IDATII EPISCOPI DESCRIPTIO CONSULUM EX QUO PRIMUM ORDINATI SUNT.
Ex Codice ms. biblothecae collegii Parisiensis soc. Jesu. Annos ab Urbe condita Varronianos ad oram addidit Labbeus.
(Patrologia Latina v.51)

 



245 [a] Bruto et Collatino.
246 Publicola et Lucretio
247 Publicola II et Publilio [Al. Pulvillo],
248 Omissi Lartius et Exquilinus.
249 Omissi Valerius et Tubertus.
250 Publicola III et Lucretio II.
251 Menenio Agrippa et Postumio.
252 Tricosto et Vitellino [Al. Viscellino].
253 Aurunco et Flavo.
254 Camerino et Longo (Cic.in Bruto n. 62) .
255 Helva et Gemino.
256 Flavo et Sifulo [Al. Siculo].
257 Atratino et Augurino.
258 Albo et Coelimontano.
259 Sabino et Prisco.
260 Coelimontano II et Vitellino III [Al. Gemino II].
261 Aurunco II et Vitellino.
262 Macrino [Al. Macerino] et Augurino.
263 Augurino II et Atratino.
264 Camerino et Flabio [Al.Flavo].
265 Tullo [Al. Julo] et Ruffo. His conss. Romani proceres dicti sunt.
266 Nautio et Rufo [Al. Fuso vel Furio].
267 Tusco et Sabino.
268 Rutilio [vel Rutilo] et Viscellino.
269 Fabio et Maluginense.
270 Mamerco et Fabio.
271 Fabio et Volesio [Al.Valerio].
272 Tertullo [Al. Julo] et Fabio II.
273 Sabino et Fuso.
274 Cincinnato et Fabio III.
275 Rutilio et Fabio IV.
276 Aemilio II et Aesculino [Al. Esquilino].
277 Laenate et Publilio [Al. Lanato et Pulvillo].
278 Omissi Tricostus et Structus.
279 Nautio et Publicola..
280 Mallio [Al. Manlio] et Furio.
281 Aemilio et Julio.
282 Pinario et Fusco [Al. Fuso].
283 Sabino et Capitolino.
284 Aemilio et Valerio.
285 Coelimontano et Prisco II.
286 Capitolino et Prisco.
287 Aemilio II et Vibulano.
288 Regilliano et Fusco [Al. Prisco].
289 Omissi Capitolinus III et Fabius II.
290 Prisco [Al. Fuso] et Albo.
291 Omissi Priscus et Elva.
292 Tricipitino et Veturio.
293 Gallo et Camerino.
294 Publicola II et Sabino.
295 Vibulano et Maluginense.
296 Nautio et Atratino.
297 Publilio et Hilario [Al. Pulvillo et Augurino].
298 Maximo et Virginio.
299 Roco [Al. Romilio] et Veturio.
300 Capitolino et Varo [Al. Aeternio vel Aterio].
301 Festo et Quintillo [Al. Quintilio].
302 Laenate et Capitolino. His Conss. [Forte Sine conss.] decemviri creati priores et posteriores annis II.
305 Barbato et Potito.
306 Herminio et Tricosto.
307 Macerino et Julio.
308 Furio et Capitolino.
309 Genutio et Curtio. His conss. tribuni plebis facti tres anno I.
310 Omissi Mugillanus et Atratinus.
311 Macerino et Capitolino.
312 Vibulano et Helva.
313 Pacilio [Al. Pacilo] et Crasso.
314 Omissi Macerinus et Lanatus.
315 Mallio [Al. Menenio] et Capitolino. His conss. [Forte Sine conss.] item tribuni plebis tres ann. II.
317 Macerino et Fidenate.
318 Maluginense et Crasso.
319 Julio et Virginio.
320 Capitolino et Camerino. His conss. [Forte Sine conss.] item tribuni plebis tres ann. II.
323 Penno et Mentone.
324 Crasso et Julio.
325 Tricipitino et Fidenate II.
326 Cosso et Poeno [Al. Penno].
327 Achilla [Al. Ahala] et Mugillano. His conss. [Forte Sine conss.] item tribuni plebis tres annis III.
331 Atratino et Vibulano.
332 Capitolino et Vibulano. His conss. [Forte Sine conss.] item tribuni plebis quatuor annis VIII.
341 Omissi Cossus et Medullinus.
342 Omissi Ambustus et Pacilus.
343 Mugillano et Rutilio [Al. Rutilo].
344 Aemilio et Rustico [Al. C. Valerio].
345 Cosso et Medullino. His conss. [Forte Sine conss.] item tribuni plebis IV, et II, et VI, annis XV.
361 Flavo et Camerino.
362 Potito et Capitolino. His conss. [Forte Sine conss.] item tribuni plebis creati sunt annis XVIII, postea annis IV; nemo curulis magistratus fuit. Item tribuni plebis VI.
388 Mamertino [Al. Mamerco, vel Mamercino] et Laterano.
389 Genucio et Curtio,
390 Petico et Galva [Al. Calvo].
391 Mamertino II et Silla [Al. Genucio].
392 Ahala et Genucio.
393 Stolone et Petino [Al. Fetico].
394 Omissi Balbus et Ambustus.
395 Libone [Al. Manlio. Vide Sigon.] et Laenate.
396 Ambusto et Proculo.
397 Rustico et Capitolino [Al. Rutilo].
398 Ambusto II et Laenate.
399 Potito [Al. Petico] et Publicola. 400 Omissi Ambustus III et Capitolinus.
401 Desunt Peticus IV et Poplicola II.
402 Desunt P. Publicola et Rutilus. II.
403 Roetico et Poeno [Al. Petico et Penno].
404 Scipione et Laenate II.
405 Camillo et Crasso.
406 Corvino et Laenate III.
407 Veneco [Al. Vennone] et Torquato.
408 Corvino II et Libone.
409 Bursone [Al. Dorsone] et Camerino.
410 Rutilo et Torquato II.
411 Corvino III et Cosso.
412 Ahala et Rutilo II.
413 Venoce [Al. Vennone] II et Mamertino.
414 Torquato III et Musone [Al. Mure].
415 Mamertino et Seleno [Al. Philone].
416 Camillo et Moenio.
417 Festo [Al. Paeto] et Longo.
418 Crasso et Dulillo [Al. Duillio].
419 Regulo et Corvino.
420 Albino et Galbino [Al. Calvino]. Vide Sigon.
421 Ann. iste coss. nullos habuit.
422 Galbino et Cosso.
423 Potito et Marcello.
424 Crasso et Venoce [Al. Vennone]
425 Mamertino II et Deciano.
426 Venoce II et Scipione.
427 Lentulo et Silone [Al. Philone].
428 Libonio [Al. Libone] et Cursore.
429 Camillo et Bruto. His conss. [Forte sine conss.] tum dictator creatus Papyrius Cursor, et magister equitum Drusus.
431 Longo et Cerretano.
432 Cursore et Rullo [Al. Max. Rulliano et Fulvio Curvo],
433 Calvino et Albino.
434 Cursore II et Philone.
435 Papirio et Cerretano.
436 Venoce et Flaccino [Al. Vennone et Flacco].
437 Barbula et Bubulco.
438 Rutilio et Laenate.
439 Cursore III et Laenate [Al. Philone] II.
440 Samnite [Al. Poetelio] et Longo.
441 Cursore IV et Bubulco II.
442 Maximo et Musone [Al. Mure].
443 Bubulco III et Barbula.
444 Rullo et Rutilio. His conss. [Forte Sine conss.] tum dictator Cursor, et magister equitum Bubulcus.
446 Musone [Al. Mure] II et Rullo II.
447 Appio Caeco et Violente [Al. Volumnio].
448 Tremulo et Albino [Al. Arvina].
449 Metello [Al. Megello] et Minutio.
450 Sempronio et Faberio [Al. Saverrione vel Averrione].
451 Lentulo et Abentesi [Al. Aventinensi].
452 Dentone [Al. Dentre] et Aemilio. His conss. [Forte Sine conss.] Corvinus dictator, et Aemilius magister equitum mensibus VI deinde fuerunt.
