
XXIX. De Simeone Bulgariorum rege, qui prius monachus et postmodum rex est factus.
XXX. De Romano, qui filiam suam Helenam Constantino impe-ratori conjugem dedit.
XXXI. Cur imperatores porphirogeniti dicantur.
XXXII. Qualiter Basilius interfecto domino suo Michahele imperatore imperator sit factus.
XXXIII. De eo quod dominus noster Jesus Christus per visionem de morte Michahelis Basilium terruerit.
XXXIV. De poenitentia Basilii et ecclesia miro opere ob reatum facta.
XXXV. Qualiter Romanos principes sit allocutus et ex patre vasileos imperator sit factus.
XXXVI. Quod Romanos ex humili sit natus prosapia.
XXXVII. Romanos filium suum Christophorum imperatorem facit et injuste Constantino domino suo eum praeponit.
XXXVIII. Qualiter inter imperatorem Romanon et Simeonem pax sit constituta.
XXXIX. De Walperto et Gezone Papiensibus, qui seditionem contra regem Hugonem fecerunt.
XL. Quod humili sint a rege legatione decepti.
XLI. Post modicum Walpertus capite truncatur, Gezo lumine privatur.
XLII. De Ildoino episcopo et Raterio monacho, quorum Ildoinus per Hugonem regem Mediolanii archiepiscopus, Raterius Veronae episcopus constituitur.
XLIII. Qualiter Johannes papa sit captus, custodiae traditus ibique defunctus, et quis post eum fuerit ordinatus, et quod Wido moritur et Lambertus marchio consti-tuitur.
XLIV. Marozia regem Hugonem ad concubitum invitat.
XLV. De munitione in ingressu Romanae urbis posita, in qua rex Hugo suscipitur, a qua et turpiter non multo post per Albericum eicitur.
XLVI. Quod divina hoc dispositione sit factum.
XLVII. Qualiter et cur rex Hugo Lambertum fratrem suum ceperit et consilio Bosonis fratris sui eum excaecaverit, cui et marcam dedit.
XLVIII. Rex Hugo jusjurandum a Rodulfo rege accipit atque Heinricum regem sibi amicum muneribus facit.
XLIX. Arnaldus dux Bagoariorum Milonis comitis et Raterii episcopi hortatu in Italiam properat, cui rex Hugo festinus obviat.
L. De Bagoariis ab Hugonis regis militibus interfectis.
LI. Cur Milo Arnaldum deseruerit ac regem Hugonem adierit.
LII. Arnaldus expugnata munitione, quae Veronae erat, in Bagoariam redit.
LIII. De Verona regi Hugoni reddita et de Raterio episcopo capto et libro suo facete satis composito.

 

EXPLICIUNT CAPITULA

INCIPIT LIBER TERCIUS BIBLOS

I. Operis hujus titulum, pater sanctissime, satis te mirari non ambigo. Ais forte: Cum virorum illustrium actus exhibeat, cur Ανταποδοσης, antapodosis, ei inseritur titulus? Ad quod respondeo: Intentio hujus operis ad hoc respicit, ut Berengarii hujus, qui nunc in Italia non regnat sed tyranizat, atque uxoris ejus Willae, quae ob inmensitatem tyrannidis secunda Jezabel et ob rapinarum insacietatem Lamia proprio apellatur vocabulo, actus designet, ostendat et clamitet. Tanta enim mendatiorum jacula, tanta rapinarum dispendia, tanta impietatis molimina in me et domum meam, cognationem et familiam, gratis exercuere, quanta nec lingua proferre nec calamus praevalet scribere. Sit igitur eis praesens pagina antapodosis, hoc est retributio, dum pro calamitatibus meis την ασεβειαν, asevian, id est inpietatem eorum, praesentibus futurisque mortalibus denudavero. Nec minus etiam sanctissimis et fortunatis viris pro collatis in me beneficiis antapodosis erit. Ex memoratis sane aut memorandis nullus invenitur aut rarus, hoc uno, Berengario scilicet impio, exepto, quorum non beneficiis genitores aut genitus vehementer gratularemur. Denique quod εν τη εχμαλοσια, en ti echmalosia, hoc est in captivitate seu peregrinatione, libellulus hic conscriptus dicatur, praesens indicat exulatus. Coeptus quippe in Frankenenvurd qui est XX miliariis locus Magontia distans, in Paxu insula, nongentis et eo amplius Constantinopolim miliariis distans, usque hodie exaratur. Sed redeamus ad rem.

II. Rege Berengario defuncto atque absente Rodulfo Hungariorum rabies Salardo praeduce totam per Italiam dilatatur, adeo ut muros Papiensis civitatis vallo circumdarent ac defixis per girum tentoriis exeundi aditum civibus prohiberent. Qui cum his viribus non resistere possent, peccatis promerentibus, nec munere mulcent.

III. Clarus ab infuso discedens sidere Phoebus
Zodiaci primum solito conscendere sidus
Incipit et gelidas dissolvere colle pruinas
Aeolus atque suos binos bis mittere flatus,
Ungrorum furibunda manus cum gaudet in urbem
Flatibus Aeoliis adiuta infundere flammas.
Spiritibus validis parvus diffunditur ignis.
Nec juvat Hungarios solis hos urere flammis,
Undique conveniunt mortemque inferre minantur,
Confodiunt telis, calidus quos terruit ignis.
Uritur infelix olim formonsa Papia,
Vulcanusque suos attollens flatibus artus
Ecclesias patriamque simul conscendit in omnem.
Extinguntur matres, pueri innuptaeque puellae.
Sancta catervatim moritur catecumina ples tunc,
Praesul in urbe sua hac moritur sanctusque sacerdos,
Nomine qui proprio bonus est dictusque Johanhes.
Quod fuerat longo thecis in tempore clausum,
En jacet, hoc aliena manus ne tangeret aurum,
Atque per inmensas dissolvitur igne cloacas.
Uritur infelix olim formonsa Papia!
Cerneret argenti rivos paterasque micantes,
Corpora majorum passim conbusta virorum.
Jaspidis hic precium viridis rutilique topazii
Spernitur et saphyrus carus pulcherque berillus.
Institor heu faciem nullus tunc flectit ad aurum.
Uritur infelix olim formonsa Papia!
Lucidus immensas eripit nec fonte carinas
Ticinus, sentina simul diffunditur igne.
Usta est infelix olim formonsa Papia

anno dominicae incarnationis DCCCCXXIIII, IIII. Idus Mart., indictione XII, sexta feria, hora tertia. Quorum memoriam piae recordationis affectu, qui eodem combusti sunt, vos et quicumque legeritis faciatis, vehementer exoro.

IV. Verum piissimi omnipotentisque Domini, cui propheta misericordiam et juditium concinit cujusque misericordia plena est terra, usque ad consummationem gladius non desaevit. Nam etsi peccatis promerentibus est exusta, non tamen inimicorum manibus tradita. Impleturque, quod rex et propheta cantat: 'Numquid in aeternum proiciet Deus? aut non apponet, ut complacicior sit adhuc? Aut in finem misericordiam suam abscidet a generatione in generationem? Aut obliviscetur misereri Deus? aut continebit in ira sua misericordias suas?' Itemque ei alius propheta dicit: 'Cum iratus fueris, misericordiae recordaberis'. Reliquiae igitur, quae supererant, Hungariis non inviriliter resistebant, adeo ut laetabundi canerent cum propheta. 'Haec est immutatio dexterae exelsi'.

V. Accessit ad hoc magnumque juvamen praebuit sanctissimi patris nostri doctorisque egregii beati Siri, cujus in praefata urbe requiescunt exuviae, intercessio gloriosa. Ac ne ejus vaticinium falleretur, praedicta urbs Papia, ut caderet, est inpulsa, verum misericorditer a Domino liberata. Missus equidem praedicationis gratia a beato Hermagora, evuangelistae Marci discipulo, Papiam beatissimus pater hujusmodi eam propheciae spiritu praesagio honoravit.

VI. 'Delectare gaudiis, urbs Papia, quia veniet tibi ab externis montibus exultatio. Non vocaberis minima, sed copiosa in finitimis civitatibus'. Et ut hoc eius vaticinium firmius crederetur, Aquilegiae non ignotae civitatis casum hac eadem hora sermone hujusmodi nuntiavit: 'Vae tibi, Aquilegia, quia, cum impiorum incesseris manus, destrueris, nec ultra reaedificata consurges'. Quod ita esse completum visibus patens ratio manifestat. Aquilegia namque, praedives atque inmensa olim civitas, ab impiissimo Hunorum rege Attila capitur ac funditus dissipatur nec ulterius, ut in praesentiarum cernitur, elevatur; Papia vero, ut vir sanctissimus dixerat, copiosa et apellatur et cernitur; non solum quippe praecellit vicinas, sed et longe positas opibus civitates. Quid alias memorem, cum insignis ipsa totoque orbe notissima Roma huic inferior esset, si preciosa beatissimorum apostolorum corpora non haberet? Patet igitur, quod hanc intercessio beatissimi patroni nostri Siri eripuit, qui eam tam veridico ac pretioso praesagio honoravit. Exusta denique Papia factaque totam per Italiam non modica praeda, Hungarii ad propria revertuntur.

VII. Hoc eodem tempore defuncto Adelberto, Eporegiae civitatis marchione, uxor eоus Hermengarda, Adelberti praepotentis Tusciae marchionis et Bertae filia, totius Italiae principatum obtinebat. Causa autem potentiae huоus haec erat, quoniam, quod dictu etiam foedissimum est, carnale cum omnibus, non solum principibus, verum etiam ignobilibus, commercium exercebat.

VIII. Per idem tempus rex Rodulfus Burgundia rediens in Italiam venit defunctoque Berengario regnum potenter obtinuit. Post aliquot autem dies Italienses omnes coeperunt inter sese dissidere. Zelo quippe non modico propter Hermengardae pulcritudinem iuxta carnis huius putredinem trahebantur, eo quod ea stuprum aliis praebebat, aliis denegabat. Unde factum est, ut praedives Mediolanensis archiepiscopus nonnullique alii regis Rodulfi partibus faverent; cum Hermen-garda vero tot simul rebelles aderant, quod ipsam etiam regni caput Papiam regi non inviriliter prohiberent.

IX. Factum est autem, ut rex Rodulfus collectis copiis Papiam tenderet. Castrametatus vero miliario ab urbe eo in loco, quo Ticinus simul magnusque ille Padus conveniunt, in cuius Maro sic laudibus canit: 'Fluviorum rex Heridanus', itemque: 'Corniger Hesperidum fluvius regnator aquarum', Hermengarda, ut non incallida, Rodulfo regi hujusmodi noctu per memorati alveum fluvii mandata transmittit:

X. 'Si te perdere vellem, iam longo ex tempore extinctus esses. Tui quippe omnes te deserere meque ardenter adire, si meum modo adsit velle, contendunt. In his enim es locis, in quibus captus vinctusque esses, si eorum iamdudum consiliis paruissem'. Talibus rex legationibus non solum credulus, verum etiam territus nuntiis remissis se acturum, quicquid ea consuleret, remandavit. Nec mora, sequenti nocte rex Rodulfus clam custodibus, dimissis omnibus, dimisso tentorio, lecto etiam bene conposito, untrem ingressus suos deseruit atque ad Hermengardam quantocius properavit.

XI. Igitur mane facto magno cum silentio regis milites tentorium circuibant. Venientibus vero principibus non parva inter eos admiratio erat, cur insolito rex hora hujusmodi dormitaret. Cumque strepitu, ut spadones quondam Holofernem, evigilare niterentur, nullum, quemadmodum ipse, omnino dabat responsum. Introeuntibus autem tentorium nichilque repperientibus raptum hunc alii, interfectum alii clamitabant. Nemo tamen, quod transfuga fieret, ullo modo animadvertere poterat. Verum hac dum admiratione fluctuarent, nuntius venit, qui diceret, Rodulfum regem super eos cum adversariis eorum velle irruere. Qui mox animo consternati tam celeri coeperunt fuga discedere, ut non hos currere, sed, si videres, diceres transvolare.

XII. Cumque Mediolanium, tutum scilicet ad locum, pervenissent, consensu Lampertus archiepiscopus omnium Hugoni, potentissimo et sapientissimo Provincialium comiti, mandat, ut in Italiam veniat regnumque Rodulfo auferat sibique potenter obtineat. Erat enim longo ex tempore multis argumentis et ipse periclitans, si forte regnum posset obtinere Italicum. Hic enim et Berengarii iam nominati regis tempore cum multis in Italiam venerat; sed quia regnandi tempus ei nondum advenerat, a Berengario territus est atque fugatus.

XIII. Rodulfus denique cum infidelitate suorum praenominatos adversarios superare non posset, in Burgundiam profectus Bruchardo Suevorum duci, cuius sibi filiam coniugio copularat; denuntiat, ut sui in auxilium veniat. Qui collectis copiis cum Rodulfo confestim in Italiam est profectus. Cumque Eporegiam pervenissent, Rodulfum Bruchardus ita convenit:

XIV. 'Ipse ego ut legationis obtentu Mediolanium proficiscar, non absurdum videtur. Hac enim occasione urbem explorare atque eorum potero cognoscere voluntatem'. Profectus denique cum iam Mediolanium pervenisset, priusquam urbem ingrederetur, ad beati ac preciosi martyris Laurentii ecclesiam orationis gratia declinavit; sed, ut aiunt, non tantum peticionis causa, quantum alterius rei gratia. Dicunt enim, quia prope civitatem est ecclesia miro atque precioso opere fabricata, eum ibidem munitionem constituere velle, qua non solum Mediolanenses, sed et plures Italiae principes cohercere decrevisset. Inde vero exiens, cum iuxta murum civitatis equitaret, lingua propria, hoc est Teutonica, suos ita convenit: 'Si Italienses omnes uno uti tantummodo calcare informesque non fecero caballicare equas, non sum Bruchardus; fortitudinem siquidem muri hujus seu altitudinem, qua se muniri confidunt, nichili pendo; iactu quippe lanceae meae adversarios de muro mortuos praecipitabo'. Haec autem eo dicebat, quoniam neminem adversariorum suae ibi linguae gnarum esse putabat. Verum suo omine non bono quidam istic aderat, quamquam pannosus despectus, ejus tamen loquelae scius, qui horum omnium Lamperto archipraesuli celer factus est nuntius. Qui ut erat ingenio callens, Bruchardum non despexit, sed malo animo eum suscipiens mirabiliter honoravit; sed et inter cetera hoc quasi ei privilegio amoris concessit, cervum quatinus suo in brolio venaretur, quod nulli umquam nisi karissimis magnisque cessit amicis. Lampertus interea Papienses omnes nonnullosque Italiae principes ad Bruchardi necem invitat eumque tamdiu retinuit, donec omnes, qui occidere illum deberent, congregatos esse posse speraret.

XV. Factum est igitur, ut Bruchardo Mediolanio discedente Novariam die perveniret eadem. Cumque isthic nocte transacta diluculo surgeret Eporegiam tendens, Italicae super eum irruentes subito apparuere phalanges. Quas contra non ut vir bellicosus properat, verum mox fugam inceptat. Et quoniam secundum beati Job sententiam terminus ejus constitutus praeteriri non poterat, et is quia fallax equus ad salutem, in fossam, quae muros circuit civitatis, equus decidens eum proiecit. Quo et ab irruentibus Ausoniis lanceis confossus vitam morte commutavit. Sui denique hoc videntes, quo-niam alio non poterant, intra ecclesiam sanctissimi confessoris Christi Gaudentii fugiunt. Ausonii itaque, ut ex Bruchardi minis non mediocriter inflammati atque indignati ecclesiae fores frangunt omnesque in ea repertos sub ipso etiam altari confodiunt.

XVI. Quod Rodulfus ut audivit, Italiam dereliquit et Burgundiam percitus petiit. Haec itaque dum aguntur, Hugo, Arelatensium seu Provincialium comes, navim conscenderat et per Tyrenum mare in Italiam festinabat. Deus itaque, qui hunc in Italia regnare cupiebat, prosperis eum flatibus brevi Alpheam, hoc est Pisam, quae est Tusciae provinciae caput, duxerat, de qua sic Maro: 'Alpheae ab origine Pisae'.

XVII. Cumque eodem pervenisset, adfuit Romani papae, Johannis scilicet Ravennatis, nuntius. Adfuerunt etiam poene omnium Italiensium nuntii, qui hunc, ut super ipsos regnaret, modis omnibus invitabant. Is autem, ut erat longo hoc ex tempore cupiens, Papiam percitus venit cunctisque coniventibus regnum suscepit. Post paululum Mantuam abiit, ubi et Johannes papa ei occurrens foedus cum eo percussit.

XVIII. Quo tempore Berta matre regis ipsius Hugonis mortua Wido filius ejus, quem ex Adelberto genuerat, sicut praediximus, Tusciae marcam tenebat, qui Maroziam scortum Romanam sibi uxorem acceperat.

XIX. Fuit autem rex Hugo non minoris scientiae quam audatiae nec infirmioris fortitudinis quam calliditatis, Dei etiam cultor sanctaeque religionis amatorum amator, in pauperum necessitatibus curiosus, erga ecclesias valde sollicitus; religioses phylosophosque viros non solum amabat, verum etiam fortiter honorabat. Qui etsi tot virtutibus clarebat, mulierum tamen illecebris eas fedabat.

XX. Hic ex Francorum genere Teutonicorum uxorem acceperat nomine Aldam, quae filium ei genuerat nomine Lotharium. Habuerat sane tunc temporis ex quadam muliere nobilissima vocabulo Wandelmoda filium nomine Hubertum, qui nunc usque superest et Tusciae provintiae princeps potens habetur. Cujus acta, Deo propitio, suis in locis exponentur.

XXI. Hugone igitur rege constituto, sicut vir prudentissimus, ubiubi terrarum coepit nuntios suos dirigere multorumque regum seu principum amicitiam quaerere, Heinrici praesertim famosissimi regis, qui, ut supra memoravimus, Bagoariis, Suevis, Lotharingiis, Francis atque Saxonibus imperabat. Hic etiam Sclavorum gentem innumeram subiugavit sibique tributariam fecit; primus etiam hic Danos subiugavit sibique servire coegit; ac per hoc nomen suum multis nationibus celebre fecit.

XXII. Rex igitur Hugo cum reges sibimet ac principes amicos circumcirca adquireret, studuit et Achivis nomen suum longe a nobis positis notum facere. Imperabat vero his tunc temporis memoria satis et laude dignus Romanos imperator, liberalis, humanus, prudens ac pius, cui cum propter morum probitatem, tum propter linguae urbanitatem genitorem meum dirigit nuntium.

XXIII. Qui cum eodem pervenisset, inter cetera, quae imperatori Romano rex Hugo munera miserat, huiusmodi duos canes adduxit, quales in eadem non sunt aliquando patria visi. Qui dum ante imperatorem adducti fuissent, nisi multorum brachiis tenerentur, eum protinus morsibus laniarent. Puto enim, quia, dum hunc Grecorum more teristro opertum habituque insolito viderunt indutum, non hominem sed monstrum aliquod putaverunt.

XXIV. Denique magno cum honore ab eodem susceptus est imperatore. Nec tam pro rei novitate aut munerum magnitudine, quantum quoniam, dum praefatus genitor Tessalonicam venisset, Sclavorum quidam, qui rebelles Romano imperatori extiterant terramque eius depopulabant, super eum irruerunt. Verum Dei actum est pietate, ut duo eorum principes vivi, nonnullis mortuis, caperentur. Quos dum praesentaret imperatori, inmensa est affectus laeticia, magnoque ab eo genitor munere datus ad Hugonem regem, qui se istuc transmiserat, rediit laetus. Post reditum vero eius paucis interpositis solibus langore correptus monasterium petiit sanctaeque conversationis habitum sumpsit, in quo post dies XV mortuus me parvulo derelicto migravit ad Dominum. Nunc autem quoniam imperatoris Ρομανου, id est Romani, mentio facta est, quis fuerit qualiterve ad imperii culmen pervenerit, hic non absurdum mihi videtur inserere.

