VITA HEINRICI IV. IMPERATORIS
(Quellen zur Geschichte Kaiser Heinrichs IV. Berlin. Rutten & Loening. 1963, s.407-467).


1. 1Quis dabit aquam capiti meo et fontem lacrimarum oculis meis1, ut lugeam, non 2excidia captae urbis2, non captivitatem vilis vulgi, non damna rerum mearum, sed mortem H[einrici] imperatoris augusti, qui spes mea et unicum solacium fuit, immo ut de me taceam, qui gloria Romae, decus imperii, lucerna mundi extitit? Erit posthac mihi vita jocunda? 3Erit absque lacrimis dies aut hora? Aut tecum, o dulcissime, potero illius mentionem habere sine fletu?3 Ecce 4dum scribo quod dictavit impatientia doloris, cadunt lacrimae4, madent fietu litterae, et quod notat manus, diluit oculus. Sed forsan impatientiam doloris mei redarguis, et ut fletum meum reprimam, ne forte his qui de morte imperatoris gaudent innotescat, instruis. Recte me doces, fateor; 5 sed non possum imperare mihi, quin doleam 5, non possum me continere, quin lugeam. Licet in me furorem suum exacuant, licet me 6per membra discerpere6 cupiant: dolor timere nescit, dolor illatas poenas non sentit.

Nec ego solus mortem eius lamentor; hanc Roma plangit, hanc omne Romanum imperium deflet, hanc in commune divites et pauperes praeter insidiatores potentiae viteque ejus, lugent. Nec mihi privata doloris causa est; publicam lamentari cladem pietas me cogit. Nam illo recedente, 7justicia terras reliquit7, pax abiit, fraus in locum fidei subintravit. Chorus laudantium Deum conticuit, solemnitas officii divini siluit, 8vox exultationis et salutis in tabernaculis justorum8 non auditur; quia qui haec omnia solemniter ordinavit, non invenitur. Monasteria patronum suum, claustra patrem amiserunt, quibus quid commodi, quid honoris ipse conferret, nunc demum agnoscitur, cum extinctus non tenetur. Ergo claustris omnibus vera dolendi causa subest, nam cum illo sepulto gloria eorum sepulta est. Heu Mogontia, quantum decus perdidisti, quae ad reparandam monasterii tui ruinam 9 talem artificem amisisti! Si superstes esset, dum operi monasterii tui, quod inceperat, 10extremam manum imponeret10, nimirum illud illi famoso Spirensi monasterio contenderet, quod ille a fundo 11 fundatum usque mira mole et sculptili opere complevit, ut hoc opus super omnia regum antiquorum opera laude et admiratione dignum sit. Qualem etiam ornatum ex auro, argento, lapidibus preciosis et sericis vestibus illi monasterio contulerit, 12difficile est credere, nisi cui contingit et videre12.

Vobis quoque, o pauperes, vel maxima causa dolendi est; nam nunc demum pauperes facti estis, cum paupertatis vestrae consolatorem amisistis. Ille vos pavit, ille manibus suis lavit, ille nuditatem vestram texit 13. Non 14ante januam, sed ante mensam eius Lazarus jacuit; nec micas14, sed regias delicias expectavit. In ipsa mensa saniem et foetorem ulcerosi non abhorruit 15, cum minister mensae contra foetentem nares in rugam contraheret aut obstupparet. In cubiculo eius caeci, claudi et diversis morbis confecti jacebant; hos ipsemet excalciabat, hos collocabat, hos 16de nocte consurgens16 tegebat, nec abhorrebat vel eius tactum, quem aegritudo compulerat usque ad sordidandum lectum. Iter eius pauperes praecedebant, comitabantur, sequebantur; quorum curam tametsi suis intimis commendasset, ipsemet tarnen eos tamquam nulli commendatos curabat. Sed et per curtes suas usquequaque stipendia pauperibus disposuerat, quorum numerum et obitum ipse scire voluit, ut et defuncti memoriam ageret et 17in eius locum alterum subrogatum17 nosset. Si quando sterilitas anni famem indixit, multa milia pascenda a suscepit, vere memor verbi Domini praecipientis: "Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut, cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula" 18. Quid putamus, quo dolore se pauperes afficiant, cum haec bona, quae enumeravimus, et multo plura quam enumeravimus se habuisse et nunc non habere recogitant? Quis enim illis hanc humanitatis curam impendit? Quis querit, ubi eger cubet, vel quid alimenti postulet? Quis amplius his misericordiae officiis inservit, quibus H[einricus] imperator inservivit? O virum pietatis et humilitatis laude insignem! Imperavit mundo, pauperes illi. Mundus illi, pauperibus ipse ministravit.

Haec de bono misericordiae in pauperes, quod multum amavit et quod ab hominibus abscondere non potuit, non pro dignitate facti, sed pro facultate ingenii primo locuti - quis enim scire posset, quae solo Deo teste peregit? - de aliis quoque virtutibus, quibus claruit, aliqua dicamus, nam omnia dicere non sufficimus. Nemo miretur, si luctui mortis eius vitae quoque eius laeta gesta inmisceam, cum hic mos dolentium sit, ut, cum extinctum amicum lugent, totam eius retro 19vitam et mores19 in augmentum doloris sui edisserant 20. Itaque juvat me de eo scribere, 21juvat indulgere dolori21 et mortuum flere, qui, dum viveret, gaudium meum fuit.

