IDATII EPISCOPI CHRONICON.
(Patrologia Latina v.51)

Romanorum XXXIX, THEODOSIUS per Gratianum in consortium regni assumptus, cum ipso, et Valentiniano juniore regnat annis XVII.

I. Theodosius natione Hispanus, de provincia Gallaecia, civitate Cauca, a Gratiano augustus appellatur.

Inter Romanos et Gothos multa certamina conseruntur.

II. Theodosius Constantinopolim ingreditur in primo consulatu suo, quem cum Gratiano agebat augusto.

Alexandriae XXI habetur episcopus Theophilus vir eruditissimus, insignis qui a primo consulatu Theodosii augusti Laterculum per centum annos digestum de paschae observatione conscripsit.

III. (Olymp. CCXC.) Athanaricus, rex Gothorum, apud Constantinopolim decimo quinto die ex quo a Theodosio fuerat susceptus, interiit.

IV. (Aer. Hisp. CDXC.) Gothi infida Romanis pace se tradunt.

Ambrosius in Italia Mediolani episcopus, Martinus in Galliis Turonis episcopus, et vitae meritis et patratis miraculis virtutum habentur insignes.

V. Theodosius Arcadium filium suum augustum appellans, regni facit sibi esse consortem.

VI. (Eus. MMCD.) Honorius nascitur filius Theodosii.

Legati Persarum ad Theodosium Constantinopolim veniunt.

VII. (Olymp. CCXCI.) Greothingorum gens a Theodosio superatur.

Priscillianus declinans in haeresim Gnosticorum, per episcopos quos sibi in eadem pravitate collegerat, Abulae episcopus ordinatur: qui aliquot episcoporum conciliis auditus, Italiam petit et Romam. Ubi ne ad conspectum quidem sanctorum episcoporum Damasi et Ambrosii receptus, cum his cum quibus iverat, redit ad Gallias. Inibi similiter a sancto Martino episcopo, et ab aliis episcopis haereticus judicatus, appellat ad Caesarem quia in Galliis his [Ms. hisdem] diebus potestatem tyrannus Maximus obtinebat imperii.

VIII. Arcadii quinquennalia celebrantur.

Romanae Ecclesiae XXXVI habetur episcopus SIRICIUS.

IX. Priscillianus propter supra dictam haeresem ab episcopatu depulsus, et cum ipso Latronianus laicus, aliquantique sectatores ejus apud Trevirim sub tyranno Maximo caeduntur. Exin in Gallaeciam Priscillianistarum haeresis invasit.

X. Maximus tyrannus occiditur per Theodosium tertio lapide ab Aquileia quinto kalendas Augustas: et eodem tempore vel ipso anno in Galliis per Arbogastem [Ms. Arvagastem] comitem filius Maximi nomine Victor exstinctus est.

Cynegius Theodosii praefectus habetur illustris, qui factis insignibus praeditus et usque ad Aegyptum penetrans gentium simulacra subvertit.

XI. (Olymp. CCXCII.) Theodosius cum Honorio filio suo Romam ingressus est.

XII.

XIII.

XIV. Valentianus junior apud Viennam scelere comitis Arbogasti [Ms. Arvagasti] occiditur, et Eugenius tyrannus efficitur.

XV. (Olymp. CCXCIII. Aer. Hisp. CDXXX.)

XVI. (Eus. MMCDX.) Eugenius a Theodosio augusto superatus occiditur.

XVII. Theodosius invaletudine hydropis apud Mediolanum defunctus est anno regni sui XVII. Et iste annus, qui Theodosii XVII ipse Arcadii et Honorii in initio regni eorum primus est: quod ideo indicatur ne olympiadem quinque annorum turbet adjectio, in hoc loco tantum propter regnantum inserta [a] principium.

Romanorum XL, ARCADIUS et HONORIUS Theodosii filii defuncto patre regnant annis XXX.

I.

II. (Olymp. CCXCIV.)

III. [Romanae Ecclesiae XXXVII habetur episcopus ANASTASIUS.]

IV.

V. In provincia Carthaginiensi in civitate Toleto synodus episcoporum contrahitur, in qua quod gestis continetur, Symphosius et Dictinius, et alii cum his Gallaeciae provinciae episcopi, Priscilliani sectatores haeresem ejus blasphemissimam cum assertore eodem professionis suae subscriptione condemnant. Statuuntur quaedam etiam observanda de Ecclesiae disciplina, communicante in eodem concilio Ortigio episcopo qui Caelenis fuerat ordinatus, sed agentibus Priscillianistis pro fide catholica pulsus factionibus exsulabat.

VI. (Olymp. CCXCV.)

VII.

VIII. Solis facta defectio tertio idus Novembris feria secunda.

Romanae Ecclesiae XXXVIII [Ms. XXXVII] habetur episcopus INNOCENTIUS.

IX. (Eus. MMCCCCXX.) Theodosius Arcadii filius nascitur.

X. (Olymp. CCXCVI.) Constantinopoli Joannes episcopus praedicatur insignis, qui ob fidem catholicam Eudoxiam Arcadii uxorem infestissimam patitur Arianam.

XI.

XII. Hierosolymis Joannes, Caesarea Eulogius, Cypro Epiphanius, Alexandria Theophilus qui supra, episcopi habentur insignes.

Hieronymus presbyterio praeditus, in Bethleem Judae vicina consistens, praecipuus habetur in cunctis.

XIII. Post supra scriptos sane Arianos, qui Hierosolymis ante Joannem episcopi fuerint, Idatius qui haec scribit, scire non potuit. Hunc vero sanctum cum sanctis Eulogio, Theophilo et Hieronymo vidit, et infantulus et pupillus.

XIV. (Olymp. CCXCVII.)

XV. Alani, et Wandali, et Suevi Hispanias ingressi aera CCCCXLVII, alii quarto kalendas, alii tertio idus Octobris memorant die, tertia feria, Honorio VIII et Theodosio Arcadii filio III consulibus.