XXV. Imperante Leone, Constantini hujus genitore, Ρομανος imperator iste, quamquam πτοχος, ptochos, id est pauper, ab omnibus tamen χρησιμος, chrisimos, id est utilis, habebatur. Erat autem ex mediocribus ipsis, qui navali pugna stipendia ab imperatore acceperant. Qui cum saepius et iterum εις την μαχην, is tin machin, id est in pugna, nonnulla χρησιμοτατα, chrisimotata, id est utilia, faceret, a sibi praeposito adeo ετιμηθη, οπως προτοκαραβος, etimithi opos protocaravos, id est honoratus est, ut primus navium fieri mereretur. Quadam autem nocte dum exploratum Saracenos abiret, essetque eodem in loco palus atque arundinetum non modicum, contigit leonem ferocissimum ex arundineto prosilire cervorumque multitudinem in paludem dimergere unumque eorum capere sicque ventris rabiem mitigare. Ρομανος δε τον αυτον ψοφον ακουων εδειλιασεν σφοδρα, Romanos de ton auton psofon acuon ediliasen sfodra, Romanos autem eorum sonitum audiens timuit valde. Putavit enim Saracenorum multitudinem esse, qui se conspectum fraude aliqua vellent perhimere. Ορθρου δε βαθεος, orthru de vatheos, id est mane autem primo, exurgens, cum diligentissime cuncta consideraret, conspectis vestigiis ευθεως, eutheos, id est statim, quid hoc esset, agnovit. Leone itaque in arundineto commorante Ρομανος, Romanus, Grecum ignem, qui nullo praeter aceti liquore extinguitur, undique per arundinetum jactare praecepit. Erat autem in arundineto acervus arundinibus plenus, in quem leo confugiens illo est ab igne salvatus; ventus quippe contraria ex parte flans ignem, ne ad acervum usque perveniret, amovit. Romanos praeterea post ignis extinctionem uno tantum cum assecula, ensem solum dextra, sinistra autem pallium gestans, locum omnem peragrans lustrat, si forte os ex eo vel signum aliquod repperiret. Iam vero cum in eo esset, ut nichil inveniens repedaret, quid hoc monstri esset, quod acervus ille sit ab igne salvatus, studuit visere. Cumque duo propter assisterent secumque rebus ex nonnullis confabularent, leo eos tantum audivit, quoniam quidem ob caligantes oculos παρα τω καπνω, para to capno, quod est ob fumum, videre non potuit. Volens igitur leo animi sui furorem, quem ab igne conceperat, in hos evomere, saltu rapidissimo, qua illorum voces audierat, eos inter prosiliit. Romanos vero, non ut suus assecula pavitans, sed ea potius mente consistens, ut, etsi fractus caderet orbis, inpavidum ruinae ferirent, pallium, quod manu gestabat, leonis inter brachia misit. Quod dum pro homine leo discerperet, Romanos totis hunc a tergo viribus inter clunium iuncturas ense percussit. Qui dissotiatis divisisque cruribus quia stare non potuit, poenitus cecidit. Leone igitur interfecto Romanos seminecem asseculam suum solo stratum eminus vidit, quem et vocare voce praecipua coepit. Sed cum nullum daret omnino responsum, isdem Romanos propter eum adstitit pedeque pulsans: 'εγειρε', ειπεν, 'αθλιε' και 'ταλεπορε, μη φοβου, egire ipen athlie ke talepore mi fobu, id est 'Surge', dixit 'miser' et 'miser, noli timere!' Qui consurgens prae admiratione, dum leonis immanitatem conspiceret, non habuit ultra spiritum. Εζεπλισσοντο δε παντες περι του Ρομανου ταυτα ακουσαντες, exeplissonto de pantes peri tu Romanu tauta acusantes, id est stupebant autem omnes de Romano haec audientes. Unde factum est, ut tam pro ceteris quamque pro praeclaro praesenti hoc facinore non multo post a Leone imperatore tanto donaretur honore, οπως παντα τα πλοια, opos panta plia, id est ut omnes naves suis essent in manibus eiusque iussionibus oboedirent.

XXVI. Leo denique, Grecorum piissimus imperator, cujus supra fecimus mentionem, corporis humani debitum solvens viamque carnis universae ingrediens regni sui heredem Alexandrum, fratrem germanum, unicumque suum Constantinum, qui nunc superset et feliciter regnat, parvulum et, ut Greci aiunt, alalon, id est non loquentem, αλαλον dereliquit. Quibus ad tuendum palatium tutandamque rem privatam, ut istic moris est, eunuchum officio parakinumenon dedit, Focan vero δομεστικον μεγαν, domesticum maiorem, hoc est terrestris ducem exercitus, fecit. Romanon autem non claro natalium hortu, sed cordis magnanimitate delongarin tis ploos, δελονγαρην της πλοως, hoc est navalis exercitus principem, ordinavit. Alexander post modicum defunctus soli Constantino parvulo imperium dereliquit. Denique tempore, quo magnus imperator Leo migravit ad Christum, praefatus Focas domesticus, terrestris dux exercitus, contra Simeonem Bulgariorum regem copias duxerat eique Constantinopolim venire cupienti non inviriliter repugnarat. Romanos vero, ut non incallidus, audito imperatorum, Leonis scilicet atque Alexandri, interitu, haud longe ab urbe collecto classium exercitu fugit atque in insulam parvam iuxta Constantinopolim, ita ut e palatio videri poene posset, ratibus collectis advenit. Ad palatium autem minime transfretavit, laudes iuxta consuetudinem Porphyrogenito minime decantavit. Quae res eunucho parakinumeno cunctisque Constantinupoleos principibus stuporem timoremve parvum non adtulit. Internuntiis itaque, quid hoc monstri sit, quod regem non adierit laudesque debitas non persolverit, sciscitatur. Hisque a Romano respondetur, quod propriae vitae timens palatium declinarit; et adiecit, quia, si parakinumenos ceteris cum principibus se non adiret vitamque illi et honorem jurejurando promitteret, mox se ad Cretensium Saracenorum regem conferret regnumque Argivorum sui auxilii fortitudine debellaret. Quod quam callide dixerit, exitus declarabit. Igitur quod praefati sumus, principes terrore compulsi ignorantesque, quod lateret anguis in herba, omnes hunc fiducialiter adeunt, quod mandaverat gratanter cupientes implere. Quos omnes non malo consilio accepto proiectos in sentinam ligat; sicque securus ad urbem magno cum comitatu festinat, iis, quos suspectos habuerat, palatium purgat, suae parti parentes ibi collocat: rectorem, magistros, patricios, logothetin, eparchon, kitonitas, cubicularios, protospatharios, spatharios, spatharocandidatos, parathalassitin suos facit; ceteros, ut diximus, abdicat. Qui etiam ut coeptum opus firmius patraret, cum Porphyrogeniti matre Ζοη, Zoi, nomine Veneria est dulcedine iunctus. Tota mox civitas coronatur, et Romanos pater vasilleos ab omnibus apellatur.

XXVII. Pugnanti praeterea cum Bulgariis Foca domestico, qui et ipse pater vasilleos ardenter fieri cupiebat, ipso in bello de hostibus iam triumphum tenenti, quid a Romano actum sit, nuntiatur. Qui mox animo consternatus nimioque dolore compulsus victoriae signum, quo hostes insequebatur, proiecit, terga vertit, fugam suos inire fecit. Reparant itaque Bulgarii Simeonis hortatu animos, et quos prius adverso Marte fugerant, prospero postmodum insecuntur, tantaque tunc Achivorum strages efficitur, ut longo post tempore campus plenus ossibus videretur.

XXVIII. Omni denique cum festinatione iam nominatus Focas domesticus Constantinopolim redit, palatium ingredi cupit, vi et non arte pater vasilleos fieri satagit. Sed quia 'vis consilii expers mole ruit sua', et, ut Flaccus dicit, 'dii temperatam provehunt in maius', a Romano domesticus iste capitur atque utroque lumine privatur. Bulgariis non minima vis augetur hisque Grecos depopulandi vicissitudo dupla rependitur.

XXIX. Hunc etenim Simeonem emiargon, id est semigrecum, esse aiebant, eo quod a puericia Bizantii Demostenis rhetoricam Aristotelisque sillogismos didicerit. Post haec autem relictis artium studiis, ut aiunt, conversationis sanctae habitum sumpsit. Verum paulo post regnandi cupiditate deceptus ex placida monasterii quiete in seculi procellam transivit elegitque potius apostatam Julianum quam beatissimum Petrum caelestis regni sequi clavigerum. Qui duos filios habuit, unum nomine Baianum, alterum, qui nunc usque superest potenterque Bulgariis principatur, nomine Petrum. Baianum autem adeo ferunt magicam didicisse, ut ex homine subito fieri lupum quamvecumque cerneres feram.

XXX. Romanos praeterea eodem, quo pater vasilleos constitutus est, anno filiam suam Helenam imperatori parvulo, domino suo, Constantino Porphyrogenito coniugem dedit. Porphyrogenitum autem non in purpura, sed in domo, quae Porphyra, ut superius scripsimus, natum apello. Et quoniam res processit in medium, quid de huius Porphyrogeniti genesi audivimus, proferre iterum non pigeat, quemadmodum et in priori libro eisdem verbis titulo VI. VII. VIII. IX. X. scriptum repperies.

XXXV. Secundo itaque, quo Romanos pater vasilleos constitutus est, anno convocatos ad sese principes ita convenit: 'Romanae dignitatis archontes, id est principes, quoniam vobis consultis non solum, inquam, pater vasilleos sum constitutus, verum etiam sanctissimi imperatoris fidelitati glaucopis Helenae, id est virides oculos habentis, coniunctione sotiatus, hoc aliquo imperialis ornatus inditio monstrari dignum reor in corpore, quod celebratur a populis ex dignitatis nomine'. Judicatum denique a populo communique decretum est consilio, ut, quia tantae dignitatis erat et leucolenon, id est alba brachia, Helenan filiam suam imperiali dignitate copularat, rubricatarum pellium caligis, ut isthic imperatorum moris est, uteretur. Sed nec hoc quidem satis ei visum fuit. Equidem post unius anni sinaxin, cum amplioris iam potentiae esset, talibus adgreditur eosdem sermonibus principes: 'Quoniam communi vestro iuditio est definitum, imperialibus me uti caligis, περιφανεστατοι ηρωαις, perifanestati, id est nobilissimi, heroes, vestrae auctoritatis benivolentia quae contulistis, videntur mihimet αγλαα απινα, aglaa apina, id est preciosa dona, diligentius vero consideranti visum est mihi histrionum mimorumve more incedere, qui, ut ad risum facile turbas illiciant, variis sese depingunt coloribus. Risum denique aliis non solum, sed mihi etiam ipsi moveo, dum pedibus imperatorem, capite communem imitari videar plebem. Nam quae comoedia, mimus quis melior? Igitur aut coronam praebete aut caligas imperiales, quis ridiculus populo videor, auferte'. Hoc plane dicto, magis autem qua cunctis praeerat potestatis auctoritate, omnium iudicio coronam recepit et caligarum decorem minime perdidit. Hujus ruiretur prudentiam nemo, sed laudes referat Deo cordis ex intimo, qui erigit elisos, solvit compeditos, cujus in manu calix vini meri plenus mixto inclinans ex hoc in hoc.

XXXVI. Is autem humili fuerat prosapia, ex Armenorum scilicet gente, oriundus neque solum mente conceperat futurum, se regis in aula esse, nedum imperialia sceptra tenere. Sed quid prophetes Anna dicit? 'Dominus pauperem facit et ditat, humiliat et sublimat, suscitans a terra inopem et de stercore erigens pauperem, ut sedeat cum principibus et solium gloriae teneat. Domini enim sunt cardines terrae'. Ei itaque immortali, invisibili, soli Deo honor et gloria per cuncta seculorum secula, amen.

XXXVII. Denique Romano imperatore constituto Christoforon, quem ante imperii dignitatem habuerat, imperatorem constituit; post imperii vero sui ordinationem uxor eius ei filium peperit nominee Stefanum. Rursum concepto foetu alium ei peperit vocabulo Constantinum. Quos omnes imperatores constituens contra ius fasque se et Christophoron primogenitum domino suo imperatori Constantino Porphyrogenito praeposuit; adeo plane, ut procedentes is tin proeleusin, hoc est ad publicum processum, ad Sanctam Sophyam scilicet vel ad Vlachernas seu ad Sanctos Apostolos, Romanos cum Christophoro primogenito praecederent, Constantinus Porphyrogenitus et duo ceteri sequerentur. Quod quam indigne iustus iudex pertulerit, ultio subsequens declaravit. Nam post modicum Christophoros defunctus est. Constantinus itaque Porphyrogenitus cum oracioni tum lectionibus vacans totum se Domino commendabat, opere manuum victum quaeritans. Sane την ζογραφιαν, zografian, id est picturam, perpulchre exercebat.

XXXVIII. Eodem tempore Simeon Bulgarius Argos coepit vehe-menter afligere. Quem Romanos, filii sui Christofori filia filio illius Petro, qui nunc superest, uxore data, ab incepto furore conpescuit sibique foedere placito sociavit. Unde et puella mutato nomine est Irini, id est pax, vocata, eo quod per eam inter Bulgarios et Grecos pax sit firmissima constituta.

XXXIX. His temporibus Walpertus et Gezo praenomine Heverardus Papiae praepotentes iudices erant. Causa autem potentiae Walperti haec erat, quoniam Cumis, ditissimo in loco, filium suum Petrum episcopum fecerat, Rozam vero, gnatam suam, Gilleberto comiti palatii coniugio sotiaverat. Ea tamen tempestate uterque defunctus erat. Ticinensis itaque, quod est Papiensis, populus omnis ad hunc convenerat causasque omnes et controversias ante eum deliberabat. Participatione denique potentiae huius memoratus Gezo praenomine Heverardus, quoniani quadam affinitate ei iungebatur, praepotens habebatur. Qui nobilitatem suam pravis moribus deturpabat. Fuit enim ambitiosus nimis, cupidus, invidus, seditiosus, iuris corruptor, praeceptorum Dei immemor, quod Deus non passus est abire inultum; et ne diutius protraham sermonem, Catilinae omnino similis, qui sicut consulem et rei publicae defensorem Marcum Tullium Ciceronem conabatur occidere, ita et hic regem Hugonem morti molitus est tradere. Quadam enim die, dum nichil mali suspicans rex Hugo Papiae cum paucis degeret, hic seditione facta voluit super eum irruere; sed Walperto, qui non tam ferocis animi erat, remorante tardatus est.

XL. Nec minus etiam eos rex Hugo suis rhetoricis et melle dulcioribus elogiis ab incepto furore conpescuit. Dum enim seditionem super se exhortam atque in domo Walperti congregatam esse cognosceret, huiusmodi omnes per internuntios sermone convenit: 'Quid est, quod tantopere, viri fortes, tamque insperate contra dominum, immo regem vestrum commoti estis? Si quippiam quod displiceat actum est, consolidetur. Neque enim sera emendatio reprehendi solet, praesertim si nulla neglegentia praetermissa est'. His auditis furorem cuncti animi mitigarunt. Solus Gezo in qua prius fuerat protervia manens operam dabat, quo omnes super regem irruerent eumque morte turpissima cruciarent. Verum disponente Deo affectus eius pravus effectum habere non potuit. Reversi igitur ad regem nuntii, prout viderant et audierant, enarrarunt.

XLI. Igitur rex Hugo haec omnia quasi pro nichilo mente subdola ducens, Papia egressus, longe alio properare festinat missisque circumcirca nuntiis et libris milites suos ad se venire praecepit. Quos inter Samson praepotens comes advenerat, qui iam dicto Gezoni inimicissimus erat. Is denique regem ut vidit, eum ita convenit: 'Sollicitum te equidem de urbanis rebus contra te tumultuose et moleste bis diebus actis intueor; verum si me audis mihique obtemperas, suis ipsi laqueis capientur. Alter enim, qui melius consilium dare possit quam ego, non facile inveniri potest; tibi vero ipsi certe nemo melius dabit. Unum tamen peto, ut, dum capti mea opera fuerint, Gezo cum omni sua ypostasi meis tradatur in manibus'. Quem dum dari sibi a rege audivit, adiecit: 'Leo Ticinensis episcopus civitatis Walperto et Gezoni non habetur amicus; ii sane quocumque possunt ei omnimodis adversantur. Scitis denique moris esse, regi ab aliis locis Papiam tendenti cives fortiores extra urbem occurrere. Mandate itaque clam episcopo, ut, dum tempore statuto Papiam veneritis et ipsi vobis extra urbem obviam venerint, portas civitatis omnes serare faciat clavesque ipse retineat, quo, dum capere eos coeperimus, nec in urbem confugere nec ab urbe possint auxilium expectare'. Quod et factum est. Nam dum statuto tempore rex Papiam tenderet et memorati obviam ei exirent, episcopus libenter, ut ei imperatum fuerat, fecit. Rex itaque omnes capere, ut Samson con-silium dederat, iussit. Confestim igitur Gezo Samson traditus utroque lumine privatur et lingua, quae in regem blasphemiam dixerat, ei absciditur. O factum bene, si sicut caecus, ita et mutus cunctis extitisset temporibus! Sed o scelus, quoniam lingua abscisa loquelam non perdidit, secundum Grecorum fabulas, oculorum privatione vitam sibi protelavit, quae multis ad perniciem usque in praesentem diem esse non desiit. Fabulae vero ludum, cur caeci plurimum vivant, secundum Grecorum ineptiam hic inseramus, quae talis est: Ζευς και Ηρα ηρισαν περι αφροδισιων, της πλειονα εχει ηδομας εν τη συννουσια και τοτε Τιρεσιαν Εβρου υιον εζητησαν. Ουτος γαρ εν ταις αμφοτεραις φυσεσοι μεταμορφωθη, επιδι δρακοντα επατησεν. Ουτος ουν κατα της Ηρας απεφκυνατο, και Ηρα οργιςθεισα επηρωσεν αυτον, Ζευς δε εχαρισατο αυτω πολοις ζησαι ετεσι, και οσα ελεγεν μαντικα λεγειν, Zeus ke Ira irisan peri afrodision, tis pliona echi idomas en ti synnusia; ke tote Tiresian Evru yon ezitisan, utos gar en tes amfoteres fysesi methamorfothi epidi draconta epatisen; utos un cata tis Iras apefkynato, ke Ira orgisthisa epirosen auton, Zeus de echarisato auto polis zise etesi, ke osa elegen mantica legin. Haec est interpretatio: 'Juppiter et Juno contenderunt de amoribus, quis plures haberet libidines in coitu. Et tunc Tiresiam Evri filium quaesiverunt. Iste enim in utrisque naturis transmutatus est, quia draconem calcavit. Hic ergo contra Junonem pronuntiavit, et Juno irata excaecavit eum. Juppiter autem donavit ei multis vivere annis et, quanta diceret, divinando dicere'. Sed redeamus ad rem.

Gezo, ut praediximus, membris defoedato, substantia illius diripitur. Ceteri complures custodiae mancipantur. Walpertus in crastinum capite truncatur, thesaurus eius infinitus diripitur; Cristina uxor illius capitur, et ut thesaurus occultos tradat, diversis crucibus laniatur. Crevit extunc non solum Papiae, sed et in omnes Italiae fines regis timor; neque hunc ut reges ceteros floccipendere, verum modis omnibus honorare.

XLII. Eodem tempore Ildoinus, Laudociensis ecclesiae episcopus, propria sede expulsus ad Hugonem regem, cui affinitatis linea iungebatur, in Italiam venit. Qui honorifice ab eo susceptus, Veronensem ei episcopatum ad stipendii concessit usum. Factum est autem, ut post paululum Lampertus archiepiscopus moreretur et hic loco eius Mediolanii episcopus ordinaretur. Venerat autem cum praefato Ilduino monachus quidam Raterius nomine, qui ob religionem septemque liberalium artium peritiam Veronae episcopus constituitur, ubi et Milo, quem supra memoravimus, comes habebatur.