454 Corvino [Al. Corvo] et Pansa.
455 Paetico [Al. Paetino vel Paeto] et Torquato.
456 Scipione et Maximo.
457 Rullo III et Musone III [Al. Q. Fabio IV et P. Decio III].
458 Claudio et Violente [Al. Volumnio II]. Rullo IV et Musone IV. (Hi male inserti videntur.) Claudio II et Violente II. (Hi male inserti videntur.)
459 Rullo V et Musone V [Al. IV].
460 Metello [Al. Megello II] et Regulo.
461 Cursore et Maximo [Al. Carvilio].
462 Maximo Gurgite et Braccho [Al. Bruto].
463 Metello II et Vulbo [Al. Megello III et Bubulco].
464 Omissi Rufinus et Dentatus.
465 Maximo [Al. Corvino] et Noctua.
466 Tremulo et Albino [Al. Arvina].
467 Marcello et Rutilo.
468 Potito et Petito [Al. Paeto].
469 Lepido et Caecina [Al. Canina].
470 Dacio et Dentone [Al. Tucca et Dentre].
471 Dolabella et Maximo [Al. Domitio].
472 Lucio [Al. Luscino] et Papo.
473 Barbula et Philippo.
474 Laevino et Coruncano.
475 Caverione et Musone [Al. Saverrione et Mure].
476 Lucinio [Al. Luscino] et Papo.
477 Rufino et Bubulco.
478 Gurgite et Clepyno [Al. Clepsina].
479 Dentato et Lentulo.
480 Dentato II [Al. III] et Merenda.
481 Licinio et Cambia [Al. Canina].
482 Cursore et Maximo [Al. Carvilio].
483 Claudio et Clepsinate [Al. Clepsina].
484 Omissi Clepsina II et Blasio.
485 Gallo Sabino et Pisone [Al. Pictore],
486 Sempronio Sapiente et Rufo.
487 Regulo et Libone.
488 Fabio Pictore et Poeta [Al. Pera].
489 Maximo et Vitulo [Al. Mure].
590 Theudace [Al. Caudice] et Flacco.
491 Maximo et Crasso.
492 Albino [Al. L. Postumio Megello] et Vitulo.
493 Flacco II et Crasso.
494 Scipione Asina et Duillio.
495 Scipione et Floro.
496 Catacoeno [Al. Calatino] et Paterculo.
497 Regulo et Blaeso [Al. Blasione].
498 Vulsone et Decio [Al. Caedicio], cui suffectus Regulus.
499 Paetino [Al. Fulvio] et Paulo.
500 Scipione et Calatino.
501 Capitone [Al. Caepione] et Blaeso.
502 Cotta et Gemino.
503 Metello et Papo [Al. Pacilo].
504 Regulo II et Vulsone.
505 Pulchro et Pullo.
506 Cotta II et Gemino II.
507 Metello et Buteone.
508 Crasso et Licinio.
509 Buteone II et Bullo [Al. Balbo].
510 Torquato et Blaeso.
511 Fundulo et Gallo Longo.
512 Catulo et Albino.
513 Torquato et Catone [Al. Cercone].
514 Centone et Tuditano (Cic. in Bruto, 72).
515 Tuncino et Falcone (Al. Turrino et Faltone].
516 Graccho et Faltone.
517 Omissi Lentulus et Flaccus.
518 Claudio Lentulo [Al. p. Corn. Lentulo Caudino] et Varo.
519 Torquato et Volbo [Al. Bulbo].
520 Albino et Rogo [Al. Carvilio].
521 Maximo et Mathone.
522 Lepido et Balbulo [Al. Malleolo].
523 Mathone et Masone.
524 Barbula II et Pera.
525 Albino et Centumalo.
526 Burga et Maximo Vero [Al. Q. Fab. Max. et Carvilio].
527 Flacco et Rogulo (Cic. de Senectute, 11).
528 Maximo Messala [Al. Val. Messala] et Apustio.
529 Papo [Al. Flacco] et Regulo.
530 Torquato et Papo [Al. Flacco].
531 Flaminio et Philone [Al. Philo].
532 Scipione et Marcello.
533 Scipione Nasica [Al. Asina] et Rufo.
534 Catulo et Philone.
535 Paulo et Salinatore.
536 Scipione et Longo.
537 Gemino et Flaminio, cui suffectus est Regulus.
538 Paulo II et Varone.
539 Fabio Maximo et Graccho.
540 Fabio Maximo II et Marcello.
541 Maximo et Graccho.
542 Pulchro et Flacco.
543 Galba et Centumalo.
544 Lebyino [Al. Laevino] et Marcello.
545 Fabio et Flacco.
546 Marcello et Crispino.
547 Nerone et Salinatore.
548 Metello et Philone (Cic. ibid., 57).
549 Scipione et Crasso divite (Cic. ibid., 77) .
550 Cethego et Tuditano (Cic. ibid., 58 et 60) .
551 Caepione et Servilio.
552 Nerone et Servilio.
553 Lentulo et Paeto.
554 Galba II et Cotta.
555 Lentulo et Tappulo.
556 Flaminio et Paeto.
557 Cethego et Rufo (Cic. ibid., 73) .
558 Porphyrio [Al. Purpureone] et Marcello.
559 Festo [Al. Catone] et Flacco.
560 Scipione Africano et Longo.
561 Merula et Thermo.
562 Flaminio et Ahenobarbo.
563 Glabrione et Nasica.
564 Scipione et Laelio.
565 Vulsone et Nobiliore.
566 Salinatore et Messala.
567 Lepido et Flaminio.
568 Albino et Philippo.
569 Pulchro et Tuditano (Cic. in Bruto, 60).
570 Pulchro II et Licinio.
571 Labeone et Marcello.
572 Pamfilio [Al. Tamphylo] et Paulo.
573 Cethego et Pamfilio [Al. Tamphylo].
574 Albino et Pisone.
575 Acindyno [Al. Acidino] et Flacco.
576 Bruto et Vulsone.
577 Pulchro et Graccho.
578 Scipione et Petilio.
579 Lepido II et Scaevola.
580 Omissi Albinus et Scaevola.
581 Albino et Laenate.
582 Laenate et Aelio.
583 Crasso et Longo [Al. Longino].
584 Macrino [Al. Mancino] et Serrano.
585 Philippo et Caepione (Cic. in Bruto, 78).
586 Paulo et Crasso.
587 Paeto et Penno (Cic. ibid., 109) .
588 Gallo et Claudio.
589 Torquato et Octavio (Ibid. de Fin. l. I, 24).
590 Torquato II et Longino.
591 Graccho et Thalna.
592 Scipione Nasica et Figulo. In horum locum, quia vitio creati erant, sufficiuntur Lentulus et Domitius.
593 Messala et Carbone [Al. Strabone].
594 Gallo et Cethego.
595 Dolabella et Fulvio Nobiliore.
596 Lepido et Laenate II.
597 Caesare et Oreste.
598 Lentulo et Figulo (Cic. in Bruto, 79).
599 Nasica et Marcello.
600 Opimio et Albino.
601 Nobiliore et Lusco (Cic. ibid.).
602 Marcello II et Flacco.
603 Lucullo et Albino (Cic. ibid., 81).
604 Flaminio et Balbo.
605 Censorino et Manilio (Cic. in Bruto, 61).
606 Albino et Pisone.
607 Scipione Aemilii [Al. Aemiliano] et Druso.