Alaricus, rex Gothorum, Romam ingressus, cum intra et extra urbem caedes agerentur, omnibus indultum est qui ad sanctorum limina confugerunt.

Placidia Theodosii filia, Honorii imperatoris soror, a Gothis in urbe capta.

Alaricus moritur, cui Ataulfus succedit in regno.

Barbari qui in Hispanias ingressi fuerant, caede depraedantur hostili. Pestilentia suas partes non segnius operatur.

XVI. Debacchantibus per Hispanias barbaris, et saeviente nihilominus pestilentiae malo, opes et conditam in urbibus substantiam tyrannicus exactor diripit, et miles exhaurit [Ms. milites]: fames dira grassatur, adeo ut humanae carnes ab humano genere vi famis fuerint devoratae: matres quoque necatis vel coctis per se natorum suorum sint pastae corporibus. Bestiae occisorum gladio, fame, pestilentia, cadaveribus assuetae, quosque hominum fortiores interimunt, eorumque carnibus pastae passim in humani generis efferantur interitum. Et ita quatuor plagis ferri, famis, pestilentiae, bestiarum, ubique in toto orbe saevientibus, praedictae a Domino per prophetas suos annuntiationes implentur.

XVII. Subversis memorata plagarum grassatione Hispaniae provinciis, barbari ad pacem ineundam, Domino miserante conversi, sorte ad inhabitandum sibi provinciarum dividunt regiones. Gallaeciam Wandali occupant et Suevi, sitam in extremitate Oceani maris occidua. Alani Lusitaniam et Carthaginiensem provincias, et Wandali cognomine Silingi Baeticam sortiuntur. Hispani per civitates et castella residui a plagis, barbarorum per provincias dominantium se subjiciunt servituti.

Constantinus post triennium invasae tyrannidis ab Honorio duce Constantio intra Gallias occiditur.

XVIII. (Olymp. CCXC III.) Jovinus et Sebastianus fratres intra Galliam, et in Africa Heraclianus pari tyrannidis inflantur insania.

Augustinus Hipponeregiensis episcopus habetur insignis, inter cujus studia magnifica, Donatistas ab eo Dei adjutorio superatos, probata fides demonstrat auctorum.

XIX. (Eus. MMCCCCXXX.) Jovinus et Sebastianus oppressi ab Honorii ducibus Narbona interfecti sunt.

Gothi Narbonam ingressi vindemiae tempore.

Heraclianus movens exercitum de Africa adversus Honorium, Utriculo in Italia in conflictu superatus effugit in Africam, caesis in loco supra dicto L millibus armatorum. Ipse post Carthagine in aede Memoriae per Honorium percussoribus missis occiditur.

XX. Ataulfus apud Narbonam Placidiam duxit uxorem, in quo prophetia Danielis putatur impleta, qui ait filiam regis Austri sociandam regi Aquilonis, nullo tamen ejus ex ea semine subsistente.

XXI. Hierosolymis Joanne quo supra episcopo praesidente, sanctus et primus [Ms., praesidente sancto et primus] post Christum Dominum martyr Stephanus revelatur.

Hieronymus, qui supra praecipuus in omnibus, elementorum quoque peritissimus Hebraeorum, in lege Domini, quod scriptum est, diurna nocturnaque meditatione continuus, studia operis sui reliquit innumera. Ad ultimum Pelagianorum [Ms., Pelagiani] sectam eum ejusdem auctore adamantino veritatis malleo contrivit. Adversum hos et adversum alios haereticos exstant ejus probatissima monimenta.

XXII. (Olymp. CCXCIX.) Ataulfus a patricio Constantio pulsatus, ut relicta Narbona Hispanias peteret, per quemdam Gothum apud Barcinonam [Ms. Barcelonam] inter familiares fabulas jugulatur. Cui succedens Wallia in regno, cum patricio Constantio pace mox facta, Alanis et Wandalis Silingis, in Lusitania et Baetica sedentibus adversatur.

Alexandrinae Ecclesiae post Theophilum quis praesederit, ignoravi haec scribens.

Constantius Placidiam accepit uxorem.

(Fredibalum, regem gentis Wandalorum, sine ullo certamine ingeniose captum ad imperatorem Honorium destinat.)

XXIII. Wallia, rex Gothorum, Romani nominis causa intra Hispanias caedes magnas efficit barbarorum.

XXIV. Solis facta defectio die decimo quarto kal. Augusti, qui fuit quinta feria.

Romanae Ecclesiae XXXIX praesidet episcopus ZOSIMUS [Ms., Eulalius].

Durante episcopo quo supra, gravissimo terraemotu sancta in Hierosolymis loca quassantur et caetera, de quibus in gestis ejusdem episcopi scripta declarant.

Wandali Silingi in Baetica per Walliam regem omnes exstincti.

Alani qui Wandalis et Suevis potentabantur, adeo caesi sunt a Gothis, ut exstincto Atace [Addace] rege ipsorum, pauci qui superfuerant, abolito regni nomine, Gunderici, regis Wandalorum, qui in Gallaecia resederat, se patrocinio subjugarent.

Gothi intermisso certamine quod agebant, per Constantium ad Gallias revocati, sedes in Aquitanica a Tolosa usque ad Oceanum acceperunt.

Wallia eorum rege defuncto, Theodoricus succedit in regno.

XXV. Inter Gundericum Vandalorum, et Hermericum Suevorum reges certamine orto, Suevi in Nervasi [Ms., Nerbasis] montibus obsidentur a Wandalis.

Valentinianus Constantii et Placidiae filius nascitur.

In Gallicana regione, in civitate Biterris, multa signa effecta terrifica, Paulini episcopi ejusdem civitatis epistola enarrat ubique directa.

XXVI. (Olymp. CCC.) Wandali Suevorum obsidione dimissa, instante Asterio Hispaniarum comite, sub vicario Maurocello, aliquantis Bracarae in exitu suo occisis, relicta Gallaecia ad Baeticam transierunt.