XLIII. Wido interea, Tusciae provinciae marchio, cum Marocia so uxore sua de Johannis papae deiectione coepit vehementer tractare, atque hoc propter invidiam, quam Petro fratri papae habebant, quoniam quidem illum papa sicut fratrem proprium honorabat. Contigit itaque Petro Romae degente Widonem multos habuisse clam milites congregatos. Cumque die quadam papa cum fratre paucisque aliis in Lateranensi palatio esset, Widonis et Marociae super eos milites irruentes Petrum fratris ipsius ante oculos interfecerunt, eundem vero papam comprehendentes custodiae manciparunt, in qua non multo post est defunctus. Aiunt enim, quod cervical super os eius inponerent sicque eum pessime suffocarent. Quo mortuo ipsius Marotiae filium Johannem nomine, quem ex Sergio papa meretrix ipsa genuerat, papam constituunt. Wido vero non multo post moritur, fraterque eius Lambertus ipsi vicarius ordinatur.

XLIV. Marozia, scortum impudens satis, nuntios suos post Widonis mariti sui mortem Hugoni regi dirigit eumque invitat, ut se adeat Romamque nobilissimam civitatem sibi adsumat. Hoc autem non aliter posse fieri testabatur, nisi eam rex Hugo sibi maritam faceret.

Quid Veneris facibus compulsa Marozia saevis?
Coniugis ecce tui spectas tu suavia fratris,
Nubere germanis satagens Herodia duobus,
Immemor en videris praecepti caeca Johannis,
Qui fratri vetuit fratris violare maritam.
Haec tibi Moseos non praestant carmina vatis,
Qui fratri subolem fratris de nomine iussit
Edere, si primus nequeat sibi gignere natum.
Nostra tuo peperisse viro te secula norunt.
Respondes 'Scio' tu, 'nichil hoc Venus ebria curat'.
Advenit optatus ceu bos tibi ductus ad aram
Rex Hugo, Romanam potius commotus ob urbem.
Quid iuvat, o scelerata, virum sic perdere sanctum?
Crimine dum tanto satagis regina videri,
Amittis magnam Domino tu iudice Romam.

Quod recte esse actum non solum sensata, verum etiam insensata animadvertunt.

XLV. In ingressu Romanae urbis quaedam est miri operis miraeque fortitudinis constituta munitio, ante cuius ianuam pons est preciosissimus super Tiberim fabricatus, qui pervius ingredientibus Romam atque egredientibus est; nec est alia nisi per eum transeundi via. Hoc tamen, nisi consensu munitionem custodientium, fieri non potest. Munitio vero ipsa, ut cetera desinam, tantae altitudinis est, ut ecclesia, quae in eius vertice videtur, in honore summi et caelestis miliciae principis archangeli Michahelis fabricata, dicatur 'sancti Angeli ecclesia usque ad caelos'. Rex denique ob munitionis confidentiam relicto longe exercitu cum paucis Romam advenit. Quo decenter a Romanis susceptus in praedictam munitionem ad Maroziae meretricis thalamum declinavit. Cuius incesto dum potitus esset concubitu, Romanos quasi iam securus despicere coepit. Habuerat sane Marozia filium nomine Albericum, quem ex Alberico marchione ipsa genuerat. Qui dum matris hortatu Hugoni regi, vitrico scilicet, aquam funderet, ut manus ablueret, ab eo pro correctione in faciem caesus est, eo quod non moderate et pudenter aquam effunderet. Is vero, ut inlatam sibi posset ulcisci iniuriam, congregatis in unum Romanis huiusmodi eos sermone convenit: 'Romanae urbis dignitas ad tantam est stultitiam ducta, ut meretricum etiam imperio pareat. Quid enim fedius quidve turpius, quam ut unius mulieris incestu Romana civitas pereat, Romanorum aliquando servi, Burgundiones scilicet, Romanis imperent? Si meam, privigni scilicet sui, faciem cecidit, cum praesertim novus habeatur hospes, quid vobis iam inveteratum facere creditis? An Burgundionum voracitatem et superbiam ignoratis? Ipsam enim saltem nominis etimologiam dispicite. Burgundiones ideo dictos, quoniam, dum Romani orbe devicto ex gente hac captives ducerent multos, constituerunt eis, ut extra urbem domos sibi sustollerent, a quibus et paulo post a Romanis ob superbiam sunt expulsi; et quoniam ipsi domorum congregationem, quae muro non clauditur, burgum vocant, Burgundiones a Romanis, quod est a burgo expulsi, apellati sunt. Ceterum secundum naturale nomen Galli Allobrogi nuncupantur. Ego tamen secundum mihi traditam fronesin, id est sapientiam, Burgundiones eos quasi gurguliones apello, vel quod ob superbiam toto gutture loquantur, vel, quod verius est, edacitati, quae per gulam exercetur, nimis indulgeant'. Nec mora, bis auditis Hugonem regem cuncti deserunt atque eundem Albericum sibi dominum eligunt et, ne spacium quidem milites introducendi suos rex Hugo haberet, munitionem confestim obpugnare inceptant.

XLVI. Liquet divinae dispensationis hoc consilium esse, ut quod rex Hugo tam turpiter coeperat scelere, eum omnimodis optinere non posse. Tanto quippe est terrore coactus, ut per restim se ipsum ea ex parte, qua civitatis muro munitio inhaerebat, deponens eam desereret atque ad suos confugeret. Expulsus igitur rex Hugo cum praefata Marozia, Romanae urbis Albericus monarchiam tenuit, fratre suo Johanne summi atque universalis praesulatus sedi praesidente.

XLVII. Aiunt quidam Bertam, Hugonis regis matrem, Adelberto marchioni viro suo nullum filium peperisse, sed ab aliis mulieribus clam acceptos simulato partu Widonem et Lambertum sibi supposuisse, quatinus post mortem Adelberti Bertae filii non deessent, quorum adiutorio omnem mariti sui potenciam possideret. Hoc autem mendatium mihi ideo videtur esse inventum, quatinus incestum suum hac occasione rex Hugo tegeret, infamiae υβριν, id est turpitudinem, evaderet. Ea tamen, quae nunc narranda est, cur hoc dictuni sit, verisimilior mihi videtur assertio. Lambertus, qui post Widonis fratris sui mortem Tusciae marcam tenebat, vir erat bellicosus et ad quodlibet facinus audax. Quem ob regnum Italicum rex Hugo suspectum nimis habebat. Timebat enim, ne Italienses se desererent et Lambertum regem constituerent, Boso denique, ex eodem patre regis Hugonis frater, insidiarum laqueos huic paraverat, eo quod ipse marchio Tusciae fieri vehementer anhelabat. Consilio igitur huius rex Hugo Lamberto comminando denuntiat, ne se fratrem suum amplius dicere audeat. Is vero, ut erat animi ferocis atque indisciplinati, non moderate, ut debuit, sed effrenate ita respondit: 'Ne inficiari rex possit me fratrem suum esse, nos uno ex corpore eundemque per aditum in lucem prodiisse, duello cupio cunctis cernentibus comprobare'. Quod rex ut audivit, iuvenem quendam Teudinum nomine elegit, qui cum eo hanc ob rem singularem pugnam commisit. Deus autem, qui iustus est et rectum est iudicium eius, in quo non est iniquitas, ut amphibologiam dirumperet acveritatem cunctis ostenderet, fecit, ut Teudinus citissime caderet et Lampertus victoriam obtineret. Quamobrem rex Hugo non mediocriter est confusus. Consilio autem accepto eundem Lambertum tenuit et custodiae tradidit. Timuerat enim, ne, si se dimitteret, regnum illi auferret. Hoc igitur capto Bosoni fratri suo Tusciae marcam contradidit et non multo post Lambertum lumine privavit.

XLVIII. His temporibus Italienses in Burgundiam ob Rodulfum, ut adveniat, mittunt. Quod Hugo rex ut agnovit, nuntiis ad eundem directis omnem terram, quam in Gallia ante regni susceptionem tenuit, Rodulfo dedit atque ab eo iusiurandum, ne aliquando in Italiam veniret, accepit. Nec minus etiam Heinricum, quem supra memoravimus, regem fortissimum, multis collatis muneribus amicum sibi effecerat, cuius ex hoc apud Italos nomen maxime tunc clarebat, quod Danos, nulli ante subiectos, solus ipse debellaret ac tributarios faceret. Est enim gens indomita, sub septentrione in oceano degens, cuius saevitia multarum saepe gentium nobilitas luxit. Hi aliquando classibus per Rheni fluminis alveum conscendentes ferro et igni cuncta misere laniarunt; ipsas insuper nobilissimas civitates Agrippinam, quae nunc Colonia vocatur, atque Treverim longe a Rheno positam nonnullasque alias in regno Lotharii debellantes vi ceperunt cunctisque ablatis ea, quae secum deferre non poterant, combusserunt. Thermas etiam Grani palatii atque palatia combusserunt. Verum his omissis ad narrandi seriem redeamus.

XLIX. Arnaldus Bagoariorum et Carentanorum dux, cuius superius fecimus mentionem, cum non multum ab Italia longe distaret, collectis copiis, quatinus Hugoni regnum auferret, advenit. Qui Tridentinam ea ex parte primam Italiae marcam pertransiens Veronam usque pervenit. In qua a Milone comite atque Raterio episcopo libenter, ut qui eum invitarant, suscipitur. Quod rex Hugo ut audivit, collecto exercitu ei obviam tendit.

L. Cumque eodem pervenisset et caballicatas, ut vulgo aiunt, circumcirca dirigeret, Bagoariorum quaedam pars non minima de castro vocabulo Gauseningo egrediens cum Italiensibus pugnare coepit. A quibus graviter confossa, vix ex ea, vel qui hoc ceteris nuntiaret, evasit. Qua ex re Arnaldus dux non parva est confusione repletus. Unde factum est, ut consilio accepto Milonem comitem vellet capere atque Italia derelicta secum illum in Bagoariam ducere, quatinus reparato exercitu cum eo iterum posset redire, quod Milo-nem non latuit.

LI. Qui diversis cogitationibus aestuans, quid ageret, poenitus ignorabat. Hugonem regem, plane ut meruerat, adire timebat; cum Arnaldo vero in Bagoariam duci non solum mortem, sed infernum putabat. Hac itaque in ambiguitate, quoniam regem Hugonem cito misericordia noverat inclinari, Arnaldum fugere et ad eum deliberat tendere. Arnaldus vero, prout citius potuit, in Bagoariam est regressus.

LII. Munitionem autem, quae in eadem civitate erat, prius oppugnans fratrem Milonis militesque suos, qui eam defendere conabantur, secum in Bagoariam duxit. Quo discedente Hugoni regi mox civitas redditur, et Raterius, eiusdem civitatis episcopus, ab eo captus Papiae exilio religatur. In quo faceta satis urbanitate de exilii sui erumna librum componere coepit. Quem si quis legerit, nonnullas ibi hac sub occasione res expolitas inveniet, quae legentium intellectibus non minus placere poterunt quam prodesse.

 

EXPLICIT LIBER ANTAPODOSEOS III

INCIPIUNT CAPITULA LIBRI QUARTI


I. De eo quod nunc usque scripserit audita, scripturus amodo visa.
II. Rex Hugo filium suum Lotharium regem constituit et Romam cum exercitu pergit.
III. Rex Hugo filiam suam Alberico coniugem dat, ut ipsum per eam decipiat.
IV. Saraceni de Fraxeneto Aquas veniunt, ubi et commissa pugna omnes pereunt.
V. In Januensi civitate fons sanguinis fluxit, quo anno ab Africanis capta est Saracenis.
VI. Qua ratione Manasses Arelatensis episcopus propriam ecclesiam deseruisse se dicat et aliam adsumpsisse.
VII. Et quod invectiva responsione recte se non egisse scripturarum testimoniis comprobetur.
VIII. Quam uxorem Berengarius acceperit, et de Anscario fratre eius.
IX. De Tedbaldo marchione, qui contra Grecos pugnavit et captos castravit.
X. Quanto ludibrio quaedam mulier suum maritum, ne castraretur, liberavit.
XI. Rex Hugo fratrem suum Bosonem, qui consilio uxoris suae ei perfidus extiterat, cepit et custodiae tradidit.
XII. Qualiter Hugo rex Willam, Bosonis uxorem, ab Italia eiecit, et de balteo turpi in loco invento.
XIII. De morte Rodulfi regis, cuius uxorem rex Hugo ducit, suamque filiam suo filio tradit.
XIV. De Hugone rege, qui uxorem suam ob concubinas hodio habuit.
XV. De morte Heinrici regis, et ubi sit humatus, et de filiis eius.
XVI. De prudentia Heinrici regis, qui filium suum Ottonem regem constituit.
XVII. De filia fratris regis Anglorum, quam rex Otto ante regni susceptionem duxit.
XVIII. De Heinrico, qui perversorum hominum consilio fratri rebellis fit.
XIX. Metrice invectiva oratio ad Heinricum et contra diabolum, cuius opera cum fratre pugnare desiderat.
XX. De Heverardo, qui Heinricum adhuc regi suo fratri fidelem in castello quodam degentem initio rebellionis suae cepit et in Franciam duxit.
XXI. Qua ratione Heverardus Gislebertum a regis fidelitate seiunxerit.
XXII. Gislebertus et Heverardus Heinricum de custodia dimittunt.
XXIII. Qua calliditate Heverardus Heinricum atque Gislebertum in adquirendo regno decipere voluit.
XXIV. De admirabili victoria, quam rex Otto orando optinuit, et de Heinrico in brachio vulnerato.
XXV. Qualiter rex Heinricus sanctam lanceam adquisiverit.
XXVI. Argumentum ex scripturis sanctis, quod huiusmodi victoria sive bellum non fortuitu, sed Deo disponente provenerit.
XXVII. De eo quod regem castrum Brisicau obsidentem consilio Friderici archiepiscopi multi deserunt.
XXVIII. De admirabili constantia et responsione regis Ottonis.
XXIX. Quemadmodum Deo pro rege pugnante Gislebertus atque Heverardus ab Hutone et Chuonrado ad Andernacha sint occisi.
XXX. De nuntio, qui horum mortem regi nuntiat, dum ecclesiam peteret.
XXXI. Rex Otto de istorum morte Bertaldo Bagoariorum duci et, quod ei sororem sive sororis suae filiam coniugem dare velit, denuntiat.
XXXII. De Friderico archiepiscopo, qui iam dudum regem deseruit et ad Metensem urbem, ut congregaret exercitum, ivit, ubi de morte eorum audivit.
XXXIII. De eodem archiepiscopo capto et custodiae tradito.
XXXIV. De Heinrico, qui a sorore prohibetur, ne in munitionis contra regem ingrediatur.
XXXV. De eodem, qui regis postmodum ad misericordiam venit.

 

EXPLICIUNT CAPITULA

INCIPIT LIBER QUARTUS FELICITER

I. Hactenus quae digesta sunt, sacerdos sanctissime, sicut a gravissimis, qui ea creverant, viris audivi, exposui; ceterum quae narranda sunt, ita ut qui interfuerim, explicabo. Ea siquidem tempestate tantus eram, quod regis Hugonis gratiam michi vocis dulcedine adquirebam. Is enim euphoniam adeo diligebat, in qua me coaequalium puerorum nemo vincere poterat.

II. Igitur rex Hugo dum prosperari sibi cuncta prospiceret, filium suum Lotharium, quem ex Alda uxore sua genuerat, cunctis coniventibus post se regem constituit. Quo constituto, qualiter Romam, ex qua turpiter eiectus fuerat, posset adquirere cogitabat. Collecta itaque multitudine proficiscitur Romam. Cuius quamquam loca et provincias circumcirca misere devastaret eamque ipsam cottidiano impetu inpugnaret, ingrediendi tamen eam effectum non potuit obtinere.

III. Sperans denique calliditate sua Albericum posse decipere ei denuntiat, ut filiam suam Aldam, Lotharii regis nati sui germanam, sibi coniugio tollat sicque pace habita ut suus ipsius filius securus permaneat. Albericus igitur, ut vir infatuus, filiam eius sibi coniugio iunxit, Romam autem, quam nimis ardebat, non tradidit seque ei minime credidit. Vere tamen Albericum rex Hugo inescaret et caperet, τουτω τω αγκηστρω, tuto to agkistro, id est isto hamo, nisi suorum hoc falleret fallatia militum, qui eum aliquando pacem cum ipso habere non cuperant. Si quem enim rex suorum vellet corripere, ad Albericum mox studuit fugere, a quo regis ob metum gratanter susceptus Romae deguerat honoratus.

IV. Dum haec aguntur, Saraceni Fraxenetum inhabitantes collecta multitudine Aquas, L miliariis Papia distans, usque pervenerant. Horum πρωβωλος, provolos, id est praedux, Sagittus Saracenus pessimus impiusque extiterat. Deo tamen propitio pugna commissa ταλεπορος, taleporos, id est miser, ipse cum omnibus suis interiit.

V. Per idem tempus in Januensi urbe, quae est in Alpibus Cotziae octingentis stadiis Papia distans supra Africanum mare constituta, fons sanguinis largissime fluxit, subsecuturam cunctis patenter ruinam insinuans. Eodem quippe anno Poeni cum multitudine classium illo perveniunt civibusque ignorantibus civitatem ingrediuntur cunctos, pueris exeptis et mulieribus, trucidantes cunctosque civitatis et ecclesiarum Dei thesauros navibus imponentes in Africam sunt reversi.

VI. Hoc in tempore Mannasses, Arelatensis civitatis episcopus, agnita regis Hugonis potentia, a cuius ipse affinitatis lineam sanguine traxerat, deserta sibi commissa ecclesia ambitionis spiritu multas violaturus immo laceraturus ecclesias Italiam petiit. Hugo autem rex regnum securius obtinere sperans, si affinitate sibi coniunctis regni officia largiretur, contra ius fasque Veronensem, Tridentinam atque Mantuanam commendavit, sed, quod verius est, in escam dedit ecclesiam. Ac nec his quidem contentus Tridentinam adeptus est marcam, quo impellente diabolo, dum miles esse inciperet, epi-scopus esse desineret. Libet autem, pater agie, id est sancte, aliquantulum immorarier suamque ipsius sententiam, cur hoc ageret, Deo largiente propria iugulare.