608 Lentulo et Numicio [Al. Mummio].
609 Maximo Aemilii [Al. Aemiliano] et Mancino.
610 Galba et Cotta (Cic. de Amicit. 96).
611 Claudio et Metello.
612 Metello II et Maximo (Cic. in Bruto, 161) .
613 Omissi Caepio et Rufus.
614 Caepione et Laelio (Cic. ibid., 85) .
615 Laenate et Pisone (Cic. ibid., 106) .
616 Nasica Scipione et Bruto.
617 Lepido Porcina et Mancino.
618 Philo et Servilio [Al. Sex. Atilio].
619 Flacco et Pisone.
620 Scipione Africano et Flacco.
621 Scaevola et Calpurnio.
622 Laenate et Rutilio [Al. Rupilio].
623 Crasso et Flacco (Cic. de Amicitia, 37).
624 Lentulo [Al. App. Claudio] et Perpenna.
625 Tuditano et Anulio [Cic. de Nat. deorum 14 Aquilio] .
626 Octavio et Rufo [Al. T. Annio].
627 Longino et Cinna (Cic. ibid., 109) .
628 Lepido et Oreste.
629 Hypsaeo et Flacco.
630 Longino et Calvino.
631 Metello et Flaminino (Cic. pro Domo, 136).
632 Ahenobarbo et Fannio (Cic. in Bruto, 99) .
633 Opimio et Maximo Aemilii [Al. Aemiliano].
634 Manilio [Al. Manlio] et Carbone.
635 Metello et Cotta.
636 Catone et Marcio rege.
637 Metello Diademato [Vel Dalmatico] et Mutio Scaevola.
638 Geta et Maximo Serviliano.
639 Scauro et Metello.
640 Balbo et Catone.
641 Metello et Carbone.
642 Druso et Pisone. His conss. initium belli Jugurthini.
643 Nasica Scipione et Bestia Calpurnio (Cic. in Bruto, 128) .
644 Rufo et Albino.
645 Metello Numidico et Silano (Cic. ibid., 135) .
646 Sulpitio et Scauro.
647 Longino et Mario (Cic. ibid., 161) .
648 Serrano et Caepione. His conss. natus est Cicero die VIII kalendas Maias [III Non. Jan. ad Att. VII, 5].
649 Rufo et Mallio [Al. Manilio].
650 Mario II et Fimbria.
651 Mario III et Oreste.
652 Mario IV et Catulo.
653 Mario V et Aquillio.
654 Mario VI et Flacco (Cic. pro Rabir., 20) .
655 Antonio et Albino (Cic. post redit., ad Quir., 11) .
656 Metello Nepote et Tito Didio.
657 Lentulo et Crasso.
658 Ahenobarbo et Longino.
659 Crasso et Scaevola (Cic. in Bruto, 229) .
660 Galva [Al. Caldo] et Ahenobarbo.
661 Flacco et Herennio.
662 Pulchro et Perperna.
663 Philippo et Caesare [Al. Sex. Jul. Caes.].
664 Caesare [Al. L. Jul. Caes. I] et Lupo.
665 Strabone et Catone (Cic. Divin., 4) .
666 Sylla et Rufo (Cic. 2 in Rull., 38) .
667 Octavio et Cinna (Cic. Tuscul., 55) .
668 Mario VII et Cinna II. His conss. natus est Sallustius die kalendas Octobr.
669 Cinna III et Carbone.
670 Carbone II et Scribonio [Al. Cinna IV].
671 Scipione et Norbano (Cic. pro Quintio, 24).
672 Carbone III et Mario (Cic. 3 in Rull., 7).
673 Decula et Dolabella (Cic. 2 in Rull., 35).
674 Sylla et Metello Pio (Cic. pro Plancio, 69).
675 Vatia et Pulchro.
676 Lepido et Catulo (Cic. pro Balbo, 34).
677 Bruto et Mamerco (Cic. in Bruto, 175).
678 Octavio et Curione (Cic. ibid., 217).
679 Octavio et Cotta (Cic. 1 Verr., 130).
680 Lucullo et Cotta.
681 Marco Lucullo et Cassio Longino (Cicero pro Cluent., 137).
682 Cn. Lentullo et Gellio (Cic. 4 Verr., 95).
683 P. Lentulo et Oreste.
684 Pompeio et Crasso (Cic. 5 Verr., 123).
685 Hortensio et Metello (Cic. pro Cluent). His conss. natus est Virgilius die id. Octobr.
686 Marcio Rege et Metello (Cic. in Pis., 8).
687 Pisone et Glabrione (Cic. 2 Philipp.)
688 Volcatio et Tullo. (Duos ex uno fecit. Volcatio Tullo collega fuit Aemilius Lepidus (Cic. 1 Catil. 15).
689 Cotta et Torquato (Cic. 3 Catil., 19).
690 L. Caesare et Figulo (Cic. pro Sylla, 56) .
691 Cicerone et Antonio. His conss. bellum Catilinae gestum est.
692 Silano et Murena (Cic. pro Flacco, 30).
693 Pisone Frugi et Messala Nigro.
694 Afranio et Metello Celere (Cic. ad Att. I, 15)
695 C. Caesare et Bibulo (Cic. in Pison., 3).
696 Pisone et Gabinio.
697 Lentulo et Metello Nepote (Cic. post red. in Sen. 5).
698 Marcellino et Philippo (Cic. ad Fam. I, 9).
699 Pompeio II et Crasso II.
700 Ahenobarbo et Pulchro.
701 Calvino et Messala.
702 Pompeio III et Metello Scipione.
703 Rufo et Marcello.
704 Marcello et Paulo.
705 Lentulo et Marcello.
706 Caesare et Servilio Isaurico (Cic. in Bruto, 229).
707 Caleno et Vatinio (Cic. 2 Philipp., 51).
708 Caesare III et Lepido.
709 Caesare IV solo.
710 Caesare V et Antonio.
711 Pansa et Hirtio. His conss. obiit Cicero die IV kalend. Maias. (Obiit VII idus Decembres. Ita testimonio Tironis prodidit auctor Dialogi de Oratoribus.)
712 Lepido et Planco.
713 Antonio Pietate et Isaurico. His conss. bellum Isauricum gestum est, et Julius Caesar ex Senatus consilio deceptus in Curia occiditur a Cassio et Bruto. Post hunc Octavianus Caesar Augustus appellatur. (Ista loco non suo apposita hic esse satis liquet. Caesar occisus est an. 710, idibus Martiis. Augusti autem nomen Octaviano tributum anno 727, testibus Dione et Censorino.)
714 Calvino II et Pollione.
715 (Aerae Hisp. 1) Rufo Censorino [Al. L. Martio Censorino] et Sabino.
716 Pulchro et Flacco. His conss. obiit Sallustius die III idus Maias.
717 Agrippa et Gallo.
718 Publicola et Nerva Cocceio.
719 Cornificio et Pompeio Magno [Al. Sex. Pompeio]. His conss. bellum Fugitivorum gestum est.
720 Antonio II et Libone. His conss. obiit Cicero interfectus die IV kal. Maias. (Expungenda haec esse nemo non videt.)
721 Octaviano Augusto II et Paulo [Al. Tullo]. His conss. Aera prima cursus lunae inventus est, (Referendum id fuit ad annum 716.)