[Romanae Ecclesiae XL praesidet episcopus BONIFACIUS.]

Honorius apud Ravennam Constantium consortem sibi facit in regno.

XXVII. Constantius, imperator Ravennae, moritur in suo tertio consulatu.

XXVIII. Castinus magister militum cum magna manu et auxiliis Gothorum, bellum in Baetica Wandalis infert: quos cum ad inopiam vi obsidionis arctaret, adeo ut se tradere jam pararent, inconsulte publico certamine confligens, auxiliorum fraude deceptus ad Tarraconam [Ms., Terraconam] victus effugit.

Bonifacius palatium deserens Africam invadit.

XXIX. (Eus. MMCCCCXI.)

XXX. (Olymp. CCCI.) Honorius actis tricennalibus suis Ravennae obiit.

Paulinus nobilissimus et eloquentissimus, dudum conversione ad Deum nobilior factus, vir apostolicus, Nola Campaniae episcopus habetur insignis: cui Therasia de conjuge facta soror, testimonio vitae beatae aequatur et merito. Exstant operis ipsius egregii studia praedicanda.

Romanorum XLI, THEODOSIUS Arcadii filius, ante aliquot annos regnans in partibus Orientis defuncto patre, post obitum Honorii patrui, monarchiam tenet imperii, cum esset annorum viginti sex.

Joannes arripit tyrannidem.

I. Theodosius Valentinianum, amitae suae Placidiae filium, Constantinopoli Caesarem facit, et contra Joannem mittit: sub quo a ducibus qui cum eo per Theodosium missi fuerant, apud Ravennam primo anno invasae tyrannidis occiditur, et Felix patricius ordinatur ex magistro militum [Ms., et magister militum].

Valentinianus qui erat Caesar, Romae Augustus appellatur.

Wandali Balearicas insulas depraedantur: deinde Carthagine Spartaria, et Hispali eversa et Hispaniis depraedatis, Mauritaniam invadunt.

II. Romanae Ecclesiae XLI [Ms. XL] praesidet episcopus COELESTINUS.

III.

IV. (Olymp. CCCII.) Gundericus, rex Wandalorum, capta Hispali, cum impie elatus manus in ecclesiam civitatis ipsius extendisset, mox Dei judicio
daemone correptus interiit. Cui Gaisericus frater succedit in regno. Qui ut aliquorum relatio habet, effectus apostata de fide catholica in Arianam dictus est transisse perfidiam.

V. Gaisericus, rex de Baeticae provinciae littore, cum Wandalis omnibus, eorumque familiis, mense Maio ad Mauritaniam, et Africam relictis transit
Hispaniis. Qui prius quam pertransiret, admonitus Hermigarium Suevum vicinas in transitu suo provincias depraedari, recursu cum aliquantis suis
facto, praedantem in Lusitania consequitur. Qui haud procul de Emerita, quam cum sanctae martyris Eulaliae injuria spreverat multis per Gaisericum
caesis, ex his quos secum habebat, arrepto, ut putavit, Euro velocius fugae subsidio, in flumine Ana divino brachio praecipitatus interiit. Quo ita exstincto, mox quo coeperat Gaisericus enavigavit.

IV. Suevi sub Hermerico rege medias partes Gallaeciae depraedantes, per plebem quae castella tutiora retinebat, acta suorum partim caede, partim captivitate, pacem quam ruperant, familiarum quae tenebantur, redhibitione restaurant.

Per Aetium comitem haud procul de Arelate quaedam Gothorum manus exstinguitur, Anaolfo optimate eorum capto. Juthungi per eum similiter debellantur et Nori.

Felix qui dicebatur Patricius Ravennae tumultu occiditur militari.

VII. Aetius, dux utriusque militiae, Noros edomat rebellantes. Rursum Suevi initam cum Gallaecis pacem libata sibi occasione conturbant. Ob quorum depraedationem Idatius episcopus ad Aetium ducem qui expeditionem agebat in Galliis, suscipit legationem. Vetto, qui de Gothis dolose ad Gallaeciam venerat, sine aliquo effectu redit ad Gothos.

VIII. (Olymp. CCCIII.) Superatis per Aetium in certamine Francis et in pace susceptis, Censorius comes legatus mittitur ad Suevos, supra dicto secum Idatio redeunte.

Bonifacius in aemulationem Aetii de Africa per Placidiam evocatus in Italiam ad palatium redit. Qui depulso Aetio in locum ejus succedens, paucis post mensibus, inito adversum Aetium conflictu, de vulnere quo fuerat percussus interiit. Cui Sebastianus gener substitutus per Aetium de palatio superatus expellitur,

IX. (Eus. MMCCCCL.) Regresso Censorio ad palatium, Hermericus pacem cum Gallaecis quos praedabatur assidue, sub interventu episcopali datis sibi reformat obsidibus.

Symphosius episcopus per eum ad comitatum legatus missus, rebus in cassum frustratur arreptis.

In conventu Lucensi contra voluntatem Agrestii, Lucensis episcopi, Pastor et Syagrius episcopi ordinantur.

Aetius, dux utriusque militiae, Patricius appellatur.

X. Sebastianus exsul et profugus effectus, navigat ad palatium Orientis.

Romanae Ecclesiae XLII [Ms. XLI] habetur episcopus XYSTUS.

XI. Hierosolymis Juvenalem episcopum praesidere, Germani presbyteri Arabicae regionis exinde ad Gallaeciam venientis, et aliorum Graecorum relatione comperimus, adjicientibus Constantinopolim eum cum aliis, et Palaestinae provinciae et Orientis episcopis evocatum, sub praesentia Theodosii augusti, contracto episcoporum interfuisse concilio ad destruendam Hebionitarum haeresim, quam Nestorius [Ms., Atticus] ejusdem urbis episcopus pravo stultissimae sectae resuscitabat ingenio.

Quo vero tempore sancti Joannes, Hieronymus et alii quos supra diximus, obierint, vel quis Joanni ante Juvenalem successerit, sicut et fecisse cognitum est in brevi seniorem quemdam, referentum sermo non edidit.