VII. 'Beatus', inquit, 'Petrus Antiocena instituta ecclesia ad Romanam urbem, quae potentiae magnitudine cunctis tunc nationibus imperabat, postmodum transvolavit. Ubi cum Deo disponente sanctam totoque orbe venerandam fundaret ecclesiam, discipulo suo beato evvangelistae Marco pristinam, Antiocenam scilicet, commendavit; ita tamen, ut Aquilegensem et ipse primo institueret atque Alexandrinam concite peteret. Quod ita actum esse neminem, qui eorum actus legerit, non nescire cognoscimus'. Sed ut nobis respondentibus, o Manasses, vera te super his non sentire cognoscas, nominis tui etimologian parentes tuos videntes fuisse intelleges. Manasses quippe obliviosus seu oblivio Domini interpretatur. Quid enim verius aut apertius parentes tui hoc nomine vaticinare potuerunt? Ita, inquam, es oblitus tui, ut nec hominem quidem te esse reminiscare. Diabolus quippe scripturas novit et tamen, ut perversus, perverse eas interpretatur et, cum his utitur, ad pernitiem, non ad salutem. Scisne hunc, cum temptationum iaculis Dominum et redemptorem nostrum Jesum Christum ausu nefario sautiare conaretur, his propheticis male usum verbis: 'Quoniam angelis suis mandavit de te' et 'in manibus tollent te, ne umquam offendas ad lapidem pedem tuum?' Hoc sane ita esse scriptum ac de eo dictum nullus fidelium ambigit. Sed quam fraudulenter vera haec Leviathan ille proferret, ipsius, qui non solum mortalium, sed et angelorum sensus exuperat, responsione animadvertere poteris: 'Non temptabis, inquit, dominum Deum tuum'. Vides igitur: et tu veris quidem, sed fraudulentibus assertionibus uteris, quemadmodum et apostata Julianus respondisse dicitur Christianis, quos aviditate rapinae censu proprio defraudavit: 'Nolite, infit magister vester, possidere aurum neque argentum'. Et illud: ευκοπωτερον γαρ εστην καμηλον δια τρυμαλιας ραφιδος ειςελθειν η πλουσιον εις την βασιλειαν του θεου, eucopoteron gar estin camilon dia trimalias randos iselthin i plusion is tin basilian tu theu', quod est: 'Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum caelorum'. Et item: 'Qui non renuntiat omnibus, quae possidet, non potest meus esse discipulus'. Cedo igitur, quid perversius ille quidve foedius te dixisse credendus est? Quod enim Petrus ad iustitiam, tu transfers ad culpam. Credo equidem te actus apostolorum non intellexisse aut, quod credibilius est, minime legisse. Ibi plane sic scriptum repperies, quoniam fideles vendebant praedia sua et ponebant precium ante pedes apostolorum, quibus erant omnia communia, nec quisquam aliquid suum esse dicebat; dividebatur autem singulis, prout cuique opus erat. Si igitur, quod in humano censu preciosius tibique anima tua carius, Petrus aurum quasi quiddam pestiferum tangere noluit, qua ratione eum Antiocena deserta ad Romanam asseris ecclesiam transvolasse? Si latras illum, quod omnino falsum est, quaesivisse censum, ego animarum hierum et comprobo gloriosum martyrium. Praedictum quippe sibi a magistro, immo creatore et redemptore suo fuerat, quoniam: 'Cum esses iunior, cingebas te et ambulabas, ubi volebas; cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget et ducet, quo tu non vis. Hoc autem dixit significans, qua morte clarificaturus esset Deum'. Denique et alio in loco post resurrectionem Petro se, quo iret, interroganti respondisse Dominus legitur: 'Romam, iterum crucifigi'. Venit igitur Petrus non ambitione inflatus sed martirio animatus, non quaerens aurum, sed animarum lucrum. O felicem, immo beatum, si talem te tua conscientia testaretur. Nec inficiari, inquam, potes Veronensem te episcopium minime vendidisse, quod Petro, non cuilibet, sed apostolo illo, numquam didicimus contigisse. Qua ex re non solum spiritali, verum etiam corporali honore census animatione te privatum esse cognovimus. Haec autem interim ad propositum redeundo dicta suffitiant, quoad largiente Deo suis in locis, qualiter Mediolanensem usurpaveris cathedram, ponamus.

VIII. Eo tempore Berengarius iste, cuius tyrannide tota nunc luget Italia, Eporegiae civitatis marchio habebatur. Cui rex Hugo neptim suam nomine Willam, quam ex Willa uxore sua Boso Tusciae provinciae marchio, regis frater, genuerat, coniugem dedit. Anscarius vero, Berengarii frater, quem ex Adelberto Hermengarda regis Hugonis genuerat soror, virium audatia potentiaque clarebat.

IX. Tedbaldus etiam heros quidam, proxima Hugoni regi affinitate coniunctus, Camerinorum et Spoletinorum marchio erat. Hic in auxilium Beneventani principis contra Grecos, qui eum graviter obpresserant, abiit. Quibus cum bellum inferret, victoria est potitus. Contigit denique multos Grecorum iamiam non arva, sed castra obtinentium hunc cepisse. Quibus dum virilia amputaret, talia stratigo, qui eis praeerat, nuntiavit: 'Quoniam quidem vestro sancto imperatori spadonibus nil pretiosius esse cognovi, hos studui pauculos sibi verecunde transmittere, plures quantocius Deo propitio transmissurus'.

X. Ludibrium autem, immo sapientiam, quam quaedam tunc mulier gessit, hic inseramus. Dum enim die quadam Greci cum ipsius terrae hominibus extra castrum quoddam ad pugnam adversus Tedbaldum memoratum exirent, nonnulli ab eodem sunt capti. Quos so dum eunuchizaret eosque in castellum dirigeret, mulier quaedam mariti amore succensa, eius pro membris non parum sollicita, passis crinibus de castello exiit furibunda. Quae cum cruentis unguibus ora discerperet atque ante Tedbaldi tentorium clamosis vocibus fleret: 'Quid causae est', inquit, 'mulier, quod tam sonoris vocibus quereris?' Quae - quia stultitiam simulare loco prudentia summa est, - ita respondit: 'Novum hoc inauditumque facinus est, heroes, ut bellum non repugnantibus mulieribus inferatis. Nostrarum nulla ex Amazonarum sanguine prosapiam ducit; Minervae quippe solum operibus deditae armorum poenitus sumus ignarae'. Cui cum Tedbaldus diceret: 'Quis umquam sani capitis heros praeter Amazonarum temporibus bellum mulieribus intulit?' ea respondit: 'Quod, cedo, crudelius mulieribus bellum inferre quidve incommodius his potestis auferre, quam ut earum viris certetis orchidia amputare, in quibus nostri refocilatio corporis et, quod omnium potissimum est, nasciturae spes extat prolis? Dum enim eos eunuchizatis, non quod illorum, sed quod nostrum est, tollitis. Num, inquam, armentorum seu ovium copia, quam mihi dies ante hos abstulistis, vestra me castra adire coegit? Animalium quippe quae mihi fecistis dispendia laudo, iacturam hanc tantam, tam crudelem tamque inrecuperabilem modis omnibus horreo, fugio, nolo. Sancti Dei omnes talem a me avertite pestem!' His auditis nimio sunt omnes cachinno commoti tantusque in eam populi favor excrevit, ut non solum virum suum integrum, sed et cuncta quae sibi ablata fuerant animalia recipere mereretur. Quae cum his receptis abiret, directo Tedbaldus post eam puero interrogavit, quid viro suo auferret, si ad pugnam amplius contra se de castello exiret? 'Oculi', inquit, 'sunt illi, nares, manus et pedes. Si hoc egerit, sibi, quae sua sunt, auferat; quaemea, suae scilicet ancillulae, derelinquat'. Verum quia favorem populi prima sibi locutione per risum et mariti donum adesse intellexit, haec postmodum per nuntium directum remandavit.

XI. Per id tempus regis Hugonis frater Boso Willa, uxore sua cupidissima, stimulante adversus regem nova quaedam et perversa molitus est agere. Quod Hugonem non latuit. Qua ex re captus custodiae est continuo traditus. Causa denique deiectionis eius haec fuit. Dum Lamberto, quem supra memoravimus, lumine privato isdem Boso marcam Tusciae obtineret, coniux sua Willa phylargiriae coepit amore flagrare, adeo ut totius Tusciae provinciae nulla nobilium matronarum quantivis se precii ornamentis excoleret. Haec cum prolem non haberet virilem, quattuor habuit natas, Bertam, Willam, Richildam et Gislam. Harum Willa, Berengarii huius, qui nunc superest, vere marita, hoc effecit, ne genitrix sua omnium, esset mulierum nequissima. Ut autem non per longas ambages eius acta ponamus, uno turpissimo descripto, quae et quanta in ceteris fuerit, animadvertere poteris.

XII. Vir ipsius Boso mirae longitudinis et latitudinis aureum habuerat balteum, qui multarum et pretiosarum splendebat nitore gemmarum. Hunc, cum Boso caperetur, super omnes gazas eius diligenter rex iussit inquiri; sumptisque divitiis uxorem eius quasi profanam et sceleris totius auctricem turpiter de regno Italico praecepit expelli atque in Burgundiam, de qua oriunda fuerat, duci. Verum cum diligenter omnia perscrutati balteum non reppererint, cetera nuntii reportantes sunt ad Hugonem reversi. Tum rex: 'Revertentes', inquit, 'falerarum eius omnem apparatum, pulvinar etiam, quod equitando premit, evertite. Et si nec ibi quidem balteum poteritis repperire, vestimentis omnibus eam exuite, ne alicubi super se posit latere; novi enim, quantum callida quantumque sit cupida'. Igitur illis redeuntibus regisque iussioni parentibus cum requisitis omnibus nil invenissent, vestimentis eam omnibus nudaverunt. Hoc denique tam turpe facinus atque inauditum cum avertentibus oculis proborum nemo conspiceret, servorum quidam directo obtutu purpuream secus natium speroiden vidit dependere corrigiam, quam inpudenter arripiens foediterque trahens, e secretiori corporis parte eam secutus balteus est egressus. Servus itaque isdem non solum inverecundus, sed eo ipso turpi facinore hilarior redditus: 'Ha! ha! he!' ait, 'quam peritus obstetricandi miles! Ruffus puer est natus herae; quaeso, ut sit superstes. O me fortunatum, immo omnibus feliciorem, si tales saltem duos uxor mea mihi pareret natos, hos quippe Constantinopolim dirigerem nuntios, quoniam quidem, ut institoribus narrantibus agnovi, huiusmodi libenter imperator nuntios suscipit'. Talibus praeterea Willa confusa sermonibus lacrimis effusis latentem sub corde aperit cunctis dolorem. Servus autem, ut eorum suum est, eius deiectione non solum non inclinatus, verum etiam animatus haec ad exaggerandum doloris vulnus adiecit:

'Willa quid insanis? aurum quod condere caecis
Incipis in membris? pro non audita cupido!
Allecto furiis gemmas in corpore condis.
Matribus insolitum tales producere partus,
Hinc tibi nulla decem tulerant fastidia menses.
Alma parens, tales nobis haud desine foetus
Edere, qui nati superent te aetate parentem!'
Talia cunctanti collum percusserat unus
Impiger ac verbis ipsum culparat amaris.

His ita peractis balteus regi adducitur eaque in Burgundiam destinatur. Utrum tamen, quae abscondit, an qui eo inquirere iussit, foedius egerit, michi quidem videtur amphibolum. Liquet tamen, quod uterque nimia sit auri gemmarumque cupidine animatus.

XIII. Burgundionum praeterea rex Rodulfus mortem obiit, cuius viduam nomine Bertam rex Hugo Alda, Lotharii regis filii sui matre, defuncta maritali sibi coniugio sotiarat. Sed et filio suo, regi Lothario, Rodulfi et ipsius Bertae natam nomine Adelegidam cum forma honestissimam tum morum probitate gratiosam coniugem tulit. Quod Grecis omnibus non videtur idoneum, scilicet ut, si pater matrem, cum sint duo unum, uxorem accipiat, filius filiam non sine reatu valeat sibi coniugio copulare.

XIV. Hugo denique multarum concubinarum deceptus inlecebris praefatam coniugem suam Bertam maritali non solum non coepit amore diligere, verum modis omnibus execrare; quod quam Deus iuste punierit, suis in locis ponere non pigebit. Verum cum nonnullae essent concubinae, tres supra ceteras turpissimo amore ardebat: Pezolam, vilissimorum servorum sanguine cretam, ex qua et natum genuit nomine Boso, quem in Placentina post Widonis obitum episcopum ordinavit ecclesia; Rozam deinde, Walperti superius memorati filiam decollati, quae ei mirae pulcritudinis peperit natam; tertiam Stephaniam genere Romanam, quae et filium peperit nomine Tedbaldum, quem postmodum in Mediolanensi ecclesia archidiaconem ea ratione constituit, ut defuncto archiepiscopo eius ipse vicarius poneretur. Quid autem fuerit, quod effectum Deus haec habere non siverit, vita comite scribendi ordo nudabit. Sed et populus has ob turpis inpudicitiae facinus dearum nominibus, Pezolam videlicet Venerem, Rozam Junonem ob simultatem et perpetuum odium, quoniam quidem ea secundum carnis putredinem hac spetiosior videbatur, Stephaniam vero Semelen apellabat. Et quoniam non rex solus his abutebatur, earum nati ex incertis patribus originem ducunt.

XV. Eo in tempore rex Heinricus in castello, quod est in Turingiorum et Saxonum confinio et dicitur Himenleve, gravissima valetudine correptus migravit ad Dominum. Cuius corpus in Saxoniam deportatum in nobilissimarum ac religiosarum monasterio puellarum, quod in ipsius regis praedio vocabulo Quitelingburg situm liquet, intra ecclesiam cum inmensa est veneratione repositum. Ubi et venerabilis eius coniux regnique consors ex eadem gente nomine Machtild, ultra omnes quas viderim et audierim matronas, pro delictorum expiatione celebre exequiarum offitium vivamque Deo hostiam offerre non desinit. Haec ante regni susceptionem viro suo filium peperit, quem vocavit Ottonem, istum, inquam, cuius mundi partes aquilonaris et occidua potentia reguntur, sapientia pacificantur, religione laetantur iustique iudicii severitate terrentur. Post regiam autem dignitatem duos peperit, unum, quem patris nomine vocavit Heinricum, facetia satis ornatum, consiliis providum, vultus nitore gratiosum, oculorum vigilantia placidum, cuius recenti pro funere non mediocres adhuc lacrimas fundimus. Tertium deinde Bruno nomine, quem pater sanctus, quoniam Nordmanni Traiectensem destruxerant omnino ecclesiam, ob eiusdem recuperationem eidem voluit militare. Verum ut istorum actus suis in locis latius explicemus, ad propositum redeamus.

XVI. Quantae fuerit prudentiae quantaeque rex Heinricus scientiae, hinc probari potest, quod potissimum ac religiosissimum natorum suorum regem constituit. Imminebat enim, rex prudentissime, obitu tuo totius populi casus, si tantus regiae dignitati non subiret vicarius. Qua ex re in amborum laude hos pangimus versus:

Ipse qui condam superare gentes
Impias bello solitus cruento,
Novimus nunc, rex, dederis popello
Morte tu quantas propria ruinas.
Turba certatim viduata karo
Rege iam cesset lacrimare, quando
Alter exurgit venerandus orbi,
Filius patri similis cluenti,
Otto rex, gentes dicione magna
Qui premet pacemque feret beatam.
Quicquid Heinrici periit recessu,
Praestitit claro populis hic ortu,
Blandus et mitis patiensque sanctis,
Pestifer durus rabidusque saevis.
Bella nonnullis tibi sunt gerenda,
Ex quibus nomen referens in astra
Cuncta calcabis pedibus per orbem,
Quae premit tardus radians Bootes
Et quibus nomen dedit Hesper almus,
Lucifer rursus vocitatus idem,
Surgit Eoo properans corusco.

XVII. Duxerat idem rex Otto ante regni susceptionem ex Anglorum gente nobilissima regis Hadelstani fratris filiam sibi uxorem nomine Otgith, ex qua et filium genuit nomine Liutolfum. Cuius ob recentem iacturam quociens memoriam agimus, lacrimis sinum replemus. O si numquam natus aut non tam mature defunctus esset!

XVIII. Quo in tempore regis eiusdem frater Heinricus quorundam perversorum instinctu eidem est nimium adversatus. Is enim, qui post creationis suae mox clarissimam dignitatem creatori suo se similem facere voluit, per auditores suos talibus Heinricum contra fratris, immo regis et domini dignitatem sermonibus instigavit: 'Rectumne patrem egisse rere regia tibi in dignitate genito non in eadem genitum praeponendo? Plane non discretionis hoc censura ponderavit, verum passionis magnitudine aberravit. Ergo age, neque enim tibi deerunt copiae; fratrem deice, regnum accipe; sitque tibi regnandi facultas, cui accidit Deo largiente et in eadem dignitate nativitas'.

XIX.
Regnandi tibi quid iuvenum tam dira cupido
Optime Saxigenum? Prohibet Deus,
Haud pater Heinricus; dedit is quia sceptra, monebat
Astripotens bonus ipse Deus pius,
Quo sine nec regnum capitur, nec tempora sistunt.
Quicquid in orbe Deus geritur iubet,
Per quem iura duces cernunt regesque triumphant.
Fraternas acies nunc nunc male
Connictare cupis, fallax, crudelis, inique?
Impie Leviathan Behemoth, paras
Antiquum renovare tua iam fraude duellum?
Crimine pro cuncto poenas lues,
Hoc reprobum numerus culpans quod peccat in aevo,
Improbe supplicium referes simul,
Et quaecumque malis debentur flammea cunctis
Vincula, parta tibi misero. Neque
Ignivomas herebi iuste dimersus ad umbras
Perpetuo tecum arsuros trahes
Christicolas, quia, si qua sacro baptismate loti
Debita post traxere, Dei manet
Gratia, quae lapsos erexit sanguine gratis.

XX. Tanti huius ac perniciosi facinoris illex Heverardus extitit comes. Huius enim primae rebellionis tempore Heinricus fratri suo regi et domino, prout debuerat, amminicula dederat nisuque omni adversarios fatigabat. Verum quia incuria non solum temporalibus rebus, sed aeternis etiam deditis atque in ipsa internae contemplationis visione constitutis lapsum nonnunquam parat, et, ut Vegetius Renatus in libro rei militaris ait, quod 'nccessario amplior securitas gravius solet habere discrimen', Heinricum quodam in opido manentem incautiusque se tuentem praedictus Heverardus collecta multitudine obsedit ac, priusquam frater ei rex amminiculari posset, expugnavit secumque illum et gazam non parvam in propria transportavit. Rex igitur tantum fratris, immo suum cupiens dedecus vindicare praefatum Heverardum sibique coniventes toto coepit conamine persequi.

XXI. Heverardus sane Gislebertum Lotharingorum ducem a regis fidelitate seiunxerat, cuius adiutorio regi non modice resistebat. Quamquam enim isdem Gislebertus regis sororem haberet uxorem, maluit tarnen suscipiendi regni spe animatus regi resistere quam eum, ut debuerat, contra suos aemulos adiuvare. Sed cum se nec sic resistere regi posse conspicerent, non incallido secundum hominem, sed fatuo secundum Deum accepto consilio huiusmodi Heinricum verbis conveniunt:

XXII. 'Si consiliis nostris te parere nobis iuramento promittis, non solum, quia captus es, te dimittimus, sed, quod maius est, si tamen rex velis fieri, nostrum te dominum constituimus'. Haec autem non eo dicebant, ut facerent, sed ut eius auxilio regem facilius debellarent.

XXIII. Habuerat plane rex nonnullas fortissimas copias, Herimannum scilicet Suevorum ducem fratremque eius Hutonem atque Chuonradum cognomine Sapientem. Qui quamquam Heverardo affinitatis linea iungerentur, maluerunt tamen iuste, si necessitas incubuisset, iusto cum rege occumbere quam iniuste cum consanguineo triumphare. Heinricus igitur praemissa iam promissione deceptus propriis mox collectis copiis totis viribus ipsos adiuvare regemque coeperat inpugnare. Verum quia scriptum est: 'Mentita est iniquitas sibi', libet paululum immorari et, quemadmodum tunc mentita sit sibi iniquitas, explicare. Heverardus haud secus Gislebertum a regis fide seiungere valuit, donec regem eum se facturum promisit. Gislebertus autem Heinricum hac arte decipere voluit, ut, dum suo adiutorio regem devinceret, ipsum deponeret sibique regni solium obtineret. Verum Heverardus longe aliter disposuerat. Voluit enim, si regem posset devincere, utrosque regno privare sibique usurpare, quemadmodum ex verbis ipsius, quae paulo antequam moreretur uxori suae dixit, conicere possumus. Quam dum foveret in sinu: 'Iucundare', inquit, 'in gremio comitis, brevi laetatura in amplexibus regis'. Quod non ita accidisse et iniquitatem sibi mentitam esse tempestas indicat praesens.

XXIV. Igitur, ut praefati sumus, huiusmodi promissione ani-matus, immo deceptus collecto exercitu cum Gisleberto pariter atque Heverardo regi praeparant bellum. Quos contra rex properat laetus, non eorum multitudine territus, sed de Dei pietate confisus. Sed ut scias, quam facile est Deo in paucis plures vincere, et quod quisquam in abundantia virtutis suae non salvabitur, audi antiquum a Domino renovatum miraculum.