722 Ahenobarbo et Sosio. (Hi perperam positi infra erant in ms.)
723 Octaviano Aug. III et Corbilio [Al. Corvino].
724 Octaviano IV et Crasso.
725 (Aer. Hisp. 10) Octaviano V et Pulchro [Al. Apuleio].
726 Octaviano VI et Agrippa II. His conss. Carthago libertatem a populo Romano recepit.
727 Octaviano VII et Agrippa III.
728 Octaviano VIII et Tauro.
729 Octaviano IX et Silano.
730 Octaviano X et Flacco.
731 Octaviano XI et Pisone.
732 Aesernino et Aruntio. Celso et Hiburo. (Isti male hic inserti).
733 Lollio et Lepido.
734 Apuleio et Nerva.
735 (Aer. Hisp. 20) Saturnino et Lucretio Cinna.
736 Duobus Lentulis. His conss. obiit Virgilius die XI kal, Octobr. (Obiit anno superiore proximo, Saturnino et Lucretio conss. idibus Oct.) Lentulo et Cornelio. (Hi sunt duo Lentuli modo appellati, nec est alius consulatus.)
737 Fornicio [Al. Furnio] et Silano.
738 Scipione et Domitio Ahenobarbo.
739 Libone et Pisone.
740 Crasso et Lentulo.
741 Nerone et Varo.
742 Messala et Quirino. Rubellio et Saturnino. (Temere inserti.)
743 Maximo et Tuberone.
744 Africano [Al. Fab. M. Afric. et I Antonio] et Maximo.
745 (Aer. Hisp. 30) Druso et Crispino.
746 Censorino et Gallo.
747 Nerone II et Pisone II.
748 Balbo et Vetere.
749 Octaviano XII et Sylla.
750 Sabino et Rufino [Al. Rufo].
751 Lentulo et Messalino.
752 Octaviano XIII et Silano [Al. Silvano]. His conss. natus est Christus die VIII kal. Jan.
753 Lentulo et Pisone.
(Aerae Christianae annos deinceps inscribemus margini quibus perpetua methodo additi anni 753 Urbis conditae annos exhibebunt.)
1 C. Caesare et Lucio Paulo.
2 (Aer. Hisp. 40) Vindicio [Al. Vinicio] et Varo.
3 Lamia et Servilio II niano [Sic ms.].
4 Omissi Aelius Catus et Saturninus.
5 Magno Pompeio [Al. Cinna Magno] et Valerio.
6 Lepido et Aruntio.
7 Cretico et Nerva.
8 Camillo et Quintiliano.
9 Camerino et Sabino.
10 Dolabella et Sabino [Al. Silano].
11 Lepido et Tauro.
12 (Aer. Hisp. 50) Omissi Germanicus Caesar et C. Fonteius Capito.
13 Flacco et Silano [Al. Planco et Silio].
14 Duobus Sextis Pompeio Magno et Apuleio.
15 Bruto [Al. Druso] et Flacco.
16 Tauro et Libone.
17 Crasso [Al. Flacco] et Rufo.
18 Tiberio Caesare II et Druso Germanico [Al. German. Caes.] II.
19 Silano et Balbo.
20 Messala et Grato [Al. Cotta].
21 Tiberio Caesare III et Druso Germanico III [Al. Drus. Tib. fil. II].
22 (Aer. Hisp. 60) Agrippa et Galba.
23 Pollione et Vetere.
24 Cethego et Varo [Al. Varrone].
25 Agrippa II et Lentulo Galva [Sic. ms.].
26 Getulico et Sabino.
27 Crasso et Pisone.
28 Silano et Nerva.
29 Rufo [Al. Fusio, vel Fufio et Rubellio] et Rubellione. His conss. passus est Christus die decimo kalendas Aprilis, et resurrexit VIII kalendas easdem. [Hic in margine ms. haec leguntur: Cum Joannis Evangelium doceat Salvatorem et Dominum nostrum tribus annis post baptismum docuisse, ad quod venit tricesimo aetatis suae anno, sicut in imperio Tiberii Caesaris habetur ascriptum. In hoc loco per consules error annorum est, nisi si de Rufo et Rubellione in tertium ordinem consulum supputatio pertendat.]
30 Vinicio et Longino Cassio.
31 Tiberio Caesare IV solo [Al. et Aelio Sejano].
32 (Aer. Hisp. 70) Aruntio [Al. A. Vitellio] et Ahenobarbo.
33 Galba libolo [Al. Sulp. Galba] et Sylla.
34 Persico et Vitellio Pulo [Al. L. Vitellio]. (In ms. assignatur anno 32.)
35 Gallo et Noniano.
36 Aemiliano [Al. Galieno, vel Allieno] et Plautio.
37 Proculo et Nigrino.
38 Juliano et Asprenate.
39 Caesare [Al. Caio Caes.] II et Caesiano.
40 Caesare III solo.
41 Caesare IV et Antonino [Al. Saturnino].
42 (Aer. Hisp. 80) Claudio II et Largo.
43 Claudio III et Vitellio II.
44 Crispo [Al. Crispino] II et Tauro.
45 Vinitio et Corvino.
46 Asiatico et Silano.
47 Claudio IV et Vitellio [Al. L. Vitellio] III.
48 Vitellio IV (Non IV: nam hic est A. Vitellius) et Publicola.
49 Verranio et Gallo.
50 Vetere et Nerviliano.
51 Claudio [Al. Claudio V] et Orfito.
52 (Aer. Hisp. 90) Sylla et Catone [Al. Othone].
53 Silano et Antonino.
54 Marcello et Aviola.
55 Nerone et Vetere.
56 Saturnino et Scipione.
57 Nerone II et Pisone.
58 Nerone III et Messala Corvino. His conss. Petrus et Paulus passi sunt die III kal. Julias.
59 Aproniano et Capitone.
60 Nerone IV et Lentulo.
61 Lucio [Al. Paeto] et Turpiliano.
62 (Aer. Hisp. 100) Mario et Gallo. His conss. Judaea capta est.
63 Rufo et Regulo.
64 Crasso et Basso.
65 Helva [Al. Nerva] et Vestino.
66 Tellesino et Paulino.
67 Capitone et Rufo.
68 Italico et Trachalo. His conss. Nero non comparuit.
69 Galba II et Tito Rufino.
70 Vespasiano II solo [Al. et Tito Caesare I].
71 Vespasiano III et Nerva.
72 (Aer. Hisp. 110) Vespasiano IV et Tito II.
73 Domitiano II et Messalino.
74 Vespasiano V et Tito III.
75 Vespasiano VI et Tito IV.
76 Vespasiano VII et Tito V.
77 Vespasiano VIII et Domitiano III [Al. Tito VI, cui Domitianus suffectus]. His conss. Judaei pervicti sunt.
78 Commodus et Priscus omissi.
79 Vespasiano IX et Tito VI [Al. Tito VII].
80 Tito VII et Domitiano IV [Al. Tito VIII et Dom. VII].
81 Galba [Al. Silvano] et Pollione.
82 (Aer. Hisp. 120) Domitiano V et Flavio Sabino.
83 Domitiano VI et Rufo.
84 Domitiano VII et Appio Sabino II.
85 Domitiano VIII et Fulvio.
86 Domitiano IX et Dolabella.
87 Domitiano X et Saturnino.
88 Domitiano XI et Rufo.
89 Fulvio et Atratino.
90 Domitiano XII et Nerva II.
91 Glabrione et Trajano.
92 (Aer. Hisp. 130) Domitiano XIII et Saturnino.