XII. (Olymp. CCCIV.) Narbona obsideri coepta per Gothos.

Burgundiones qui rebellaverant, a Romanis duce Aetio debellantur.

Uno eodemque tempore Alexandriae Cyrillum episcopum praesidere, et Constantinopoli Nestorium haereticum Hebionaeum, Cyrilli ipsius ad eumdem epistola, et haeresim destruentis et regulam fidei exponentis ostendit. Haec cum aliis habentur allata.

XIII. Narbona obsidione liberatur Aetio duce et magistro militum. Burgundionum caesa viginti millia.

Rursus Censorius et Fretimundus legati mittuntur ad Suevos.

XIV. Gothorum caesa octo millia sub Aetio duce.

Suevi cum parte plebis Gallaeciae cui adversabantur, pacis jura confirmant.

Hermericus rex morbo oppressus Rechilam filium suum substituit in regnum: qui Andevotum cum sua quam habebat manu ad Singillionem Baeticae fluvium aperto marte prostravit, magnis ejus auri et argenti opibus occupatis.

XV. Carthagine fraude decepta die decimo quarto kalen. Novembris omnem Africam rex Gaisericus invadit.

Bello Gothico sub Theodorico rege apud Tolosam, Litorius Romanus dux inconsultius cum auxiliari Hunorum manu irruens, caesis his, ipse vulneratus capitur, et post dies paucos occiditur.

Inter Romanos et Gothos pax efficitur:

Gaisericus elatus impie, episcopum clerumque Carthaginis depellit ex ea, et juxta prophetiam Danielis, demutatis ministeriis sanctorum, ecclesias catholicas tradit [Ms., tradidit] Arianis.

Rechila, rex Suevorum, Emeritam ingreditur.

XVI. (Olymp. CCCV.) Gaisericus, Siciliam depraedatus, Panormum diu obsedit: qui damnati a catholicis episcopis Maximini, apud Siciliam Arianorum ducis, adversum catholicos praecipitatur instinctu, ut eos quoquo pacto in impietatem cogeret Arianam: nonnullis declinantibus, aliquanti durantes in catholica fide consummavere martyrium.

Censorius comes qui legatus missus fuerat ad Suevos, residens Mirtyli [Martyli], obsessus a Rechila in pace se tradidit.

XVII. Rex Suevorum, diuturno per annos septem morbo afflictus, moritur Hermericus.

Rex Rechila Hispali obtenta, Baeticam et Carthaginiensem provincias in suam redigit potestatem.

[Romanae Ecclesiae XLIII praesidet episcopus LEO.]

Sabino episcopo de Hispali factione depulso, in locum ejus Epiphanius ordinatur fraude, non jure.

Asturius, dux utriusque militiae, ad Hispanias missus, Tarraconensium caedit multitudinem Bacaudarum.

XVIII. Cometae sidus apparere incipit mense Decembri; quod per menses aliquot visum, subsequentis in pestilentia plagae quae fere in toto orbe diffusa est, praemisit ostentum.

Constantinopolitanae ecclesiae depulso Nestorio praesidet episcopus Flavianus.

XIX. (Eus. MMCCCCLX.) Asturio magistro utriusque militiae, gener ipsius successor ipsi mittitur Merobaudis, natu nobilis et eloquentiae merito, vel maxime in poematis studio veteribus comparandus, testimonio etiam provehitur statuarum. Brevi tempore potestatis suae Aracellitanorum frangit insolentiam Bacaudarum. Mox nonnullorum invidia perurgente, ad urbem Romam sacra praeceptione revocatur.

XX. (Olymp. CCCVI.) Sebastianus illic quo confugerat, deprehensus sibi adversa moliri, e Constantinopoli fugit admonitus, et ad Theodorem regem Gothorum veniens, conquaesitam sibi, qua potuit, Barcinonam hostis factus ingreditur.

XXI. In Asturicensi urbe Gallaeciae, quidam ante aliquot annos latentes Manichaei gestis episcopalibus deteguntur; quae ab Idatio et Turibio episcopis qui eos audierant; ad Antoninum Emeritensem episcopum directa sunt.

Wandali navibus Turonio in littore Gallaeciae repente advecti, familias capiunt plurimorum.

Sebastianus de Barcilone fugatus migrat ad Wandalos.

Per episcopum Romae tunc praesidentem gesta de Manichaeis per provincias diriguntur.

XXII. Vitus magister utriusque militiae factus, ad Hispanias missus, non exiguae manus fultus auxilio, cum Carthaginienses vexaret et Baeticos, succedentibus cum rege suo illic Suevis, superatis etiam in congressione qui ei ad depraedandum in adjutorium venerant, Gothis, territus miserabili timore diffugit. Suevi exin illas provincias magna depraedatione subvertunt.

XXIII. Romanae Ecclesiae XLIII [Ms. XLII] praesidet episcopus Leo: hujus scripta per episcopi Turibii diaconem Pervincum contra Priscillianistas ad Hispanienses episcopos deferuntur. Inter quae ad episcopum Turibium de observatione catholicae fidei et de haeresum blasphemiis disputatio plena dirigitur, quae ab aliquibus Gallaecis subdolo probatur arbitrio.

Solis facta defectio die nono kal. Januarias, qui fui tertia feria.

XXIV. (Olymp. CCCVII.) Rechila, rex Suevorum, Emeritae gentilis moritur mense Augusto: cui mox filius suus catholicus Rechiarius succedit in regnum, nonnullis quidem sibi de gente sua aemulis, sed latenter: obtento tamen regno, sine mora ulteriores regiones invadit ad praedam.

Pascentium quemdam urbis Romae qui de Asturica diffugerat, Manichaeum Antoninus episcopus Emeritae comprehendit, auditumque etiam de provincia Lusitania facit expelli.

Per Agiulfum Hispali Censorius jugulatur.