Regis milites supra Rhenum ad locum vocabulo Bierzuni pervenerant Rhenique alveum transire iam coeperant ignorantes, quod Heinricus cum praefatis comitibus tanta eis vicinitate esset iam proximus. Perpauci denique e navibus egressi vix equos ascendere seseque armis indui poterant, cum praenominatorum legiones non nuntiantur properantes, sed intuitu ipso cernuntur praesentes. Tali igitur sese sunt mutuo sermone adgressi: 'Fluminis huius, ut cernitis, magnitudo socios nostros nobis succurrere nosque etiam, quamvis volentes, illo redire non sinit; nec clam nobis est, quam ridiculum nostris praesertim sit nacionibus fortes viros se ostibus tradere et non resistendo mortem fugere vitamque sempiternis obprobriis comparare. Quamquam enim evadendi, quae nonnumquam hostibus obest, oblata desperatio et supplicandi sempiternum obprobrium pugnandi nobis fiduciam praestent, ea tamen est, quae nos praesertim, veritatis scilicet ac iustitiae causa, pugnare compellit. Si enim terrestris domus nostra resistendo iniustitiae dissolvatur, aeternam non manu factam recipiemus in caelis'. His itaque dictis accensi hostes inter cursu praepeti transeunt. Rex denique tantam suorum constantiam non sine divino instinctu esse considerans, quoniam fluvio intercedente corporali praesentia subvenire suis non poterat, recordatus populi Domini, qui repugnantes sibi Amalechitas orationibus Moysi servi Dei devicerat, protinus de equo descendit seseque cum omni populo lacrimas fundens ante victoriferos clavos manibus domini et salvatoris nostri Jesu Christi adfixos suaeque lanceae inpositos in orationem dedit; quantumque iusti viri, secundum beati sententiam Jacobi, tunc valeret oratio, res manifesta probavit. Eo namque orante, cum ex suis nullus occumberet, hostes sunt omnes in fugam conversi, nonnullique eorum, cur fugerent, poenitus ignorabant, quoniam quidem prae paucitate sese insequentes hostes videre non poterant. Caesis igitur plurimis Heinricus vehementer in brachio est percussus, et quamquam loricae triplicis fortitudo ad carnem usque ensis aciem non admitteret, pondere tamen percussionis acerbae brachium est adeo in livorem conversum, ut nullis medicorum curis ita mederi posset, ne recurrente anno dolorem permagnum sentiret. Unde et multo post huius facinoris occasione ipsum fassi sunt hominem exivisse. Sed quia lanceae ipsius sanctae memoriam fecimus, hic, qualiter ad eum pervenerit, inseramus.

XXV. Burgundionum rex Rodulfus, qui nonnullis annis Italicis imperavit, lanceam illam a Samson comite dono accepit. Erat enim exepta ceterarum specie lancearum, novo quodam modo novaque elaborata figura, habens iuxta lumbum medium utrobique fenestras. Haec pro pollicibus perpulcrae duae acies usque ad declivum medium lanceae extenduntur. Hanc igitur Constantini Magni, sanctae filii Helenae, vivificae crucis inventricis, fuisse adfirmant. Quae media in spina, quam lumbum superius nominavi, ex clavis manibus pedibusque domini et redemptoris nostri Jesu Christi adfixis cruces habet. Heinricus itaque rex, ut erat Dei timens totiusque religionis amator, audito Rodulfum tam inaestimabile donum habere caeleste nuntiis directis temptavit, si praemiis aliquibus id posset adquirere sibique adversus visibiles atque invisibiles hostes arma invictissima triumphumque perpetuum praeparare. Quod cum rex Rodulfus modis omnibus se numquam hoc acturum ediceret, rex Heinricus, quia mollire hunc muneribus non potuit, minis terrere magnopere curavit. Omne quippe regnum eius caede atque incendiis se depopulaturum esse promisit. Quia vero, quod petebatur, munus erat, quo caelestibus terrea Deus coniunxerat, lapis scilicet angularis faciens utraque unum, Rodulfi regis cor emollivit iustoque regi iusta iuste petenti cominus tradidit. Neque enim pace praesente simultati locus erat. Nam et eo, qui his crucifixus est, a Pilato ad Herodem properante, facti sunt amici in illa die, qui prius inimici erant ad invicem. Quanto autem amore rex Heinricus praefatum inaestimabile donum acceperit, cum in nonnullis rebus tum in hoc praesertim claruit, quod non solum eo dantem se auri argentique muneribus, verum etiam Suevorum provinciae parte non minima honoravit. Deus autem, qui, quo quisque quid animo peragat, intuetur, non muneris quantitatis, sed bonae voluntatis inspector ac retributor, quanta ob praelibatam rem mercede aeterno in saeculo pium donaverit regem, indiciis quibusdam hoc etiam in tempore prodidit, dum contra se insurgentes hoc victorifero praeeunte signo semper hostes terruit atque fugavit. Hac igitur occasione, immo Dei voluntate sanctam rex Heinricus romphaeam adeptus est, quam filio suo, de quo inpraesentiarum nobis sermo est, decedens cum regno simul hereditario dereliquit. Qui quanta donum inaestimabile veneratione coluerit, victoria non solum indicat praesens, verum divinorum, ut prompturi sumus, admiranda largitio munerum. His itaque perterritis atque fugatis rex rediit non tantum de victoria laetus, quantum de divina miseratione magnificus.

XXVI. Libet autem paululum immorari et, quod non fortuitu, sed Deo disponente haec ita acciderint, enarrare. Quod luce nobis clarius constabit, si domini et salvatoris nostri Jesu Christi apparitionem, quae post resurrectionem mulieribus ac discipulis facta est, in medium proferamus. Fidem Petri, dilectionem Johannis supra pectus magistri in cena recumbentis Thomas firmiter noverat, eos ad sepulcrum cucurrisse nichilque praeter linteamina invenisse audierat, angelorum etiam visiones, qui eum vivere assererent, mulieribus apparuisse cognoverat. Sed esto; forte enim mulierum infirmitatem considerans mulieribus non credebat. Cedo, inquam, sancte Thoma, si duobus discipulis ad castellum Emmaus properantibus, quibus non solum apparuit, sed et scripturas, quae de se erant, apperuit, immo etiam secundum consuetum morem panem benedixit, fregit ac dedit, non credis, omnibus tamen condiscipulis, quibus ianuis clausis apparuit, quid fidem non adhibere contendis? Meministine, inquam, eundem dominum et praeceptorem tuum, cui te commoriturum promittebas, ante passionem haec omnia praedixisse? Ait namque: 'Ecce ascendimus Iherosolimam, et consummabuntur omnia, quae scripta sunt per prophetas de filio hominis. Tradetur enim gentibus et illudetur et flagellabitur et conspuetur, et postquam flagellaverint, occident eum, et die tertia resurget'. Cur itaque eum resurrexisse dubitas, cum gentibus traditum, flagellatum, consputum, crucifixum, sicut praedixerat, videas? Haud ab re est, quod Deum tuum manibus propriis tractare contendis. Ipse namque rex noster, qui ante secula operatus est salutem in medio terrae, qui novit omnia, antequam fiant, multos praeviderat hoc errore perituros, ut est misericors et clemens: 'Infer', ait, 'digitum huc et mitte manum tuam in latus meum et noli esse incredulus, sed fidelis'. 'Εζαυδα δε Θομα αγιε, exauda de thoma agie, quod est confitere autem Thoma sancte, et tua dubietate omne nostrum exclude amphibolum. 'Dominus', inquit, 'meus et Deus meus'. O ambiguum omni laude dignissimum! O dubium cunctis seculis praedicandum! Si tu non dubitares, non ego tam firmiter crederem. Si mulierum credentium, si condiscipulorum fidem haereticis, qui non vero corpore dominum nostrum Jesum Christum resurrexisse latrabant, diceremus, multa nobis argumenta diabolica calliditate opponerent. Sed cum dubitantem Thomam corpus tractasse, vulnerum cicatrices tetigisse ac mox dubitacione remota Deum et dominum exclamasse audiunt, qui prius erant multisoni, mox ut pisces videntur insoni, cognoscentes, quia et vera caro est, quae tractari potuit, et Deus, qui clausis ianuis intravit. Et quod Thomas dubitavit, non fors, sed divina dispensacio fuit.

Sic itaque, sic, rex piissime, insperata ob militum paucitatem victoria divinae consilium providentiae fuit, volens mortalibus indicare, quam carus Deo esset, qui orando tam inmensum cum paucissimis so triumphum optinere promeruit. Forte enim, immo certe et tu prius ignorabas, quam carus Deo existeres, quod post te cognoscere fecit, cum tanta victoria honoravit. Sancti etenim viri, quid virtutis habeant et quanti in conspectu divini examinis consistant, nisi probaverint, ignorant, quod ad Abraham filium immolare cupientem ex verbis angeli dicentis colligere possumus; ait enim: 'Ne extendas manum tuam super puerum neque facias illi quicquam; nunc cognovi, quod timeas Dominum', id est te ipsum et posteros cognoscere feci. Noverat enim Dominus, et antequam filium immolare vellet, quanta Abraham patriarcha sanctus eum caritate diligeret; sed is qui diligebat, quam perfecte diligeret, non novit, donec per dilecti filii immolationem apertissime clarait. Possumus et hanc ex beati Petri promissione sententiam approbare. 'Domine', inquit, 'tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire'. Cui Dominus: 'Dico tibi', ait, 'Petre, non cantabit in hac nocte gallus, donec ter abneges nosse me'. O sancte Petre, melius quam tu te novit, qui fecit te. Tu profiteris, quemadmodum putas, veram fidem; sed qui, priusquam fiant, omnia novit, ter se negaturum te esse praedixit. Huius quippe sententiae non inmemor, cum te postmodum, an se diligeres, interrogaret, magis ipsi credens quam tibi amorem tuum hac temperata responsione declarasti dicens: 'Domine, tu omnia nosti, tu scis, quia amo te. Conscientia quidem mea plus diligo te quam me, nisi quia te diligendo diligo me. Utrum autem, ut existimo, ita sese veritas habeat, ipse quam ego melius nosti, qui me, ut essem, fecisti et, ut te diligerem, amore iustissimo inflammasti'. Bone itaque rex, non ob tuam hoc, sed ob infirmorum actum est fidem, qui victoriam non nisi in multitudine putant consistere et humanas res non nisi fortuitu provenire. Scimus enim, quia, et si cum XII milibus legionibus transires ac victoriam optineres, non eam tibi, sed Domino imputares. Et haec ratio est, quod te in paucis orando voluit vincere, ut et in se sperantes ad amorem sui magis accenderet et, te quantum diligeret, nescientibus indicaret. Sed his obmissis ad narrandi seriem redeamus.

XXVII. Est in Alsaciae partibus castellum Brisicau patrio vocabulo nuncupatum, quod et Rhenus in modum insulae cingens et naturalis ipsa loci asperitas munit. In hoc itaque suorum Heverardus posuerat multitudinem militum, quorum terrore non solum magnam sibi partem praefatae provinciae vendicabat, verum etiam circumcirca regis fideles misere laniabat. Rex denique bonus non quae sua, sed quae suorum erant, considerans collecto exercitu in Alsatiam, ut praefatum castrum obsideat, proficiscitur. Cumque eodem pervenisset, Frederici, qui cum eo tunc simul aderat, Magontinae sedis archiepiscopi, exhortatione episcoporum quamplurimi defixis noctu per girum amissis tentoriis coeperunt regem deserere clamque ad civitates proprias fugere, Frederico cum eodem subdole permanente. Quod regis milites considerantes huiusmodi regem sunt sermone adgressi: 'Consule, rex, saluti tuae loca haec deserens et Saxoniam petens. Nec clam te est, quod Heinricus frater tuus bellum tibi inferre conetur, qui, si tam parvas tecum esse copias senserit, ita irruet repentinus, ut nec fugiendi quidem sit locus. Melius est igitur reparato exercitu iterum redire quam aut mori misere aut turpiter fugere'. Quibus rex inperterritus, ut quondam suis Judas cognomento Machabeus: 'Nolite', ait, 'nolite talia loqui, et si adpropinquavit tempus nostrum, moriamur in virtute et non inferamus crimen gloriae nostrae. Melius est enim pro vera iustitia mortem subire quam eam fugiendo turpiter vivere. Denique si illos Dei ordinationi resistentes, auxilium a multitudine sola et non a Deo sperantes iniuste preliari, mori et ad inremissibiles herebi poenas descendere iuvat, nichilominus nos immo acrius pugnare delectet, qui et preliari pro iusticia securi et preliando, si sors carnis universae acciderit, securius possumus mori. Nam pro iusticia pugnaturos ob copiarum paucitatem ante pugnae experimentum terga dare Deo diffidere est'. His dictis non solum eos a fugae proposito revocavit, verum etiam, ut vehementer pugnarent, protinus animavit.

XXVIII. Unum autem, unum, pater egregie, velim diligenter adtendas; quod cum audieris, plus eum animi passiones quam hostes vicisse miraberis. Huiusmodi vincere adversarios permittente Deo nonnumquam et peccatores possunt; inconcussam autem animi tenere virtutem, prosperis scilicet non elevari et adversis non frangi perfectorum solummodo est. Audi igitur in tanta hac fluctuante procella, quo fidei supra petram, quae Christus est, sit ardore fundatus. Comes quidam tunc praedives secum erat, cuius multitudo militum regis aciem condecorabat. Hie itaque videns quam plurimos ex regis acie desertores ac transfugas fieri, non interiorem, sed exteriorem considerans hominem tacitus haec secum volvere coepit: 'Quicquid regem in hac turbatione constitutum petiero, sine dubio impetrabo, praesertim cum et acre bellum nobis immineat, ac, ne se deseram, timeat'. Nuntiis itaque directis regi supplicat, ut abbatiam quandam Laresheim dictam praediis ditissimam ei concedat, cuius possessionibus, quod sibi deerat ac militibus suis, ministrare praevaleat. Rex autem columbina non solum, sed ut erat vipperina calliditate suffarcinatus, non hoc, quod portenderet, animadvertere minime potuit, unde et huiusmodi nuntiis apologeticum dedit: 'Illi, quid super hac re sentiam, verbis ipse potius explicabo quam nuntiis'. Quod, qui hos direxerat, audiens inmensa est animi affectus laeticia sperans se, quod poposcerat, impetrasse. Unde et morae inpaciens regem adit eumque sentenciam super hac re promere postulavit. Cui rex populo circumstante: 'Oboedire', inquit, 'magis oportet Deo quam hominibus. Quis enim sanum sapiens ignorat te haec non petitionis humilitate, sed comminationis auctoritate dixisse? Scriptum est: Nolite sanctum dare canibus. Quod quamvis a doctoribus spiritaliter intellegendum esse praedicetur, ego tamen satis me dare sanctum canibus censeo, si monasteriorum praedia, quae a religiosis viris Deo sunt militantibus tradita, tulero seculoque militantibus dedero. Tibi vero tam procaciter iniusta petenti sub testimonio totius populi nec hoc nec aliud te umquam a me accepturum esse testificor. Si cordi tibi est ceteris cum infidelibus avolare, quanto citius, tanto melius'. His auditis, quia facies mentis est speculum, cordis verecundiam vultus rubore nudavit concitusque regis ad pedes corruens se peccasse, se graviter deliquisse confessus est.

Perpende itaque, qua constantia adhleta Dei non solum visibiles, verum etiam invisibiles conterat hostes; antiquus etenim hostis non eum se nocuisse putavit, dum tot fortissimos principes contra illum surgere persuasit, fratrem etiam, qui ei regnum auferret, instigavit, quoniam exteriora haec esse damna cognovit; unde et praefatum comitem ad expetendam sanctorum hereditatem incitavit, quatinus eo rex velocius offensam Dei incurreret, quo servorum Dei stipendia suis iniuste militibus traderet. Verum quia nequivit, nunc, quantum rex sanctus ob temptationis huius constantiam Deo pro se pugnante
creverit, in medium proferamus.

XXIX. David sanctus ex persona Domini dicit: 'Si populus meus audisset me, Israhel si in viis meis ambulasset, pro nichilo forsitan inimicos eorum humiliassem et super tribulantes eos misissem manum meam'. Quod in hoc rege Dominum andiente atque in viis eius ambu-lante esse completum, quam prompturus sum, ratio declarabit.

Heverardus atque Gislebertus audito regem in Alsatia esse, quoniam neminem, qui eis resisteret, verebantur, permagno collecto exercitu Rheni alveum ad Andernacha pertranseunt regisque fideles circumquaque demoliri procedunt. Huto sane, Herimanni Suevorum ducis frater, necnon et Chuonradus cognomento Sapiens, quos superius regi diximus esse fideles, ipsis in partibus erant. Sed quia eorum copiae istorum copiis multo inferiores extiterant, bis occurrere trepidabant. Verum iubente Deo non locutionis, sed inspirationis modo hos multis cum spoliis redeuntes pone secuntur. Cumque paululum processissent, quidam eis flens et eiulans obviavit sacerdos. Qui rogatus ab eis, unde iret, cur fleret, 'ab istis', inquit, 'praedonibus ego venio, qui paupertatis meae erumnam uno, quod solum possederam, iumento ablato dilatarunt'. Quod cum praefati Huto ac Chuonradus audirent, si Gislebertum atque Heverardum viderit, examussim sunt sciscitati. Quo respondente, quoniam 'cum praeda cunctis poene trans Rhenum missis ipsi soli cum eorum electis militibus, quod nec bene vertat, capiunt cibum', tanta celeritate super eos irruunt, ut, si videres, non eos currere, sed diceres transvolare. Quid plura? Heverardus gladiis occiditur, Gislebertus Rheni undis submergitur, quas, quoniam prae multitudine sorbere non potuit, anima recedente defecit. Ceterorum vero nemo aufugiit, qui non aut vivus ligaretur aut gladio truncaretur. Vides igitur, quemadmodum super regem tribulantes Dominus manum miserit, quem in viis suis ambulasse cognovit.

XXX. Dum haec aguntur, rex in Alsatia horum inscius mori potius quam adversarios fugere est paratus. Accidit itaque ut, quemadmodum ei moris erat, mane primo, quoniam ecclesia longe aberat, super equum conscenderet eoque se munitum orationibus iret, cum directis procul obtutibus obviare sibi nimia celeritate hominem vidit, quem ilico nuntium esse intellexit. Et quia is, qui venerat, prospera nuntiabat, mox ut regem vidit, subsecuturam laeticiam quodam proludio hilaritatis ostendit. Hoc igitur inditio quia secunda eum, qui aderant, nuntiare intellegunt, arrectis auribus, ut eum audiant, currunt. Quibus moderata huius processio, capillorum ac vestium compositio, honesta salutatio annus erat. Vidit rex populum anhelare et, quod dicendi moram nuntius faceret, graviter ferre. 'Age', ait, 'ad quod missus es fare, praeposterato ordine rem prius inice, circumstantium metus adime eorumque animos gaudio exple; dehinc per longa exorsa et rhetorum prohoemia salutationibus nos demulce. Non qualiter, sed quid dicas, praesens tempus expectat. Malumus enim rusticana simplicitate laetari quam Tulliana facetia periclitari'. His auditis Heverardum atque Gislebertum hominem exutos esse primo impetu nuntiavit, volentemque, qualiter hoc acciderit, prosequi rex manu compescuit ac mox de equo descendit seseque eum lacrimis Deo gratias agens in orationem dedit. Qua expleta surrexit atque itinere, quo coeperat, Deo se commendaturum ad ecclesiam tendit.