93 Pompeiano et Prisciano [Al. Pompeio et Prisco].
94 Asprenate et Laterano [Al. Arretino Clemente].
95 Domitiano XIV et Clemente [Al. T. Fl. Clemente].
96 Valente et Vetere. His conss. excessit Domitianus in palatio Romae.
97 Nerva III et Rufo III.
98 Nerva IV et Trajano II.
99 Palma et Senecione [Al. add. II].
100 Trajano III et Pontino [Al. Frontone].
101 Trajano IV et Paeto.
102 (Aer. Hisp. 140) Severiano et Syrio [Al. Senecione III et Sura].
103 Trajano V et Maximo.
104 Suburano [Al. Surano] II et Marcello
105 Candido II et Quadrato.
106 Commodo et Cereali.
107 Syra III [Al. Sura IV] et Senecione II.
108 Gallo et Bradua.
109 Palma II et Tullo.
110 Orfito et Prisciano [Al. Crispino].
111 Pisone et Juliano [Al. Bolano].
112 (Aer. Hisp. 150) Trajano VI et Africano. His conss. persecutio Christianorum.
113 Celso II et Prisciano [Al. Crispino] II.
114 Hasta et Voluso [Al. Vopisco].
115 Messala et Pedone.
116 Aeliano et Vetere.
117 Aproniano et Nigro.
118 Hadriano [Al. add. II] et Salinatore.
119 Hadriano IV [Al. III] et Rustico.
120 Severo II et Fulvo.
121 Vero II et Augure.
122 (Aer. Hisp. 160) Aviola et Pansa
123 Aproniano et Paupino [Al. Paetino].
124 Glabrione et Torquato.
125 Asiatico [Al. add. II] et Aquilino.
126 Vero III et Ambibulo.
127 Titiano et Gallicano.
128 Torquato et Libone.
129 Marcello [Al. Q. Jul. Balbo] et Celso.
130 Catullino et Libone [Al. Apro].
131 Pontiano et Rufo [Al. Rufino].
132 (Aer. Hisp. 170) Augurino et Sergiano Al. Severiano.
133 Hibero et Sisenna.
134 Severo [Al. Servilio, vel Serviano] III et Varo.
135 Pontiano et Aquilino Rufo [Al. Aciliano].
136 Commodo et Pompeiano.
137 Caesare [Al. Aelio Caes.] II et Balbino.
138 Camerino et Nigro.
139 Antonino II et Praesente.
140 Antonino III et Aurelio.
141 Severo et Silvano [Al. M. Paeduceo Priscino].
142 [Aer. Hisp. 180] Rufino et Quadrato.
143 Torquato et Herode.
144 Avito et Maximo.
145 Antonino IV et Aurelio II.
146 Claro [Al. add. II] et Severo.
147 Largo et Messalino.
148 Torquato [Al. add. II] et Juliano.
149 Orfito et Prisco.
150 Glabrione [Al. Gallicano] et Vetere.
151 Conpiano [Al. Gordiano] et Maximo.
152 (Aer. Hisp. 190) Glabrione II et Humilio [Al. Omullo Veriano].
153 Praesente et Rufino.
154 Commodo et Laterano.
155 Severo et Sabiniano.
156 Silvano et Augurino.
157 Barbaro [Vel Barbato] et Regulo.
158 Tullo [Al. Tertullo] et Sacerdote.
159 Quintillo et Prisco.
160 Bradua et Vero [Al. Baro].
161 Antonino V et Aurelio Caes. duobus Augustis. His conss. orta persecutione passi Polycarpus et Pionius.
162 (Aer. Hisp. 200) Rufino [Al. Rustico] et Aquilino.
163 L. Aeliano et Pastore.
164 Macrino et Celso.
165 Orfito et Pudente.
166 Pudente et Pollione.
167 Vero III et Quadrato. In Chronico his conss. passos legis (Tantum haec in ms.).
168 Aproniano [Al. Montano] et Paulo.
169 Prisco et Apollinare.
170 Cethego et Claro.
171 Severo et Herenniano.
172 (Aer. Hisp. 210) Orfito et Maximo.
173 Severo II et Pompeiano.
174 Gallo et Flacco.
175 Pisone et Juliano.
176 Pollione et Apro.
177 Commodo et Quintillo.
178 Orfito et Rufo.
179 Commodo II et Vero.
180 Praesente [Al. add. II] et Condiano.
181 Commodo III et Byrro [Sive Burrho].
182 (Aer. Hisp. 220) Mamertino et Rufo.
183 Commodo IV et Victorino.
184 Marullo et Aeliano.
185 Materno et Bradua.
186 Commodo V et Glabrione.
187 Crispino et Aeliano.
188 Fusciano et Silano.
189 Duobus Silanis.
190 Commodo VI et Septimiano.
191 Aproniano et Bradua.
192 (Aer. Hisp. 230) Commodo VII et Pertinace.
193 Flaccone [Al. Falcone] et Claro.
194 Severo II et Albino.
195 Tertullo et Clemente.
196 Dextro et Prisco.
197 Laterano et Rufino.
198 Saturnino et Gallo.
199 Anulino et Frontone.
200 Severo II [Male II] et Victorino.
201 Muciano et Fabiano.
202 (Aer. Hisp. 240) Severo III et Antonino.
203 Plautiano II et Geta.
204 Cilone et Libone.
205 Antonino II et Geta II.
206 Albino et Aemiliano.
207 Apro et Maximo.
208 Antonino III et Geta III.
209 Pompeiano et Avito.
210 Faustino et Rufino.
211 Gentiano et Basso.
212 (Aer. Hisp. 250) Duobus Aspris.
213 Antonino IV et Balbino.
214 Messala et Sabino.
215 Laeto et Cereale.
216 Sabino et Anulino.
217 Praesente et Extricato.
218 Antonino [Al. Antonino Macrino] et Advento. His conss. instrumenta debitorum fisco in foro Romano arserunt per dies XXX.
219 Antonino II [Al. Antonino Elagabalo] et Sacerdote.
220 Antonino III et Comazonte.
221 Grato et Seleuco.
222 (Aer. Hisp. 260.) Antonino IV et Alexandro.
223 Maximo II et Aeliano.
224 Fabiano [Al. Juliano] et Crispino.
225 Fusciano [Al. Fusco, vel Rufo] et Dextro.
226 Alexandro II et Marcello.
227 Albino [Al. Balbino, al. Sabino] et Maximo.
228 Modesto et Probo.
229 Alexandro III et Dione.
230 Agricola et Clemente [Al. Clementino].
231 Pompeiano et Peligniano.
232 (Aer. Hisp. 270.) Lupo et Maximo.
233 Maximo et Paterno.
234 Maximo II et Urbano.
235 Severo et Quintiano.
236 Maximo III [Al. Maximino] et Africano.
237 Perpetuo et Corneliano.
238 Pio et Pontiano.
239 Gordiano et Aviola.
240 Albino [Al. Sabino II] et Venusto.
241 Gordiano II et Pompeiano.
242 (Aer. Hisp. 280.) Attico et Praetextato.
243 Arriano et Papo.
244 Peregrino et Aemiliano.
245 Philippo et Titiano.
246 Praesente et Albino.
247 Philippo II et Philippo.
248 Omissi Philippus III et Philippus II.
249 Aemiliano et Aquilino.
250 Decio II et Grato.
251 Decio III et Decio Caesare. His conss. persecutio Christianorum.
252 (Aer. Hisp. 290.) Gallo II et Volusiano.