XXV. Rechiarius accepta in conjugium Theodoris regis filia, auspicatus initium regni, Vasconias depraedatur mense Februario.

Basilius ob testimonium egregii ausus sui congregatis Bacaudis in ecclesia Tyriassone foederatos occidit: ubi et Leo ejusdem ecclesiae episcopus, ab
eisdem qui cum Basilio aderant, in eo loco obiit vulneratus.

Rechiarius mense Julio ad Theodorem socerum profectus, Caesaraugustanam regionem cum Basilio in reditu depraedatur. Irrupta per dolum Ilerdensi urbe,
acta est non parva captivitas.

XXVI. Asturius vir illustris ad honorem provehitur consulatus.

Sebastianus exsul factus ad perniciosam sibi, sicut post exitus docuit, Gaiserici confugit potestatem: parvo post tempore quam venerat per eum jubetur occidi.

De Galliis epistolae deferuntur Flaviani episcopi ad Leonem episcopum missae, cum scriptis Cyrilli episcopi Alexandrini ad Nestorium Constantinopolitanum de Eutychete Hebionita haeretico, et Leonis episcopi ad eumdem responsa, quae cum aliorum episcoporum et gestis et scriptis per ecclesias diriguntur.

XXVII. Theodosius imperator moritur Constantinopoli anno aetatis suae quadragesimo octavo.

Post quem XLIII statim apud Constantinopolim MARCIANUS a militibus et ab exercitu, instante sorore Theodosii Pulcheria regina, efficitur imperator. Qua sibi in conjugium assumpta, regnat in partibus Orientis.

XXVIII. (Olymp. CCCVIII.) Valentiniani imperatoris mater Placidia moritur apud Romam.

In Gallaecia terraemotus assidui, signa in coelo plurima ostenduntur. Nam pridie nonas Aprilis tertia feria, post solis occasum, ab Aquilonis plaga coelum rubens sicut ignis aut sanguis efficitur, intermixtis per igneum ruborem lineis clarioribus in speciem hastarum rutilantium deformatis: a die clauso usque in horam noctis fere tertiam signi durat ostensio, quae mox ingenti exitu perdocetur.

Gens Hunnorum pace rupta depraedatur provincias Galliarum: plurimae civitates effractae, in campis Catalaunicis, haud longe de civitate quam effregerant, Mertis, Aetio duci et regi Theodori, quibus erat in pace societas, aperto marte confligens, divino caesa superatur auxilio: bellum nox intempesta diremit. Rex illic Theodores prostratus occubuit: CCC ferme millia hominum in eo certamine cecidisse memorantur.

Multa anno signa procedunt. Quinto kal. Octobris a parte Orientis luna fuscatur. In diebus sequentis paschae visa quaedam in coelo regionibus Galliarum, epistola de his Eufronii Augustodunensis episcopi ad Agrippinum comitem facta evidenter ostendit. Stella cometes a decimo quarto kal. Julias apparere incipit, quae III kal. diluculo ab Oriente visa, post occasum solis ab occidua parte mox cernitur. Kalendis Augusti a parte occidentis apparet.

Occiso Theodore Thorismo filius ejus succedit in regno.

Hunni cum rege suo Attila, relictis Galliis post certamen, Italiam petunt.

XXIX. (Eus. MMCCCCLXI.) Secundo regni anno principis Marciani, Hunni qui Italiam praedabantur, aliquantis etiam civitatibus irruptis, divinitus partim fame, partim morbo quodam plagis coelestibus feriuntur: missis etiam per Marcianum principem Aetio duce caeduntur auxiliis; pariterque in sedibus suis et coelestibus plagis, et per Marciani subiguntur exercitum: et ita subacti, pace facta cum Romanis proprias universi repetunt sedes, ad quas rex eorum Attila mox reversus interiit.

Ad Suevos Mansuetus comes Hispaniarum, et Fronto similiter comes, legati pro pace mittuntur et obtinent conditiones injunctas.

Thorismo, rex Gothorum, spirans hostilia a Theudorico et Frederico fratribus jugulatur: cui Theodericus succedit in regno.

XXX. Tertio regni anno principis Marciani regina moritur Pulcheria mense Julio.

Per Fredericum Theudorici regis fratrem Bacaudae Tarraconenses caeduntur ex auctoritate Romana.

In Gallaecia terraemotus, et in sole signum in ortu, quasi altero secum concertante monstratur.

Aetius dux et patricius fraudulenter singularis accitus intra palatium manu ipsius Valentiniani imperatoris occiditur. Et cum ipso per spatarium ejus aliqui singulariter intromissi jugulantur honorati.

His gestis legatos Valentinianus mittit ad gentes, ex quibus ad Suevos venit Justinianus.

XXXI. Quarto regni anno principis Marciani per duos barbaros Aetii familiares Valentinianus Romae imperator occiditur in campo, exercitu circumstante, anno aetatis suae XXXVI, et regni XXXI. Post quem mox Maximus ex consulibus XLIII Romae Augustus appellatur: qui cum imperator factus relictam Valentiniani sibi duxisset uxorem, et filio suo ex priore conjuge Palladio quem Caesarem fecerat, Valentiniani filiam in conjugium tradidisset, magnorum motuum quos verebatur, perturbatione distortus, et quia in occisorum per Valentinianum, et in ipsius interitum Valentiniani, ambitu regni consilia scelesta patrata contulerat, cum imperium
deserere vellet et Romam, vix quatuor regni sui mensibus expletis, in ipsa urbe umultu populi et seditione occiditur militari.

Ipso anno in Galliis Avitus Gallus civis ab exercitu Gallicano et ab honoratis, primum Tolosae, dehinc apud Arelatum Augustus appellatus, Romam pergit et suscipitur.

Usque ad Valentinianum Theodosii generatio tenuit principatum.

Romanorum XLIII, MARCIANUS quarto jam regni sui anno obtinet monarchiam.

I. (Olymp. CCCIX.) Per Avitum, qui a Romanis et evocatus et susceptus fuerat imperator, legati ad Marcianum pro unanimitate mittuntur imperii.