XXXI. Hoc in tempore Bertaldus Bagoariorum dux, Arnulfi ducis frater, vir strenuus, regis partibus toto favebat conamine. Volens itaque rex, ut quemadmodum tribulationis praeteritae, ita et laeticiae praesentis fieret particeps, sequenti die, quanta erga eum Dominus beneficia egerit, nuntiis directis apperuit. Cui etiam in augmentum laeticiae, quoniam coniugali minime tenebatur vinculo, demandavit ac iuramento promittere fecit, ut, si sororem suam, scilicet Gisleberti uxorem, habere posset, eam illi coniugio copularet; quod si minus procederet, ipsius Gisleberti ex eadem sorore genitam, quam poenes se habuerat, fere iam nubilem, maritali ei coniugio traderet. Quo audito Bertaldus inmenso est gaudio affectus elegitque potius nondum nubilem filiam expectare quam matrem, quae iam nupserat, tollere.

XXXII. Fridericus denique Magontiacensis ecclesiae archiepiscopus, cuius consilio episcoporum nonnulli regem dimiserant, ut, quam occulte gestabat, iam infidelitas cunctis pateret, decem ferme ante praenominatorum diebus interitum regem deseruit ac Magontiam concitus venit, in qua nichil moratus Metensem urbem adit. Disposuerat enim regis frater Heinricus redeuntibus Heverardo atque Gisleberto cum eodem Friderico isthic exercitum congregare sicque regi in Alsatia degenti bellum maximum praeparare. Cumque illo pervenisset nominatus archiepiscopus, insperate et non oportune nuntii ei occurrunt, qui iam praelibatos principes morte intercedente non vivere dicunt. Quo audito animo consternatus, quid faceret, penitus ignorabat.

XXXIII. Rex interea Alsatiam deserens Franciam occupabat. Cuius ob metum Magontiae cives redeuntem archiepiscopum intra urbis moenia non suscipiunt. Unde factum est, ut non multo post a regis fidelibus captus et ante sui praesentiam adductus custodiae sit in Saxonia traditus. In qua aliquandiu commoratus miseratione regis dignitati est pristinae restitutus.

XXXIV. Heinricus denique regis, fratris scilicet sui, terrore exanimatus in castellum vocabulo Capraemons ingeniis non solum hominum, verum natura ipsa munitum ingredi voluit. Quod soror eius, vidua videlicet Gisleberti, praenoscens non solum, ne id facere posset, prohibuit, verum huiusmodi eum sermonibus convenit: 'Pro! non tete miseriarum mearam taedet, quas coniuge interempto perpetior, nisi etiam meis te in municionibus occludendo regis iram super regionem hanc velut aquam effundas? Non feram, non patiar, non sinam; non tanta vecordia michi innata inerit, ut ex meis incommodis tua compares commoda'.

XXXV. His Heinricus auditis, cum aliud quid faceret ignoraret, adsumptis secum, quorum praesidio iuvaretur, quibusdam episcopis die quadam nudis pedibus regis ad pedes ipso ignorante pervenit supplexque misericordiam imploravit. Cui rex: 'Indignum', inquit, 'facinus tuum misericordiam non meretur. Verum quia video te humiliatum coram me, non inducam malum super te'. Jussit itaque eum rex ad palatium suum, quod in Francia in loco, qui Ingelenheim dicitur, constitutum est, proficisci sollertique illum vigilantia custodiri, quoad irae remota paululum aegritudine, quid super eo faceret, sapientum consilio definiret.

 

EXPLICIT LIBER QUARTUS DEO GRATIAS

INCIPIUNT CAPITULA LIBRI QUINTI


I. Qualiter Herimannus Suevorum dux Liutulfo filio regis filiam suam nomine Itam coniugem daret.
II. De eclipsi solis et apparitione cometae.
III. De eo quod rex Hugo Romam quotannis oppresserat.
IV. De Berengario et Anscario fratribus, quorum Anscarium in Camerino et Spoleto marchionem constituerat.
V. De Serlione, quem rex Hugo contra Anscarium mittit, et de verbis Anscarii.
VI. De bono consilio Wikberti boni militis et malo Arcodi mali militis.
VII. De prima pugna inter Sarlionem et Anscarium, in qua Wikbertus occisus est fugiitque Arcodus.
VIII. De alia pugna, in qua Anscarius Hattonem comitem hasta occidit ac postmodum de equo cadens ab hostibus est ipse occisus, Sarliusque marca potitur.
IX. De Hugone rege, qui Constantinopolim nuntios dirigit propter naves et Grecum ignem.
X. De rege Hugone, qui Berengarium execare voluit, sed propter Lotharium non potuit, qui hoc Berengario nuntiavit, et de fuga eiusdem Berengarii uxorisque eius.
XI. Inprecatio contra montes, qui Berengarium et Willam transire permiserunt.
XII. Qualiter Herimannus dux Berengarium suscepit et ante regis praesentiam duxit.
XIII. De eo quod rex Hugo nuntios suos regi Ottoni dirigit pollicens pecuniam, si Berengarium non recipiat, quod omnino impetrare non valuit.
XIV. De eo quod imperator Grecorum Romanos Hugonem rogat, ut suam filiam coniugem suo det nepoti, filio Constantini.
XV. De pugna navali, quam Romanos cum Ingero rege Russorum fecit, quem mirabiliter vicit.
XVI. De eo quod rex Hugo ad Fraxinetum pergens Grecos cum navibus eo dirigit.
XVII. De eo quod rex Hugo Fraxinetum destruere potuit, sed noluit.
XVIII. De Amedeo Berengarii milite, qui exploratum in Italiam venit.
XIX. De eo quod rex Hugo pactum Hungariis dedit eosque in Hispaniam misit.
XX. De eo quod rex Hugo filiam suam, quam ex concubina habuerat, Constantinopolim mittit.
XXI. De fortitudine et pulchritudine Constantinopolitani palatii, et qualiter Stephanus atque Constantinus suum patrem de palatio eiecerint et monachum fecerint.
XXII. De eo quod idem voluerunt Constantinum Porphyrogenitum deicere, a quo sunt et ipsi capti atque in monasterium missi, et per quem eorum consilium sit palam factum.
XXIII. De yronica patris susceptione et locutione, quando filii ad monasterium venerunt.
XXIV. Oratio imperatoris Romanu, quam pro filiis egit Deo gratias agens.
XXV. De eo quod Constantinus et Stephanus custodia observantur.
XXVI. De adventu desiderati Berengarii in Italiam, et quod Mannasses eius partibus favet.
XXVII. Qui principes prius Hugonem desererent, et cur.
XXVIII. De eo quod rex Hugo filium suum Lotharium Mediolanium mittit ad misericordiam omnium Italorum.
XXIX. De Joseph episcopo per Berengarium Brixia expulso et Antonio eodem constituto.
XXX. Cur Berengarius Placentinum et Papiensem dimitteret episcopos, et cur Liudprandum clericum parentes sui Berengario commendaverint.
XXXI. De Hugone rege, qui cum omni pecunia in Provinciam ivit, et de Raimundo, qui suus miles factus est.
XXXII. De uxore Berengarii, quae passa est crimen incesti, et qua-liter inde sit liberata.
XXXIII. De pecunia, quam Berengarius causa Hungariorum pauperibus et ecclesiis Dei tulit.

 

EXPLICIUNT CAPITULA

INCIPIT LIBER QUINTUS

I. Factum est, ut post mortem Heverardi atque Gisleberti necnon et Heinrici fratris regis inclusionem, concurrentibus undique ad regem congratulationis causa proceribus, veniret et vir ditissimus Suevorum dux Herimannus, qui post congratulationis satietatem talibus regem est adgressus sermonibus: 'Non clam domino meo est, cum praediorum latitudine tum pecuniarum inmensitate praedivitem me absque liberis esse; nec est praeter unam parvulam gnatam, qui mearum rerum me decedente heres existat. Placeat itaque domino meo regi filium suum parvulum Liutolfum mihi adoptare in filium, quatinus unicae filiae meae maritali commertio sotiatus me migrante mearum fiat rerum hereditate magnificus. Hoc itaque quia placuit regi consilium, quod poposcerat, sine dilatione complevit.

II. Hoc in tempore, ut ipsi bene nostis, sol magnam et cunctis terribilem passus est eclipsin sexta feria, hora diei tertia, qua etiam die Abderahamen, rex vester, a Radamiro christianissimo rege Galiciae in bello est superatus. Sed et in Italia octo continuis noctibus mirae magnitudinis cometa apparuit, nimiae proceritatis igneos ex sese radios fundens, subsecuturam non multo post famem portendens, quae magnitudine sui misere vastabat Italiam.

III. Ea siquidem tempestate Hugone rege turpiter expulso Albericus, ut praefati sumus, Romanae civitatis monarchiam obtinebat. Quem rex Hugo quotannis graviter opprimebat, gladio et igne, quae poterat, universa consumens, adeo ut civitates praeter Romam, in qua ipse consederat, omnes auferret. Sed et ipsam sine dubio cum depopulando tum cives muneribus corrumpendo conquireret, nisi oculta iusti Dei illi sententia prohiberet.

IV. Per id tempus Berengarius atque Anscarius in Italia fratres clarebant uno quidem patre, Adelberto scilicet, Eporegiae civitatis marchione, sed non una matre progeniti. Berengarium scilicet, uti praefati sumus, Gisla, Berengarii regis filia, Anscarium autem Hermengarda, Adelberti Tusciae provinciae marchionis, quam ex Berta regis Hugonis habuerat filia, peperit. Quorum Berengarius consiliis providus, ingenio callidus, Anscarius vero ad quodlibet facinus promptus. Quem et rex Hugo nimis suspectum habuerat, ne se occideret ac regnum sibimet optineret. Consilio itaque accepto, quia Tedbaldus marchio hominem exierat, Spoletinorum eum ac Camerinorum constituit marchionem, quatinus eo securius viveret, quo longius hunc ab sese sequestratum esse cognosceret. Quo dum profectus esset, uti animi inpaciens erat, quicquid ex rege mali cogitando mens ei suggesserat, rerum signis continuo declarabat. Quod Hugonem minime latuit.

V. Igitur quod remedium huic aegritudini dare posset, excogitans Sarlionem ad se, Burgundionum ex gente progenitum, advocat. Cui et ait: 'Camerinorum ac Spoletinorum hominum non est mini fides incognita. Est enim calamo similis, cui si innisus fuerit homo, perforabit manum eius. Vade itaque atque a me suscepta pecunia mentes eorum corrumpe, ab Anscarii dilectione eos amove tibique coniunge. Te nemo est qui possit facere cum melius tum commodius. Habes enim illius Tedbaldi mei nepotis defuncti optimi marchionis uxorem, cuius auxiliis fretus cunctus ad te veniet populus'. Profectus denique, haud secus atque rex praedixerat, Camerinorum ac Spoletinorum populus egit. Congregata itaque multitudine ad eam, in qua Anscarius erat, civitatem properare festinat. Quod cum audisset Anscarius, antesignanum suum nomine Wikbertum talibus adorsus est verbis:

'Sarlius inbellis, multorum fisus in armis,
Pugnaturus adit, cui fortes pectore et armis
Occursare decet bellumque inferre cruentum.
Lecta manus iuvenum bellisque exercita multis,
Est huc tendentem quae me comitata patronum,
Protinus adveniet, fulvo decorata metallo'.

VI. His auditis Wikbertus, ut erat vir non audatia solum, verum etiam scientia fretus: 'Mane', ait, 'ac copias, prout potis est, congregato. Pergrave est enim exercitui cum tam paucis numeroso occurrere. Sed et si, quibuscum res agitur, animadvertis, heroes sunt haud segnius atque nos bello assuefacti'. Iam Anscarius Wikberto recta sibi consulenti conivere decreverat directisque usquequaque nuntiis congregare exercitum cuperat, cum Arcodus quidam, Burgundionum sanguine ortus, Wikbertum ista consulentem dictis increparat amaris. 'Chremeti', inquit, 'similis es, qui ob Thrasonis metum Thaidi de occludendis aedibus consilium, quo advocatos sibi a foro duceret, dedit; quem cum Thais prohiberet: Quod cum salute tua, ait, cavere possis, stultum admittere est. Malo ego nos prospicere quam ulcisci accepta iniuria! 'Optime, Wikbertus, inquam, Thrasonis fecisti memoriam militis, qui rabido prius ore desaeviens, cum ad rem veram ventum esset, Syriscum in dextro cornu, Symalionem in sinistro constituens ipse sibi locum post principia elegit. Burgundiones enim garrulos esse, voraces ac inbelles, nullus, qui eos noverit, ambigit. Sed et quam perfortiter saepe feceris, quas fugiendo declinasti, cicatrices indicant corporis'.

VII. Huiusmodi itaque Anscarius atque Wikbertus exitati dictis, ubi Sarlium esse cum multis audiunt, quam mox cum paucis properare contendunt. Sex Sarlius acies habuerat, quarum tres contra Anscarii unam, in qua et ipse erat, direxerat. Ipse vero fluvio interiecto rei spectans eventum cum tribus remanserat. Verebatur enim, quod nec tanta eum quiret multitudo defendere, si suos in eum Anscarius posset obtutus inducere. Haud mora, bellum incipitur, in quo Arcodus, quia fugerat, non videtur, Wikbertus vero mortetenus vulneratur, quoniam quidem mori satius quam fugere duxit. His itaque omnibus ab Anscario debellatis duas ei iterum Sarlius acies mittit, una solummodo secum retenta. Cumque Anscarius, quis suorum in campo occumberet, vellet inquirere, non suo tantum quam aliorum sanguine cruentatus Wikbertus ei occurrit. Cui et ait: 'Duae contra nos acies perpulchre armis instructae adveniunt, quas te potius declinare quam expectare etiam atque etiam rogo. Arcodus, ut ipse bene nosti, pugnae huius incentor, qualiter aufugerit, vides. Ego vero positus in extremis non cogito iam de pugna, sed misericordem Deum rogo pro anima, ne mihi inputet, quae ob dilectionem tui hodie commerui crimina, hominum neci dando corpora multa'. His expletis expiravit.

VIII. Collectis itaque Anscarius quos potuit, duabus phalangis occurrens eas inter furibundus insiliit stragemque innumeram dedit. Comes quidam Hatto nomine duabus illis praeerat aciebus, qui hac Anscario occurrit fidutia, quoniam confracta iam lancea solam in manu eius viderat hastam. Quem dum intuitus esset Anscarius: 'Tune es', infit, 'qui contempto crucis et sanctorum iuramento periurus in nomine Dei tui me tuum dominum deseruisti et ad vulpem Sarlium transfuga ac desertor abisti? Esse aliquos manes et subterranea regna, in quibus periuri puniantur, Cocitum etiam et Stigio ranas in gurgite nigras, qui usque modo somniasti, re ipsa quam mox experire!' Haec dicens hastam, quam sine ferro gestabat, per os illius valide iaciens sanguine cerebroque respersam per occipitium eduxit enseque abstracto, quoniam multi super se irruerant, dimicare naviter coepit. Cumque nullis sibi amminiculantibus omnium poene hostium solus impetum sustineret huc illucque discurrens, sonipes, quo insederat, adeo in scrobem cecidit, ut collo supposito pedibusque sursum erectis eo usque super Anscarium iaceret, donec ab irruentibus hostibus directis missilibus occideretur. Quo mortuo Sarlius marca secure potitur, et rex Hugo gaudio inmenso afficitur.

IX. Dum haec aguntur, montana, quibus ab occidua seu septentrionali Italia cingitur parte, a Saracenis Fraxenetum inhabitantibus crudelissime depopulantur. Quam ob rem Hugo rex consilio accepto nuntios Constantinopolim dirigit rogans imperatorem Romanon, ut naves sibi Greco cum igne transmittat, quas chelandia patrio sermone Greci cognominant. Hoc autem eo fecit, ut, dum terrestri itinere ipse ad destruendum tenderet Fraxinetum, eam partem, qua mari munitur, Greci navigio obsiderent eorumque naves exurerent ac, ne ab Hispania victus eis aut copiarum subsidia provenirent, diligentissime providerent.

X. Interea Berengarius, memorati frater Anscarii atque Eporegiae civitatis marchio, occulte quaedam in regem coepit moliri. Quod dum regi compertum esset, simulata benivolentia dissimulataque ira, dum ad sese veniret, luce eum privare disposuit. Filius denique eius nomine Lotharius rex et ipse parvus ac necessariarum sibi rerum adhuc ignarus, quoniam consiliis his interfuit, celare quemadmodum puer haud potuit, verum destinato ad Berengarium nuntio, quod sibi pater suus facere vellet, apperuit. Hoc denique Berengarius ut audivit, Italiam quam mox deseruit ac per montem Jovis in Sueviam ad Herimannum ducem properavit; uxorem vero suam Willam per aliam viam ad eandem provinciam venire praecepit. Quae tempore digressionis suae per montem Avium feta partuique vicina qualiter montes tam asperos atque invios transire pedibus poterit, satis nequeo mirari, nisi quia fortunas omnes adversas mihi fuisse certo scio. Sed ah! quam sibi decipulam Lotharius praeparaverit, futuri ignarus videre non potuit. Dum enim Berengario consuluit, qui regnum et vitam auferret sibimet, praeparavit. Imprecor itaque non Lothario, qui puericiae levitate peccavit idque postmodum amare poenituit, verum montibus illis crudelibus contra insuetum omnibus morem facile eis iter praebentibus. Itaque libet in eorum mihi nunc contumeliam exclamare:

XI. Improbe mons Avium, tali Neque tu nomine dignus,
Conservas quia nam pestem, Nunc quam perdere possis.
Invius esse soles etiam, Cum sol igneus ardet,
Tempore quo Cererem messor Curva falce reposcit,
Tempore quo radiis Phoebi Cancri sidus adurit.
Pessime nunc es inaudito Rigidae tempore brumae
Pervius, atque utinam possent Mea nunc vota valere,
Protinus in baratrum avulses Aliis montibus isses.
Ecce Berengarium servat, Sinit et tramite recto
Mons transire Jovis, mirum haud, Suetus perdere sanctos
Et servare malos, vocitant Heu quos nomine Mauros,
Sanguine qui gaudent hominum, Juvat et vivere rapto.
Quid loquar? ecce Deum cupio Tete fulmine aduri,
Conscissusque chaos cunctis Fias tempore cuncto.

XII. Igitur Herimannus, Suevorum dux, venientem ad se Beren-garium benigne suscepit eumque magno cum honore ante piissimi regis Ottonis praesentiam duxit. Quem quanta rex devotione susceperit quantisque muneribus donaverit quantumque honoraverit, stilus meus se scribere posse diffidit. Verum quantum poterit designatis, cuius sanctitatis quantaeque humanitatis rex fuerit, quantae etiam improbitatis Berengarius extiterit, facile prudens lector animadvertere poterit.

XIII. Rex Hugo audita Berengarii fuga nuntios suos regi Ottoni dirigit, secundum voluntatis suae deliberationem auri argentique copiam se ei daturum, si Berengarium non susciperet eique amminicula non conferret, promittens. Quibus rex apologeticum huiusmodi dedit: 'Berengarius non ob domini vestri deiectionem, verum, si potis est, ob reconciliationem nostram adiit pietatem. Qua in re si amminiculari illi poenes dominum vestrum potero, gazas a se mihi promissas non solum non suscipio, verum meam illi libentissime tribuo; Berengario vero seu cuilibet nostrae pietatis clementiam imploranti mandasse subsidium non praebere summae dementiae est'. Perpende itaque, quanta eum rex pius caritate dilexerit, qui promissam non solum non accipere, sed propriam pro illo pecuniam voluit dare.

XIV. Dum haec aguntur, Constantinopolitanus imperator cum regis Hugonis nuntüs suos pariter dirigit, mandans naves et omnia, quae desideraret, se ei daturum, si nepoti suo parvulo sibi omonimo, Constantini filio, filiam suam coniugem daret. Constantinum autem Leonis imperatoris, non ipsius Romanu filium dico. Tres enim hi cum Romano simul imperitabant, eiusdem videlicet duo filii Stephanus atque Constantinus, necnon et hic, de quo in praesentiarum sermo est, Constantinus Leonis imperatoris filius. Rex itaque Hugo hac audita legatione directis iterum nuntiis Romano denuntiat se legitime ex coniugio filiam non habere, sed si ex concubinarum filiabus vellet, egregiam ei forma posse praestare. Et quoniam Greci in geneseos nobilitate non, quae mater, sed quis fuerit pater, inquirunt, imperator Romanos naves continuo Greco cum igne praeparavit, munera maxima misit atque, ut illam nepoti suo coniungeret, mandavit. Verum quoniam meus vitricus, vir gravitate ornatus, plenus sapientia, regis Hugonis fuerat nuntius, pigrum michi non hic sit inserere, quid eum de imperatoris sapientia et humanitate et, qualiter Rusios vicerit, audivi saepius dicere.