253 Volusiano II et Maximo.
254 Valeriano II et Gallieno.
255 Valeriano III et Gallieno II.
256 Maximo et Glabrione.
257 Valeriano IV et Gallieno III.
258 Tusco et Basso. His conss. passus est Cyprianus die XVIII kal. Octobris.
259 Aemiliano et Basso.
260 Saeculare et Donato.
261 Gallieno IV et Volusiano. Hic conss. hostes multi irruerunt in Romania.
262 (Aer. Hisp. 300.) Gallieno V et Faustiniano [Al. Faustino].
263 Albino et Dextro.
264 Gallieno VI et Saturnino.
265 Valeriano V [Al. II] et Lucillo.
266 Gallieno VII et Sabillino. His conss. captus Valerianus in Persida.
267 Paterno et Arcesilao.
268 Paterno II et Mariniano.
269 Claudio et Paterno. His conss. victi Gothi a Claudio.
270 [a] Antiochiano et Orfito. His conss. levatus Aurelianus imperator.
271 Aureliano et Basso. His conss. muri Urbis coepti fieri.
272 (Aer. Hisp. 310.) Quieto et Valdumiano [Al. Voldumiano].
273 Tacito et Placidiano.
274 Aureliano II et Capitolino.
275 Aureliano III et Marcellino. His conss. occisus est Aurelianus imper. Caenofrurio, et levatus est post dies [Numerus dierum deest in ms.] Tacitus Romae.
276 Tacito II et Aemiliano.
277 Probo et Paulino. His conss. occisus est Tacitus Tyana.
278 Probo II et Lupo.
279 Probo III et Paterno.
280 Messala et Grato.
281 Probo IV et Tiberiano.
282 (Aer. Hisp. 320.) Probo V et Victorino.
283 Caro et Carino. His conss. occisus est Probus Sirmio.
284 Caro [Al. Carino] II et Numeriano. His conss. magna fames fuit.
285 Diocletiano II et Aristobulo. His conss. occisus est Carinus Margo, qui ipso anno cum Aristobulo consul processerat.
286 Maximo II et Aquilino. His conss. levatus est Maximianus imperator senior die kal. April.
287 Diocletiano III et Maximiano.
288 Maximiano II et Anuarino [Al. Januario].
289 Basso et Quintiano.
290 Diocletiano IV et Maximiano III.
291 Tiberiano et Dione. His conss. tenebrae fuerunt inter diem; et eo anno levati sunt Constantius et Maximianus Caesares, die kal. Mart.
292 (Aer. Hisp. 330.) Annibaliano et Asclepiodoto.
293 Diocletiano V et Maximiano IV.
294 Constantino [Al. Constantio] et Maximiano. His conss. castra facta in Sarmatia contra Acinco et Bonomia.
295 Tusco et Anulino. His conss. Carporum gens universa in Romania se tradidit.
296 Diocletiano VI et Constantio II.
297 Maximiano V et Maximiano II. His conss. victi Persae.
298 Fausto II et Gallo.
299 Diocletiano VII et Maximiano V [Al. VI]. His conss. victi Marcomanni.
300 Constantio III et Maximiano III.
301 Titiano II et Nepotiano.
302 (Aer. Hisp. 340.) Constantio IV et Maximiano IV. His conss. vilitatem jusserunt imperatores esse.
303 Diocletiano VIII et Maximiano VII. His conss. persecutio Christianorum.
304 Diocletiano IX et Maximiano VIII. His conss. deposnerunt purpuram privati effecti Diocletianus et Maximianus, et vestierunt Severum et Maximianum [Al. Maximinum]. Nam Constantius et Maximianus, qui Caesares fuerunt, eadem hora Augusti nuncupati sunt die kal. April.
305 Constantio V et Maximiano VI [Al. V].
306 Omissi Constantius VI et Maximianus VI. His conss. diem functus Constantius, et postea levatus est Constantinus VIII kal. Aug.
307 Novies et Constantino. His conss. quod est post sextum consulatum, occisus Severus Romae.
308 Item Decies et Maximiano VII [Al. Maximiano IX]. His conss. quod est Maxentio et Romulo, levatus Licinius Carnunto III id. Nov.
309 Post conss. X et VII [Al. X Max. Herculii et VII Galerii Max.]. His conss. quod est Maxentio II et Romulo II.
310 Anno II post conss. X et VII. His conss. quod est Maxentio III solo, diem functus Maximianus senior.
311 Maximiano VIII consule. His conss. quod est Rufino et Volusiano, diem functus Maximianus junior.
312 (Aer. Hisp. 350.) Constantino II et Licinio II. His conss. quod est Maxentio IV solo, victus et occisus Maxentius Romae ad Pontem Mulvium.
313 Constantino III et Licinio III.
314 Volusiano II et Anniano. His conss. bellum Cibalense fuit die VIII idus Octobr.
315 Constantino IV et Licinio IV.
316 Sabino et Rufino. His conss. diem functus Diocletianus Sola [Al. Salona] die III non. Decemb.
317 Gallicano et Basso. His conss. levati tres Caesares, Crispus, Licinius et Constantinus die kal. Mart.
318 Licinio V et Crispo Caesare. His conss. tenebrae fuerunt inter diem hora IX.
319 Constantino V et Licinio Caesare.
320 Constantino VI et Constantino Caesare.
321 Crispo II et Constantino II.
322 (Aer. Hisp. 360.) Probiano et Juliano.
323 Severo et Rufino.
324 Crispo III et Constantino III. His conss. bellum Hadrianopolitanum die V non. Julias, et bellum Chalcedonense XIV kal. Octob., et levatus est Constantinus [Al. Constantius] Caesar VI idus Novemb.
325 Paulino et Juliano. His conss. occisus Licinius.
326 Constantino VII et Constantino [Al. Constantio] Caesare. His conss. occisus est Crispus, et edidit vicennalia Constantinus Augustus Romae.
327 Constantino et Maximo.
328 Januarino [Al. Januario] et Justo.
329 Constantino VIII et Constantino IV.
330 Gallicano et Symmacho. His conss. dedicata est Constantinopolis die V idus Maias.
331 Basso et Ablabio.
332 (Aer. Hisp. 370.) Pacatiano et Hilariano. His conss. victi Gothi ab exercitu Romano in terris Sarmatarum die XII kal. Maii.
333 Dalmatio et Zenophilo. His conss. levatus est Constans die VIII kal. Januar.
334 Optato et Paulino. His conss. Sarmatae servi universa gens dominos suos in Romaniam expulerunt.
335 Constantino [Al. Constantio] et Albino. His conss. tricennalia edidit Constantinus Aug. die VIII kal. Aug., et levatus est Dalmatius Caesar XIV kal. Octob.
336 Nepotiano et Facundo.
337 Feliciano et Titiano. His conss. Constantinus Aug. ad coelestia regna ablatus est die XI kal. Junias, et ipso anno nuncupati sunt tres Augusti, Constantinus, et Constantius, et Constans V idus Septemb.
338 Urso et Polemio.
339 Constantio II, et Constante.
340 Acyndino et Proculo. His conss. occisus est Constantius Al. Constantinus] junior.
341 Marcellino et Probino. His conss. pugna facta est cum gente Francorum a Constante Aug. in Galliis, et ipso anno terraemotus fuit ad Orientem per totum annum praeter Antiochiam.
342 (Aer. Hisp. 380.) Constantio III et Constante II. His conss. victi Franci a Constante Aug. seu pacati: tractus Hermogenes.