Gaisericus sollicitatus a relicta Valentiniani, ut malum fama dispergit, prius quam Avitus augustus fieret, Romam ingreditur, direptisque opibus Romanorum Carthaginem redit, relictam Valentiniani et filias duas, et Aetii filium Gaudentium nomine, secum ducens.

Suevi Carthaginienses regiones quas Romanis reddiderant, depraedantur.

Marcianus et Avitus concordes principatu Romani utuntur imperii.

Per augustum Avitum Fronto comes legatus mittitur ad Suevos. Similiter et a rege Gothorum Theudorico; quia fidus Romano esset imperio, legati ad eosdem mittuntur, ut tam secum quam cum Romano imperio, quia uno essent pacis foedere copulati, jurati foederis promissa servarent. Remissis legatis utriusque partis atque omni juris ratione violata, Suevi Tarraconensem provinciam quae Romano imperio deserviebat, invadunt.

De Erulorum gente septem navibus in Lucensi littore aliquanti advecti, viri ferme CCCC expediti, superventu multitudinis congregatae duobus tantum ex suo numero effugantur occisis, qui ad sedes proprias redeuntes, Cantabriarum et Vardulliarum loca maritima crudelissime depraedati sunt.

Legati Gothorum rursum veniunt ad Suevos: post quorum adventum rex Suevorum Rechiarius cum magna suorum multitudine regiones provinciae Tarraconensis invadit, acta illic depraedatione, et grandi ad Gallaeciam captivitate deducta.

Mox Hispanias rex Gothorum Theudoricus cum ingenti exercitu suo, et cum voluntate et ordinatione Aviti imperatoris ingreditur. Cui cum multitudine Suevorum rex Rechiarius occurrens duodecimo de Asturicensi urbe milliario, ad fluvium nomine Urbicum, tertio nonas Octobris die, sexta feria inito mox certamine superatur: caesis suorum agminibus, aliquantis captis, plurimisque fugatis, ipse ad extremas sedes Gallaeciae plagatus vix evadit ac profugus.

Theudorico rege cum exercitu ad Bracaram extremam civitatem Gallaeciae pertendente, quinto kal. Novemb. die dominico, etsi incruenta, fit tamen satis moesta et lacrymabilis ejusdem direptio civitatis. Romanorum magna agitur captivitas captivorum, sanctorum basilicae effractae, altaria sublata atque confracta, virgines Dei exin quidem adductae, sed integritate servata, clerus usque ad nuditatem pudoris exutus, promiscui sexus cum parvulis, de locis refugii sanctis populus omnis abstractus, jumentorum, pecorum, camelorumque horrore locus sacer impletus, scripta super Jerusalem ex parte coelestis irae revocavit exempla.

II. Rechiarius ad locum qui Portucale appellatur, profugus regi Theudorico captivus adducitur: quo in custodiam redacto, caeteris qui de priore certamine superfuerant, tradentibus se Suevis, aliquantis nihilominus interfectis, regnum destructum et finitum est Suevorum.

Hisdem diebus Rechimeris comitis circumventione, magna multitudo Wandalorum, quae se de Carthagine cum LX navibus ad Gallias vel ad Italiam moverat, regi Theudorico nuntiatur occisa per Avitum.

Hesychius tribunus legatus ad Theudoricum cum sacris muneribus missus ad Gallaeciam venit, nuntians ei id quod supra, in Corsica caesam multitudinem Wandalorum, et Avitum de Italia ad Gallias Arelate successisse. Orientalium naves Hispalim venientes per Marciani exercitum caesas nuntiat.

Occiso Rechiario mense Decembri, rex Theudoricus de Gallaecia ad Lusitaniam succedit.

In conventus parte Bracarensis latrocinantum depraedatio perpetratur.

Aiulfus deserens Gothos in Gallaecia residet.

Suevi qui remanserant in extrema parte Gallaeciae, Massiliae filium nomine Maldram sibi regem constituunt.

Theudoricus Emeritam depraedari volens, beatae Eulaliae martyris terretur ostentis.

III. Avitus tertio anno postea quam a Gallis et a Gothis factus fuerat imperator, caret imperio, Gothorum promisso destitutus auxilio, caret et vita.

In Orientis partibus septimo anno imperii sui moritur Marcianus.

Romanorum XLIV, MAJORIANUS in Italia, et Constantinopoli LEO augusti appellantur.

I. Theudoricus adversis sibi nuntiis territus, mox post dies paschae, quod fuit quinto kal. Aprilis, de Emerita egreditur, et Gallias repetens partem ex ea quam habebat multitudine variae nationis, cum ducibus suis ad campos Gallaeciae dirigit: qui dolis et perjuriis instructi, sicut eis fuerat imperatum, Asturicam quam jam praedones ipsius sub specie Romanae ordinationis intraverant, mentientes ad Suevos qui remanserant, jussam sibi expeditionem, ingrediuntur pace fucata solitae arte perfidiae. Nec mora promiscui generis reperta illic caeditur multitudo, sanctae effringuntur ecclesiae, altaribus direptis et demolitis, sacer omnibus ornatus et usus aufertur. Duo illic episcopi inventi cum omni clero abducuntur in captivitatem: invalidior promiscui sexus agitur miseranda captivitas; residuis et vacuis civitatis domibus datis incendio, camporum loca vastantur. Palentina civitas simili quo Asturica, per Gothos perit exitio. Unum Coviacense castrum tricesimo de Asturica milliario a Gothis diutino certamine fatigatum, auxilio Dei, hostibus et obsistit et praevalet: quam plurimis ex eorum manu interfectis, reliqui revertuntur ad Gallias.

Aiulfus dum regnum Suevorum spirat, Portucale moritur mense Junio.

Suevi in partes divisi pacem ambiunt Gallaeciarum: e quibus pars Frantanem, pars Meldram regem appellat. Solito more perfidiae Lusitaniam depraedatur pars Suevorum Maldram sequens: acta illic Romanorum caede, praedisque contractis, civitas Ulyxippona sub specie pacis intratur.