XV. Gens quaedam est sub aquilonis parte constituta, quam a qualitate corporis Greci vocant Ρουσιος, Rusios, nos vero a positione loci nominamus Nordmannos. Lingua quippe Teutonum nord aquilo, man autem dicitur homo, unde et Nordmannos aquilonares homines dicere possumus. Huius denique gentis rex vocabulo Inger erat, qui collectis mille et eo amplius navibus Constantinopolim venit. Quod Romanos imperator ut audivit, quoniam navalem suum exercitum directum contra Saracenos et ad insularum custodiam habuit, aestuari cogitationibus coepit. Cumque cogitationibus non paucis insomnes noctes duceret et Inger cuncta mari vicina diriperet, nuntiatum est Romano XV semifracta se habere chelandia, quae populus ob vetustatem sola reliquerat. Quod ut audivit, τους καλαφατα tus calafatas, hoc est navium compositores, ad se venire praecepit, quibus et ait: 'Properantes sine dilatione ea, quae remanserant, chelandia praeparate. Sed et argumentum, quo ignis proicitur, non in prora solum, verum etiam in puppi, insuper in utrisque lateribus ponite'. Compositis itaque secundum iussionem suam chelandiis sapientissimos in eis viros collocat atque, ut regi Ingero occurrant, denuntiat. Profecti denique, cum in pelago eos positos rex Inger aspiceret, ut vivos illos caperet, exercitui suo praecepit, et non occideret. Denique miserator et misericors Dominus, qui se colentes, se adorantes, se deprecantes non solum protegere, sed et victoria voluit honorare, ventis tunc placidum reddidit mare; secus enim ob ignis emissionem Grecis esset incommodum. Igitur in Rusorum medio positi ignem circumcirca proiciunt. Quod dum Rusi conspiciunt, e navibus confestim sese in mare proiciunt eliguntque potius undis submergi quam igne cremari. Alii tunc loricis et galeis onerati, numquam visuri, ima pelagi petunt, nonnulli vero natantes inter ipsos maris fluctus uruntur, nullusque die illa evasit, qui fuga sese ad terram non liberavit. Rusorum etenim naves ob parvitatem sui, ubi aquae minimum est, transeunt, quod Grecorum chelandia ob profunditatem sui facere nequeunt. Inger ingenti cum confusione postmodum ad propria est reversus; Greci vero victoria potiti vivos secum multos ducentes Constantinopolim regressi sunt laeti. Quos omnes Romanos in praesentia regis Hugonis nuntii, vitrici scilicet mei, decollare praecepit.

XVI. Rex itaque Hugo congregato exercitu classibus per Tirrenum mare ad Fraxinetum directis terrestri ipse eo itinere pergit. Quo dum Greci pervenirent, igne proiecto Sarracenorum naves mox omnes exurunt. Sed et rex Fraxinetum ingressus Sarracenos omnes in montem Maurum fugere compulit, in quo eos circumsedendo capere posset, si res haec, quam prompturus sum, non impediret.

XVII. Rex Hugo Berengarium, ne collectis ex Francia et ex Suevia copiis super se irrueret regnumque sibi auferret, maxime timuit. Unde non bono accepto consilio Grecos ad propria mox remisit ipseque cum Saracenis hac ratione foedus iniit, ut in montibus, qui Sueviam atque Italiam dividunt, starent, ut, si forte Berengarius exercitum ducere vellet, transire eum omnimodis prohiberent. Eo vero constituti quam multorum Christianorum ad beatorum apostolorum Petri et Pauli limina transeuntium sanguinem fuderint, ille solus seit numerum, qui eorum nomina scripta tenet in libro viventium. Quam inique tibi, rex Hugo, regnum defendere conaris! Herodes, ne terreno regno privaretur, innocentes multos occidit; tu, ut obtineas, nocentes et morte dignos dimittis; atque utinam ea ratione nocentes illi tunc viverent, ne innocentes postmodum interimerent! Puto, sed quod verius est, credo te non legisse, immo nec audivisse, qualiter iram Domini incurreret rex Israhel Achab, dum regem Siriae, virum morte dignum, foederatum dimitteret Benadab. Unus enim de filiis prophetarum dixit ad Achab: 'Haec dicit Dominus: Quia dimisisti virum dignum morte de manu tua, erit anima tua pro anima eius et populus tuus pro populo eius'. Quod et factum est. Verum quantum tibi hac in re obfueris, stilus noster suis in locis oportunius enarrabit.

XVIII. Tempore, quo Berengarius ab Italia fugiit, quendam secum Amedeus nomine militem duxit adprime nobilem et, ut postmodum claruit, non Ulixe calliditate ac temeritate inferiorem. Fortissimus rex Otto cum nonnullis inpeditus rebus tum quotannis ab Hugone rege muneribus inmensis delinitus Berengario copias praestare non posset, ipse, quem praefatus sum, Amedeus Berengarium ita convenit: 'Non clam te est, domine mi, quam invisum rex Hugo imperio se duro Italicis cunctis effecerit, praesertim cum et concubinarum filiis ac Burgundionibus sit dignitates largitus nec ullus inveniatur Italicus, qui aut expulsus aut non dignitatibus omnibus sit privatus. Et quod in regem non aliquid moliuntur, haec causa est, quoniam quidem, quem sibi constituant principem, non habent. Si itaque nostrum aliquis mutato habitu, ne agnosceretur, eo tenderet eorumque voluntatem inquireret, consilium nobis procul dubio bonum exculperet'. Cui Berengarius: 'Te', inquit, 'cum commodius tum nemo potest facere melius'. Igitur Amedeus mutato habitu cum pauperibus, qui orationis gratia Romam pergunt, Romam quasi profecturus Italiam petit, principes convenit et, quid unusquisque cordi haberet, inquisivit; so neque enim eodem omnibus se habitu ostendebat, nunc niger alii, subrubeus alii, maculosus alii videbatur. Verum fama, malum, quo non velotius ullum mobilitate viget, eum in Italia esse auribus regis innotuit. Quem dum diligenter iuberet inquirere, ipse prolixam et pulcherrimam barbam pice adeo defedavit, capillos subaureos nigredine immutavit, fatiem deturpavit, debilem finxit, adeo ut inter pauperes regis in praesentia comedentes se regi nudum ostenderet et vestem ab eo, qua indueretur, acciperet et, quicquid rex de Berengario et se ipso loqueretur, audiret. Hoc denique modo cunctis diligentissime perscrutatis non eodem, quo venerat, modo cum oratoribus est regressus. Praeceperat enim rex clusarum custodibus, ne quempiam transire permitterent, nisi prius, quis esset, diligenti investigatione perquirerent. Quod Amedeus audiens per invia quaedam et aspera nulli custodita loca pertransiit atque ad Berengarium cum ea, quam audire voluit, legatione pervenit.

XIX. Hoc in tempore rex Hugo datis decem nummorum modiis pacem cum Hungariis fecit, quos ab Italia acceptis obsidibus expulit atque in Hispaniam dato eis praeduce direxit. Quod vero ad Hispaniam et ad civitatem ipsam, in qua rex vester moratur, Cordobam non venerunt, haec causa fuit, quoniam triduo per inaquosam et siti vastam regionem transierunt; putantes itaque equos seseque siti perituros praeduce sibi ab Hugone concesso mortetenus verberato celeriori quam abirent impetu revertuntur.

XX. Hac etiam eadem tempestate idem rex Hugo Bertam filiam suam, quam ex meretrice Pezola ipse genuerat, per Sigefredum, venerabilem Parmensis ecclesiae antistitem, Constantinopolim direxit Romano parvulo Constantini Porphyrogeniti filio copulandam coniugio. Tenebatque summum imperii Romanos maior eiusque filii duo Constantinus et Stephanus, quibus post Romanon praestabat Constantinus, Leonis imperatoris filius, cuius parvulus ex Helena, Romani maioris imperatoris filia, natus iam nominatam Bertam, quam mutato nomine Greci dixerant Eudokian, uxorem duxerat. His itaque quattuor imperantibus Stephanus atque Constantinus fraters ignorante Constantino, Leonis imperatoris filio, adversus Romanon patrem suum quaedam σφαλματα, sfalmata, id est dolos, machinabantur. Taedebat enim eos patris severitate imposita, quaecumque vellent, facere non licere. Unde et malo mox accepto consilio, quatinus patrem deicerent, pertractabant.

XXI. Constantinopolitanum palatium non pulcritudine solum, verum etiam fortitudine omnibus, quas umquam perspexerim, munitionibus praestat, quod etiam iugi militum stipatione non minima observatur. Moris itaque est hoc post matutinum crepusculum omnibus mox patere, post tertiam vero diei horam emissis omnibus dato signo, quod est mis, usque in horam nonam cunctis aditum prohibere. In hoc igitur Romanos is to chrysotriclinon, id est aureum triclinium, quae praestantior pars est, potentissime degens ceteras palatii partes genero Constantino filiisque suis Stephane et Constantino distribuerat. Hi duo denique, ut praediximus, non ferentes patris iustam severitatem in eorum cubiculis multis copiis congregatis diem constituerunt, quando patrem deicere solique ipsi possent regnare. Cumque dies adveniret optata, cunctis de palatio iuxta morem egressis Stephanus et Constantinus facta congressione super patrem irruunt eumque de palatio civibus ignorantibus deponunt et ad vicinam insulam, in qua caenobitarum multitudo phylosophabatur, tonso ei, ut moris est, capite phylosophandum transmittunt. Fit quam mox multirumiger in Constantinupoleos populum sonitus: Romanon eiectum quidam, Constantinum eius socerum interfectum alii clamitabant. Nec mora, totius populi ad palatium fit concursus. Romanos quasi imperator abusivus non requiritur, verum Constan-tinus an supersit, ab omnibus percontatur. Cumque inquisitionis sedicio non modica fieret pro Constantino, rogantibus Stephano et Constantino ex ea parte, qua Zucanistrii magnitudo portenditur, Constantinus crines solutus per cancellos caput exposuit suaque ostensione populi mox tumultum sedavit ac in propria quemque repedare coegit. Quod factum gravem duobus fratribus ingessit dolorem. 'Quid profuit', inquiunt, 'quod abdicato patre alium, qui non pater est, dominum sustinemus? Tolerabilius enim decentiusque paternam quam exteram pateremur dominationem. Quid illud', aiunt, 'quod in huius auxilium non solum propriae, sed et exterae venere nationes? Sigefredus quippe episcopus, regis Hugonis nuntius, adsumptis secum suae linguae nationibus Amelfetanis, Ro-manis, Caietanis, nobis ad interitum, huic praesidio fuit'.

XXII. His dictis armatorum manibus cubicula, sicut et pro patre, complent. Quibus Diavolinos praefuit, qui horum omnium incentor et post paululum proditor extitit. Constantinum namque libris incumbentem ita convenit: 'Quae tibi incommoda a Stephano et Constantino fratribus, immo inimicis tuis praeparentur, isthaec, quae in te vetus permanet, religio ignorat. Si enim infortunia tibi parta cognosceres, quatenus posses vivere, cogitares. Uxoris tuae Stephanus et Constantinus fratres armatorum manibus congregatis atque in cubiculis iam conclusis te non ut patrem de palatio expellere, verum hic cogitant interficere. Occasio autem tui haec interitus erit: cenatum te post triduum Constantinus et Stefanus invitabunt. Cumque tuae sessionis medium, exellentiae tuae quatenus moris est, obtinere temptabis, percusso mox scuto inclusi de cubiculo exilient tuamque fuso sanguine vitam finient. Fidem autem si relatis exposcis, iis inpraesentiarum argumentis adfirmo, quoniam conclusorum tibi personas rimis ostendo; dein, quod saluti solempnius est tuae, hostiorum tibi claves trado'. His auditis Constantinus: 'Age', infit, 'ut coniuratorum prodidisti perfidiam, quatenus hanc devincam, exprome sententiam. Non enim mihi tam mea salus cara, quam pietas erit in referenda gratia iucunda'. Cui Diavolinus: 'Non', inquit, 'clam te est, Macedones cum tibi devotos tum bello duros existere; mittito itaque ac cubicula propria Stefano et Constantino ignorantibus eis suffarcinato. Cumque designata dies convivii advenerit atque ob sessionis fastum simultas inrepserit, dato signo, ut praefatus sum, percusso scilicet scuto, cum illorum manus armatorum praesidio eis esse non poterit, tui mox ex inproviso prosiliant eosque tanto commodius quanto insperatius capiant atque ad vicinum monasterium, ad quod patrem suum, socerum scilicet tuum, direxerant, tonsis, ut moris est, crinibus phylosophandum transmittant. Divinae siquidem rectitudo iustitiae tuum negotium secundabit, cuius reconpensatio, ne in patrem peccarent, illos non terruit et te, ne offenderes, custodivit'. Quod iusto Dei iuditio ita accidisse non solum Europa, sed et Asia nunc cantat et Africa. Designate etenim die, dum simulata pace Constantinum hunc Stefanus et Constantinus fratres ad convivium invitarent et ob sessionis fastum tumultus insurgeret, percusso, ut dictum est, scuto Macedones insperato proruunt duosque fratres Stefanum et Constantinum quam mox conprehensos, tonsos capite ad vicinam insulam phylosophan-dum, ad quam patrem direxerant, mittunt.

XXIII. Quorum pater Romanos adventum ut audivit, graciarum actiones Deo exibuit eisque extra fores monasterii obvians laeta fatie: 'Festivum tempus', inquit, 'quod humilitatem nostram imperium vestrum visitare coegit. Caritas, puto, quae me de palacio expulit, filiacionem vestram non ibi diu esse permisit. O factum bene, quod me quam dudum praemisistis. Confratres enim et commilitones mei supernae tantum phylosophyae incunbentes, qualiter imperators susciperent, ignorarent, si non me iam dudum imperialibus institutis attritum haberent. Parta iam frigidior Goticis aqua decocta pruinis; dulces adsunt fabae, lachana porrique recentes. Non hic marinae delitiae morbos, sed crebra potius ieiunia creant. Turbam vero hanc tantam, tam sumptuosam modicitas nostra non recipit; vestrum solummodo imperium suscipit, quod, ne paternam desereret senectutem, advenit'. Romanos haec et huiuscemodi perstringente Stephanus et Constantinus filii pudibundo contuentes lumine terram, quam invite monasterium peterent, non est percontari necesse, sed credere. Expansis itaque post haec manibus ad altaris Romanos crepidinem fusus huiusmodi cum lacrimis Deo preces effudit:

XXIV.

'Christe Deus, cum quo pater est et spiritus unum,
Iure patris verbum, per quod pater omnia mundo
Innotuit secreta poli seu mistica pandens,
Respice figmentum propria bonitate creatum.
Ne patiare, precor, demonis me fraude perire,
Sanguine quem sacro voluisti reddere vitae!
Da, Deus, ut mundi tumidos calcare conatus
Iam valeam, sistatque procul corruptor iniquus,
Cui labor est animas semper fedare beatas.
Quod libuit, cum sceptra tuli, nunc haud placet. Esto!
Gratia dignatus tibi sit quod pellere iniquos,
Imperii teneant solium ne iniuste paternum'.

XXV. His ita gestis Stefanus atque Constantinus custodia iugi observantur, patre, quae ei acciderant, aequanimiter perferente. Aiunt enim hunc, et sub adtestatione confirmant, dum a fratribus lentis ob purgationem culparetur, respondisse, quod luculentius regnaret, qui servorum Dei humilitatibus deserviret, quam qui potentibus mundi peccatoribus imperaret.

XXVI. Desideratus interea Berengarius ex Suevorum partibus paucis secum comitantibus a Suevia per Venustam vallem Italiam petiit applicuitque castra secus munitionem vocabulo Formicaria, quae a Mannasse, ut iam praediximus, Arelatensis sedis archiepiscopo tuncque Tridentinae, Veronensis atque Mantuanae invasore, Adelardi sui clerici erat vigiliae commendata. Cumque Berengarius nullius machinamenti apparatu nulliusque belli impetu hanc se capere posse conspiceret, Mannasse ambitionem et kenodoxiam, id est vanam gloriam, cognoscens, Adelardum ad se venire rogavit; cui et ait: 'Si munitionem hanc potestati meae tradideris dominumque tuum Mannassen ad adiutorium meum protraxeris, se Mediolanii archiepiscopatus, te vero Cumani episcopatus dignitate post acceptam regni potestatem donabo. Et ut promittenti mihi fidem admittas, quod verbis spondeo, iuramentis adfirmo'. Haec dum Mannasse ab Adalardo narrantur, munitionem solum Berengario dare non iussit, verum etiam Italos omnes eius in auxilium invitavit.

XXVII. Fama igitur, malum quo non velotius ullum mobilitate viget, Berengarii adventum quam mox omnibus nuntiavit. Coeperuntque mox nonnulli Hugone deserto Berengario adhaerere. Horum Milo, praepotens Veronensium comes, extitit primus, qui, dum Hugoni suspectus appositis clam custodibus servaretur, simulatus se non intellegere custodiri, ferme cenam usque ad noctis pertraxit medium; cumque omnes tam somno quam Liaeo adgravati, corpora quieti traderent, solo se qui eius portaverat clipeum comitante, Veronam percitus venit directisque nuntiis Berengarium excivit, quem et in Verona, quo Hugoni firmius resisteret, suscepit. Sane nulla hunc infidelitas ab Hugone divisit, verum illata sibi ab eodem nonnulla incommoda, quae iam diu sustinere non potuit. Prosequitur hunc Wido, Mutinensis ecclesiae praesul, non iniuria lacessitus, sed maxima illa abbatia Nonantula, quam et tunc adquisivit, animatus. Qui Hugonem solum non deseruit, verum etiam multorum multitudinem tulit. Quod Hugo ut audivit, congregatis copiis ad eius castrum Vineolam venit idque viriliter, sed inutiliter oppugnavit; quod quam mendatii alienum sit, sententia subsequens declarabit. Nam dum eodem degeret, Berengarius ab Arderico archiepiscopo accitus Veronam deseruit ac Mediolanium concitus venit. Quo audito rex Hugo Papiam tristis advenit. Coeperunt interea omnes Italiae primates omine non bono Hugonem deserere et egenti Berengario adhaerere. Egentem autem non nichil possidentem, sed cui numquam quicquam satis est, aio. Quoniam improbi et avari, qui incertas atque in casu positas possessiones habent et plus semper appetunt, nec eorum quisquam adhuc inventus est, cui, quod haberet, esset satis, non modo non copiosi divites, sed etiam inopes ac pauperes existimandi sunt. Soli enim sunt divites et fructuosas ac sempiternas possident res, qui suis rebus contenti satis esse putant, quod est. Non esse cupidum vera pecunia est; non esse emacem vectigal est. Fateamur itaque, uter est ditior, cui deest, an cui superat? qui eget, an qui habundat? cui possessio quo est maior, eo plus requirit ad se tuendam, an qui se suis viribus sustinet? Contentum etenim suis rebus maximae sunt certissimaeque divitiae. Verum de hoc satis nunc dictum esse sufficiat. Ad Berengarium stili intentio redeat, cuius in adventum aureum omnes seculum promittebant et felicia, quae talem extulerant, tempora clamitabant.