343 Placido et Romulo.
344 Leontio et Sallustio.
345 Amentio [Al. Amantio] et Albino.
346 Constantino IV et Constante III.
347 Rufino et Eusebio.
348 Philippo et Salia. His conss. bellum Persicum fuit nocturnum.
349 Limenio et Catullino.
350 Sergio et Nigriniano. His conss. Constans occisus est in Galliis a Magnentio, et levatus est Magnentius die XV kal. Febr., et Vetranio apud Sirmium kal. Martiis eo anno, et Nepotianus Romae III non. Junias, et pugna magna fuit cum Romanis et Magnentianis
351 Post conss. Sergii et Nigriniani. His conss. bellum Magnentii fuit Morsa die IV kal. Octob., et eo anno depositus Vetranio VIII kal. Januar., et levatus est Constantius Caesar idus Martias [Chr. Alex. idibus Martiis]: et apparuit in Criente signum Salvatoris die III kal. Febr. luna XXVIII.
352 (Aer. Hisp. 390.) Constantio V et Constantio Caes.
353 Constantio VI et Constantio II. His conss. Magnentius se interfecit in Galliis apud Lugdunum die III id. Aug., et Decentius frater Magnentii laqueo se suspendit XV kal. Septemb.
354 Constantio VII et Constantino [Al. Constantio Gallo] III. His conss. occisus est Constantius Caesar in insula Flanona.
355 Arbetione et Lolliano. His conss. levatus est Julianus Caesar die VIII idus Novembres.
356 Constantio VIII et Juliano Caes. His conss. introierunt Constantinopolim reliquiae apostoli Timothei die kal. Jun.
357 Constantio IX et Juliano Caes. II. His conss. introierunt Constantinopolim reliquiae sanctorum apostolorum Andreae et Lucae, die V non. Mart., et introivit Constantius Aug. Romae VI kal. Maias, et edidit XXXV.
358 Datiano et Cereale. His conss. introierunt Constantinopolim legati Persarum die VIII kal. Mart. Ipso anno terraemotus factus, ita ut civitas Nicomedensium funditus versaretur die IX kal. eptemb.; aliae vero CL civitates partibus vexatae sunt.
359 Eusebio et Hypatio. His conss. natus est Gratianus filius Augusti Valentiniani die XIV kal. Maias: et ipso anno primum processit Constantinopolim praefectus Urbis, nomine Honoratus, die III idus Decemb. 360 Constantino X et Juliano III. His conss. dedicatum est Constantinopoli Dominicum die XV kal. Martias.
361 Tauro et Florentio. His conss. diem functus Constantius Aug. Mopsucrenas in fines Ciliciae Phoeniciae provinciae III non. Novemb., et introivit Julianus Aug. Constantinopolim die III idus Decembres.
362 (Aer. Hisp. 400.) Mamertino et Nevitta.
363 Juliano Aug IV et Sallustio. His conss. occisus est Julianus Aug. in bello Persico die VI kal. Julias; et quia apostata a Deo factus est, Christianorum etiam persecutor, occisus est, et levatus est Christianissimus Jovianus Aug. V kalend. Julias.
364 Joviano Aug. et Varro [Al. Varroniano]. His conss. recessit Jovianus Aug. Dadastena die XI kal. Mart. et levatus est Valentinianus Aug. apud Nicaeam die V kal. Mart. Ipso anno levatus est Valens Aug. Constantinopolim, in milliario VII, in tribunali a fratre suo Valentiniano die IV kal. April.
365 Valentiniano et Valente Augg. His conss. mare ultra terminos suos egressum est die XII kalend. Aug., et ipso anno latro nocturnus hostisque publicus intra urbem Constantinopolim apparuit die IV kal. Octob.
366 Gratiano Nob. [Al. Nobilissimo puero] et Dagalaifo. His conss. natus est Valentinianus junior filius Augusti Valentis die XV kalend. Febr., et ipso anno idem hostis publicus et praedo intra Phrygiam Salutarem, et in Nacoliensium campos ab Augusto Valente oppressus atque exstinctus est die VI kal. Junias. Ipso anno Augustus Valentinianus gentem Alamannicam pervicit.
367 Lupicino et Jovino. His conss. in civitate Constantinopoli, Deus grandinem pluit in modum petrarum die IV nonas Julias; et ipso anno levatus est Gratianus Aug. in Galliis apud Ambianos in tribunali a patre suo Augusto Valentiniano die IX kal. Sept.
368 Valentiniano II et Valente II. His conss. terraemotus factus, ita ut civitas Nicaenorum terrae funditus prosterneretur die V idus Octobr.
369 Valentiniano Nob. et Victore. His conss. opus magnificum cisternae Constantinopolitanae completum est a Domitio Modesto v. c. iterum praefecto urbis, quod in prima inchoaverat praefectura. Agon post annos XVII restitutus est ab Augusto Valente.
370 Valentiniano III et Valente III. His conss. magna fames fuit in partibus Phrygiae: et dedicata est sancta ecclesia ubi beati apostoli positi sunt, die V idus April.
371 Gratiano Aug. II et Probo.
372 (Aer. Hisp. 410.) Modesto et Arintheo.
373 Valentiniano IV et Valente IV.
374 Gratiano III et Aequitio [Al. Equitio].
375 Post conss. Gratiani III et Aequitii. His conss. thermae Carosianae dedicatae sunt agente praefecto v. c. Vindalonio Magno. Et ipso anno diem functus Valentinianus senior XV kal. Decemb. in castello Virgitione: et levatus est Valentinianus junior Aug. filius Aug. Valentiniani ab exercitu in tribunali die X kal. Decemb. in civitate Acinco.
376 Valente Aug. V et Valentiniano juniore Augusto. His conss. victi et expulsi sunt Gothi a gente Hunorum, et suscepti sunt in Romania pro misericordia jussione Aug. Valentis. Et ipso anno introivit corpus Augusti Valentiniani Constantinopolim, die V kal. Jan.
377 Gratiano IV et Merobaude. His conss. gens Gothorum qui pro misericordia suscepti sunt, rebellaverunt adversus Romanos: ad quos expugnandos missi sunt comites cum militibus, et pugnaverunt cum Gothis.
378 Valente VI et Valentiniano II. His conss. ingressus est Valens Aug. ab oriente Constantinopolim die III kal. Jun. Et ipso anno profectus est Valens Aug. ex urbe ad fossatum die III idus Junias: et pugna magna fuit cum Romanis et Gothis a milliaro XII ab Hadrianopoli, die V idus Augusti. Ex ea die Valens Augustus nusquam apparuit; et toto anno per dioecesim Thraciarum, et Scythiae, et Moesiae, Gothi habitaverunt simul, et eas praedaverunt; deinde usque ad portas urbis Constantinopolitanae venerunt.
379 Ausonio et Olybrio. His conss. levatus est Theodosius Aug. ab Augusto Gratiano die XIV kal. Februar. in civitate Sirmio. Ipso anno multa bella Romani cum Gothis commiserunt. Deinde victoriae nuntiatae sunt adversus Gothos, Alanos atque Hunos die XV kal. Decemb. [Adoram codicis nostri ms. haec habentur ascripta, quae Sirmondus omisit: His consulibus Theophilus Alexandriae episcopus subjectum Laterculum infra de Paschae observatione conscribit.]
380 Gratiano Aug. V et Theodosio Aug. His conss. victoriae nuntiatae sunt amborum Augustorum. Et ipso anno ingressus est Theodosius Aug. Constantinopolim die XVIII kal. Decemb.
381 Syagrio et Eucherio. His conss. ingressus est Athanaricus rex Gothorum Constantinopolim die III idus Jan. Eodem mense diem functus idem Athanaricus VIII kal. Febr.