Frantanes moritur per Pascha et Pentecosten. Jubente Maldra Suevi in solitam perfidiam versi, regionem Gallaeciae adhaerentem flumini Durio depraedantur. Quinto idus Junias die, quarta feria, ab hora quarta in horam sextam, ad speciem lunae quintae vel sextae, sol de lumine orbis sui minoratus apparuit.

II. (Olymp. CCCX.) Gothicus exercitus duce suo Cyrila a Theudorico rege ad Hispanias missus mense Julio succedit ad Baeticam. Legati Gothorum et Wandalorum pariter ad Suevos veniunt, et revertuntur.

III. Theudoricus cum duce suo Sunierico exercitus sui aliquantam ad Baeticam dirigit manum: Cyrila revocatur ad Gallias. Suevi nihilominus Lusitaniae partes cum Maldra, alii cum Rechimundo Gallaeciam depraedantur.

Eruli maritima conventus Lucensis loca nonnulla crudelissime invadunt ad Baeticam pertendentes.

Maldras germanum suum fratrem interficit, et Portucale castrum idem hostis invadit.

Inter Suevos et Gallaecos interfectis aliquantis honestis natu, malum hostile miscetur.

Legati a Nepotiano magistro militiae, et a Sunierico comite missi veniunt ad Gallaecios, nuntiantes Majorianum augustum et Theudoricum regem firmissima inter se pacis jura sanxisse, Gothis in quodam certamine superatis.

IV. (Eus. MMCCCCLXXX.) Maldras in fine mensis Februarii jugulatus merito perit interitu.

Per Suevos Luco habitantes, in diebus paschae, Romani aliquanti cum rectore suo honesto natu repentino securi de reverentia dierum occiduntur incursu.

Mense Maio Majorianus Hispanias ingreditur imperator: quo Carthaginiensem provinciam pertendente, aliquantas naves quas sibi ad transitum adversum Wandalos praeparabat, de littore Carthaginiensi commoniti Wandali per proditores abripiunt. Majorianus ita sua ordinatione frustratus ad Italiam revertitur.

Pars Gothici exercitus a Sunierico et Nepotiano comitibus ad Gallaeciam directa, Suevos apud Lucum depraedantur: quae Dictinio [Ms. Suevos apud Lucum depraedatur habitantes, quae Dictinio], Spinione et Ascanio delatoribus, spargentibusque ad terrorem propriae venena perfidiae, indicata recurrit ad suos: ac mox iisdem delatoribus quibus supra, Frumarius cum manu Suevorum quam habebat impulsus, capto Idatio episcopo septimo kalend. Augusti in Aquaeflaviensi ecclesia, eumdem conventum grandi evertit excidio.

Rechimundus vicina sibi pariter Auregensium loca, et Lucensis conventus maritima populatur.

Inter Frumarium et Rechimundum oritur de regni potestate dissensio.

Gallaeciorum et Suevorum pacis quaedam umbra conseritur.

A Theudorico legati ad Suevos veniunt et recurrunt.

Suniericus Scallabim cui adversabatur, obtinet civitatem.

Idatius qui supra, tribus mensibus captivitatis impletis, mense Novembri, miserantis Dei gratia, contra votum et ordinationem supra dictorum delatorum redit ad Flavias.

De rege Theudorico legati gentis perfidae revertuntur.

Gaisericus rex a Majoriano imperatore per legatos postulat pacem.

V. Majorianum de Galliis Romam redeuntem, et Romano imperio vel nomini res necessarias ordinantem, Rechimer livore percitus et invidorum consilio fultus, fraude interficit circumventum.

Romanorum XLV, SEVERUS a senatu Romae augustus appellatur anno imperii Leonis quinto.

VI. I. (Olymp. CCCXI.) Suniericus redit ad Gallias. Nepotianus Theudorico ordinante Arborium accipit successorem.

In provincia Gallaecia prodigiorum videntur signa diversa. Aera D, VI nonas Martias pullorum cantu, ab occasu solis luna in sanguinem plena convertitur. Idem dies sexta feria fuit.

Antiochia major Isauriae [Forte, majoris Syriae] inobediens monitis salutaribus, terra dehiscente demergitur, tantum ipsius civitatis aliquantis qui eum obaudientes timori Domini sunt secuti, de interitu liberatis, turrium etiam solis cacuminibus exstantibus super terram.

Gaisericus Valentiniani relictam Constantinopolim remittit. Filiae ipsius, una Gentoni Gaiserici filio, alia Olybrio senatori urbis Romae jure matrimonii copulantur.

Agrippinus Gallus et comes et civis, Aegidio comiti viro insigni inimicus, ut Gothorum mereretur auxilia, Narbonam tradidit Theudorico.

Adversus Aegidium comitem utriusque militiae, virum, ut fama commendat, Deo bonis operibus complacentem, in Armoricana provincia Fretiricus frater Theuderici regis insurgens, cum his cum quibus fuerat, superatus occiditur.

Cum Palegorio viro nobili Gallaeciae, qui ad supra dictum fuerat regem Cyrila legatus, ad Gallaeciam veniens, euntes ad eumdem regem legatos obviat Rechimundi: qui regressi in celeri, revertentem Cyrilam in Lucensi urbe suscipiunt. Post cujus mox egressum de Gallaecia, Suevi promissionum suarum ut semper fallaces et perfidi, diversa loca infelicis Gallaeciae solito depraedantur.

Per Theudoricum ad Suevos Remismundus et Cyrila cum aliquantis Gothis qui prius venerant, remittuntur. Cyrila in Gallaecia remanente, Remismundo mox recurrente ad regem, inter Gallaecos et Suevos indisciplinata perturbatio dominatur.

Romanae Ecclesiae XLIV [Ms. XLIII] praesidet episcopus HILARUS.