XXVIII. Eo itaque Mediolanii degente ac Italicas dignitates sibi adhaerentibus dispensante, rex Hugo Lotharium, filium suum, non ad Berengarii solum, verum ad totius populi praesentiam dirigit, petens, quia se eis non morigerum abdicant, filium saltem Dei pro amore, qui nil in eos deliquerat, suscipiant ac voluntatibus eorum morigerum reddant. Lothario denique Mediolanium petente rex Hugo Papia omni cum pecunia egressus Italiam deserere atque in Burgundiam ire cogitavit. Sed res eum ista retinuit, quoniam, dum misericordia inclinati Lotharium in ecclesia beatorum confessoris et martyrum Ambrosii, Gervasii et Protasii ante crucem prostratum erigerent regemque sibi constituerent, quam mox post Hugonem dirigunt nuntium, quem se iterum super eos regnaturum promittunt. Hoc plane consilium, immo deceptionem, non omnes, sed Berengarius, ut erat calliditate suffarcinatus, adinvenit, non quo hos regnare disponeret, sed, ut post claruit, ne Hugo discederet atque inmensa quam habebat pecunia Burgundionum aut aliarum gentium super se populos invitaret.

XXIX. Hoc in tempore Joseph quidam, moribus senex, diebus iuvenis, Brixianae civitatis clarebat episcopus. Quem Berengarius, ut erat Dei timens, ob morum probitatem episcopio privavit, eins loco Antonium, qui nunc usque superest, nullo concilio habito, nulla episcoporum deliberatione constituit. Sed et Cumis tunc non Adelardum, ut iuraverat, verum ob Mediolanensis archiepiscopi amorem Waldonem quendam episcopum ordinavit. Quod quam bene fecerit, subditorum depopulatio, vitium incisio, arborum decorticacio, multorum oculorum excussio, simultatis saepissima repetitio cum signis tum gemitibus narrat. Hadelardum autem Regensi praefecit ecclesiae.

XXX. Bosonem vero, Hugonis regis spurium, Placentinae sedis et Liutefredum Papiensis ecclesiae episcopos expellere cogitavit, verum intercedente pretio ob Dei se amorem eos dimisisse simulavit. Quam inmensum tunc Italis gaudium! Alterum David venisse latrabant. Sed et magno Karolo caeca hunc mente praeferebant. Quamquam enim iterato Hugonem atque Lotharium reges Italici susciperent, Berengarium tamen nomine solum marchionem, potestate vero regem, illos vocabulo reges, actu autem neque pro comitibus habebant. Quid plura? Tanta hac Berengarii fama, humanitate, liberalitate parentes mei acciti ei me ad serviendum tradunt. Cui et inmensis oblatis muneribus secretorum eius conscium ac epistolarum constituunt signatorem. Cui cum fideliter longo tempore deservirem, hac, quam prosecuturus sum suis in locis, pro dolor! mercede donavit. Verum haec retributio poene me ad desperationem usque pertraheret, si in re consimili consotios plurimos non excuderet. De isto enim pulchre dictum accipimus. 'Pennae strutionis similes sunt pennis accipitris et herodii. Cum tempus advenerit, in altum alas erigit, deridet equum et ascensorem eius'. Hic enim superstitibus Hugone et Lothario magnus voraxque strutio non bonus, sed bono similis est visus. Eis autem decedentibus so et ad regni fastigia omnibus illum promoventibus, quantum alas erexerit quantumque nos omnes irriserit, non tam verbis quam suspiriis ac gemitibus narro. Sed his omissis ad narrandi seriem redeamus.

XXXI. Rex Hugo cum divinam animadversionem declinare ac Berengario praeesse non posset, relicto Lothario et simulata pace Berengarii fidei tradito in Provinciam omni cum pecunia properavit. Quo audito Raimundus Aquetaniorum princeps eum adiit, cui et pro minis mille se in militem dedit fidemque sibi servaturum iuramento adfirmavit. Sed et congregatis copiis Italiam ingressurum ac Berengarium debellaturum esse promisit; quod quanto nos omnes cachinno affecerit, gentis eiusdem vilitas palam facit, quae etsi praesidio esse posset, ad effectum tamen haudquaquam perduceret, quoniam quidem vocante Domino brevi rex Hugo viam est carnis universae ingressus, Bertae nepti suae, Bosonis Arelatensis comitis viduae, pecunia derelicta. Quam etiam brevi spatio intercedente memoratus Raimundus, inpurissimae gentis princeps inpurior, sibi maritam effecerat, cuius non solum concubitu, verum etiam osculo indignum elegantes formarum inspectores etiam atque etiam confirmant.

XXXII. Huius hoc in tempore soror, Berengarii scilicet uxor Willa, passa est crimen incesti. Quod ita accidisse non solum aulici vel cubicularii, verum aucupes et cupedenarii clamant. Habuit ea presbiterulum capellanum, nomine Dominicum, statura brevem, colore fuligineum, rusticum, setigerum, indocilem, agrestem, barbarum, durum, villosum, cauditum, petulcum, insanum, rebellem, iniquum, cuius magisterio duas Willa commendaverat gnatas, Gislam scilicet atque Girbergam, ut eas litterarum scientia epotaret. Occasione itaque puellarum, quas presbiter Dominicus, hirsutus, inlotus facete docebat, mater ei propitiaverat, tribuens delicatum cibum vestesque preciosas. Mirari omnes, cur cunctis invisa, ingrata, tenax huic existeret larga. Sententia tamen veritatis, quae ait: 'Nihil opertum, quod non reveletur, et ocultum, quod non in publicum veniat', diu mirari hominess passa non est. Nam cum nocte quadam Berengario absente ad cubile dominicum more solito hirsutus isdem vellet accedere, canis isthic aderat, qui latratu horribili circumiacentes exitavit huncque morsu vehementi laniavit. Consurgentes denique, qui in domo erant, cum eum conprehenderent et, quo iret, interrogarent, apologeticum istud anticipando domina dedit: 'Ad mulieres nostras ibat perditus'. Sperans itaque presbiterulus sibi lenius fore, si teneret sententiam dominae: 'Ita est, inquam'. Coepit itaque domina vitae eius insidiari praemiumque promittere, si esset, qui ei vitam auferret. Sed cum timerent Deum omnes et mors eius differretur, pervenit ad Berengarium sermo. Willa vero coepit aruspices maleficosque inquirere, quo eorum carminibus iuvaretur. Utrum autem horum carminibus an Berengarii sit adiuta mollicie, nescio; adeo mens eius est inclinata, ut sponte maritali porrigeret ora capistro. Presbiterulus itaque, quia dominae asseculas adhinnivit, virilibus amputatis dimittitur; domina vero a Berengario magis diligitur. Dixerunt autem, qui eum eunuchizaverunt, quod merito illum domina amaret, quem priapeia portare arma constaret.

XXXIII. Per id tempus Taxis, Hungariorum rex, magno cum exercitu in Italiam venit. Cui Berengarius non ex propria pecunia, sed ex ecclesiarum ac pauperum collectione X modios nummorum dedit. Fecit autem hoc, non ut populi curam haberet, sed ut hac occasione magnam pecuniam congregaret. Quod et fecit. In omni enim utrius sexus homo, tamque ablactatus quam lactens, pro se nummum dedit, quibus aes commiscens ex paucis X modios fecit; ceteram vero partem et, quicquid ex ecclesiis tulit, sibi retinuit.

 

EXPLICIT LIBER QUINTUS. DEO GRATIAS

INCIPIUNT CAPITULA LIBRI SEXTI


I. Prohoemium.
II. De eo quod imperator Constantinus nuntium Berengario dirigit.
III. Qua calliditate Berengarius nuntium Constantinopolim direxit, cui nihil dedit.
IV. Quo tempore isdem nuntius Papia exierit, ac quo Constan-tinopolim venerit.
V. De admirabili domo, quae dicitur Magnaura, et susceptione nuntii.
VI. De donis, quae nuntius Berengarii imperatori fecit de suis rebus ex parte Berengarii, qui nihil misit.
VII. De eo quod imperator nuntium Berengarii ad mensam invitat.
VIII. De admirabili domo Decanea et tribus magnis vasis aureis.
IX. De admirabili ludo ad mensam facto
[X.]

EXPLICIUNT CAPITULA

INCIPIT LIBER SEXTUS

I. Temporis instantis qualitas tragoedum me potius quam historiographum quaereret, nisi pararet Dominus in conspectu meo mensam adversus eos, qui tribulant me. Explicare enim non possum, quot peraegre profectus incommoditatibus quatiar, iuvatque hominem exteriorem potius lugere quam scribere. Interior vero apostolicis confirmatus institutis 'in huiusmodi tribulationibus gloriatur sciens, quod tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem; spes autem non confundit, quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis'. Pareat itaque interiori exterior suaque infortunia non solum non abhorreat, verum in his potius conquiescat; dumque scribendi operam dans fortunae rota elevari hos, illos deprimi dixerit, praesentem incommoditatem minus sentiet eiusque mutabilitati congaudens deteriora, quod fieri nequit, ni mors aut membrorum debilitatio intercedat, iam non metuat, sed fortunata semper expectet. Instantia enim si mutaverit, salutem, quae deest, adferet, infortunatum, quod adest, expellet. Scribat itaque et superioribus vera haec, quae secuntur, adiungat.

II. Rege Hugone Provinciae in partibus defuncto Berengarii nomen celebre apud nonnullas, praesertim apud Grecas extitit nationes. Is enim Italicis omnibus principabatur virtute, rex vero Lotharius solo nomine. Constantinus itaque, qui deiectis Romano filiisque suis Constantinupoleos regebat imperium, audito Berengarium potentia praestare Lothario, per Andream quendam, qui ab officio comis curtis dicebatur, literas Berengario dirigit, in quibus continebatur vehe-menter se Berengarii nuntium velle videre, cuius in reditu cognosceret, quanta eum caritate diligeret. Scripsit etiam et commendaticias eidem pro Lothario litteras, ut fidelis ei esset administrator, cui Deo largiente extiterat gubernator. Constantinus namque sollicitudinem non parvam Lotharii pro salute habebat, religiose ob amorem nurus suae cogitans, quae Lotharii soror extiterat.

III. Berengarius itaque calliditate, qua erat suffarcinatus, cogi-tans, quem potissimum mitteret, cui nil inpensae ob itineris longinquitatem praeberet, vitricum, cuius tunc sub cura degebam, conveniens: 'Quanti mini', inquit, 'esset, privignum tuum Grecas literas non ignorare!' Cui, cum diceret: 'Utinam divitiarum mearum ea gratia partem mediam distributam haberem', 'Non necesse', ait, 'habes, neque centesimam impertiri. Constantinopolitanus imperator litteris orat, ut meum ad se nuntium dirigam. Quod cum ob animi constantiam nemo melius tum ob dicendi copiam nemo commodius facere potest. Quid dicam, quam facile doctrinas ebibet Grecas, qui tam puerilibus in annis epotavit Latinas?' Hac spe quam mox vitricus animatus inpensas omnes distribuit meque magnis cum muneribus Constantinopolim direxit.

IV. Die quippe Kalendarum Augustarum Papia exiens per Heridani alveum triduo Venetiam veni, ubi et Salemonem Grecorum nun-tium, kitonitan, eunuchum, repperi, ab Hispania et Saxonia reversum Constantinopolim versus tendere cupientem secumque ducentem domini nostri, tunc regis, nunc imperatoris, magnis cum muneribus nuntium, Liutefredum scilicet, Magontinum institorem ditissimum. Octavo denique Kalendas Septembris Venetia exeuntes XV. Kalendas Octobris Constantinopolim venimus, ubi quam inaudito miroque simus modo recepti, scribere non pigebit.

V. Est Constantinopolim domus palatio contigua mirae magnitudinis seu pulchritudinis, quae a Grecis per V loco digammae positam Magnaura, quasi magna aura dicitur. Hanc itaque Constantinus cum ob Hispanorum nuntios, qui tunc eo noviter venerant, tum ob me et Liutefredum hoc modo praeparari iussit. Aerea, sed deaurata quaedam arbor ante imperatoris sedile stabat, cuius ramos itidem aereae diversi generis deaurataeque aves replebant, quae secundum species suas diversarum avium voces emittebant. Imperatoris vero solium huiusmodi erat arte compositum, ut in momento humile, exelsius modo, quam mox videretur sublime, quod inmensae magnitudinis, incertum utrum aerei an lignei, verum auro tecti leones quasi custodiebant, qui cauda terram percutientes aperto ore linguisque mobilibus rugitum emittebant. In hac igitur duorum eunuchorum humeris incumbens ante imperatoris praesentiam sum deductus. Cumque in adventu meo rugitum leones emitterent, aves secundum speties suas perstreperent, nullo sum terrore, nulla admiratione commotus, quoniam quidem ex his omnibus eos qui bene noverant fueram percontatus. Tertio itaque pronus imperatorem adorans caput sustuli et, quem prius moderata mensura a terra elevatum sedere vidi, mox aliis indutum vestibus poenes domus laquear sedere prospexi; quod qualiter fieret, cogitare non potui, nisi forte eo sit subvectus ergalio, quo torcularium arbores subvehuntur. Per se autem tunc nihil locutus, quoniam, etsi vellet, intercapedo maxima indecorum faceret, de vita Berengarii et sospitate per logothetam est percontatus. Cui cum consequenter respondissem, interprete sum innuente egressus et in datum mihi hospitium mox receptus.

VI. Sed nec hoc pigeat memorare, quid tunc pro Berengario egerim, scilicet ut agnoscatur, quanta hunc caritate dilexerim et cuiusmodi ab eo reconpensationem pro bene gestis acceperim. Hispanorum nuntii et nominatus Liutefredus, domini nostri tunc regis Ottonis nuntius, magna ex eorum dominorum parte munera imperatori Constantino detulerant. Ego vero Berengarii ex parte nihil praeter epistolam, et hanc mendatio plenam, detuleram. Aestuabat itaque non parum hac pro verecundia animus et, quid super hac re faceret, cogitabat attentius. Aestuanti autem et mihi nimium fluctuanti mens suggessit, quatinus dona, quae imperatori mea ex parte detuleram, Berengarii ex parte conferrem parvumque munus, prout possem, verbis ornarem. Optuli autem loricas optimas VIIII, scuta optima cum bullis deauratis VII, coppas argenteas deauratas II, enses, lanceas, verua, mancipia IIIIor carzimasia, imperatori nominatis omnibus preciosiora. Carzimasium autem Greci vocant amputatis virilibus et virga puerum eunuchum; quod Verdunenses mercatores ob inmensum lucrum facere et in Hispaniam ducere solent.

VII. His ita gestis imperator me post triduum ad palatium vocare precepit proprioque mecum ore locutus ad convivium invitavit magnoque post convivium me meosque asseculas munere donavit. Verum quia narrandi se occasio intulit, qualis eius sit mensa, festis praecipue diebus, qualesque ad mensam ludi celebrentur, bonum non opinor silere, sed scribere.

VIII. Est domus iuxta yppodromum aquilonem versus mirae altitudinis seu pulchritudinis, quae Decanneacubita vocatur, quod nomen non ab re, sed ex apparentibus causis sortita est; deca enim grece, latine X, ennea IX, cubita autem a cubando inclinata vel curvata possumus dicere. Hoc autem ideo, quoniam quidem X et IX mensae in ea, quae secundum carnem est, domini nostri Jesu Christi nativitate apponuntur. In quibus imperator pariter et convivae non sedendo, ut ceteris diebus, sed recumbendo epulantur; quibus in diebus non argenteis, sed aureis tantum vasis ministratur. Post cibum autem aureis vasis tribus sunt poma delata, quae ob inmensum pondus non hominum manibus, sed purpura tectis vehiculis sunt allata. Apponuntur autem duo hoc in mensa modo. Per foramina laquearis tres sunt funes pellibus deauratis tecti cum anulis depositi aureis, qui ansis, quae in scutulis prominent, positi, adiuvantibus inferius quattuor aut eo amplius hominibus per vertibile, quod supra laquearium est, ergalium in mensam subvehuntur eodemque modo deponuntur. Ludos denique, quos ibi perspexerim, quia nimis longum est scribere, praetermitto; unum solummodo ob admirationem hic inserere non pigebit.

IX. Venit quidam XXIVor et eo amplius pedum longitudinis lignum sine manuum amminiculis in fronte gerens, quod cubito a summitate inferius, bicubitum transversim habuerat. Adducti sunt autem duo pueri nudi, sed campestrati, hoc est succinctoria habentes, qui per lignum ascendentes eodemque ludentes versisque deorsum capitibus per id descendentes ita servaverunt immobile, ac si radicitus terrae esset adfixum. Denique post unius descensum alter, qui remanserat eodemque solus luserat, ampliori me admiratione attonitum reddidit. Quoquo modo enim, quoad uterque luserat, videbatur possibile, quoniam quidem quamquam mirabili, verum pondere non dispari lignum, per quod ascenderant, gubernabant. Unus vero, qui in ligni summitate remansit, quia ita se aequaliter ponderavit, ut et luserit ac sanus descenderit, ita me stupidum reddidit, ut ipsum etiam imperatorem mea admiratio non lateret. Unde et accersito interprete, quid mihi mirabilius videretur, est sciscitatus: puer, qui se adeo mode-rate rexerat, ut immobile lignum esset, an is, qui id in fronte tam argumentose tenuerat, ut puerorum nec pondus neque ludus vel modicum flecteret. Cumque me ignorare, quid mihi thaumastoteron, id est mirabilius, videretur, edicerem, magno inflatus cachinno se similiter neque scire respondit.

X. Sed neque hoc silentio praetereundum esse arbitror, quod novi mirique aliud eodem perspexerim. In ea, quae ante vaiophoron, quod nos palmarum ramos dicimus, ebdomada, tam militibus quamque et in diversis constitutis officiis numismatorum aureorum erogationem, prout cuiusque meretur officium, imperator facit. Cui erogationi quia me interesse voluit, venire praecepit. Fuit autem huiusmodi. Erat apposita X cubitorum longitudinis ac IVor latitudinis mensa, quae numismata loculis colligata, prout cuique debebatur, numeris extrinsecus in loculis scriptis retinebat. Ingrediebantur denique ante impera-torem non confuse, sed ordinatim secundum vocantis vocem, qui scripta virorum secundum officii dignitatem nomina recitabat. Quorum primus vocatus est rector domus, cui non in manibus, sed in humeris posita sunt numismata cum scaramangis IVor. Post quem o domesticos tis ascalonas et o delongaris tis ploos sunt vocati, quorum alter militibus, navigantibus praeest alter. Hi itaque pari numero, quia dignitas par erat, numismata et scaramangas suscipientes prae multitudine non iam in humeris portaverunt, sed adiuvantibus aliis post se cum labore traxerunt. Post hos admissi sunt magistri numero XXIV, quibus erogatae sunt numismatorum aureorum librae, unicuique secundum eundem numerum XXIV cum scaramangis duabus. Patriciorum deinde ordo hos pone est secutus et duodecim numis-matorum libris cum scaramanga una donatus. Qui sicut nec patriciorum, ita nec librarum, nisi quod unicuique dabatur, numerum scio. Turba post haec inmensa vocatur, protospathariorum, spathariorum, spatharocandidatorum, kitonitarum, manglavitarum, protocaravorum, quorum VII alius, VI, V, IV, III, II, I secundum dignitatis modum acceperat alius. Neque enim hoc te una patratum esse die existimare velim. Coeptum quippe quinta feria ab hora diei prima usque in horam quartam sexta et septima feria est ab imperatore finitum. His namque, qui minus quam libram accipiunt, non iam imperator, sed parakinumenos in ea, quae ante pascha est, tota ebdomada tribuit. Adstante itaque me et cum admiratione rem considerante per logothetam, quid super hac re mihi placeret, sciscitatus est imperator. Cui inquam: 'Placeret sane, si prodesset; sicut et aestuanti diviti Lazari visa requies placuisset, si proveniret; cui quia non accidit, qui quaeso placere potuit?' Subridens itaque imperator paululum pudore commotus, ut ad se irem, capite innuit palliumque magnum cum aureorum libra, quam libenter dedit, libentius accepi.

 

 
 

Сетевая версия подготовлена Дьяконовым И.В.