382 (Aer. Hisp. 420.) Antonio et Syagrio. His conss. Theodosius Aug. corpus Augusti Valentiniani in sarcophago deposuit die IX kal. Mart. Ipso anno universa gens Gothorum cum rege suo in Romaniam se tradiderunt die V non. Octob.
383 Merobaude II et Saturnino. His consulibus levatus est Arcadius Aug. Constantinopoli, in milliario VII, in tribunali a Theodosio Aug. patre suo die XVII kal. Febr. Et ipso anno ingressum est Constantinopolim corpus Constantiae filiae Augusti Constantini die II idus Septemb.
384 Ricomere et Clearcho. His conss. introierunt Constantinopolim legati Persarum. Ipso anno natus est Honorius nob. in purpuris die V idus Septemb.
385 Arcadio Aug. et Bautone.
386 Honorio nob. et Evodio. His conss. victi atque expugnati, et in Romania captivi adducti gens Greothyngorum a nostris Theodosio et Arcadio: deinde cum victoria et triumpho ingressi sunt Constantinopolim die IV idus Octob.
387 Valerio [Al. Valentiniano] III et Eutropio. His conss. Quinquennalia Arcadius Aug. propria cum Theodosio Aug. patre suo editionibus ludisque celebravit die decimo septimo kalend. Februar.
388 Theodosio Aug. II et Cynegio. His conss. defunctus est Cynegius praefectus Orientis in consulatu suo Constantinopoli. Hic universas provincias longi temporis tabe deceptas in statum pristinum revocavit, et usque ad Aegyptum penetravit, et simulacra gentium evertit. Unde cum magno fletu totius populi civitatis deductum est corpus ejus ad Apostolos die XXV kal. April. Et post annum transtulit eum matrona ejus Achantia ad Hispanias pedestre. Et ipso anno occiditur hostis publicus Maximus tyrannus a Theodosio Aug. in milliario III de Aquileia die V kal. Aug. Sed et filius ejus Victor occiditur post paucos dies in Galliis a comite Theodosii Augusti.
389 Timasio et Promoto. His conss. introivit Theodosius Aug. in urbem Romam cum Honorio filio suo die iduum Juniarum, et dedit congiarium Romanis.
390 Valentiniano IV et Neuterio [Al. Neoterio].
391 Tatiano et Symmacho.
392 [Aer. Hisp. 430.] Arcadio Aug. II et Rufino. His conss. Valentinianus junior apud Viennam est interfectus, et levavit se Eugenius tyrannus. Postmodum Theodosius Aug. occidit Eugenium.
393 Theodosio Aug. III et Abundantio.
394 Arcadio Aug. III et Honorio Aug. II.
395 Olybrio et Probino. His conss. recessit apud Mediolanum Theodosius Aug.
396 Arcadio Aug. IV et Honorio Aug. III.
397 Attico et Caesario.
398 Honorio Aug. IV et Eutychiano. His conss. Gildo occisus.
399 Manilio et Theodoro [Al. Manlio Theodoro] V. C. His conss. templa gentilium demolita sunt, Joviniano et Gaudentio comitibus.
400 Stilicone v. c. consule.
401 Vincentio et Fravito.
402 (Aer. Hisp. 440.) Arcadio V et Honorio v. His conss. solis facta defectio III id. Novemb.
403 Theodosio et Rumorido.
404 Honorio VI et Aristone [Al. Aristaeneto]. His conss. bellum civile fuit ex III kalend. Septembres.
405 Stilicone II et Anthemio. His conss. inter catholicos et Donatistas unitas facta.
406 Arcadio VI et Probo.
407 Honorio VII et Theodosio Aug. II.
408 Basso et Philippo.
409 Honorio VIII et Theodosio III. His conss. barbari Hispanias ingressi.
410 Honorio IX et Varari, quod fuit Tertullo.
411 Theodosio Aug. IV. His conss. Constantini tyranni in conto caput allatum est XIV kal. Octob.
412 Honorio IX et Theodosio v.
413 Post consulatum Honorii IX et Theodosii V, Lucio cons. His conss. occisi sunt Jovianus, Sebastianus, Sallustius; et Heraclianus abolitus est.
414 Constantio v. c.
415 Honorio X et Theodosio VI. His conss. S. Stephanus primus martyr revelatur sancto presbytero Luciano die VI, feria quae fuit tunc III non. Dec., in Hierosolymis sancto Joanne episcopo praesidente: et exstant ex his gestis epistolae supra dicti presbyteri et sancti Aviti presbyteri Bracarensis, qui tunc in Hierosolymis degebant.
416 Theodosio VII et Palladio.
417 Honorio XI et Constantino II.
418 Honorio XII et Theodosio VIII.
419 Monaxio et Plenta. His conss. sanctus Joannes Hierosolymorum episcopus qui supra, epistolam dirigit per Ecclesias orbis terrarum, quae habetur de signis terroribusque divinitus perpetratis.
420 Theodosio IX et Constantio III.
421 Agricola et Eustathio.
422 [Aer. Hisp. 460.] Honorio XIII et Theodosio X.
423 Mariniano et Asclepiodoto. His conss. Honorius Aug. recessit Ravenna. (Hactenus Sirmondi editio; caetera ex eodem ms. codice).
424 Castino et Victore.
425 Theodosio XI et Valentiniano Caes.
426 Theod. XII et Valentin. Aug. II.
427 Pierio et Artabu [Al. Hierio et Ardabure].
428 Felice et Tauro.
429 Florentio et Dionysio.
430 Theodosio XIII et Valentin. III.
431 Basso et Antiocho.
432 (Aer. Hisp. 470.) Aetio et Valerio.
433 Theodosio XIV et Maximo.
434 Aspare et Ariovindo.
435 Theodosio XV et Valentiniano IV.
436 Isidoro et Senatore.
437 Aetio II et Segisvuldo.
438 Theodosio XVI et Fausto.
439 Theodosio XVII et Festo.
440 Valentiniano V et Anatolio.
441 Cyro v. c.
442 (Aer. Hisp. 480.) Dioscoro. (Omisit Eudoxium.)
443 Maximo II et Paterio [Al. Paterno].
444 Theodosio XVIII et Albino.
445 Valentiniano VI et Aetio III. (Hic confunduntur anni duo, quorum priore conss. fuere Valentinianus VI et Nonius; altero autem,
446 Aetius III et Symmachus.)
447 Callepio et Ardabure.
448 Postumiano et Zenone.
449 Asturio et Protegene.
450 Valentiniano VII et Avieno.
451 Adelphio et Marciano.
452 (Aer. Hisp. 490.) Herculano et Parracio [Al. Sporatio].
453 Opilione. [Omisit Vincomalum.]
454 Aetio IV et Studio.
455 Valentiniano VII et Anthemio.
456 Avito Augusto cons. [Al. Joanne et Varane].
457 Omissi Constantinus et Rufus.
458 Recimere et [Patricio] qui de Oriente. (Hi pertinent ad annum 459.)
459 Majoriano Aug. et Ariovindo [Al. Leone Aug.] (Hi ad annum 458.)
460 Magno et Apollonio.
461 Severiano et [Dagalaipho] qui de Oriente. His conss. Majorianus occiditur, et Severus efficitur imperator.
462 (Aer. Hisp. 500.) Severo et Leone Augustis.
463 Basilio et Gadaipho [Al. Viviano].
464 Dn. Olybrio [Al. et Rustico]. Severus Augustus obiit. Anthemius Romae imperator factus est. Adversum Wandalos grandis exercitus cum Marcellino duce dirigitur.
468 Augusto Anthemio II consule.