VII. II. Nepotianus recedit e corpore.

Frumario mortuo, Rechimundus omnibus Suevis in suam ditionem regali jure revocatis, pacem reformat elapsam.

Mense Maio supra dicti viri Aegidii legati per Oceanum ad Vandalos transeunt, qui eodem cursu Septembri mense revertuntur ad suos.

Decimo tertio kalend. Augusti die, secunda feria, in speciem lunae quintae sol de lumine suo ab hora tertia in horam sextam cernitur minoratus.

Legatos Remismundus mittit ad Theudoricum; qui similiter suos ad Remismundum remittit, cum armorum adjectione vel munerum, directa et
conjuge quam haberet.

Vandali per Marcellinum in Sicilia caesi effugantur ex ea.

Aegidius moritur, alii dicunt insidiis, alii veneno deceptus. Quo desistente, mox Gothi regiones invadunt quas Romano nomini tuebatur.

Suevi Conimbricam dolose ingressi, familiam nobilem Cantabri spoliant, et captivam abducunt matrem cum filiis.

Legati eodem anno duabus vicibus a rege Suevorum mittuntur ad regem Theudoricum, ad quem et Arborius proficiscitur evocatus.

[VIII. III.] Reversi legati Suevorum obiisse nuntiant Severum imperii sui anno quarto, qui supra remittuntur ad Conimbricam.

Ajax natione Galata, effectus apostata et senior Arianus, inter Suevos regis sui auxilio hostis catholicae fidei et divinae Trinitatis emergit. Ad Gallicanam
Gothorum habitationem hoc pestiferum inimici hominis virus advectum.

Suevi adversum Aunonensem saeviunt plebem: qua de causa legati a Theuderico ad Remismundum mittuntur incassum, spretique ab eo mox redeunt.

De Constantinopoli a Leone augusto Anthemius frater Procopii cum Marcellino, aliisque comitibus viris electis, et cum ingenti multitudine exercitus copiosi, ad Italiam Deo ordinante directus ascendit.

Romanorum XLVI, ANTHEMIUS octavo milliario de Roma Augustus appellatur, anno Leonis imperii octavo, mense Augusto.

IX. I. Expeditio ad Africam adversus Wandalos ordinata metabularum commutatione et navigationis inopportunitate revocatur.

Per Theudericum Salla legatus mittitur ad Remismundum regem Suevorum, qui reversus ad Gallias eum a fratre suo Eurico [In ms. Euverico] reperit interfectum.

Euricus pari scelere quo frater, succedit in regnum: qui honore provectus et crimine, legatos ad regem dirigit Suevorum, quibus sine mora a Remismundo remissis, ejusdem regis legati ad imperatorem, alii ad Wandalos, alii diriguntur ad Gothos.

De Aunonensi plebe cui Suevorum adversabatur hostilitas, Opilio cum viris secum a rege profectis, et cum aliquantis qui cum ipso missi fuerant, revertitur.

Gothi qui ad Wandalos missi fuerant, supra dictae expeditionis rumore perterriti revertuntur in celeri: pariter et Suevi, qui post legatos, more solito per diversa loca in praedam dispersi fuerant, revocantur: sed paucis post mensibus ipse rex Suevorum ad Lusitaniam transit.

II. (Olymp. CCCXII.) Conimbrica in pace decepta diripitur: domus destruuntur cum aliqua parte murorum, habitatoribusque captis atque dispersis, et regio desolatur et civitas.

Legati de Gothico reversi portenta, in Galliis visa aliquanta, in conspectu. . . . . similem ipsi de continuo paruisse solem alium visum. . . . . solis occasu. Congregatis etiam quodam die concilii sui Gothis, tela quae habebant in manibus a parte ferri vel acie, alia viridi, alia roseo, alia croceo, alia nigro colore naturalem ferri speciem aliquamdiu non habuisse mutata. Medio Tolosae civitatis hisdem diebus e terra sanguinem erupisse, totoque diei fluxisse curriculo.

III. Legatorum Suevorum reditum aliquanta Gothorum manus insequens Emeritam petit.

Ulyxippona a Suevis occupatur, cive suo qui illic praeerat, tradente Lusidio. Hac re cognita Gothi qui venerant, invadunt et Suevos depraedantur, pariter et Romanos ipsis in Lusitaniae regionibus servientes.

Legati qui ad imperatorem missi fuerant, redeunt, nuntiantes sub praesentia sui magnum valde exercitum cum tribus ducibus lectis adversum Wandalos a Leone imperatore descendisse, directo Marcellino pariter cum manu magna eidem per imperatorem Anthemium sociata. Rechimerum generum Anthemii imperatoris, et patricium factum: Asparem degradatum ad privatam vitam, filium ejus occisum, adversum Romanum imperium, sicut detectique sunt, Wandalis consulentes.

Hilario defuncto sex sacerdotii sui annis expletis, XLV Romanae Ecclesiae SIMPLICIUS episcopus ordinatur.

Aunonenses pacem cum rege faciunt Suevorum, qui et Lusitaniae et conventus Asturicensis quaedam loca praedantes invadunt.

Gothi circa eumdem conventum pari hostilitate desaeviunt, partes etiam Lusitaniae depraedantur.

Lusidius per Remismundum cum suis hominibus Suevis ad imperatorem in legatione dirigitur.

Durissimus extra solitum hoc eodem tempore annus hiberni, veris, aestatis, autumni in aeris, et omnium fructuum permutatione diffunditur.

Signa etiam aliquanta et prodigia in locis Gallaeciae pervidentur. In flumine Minio, de municipio Lais milliaro ferme quinto, capiuntur pisces quatuor novi visu et specie, sicut retulere qui coeperant Christiani et religiosi, Hebraeis et Graecis litteris, Latinis autem aerarum numeris insigniti, ita CCCLXV anni circulum continentes, pari mensium intervallo. Haud procul de supra dicto municipio in speciem lenticulae viridissimorum ut herba quaedam forma granorum plena amaritudine defluxit e coelo, et multa alia ostenta quae memorare prolixum est.