Ille modo personam imperatoris, 22modo tamquam militis22 gerebat, ex uno gerendae dignitatis, ex altero documentum prebens humilitatis. Tam subtilis ingenii tamque magni consilii fuit, ut, dum sententia principum vel in causa decernendi juris vel in tractandis regni negotiis hesitaret, ipse cito nodum solveret et, quid aequius, quid utilius esset, tamquam ab ipsius archano sapientiae sumptum, edoceret. Intendebat aliorum verbis, ipsemet pauca loquebatur; nec prior ad sententiam erumpebat, sed aliorum expectabat. In cuius vultum aciem oculorum suorum fixisset, eius animi motus perspiciebat videbatque tamquam linceis oculis 23, sive adversum se cor odii, seu gereret amoris. Nec illud a laude vacat, quod in turba procerum caeteris eminentior et maior se ipso videbatur 24, et quod in vultu terribile quoddam decus praeferebat, unde intuitus aspicientium tamquam fulmine reverberaret, cum inter domesticos suos et raram turbam vultu placidus et statura aequalis appareret. Non solum potentes imperii sui metuebant eum 25, sed et reges orientis et occidentis adeo fama eius perterruit, ut ante tributarii sint facti, quam victi 26. Ipse rex Greciae 27, ut metum dissimularet, amicitiam eius expetebat, et quem futurum hostem timuit, muneribus, ne fieret hostis, praevenit. Testatur hoc aurea tabula Spirensis altaris, tam artis novitate quam metalli pondere miranda, quam rex Greciae, dum imperatoris votum et Studium circa Spirense monasterium fervere cognosceret, nobile donum et tam ei qui misit, quam cui mittebatur, dignissimum transmisit. Sed et rex Affricae, quia potentiam imperatoris multum timuit, eius fisco multum addidit 28.

Oppraessores pauperum oppressit, raptores 29in direptionem dedit29, contra se contumaces contraque suam potentiam se levantes adeo retundit a, ut in posteris eorum regiae vindictae vestigia hodieque compareant. Quo nimirum facto et suis in praesenti et imperii rebus in futurum providit, ut discant non disturbare 30pacem30, non armis imperium vexare.

Hic velim abrumpere stilum; nam ventum est ad factiones, ad fraudes et scelera, de quibus vera scribere periculum, falsa crimen est. "Hac lupus, hac canis urguet" 31. Quid igitur faciam? "Eloquar, an sileam?" 32. Manus 33incipit et dubitat, scribit et rennuit, notat et delet, ut pene ignorem, quid velim 33. Sed turpe est incoeptam materiam mutilatam relinquere et caput absque membris pinxisse. 34Pergam igitur ut coepi34, constans et securus inde, quod 35fides tua ea mihi spectata est35, ut haec scripta nulli detegas, aut, siqua foras exierint, auctorem non prodas.



    1 Jerem. 9, 1.
    2 Vgl. Verg. Aen. II, 643.
    3 - 3 Wörtlich aus einem Brief des Sulpicius Severus an den Diakon Aurelius über den Heimgang des hl. Martin, ed. Halm, S. 145.
    4 - 4 Vgl. ebd. S. 143.
    5 - 5 Vgl. ebd. S. 143.
    6 Vgl. ebd. S. 142.
    7 - 7 Vgl. Verg. Georg. II, 474.
    8 - 8 Ps. 117, 15; vgl. auch Otloh, Lib. proverbiorum c. XIX.
    a) pauenda Hs.
    9 Der Mainzer Dom war 1081 abgebrannt (vgl. Marianus Scotus, MG. SS. V, S. 562).
    10 - 10 Vgl. Verg. Aen. VII, 572/73.
    11 Den Grundstein zum Speyrer Dom hatte 1030 Konrad II. gelegt.
    12 - 12 Vgl. Sall. Cat. 13, 1.
    13 Vgl. Sulp. Sev. Vita S. Martini c. 2, S. 112.
    14 - 14 Vgl. Luc. 16, 20/21.
    15 Vgl. Sulp. Sev. Vita S. Martini c. 18, S. 127, auch zum Folgenden.
    16 - 16 Jos. 3, 1.
    17 - 17 Vgl. Liv. II, 7, 6.
    18 Luc. 16, 9.
    19 Vgl. Sall. Jug. 85, 27: vita moresque.
    20 Vgl. Lucan. X, 178: edissere mores.
    21 - 21 Verg. Aen. II, 776.
    22 Vgl. Sall. Cat. 60, 4: strenui militis et boni imperatoris (Feldherrn!) officia simul exequebatur.
    23 - 23 Vgl. Hor. Sat. I, 2, 90; Boeth. Cons. 3 pros. 8.
    24 Von seiner wahrhaft königlichen Erscheinung spricht auch Ekkehard z. J. 1106, MG. SS. VI, S. 239.
    25 Vgl. dazu Bruno c. 18, oben S. 214.
    26 Dazu Benzo VI, 5, MG. SS. XI, S. 665.
    27 Vgl. dazu Frutolf z. J. 1083, MG. SS. VI, S. 205.
    a) muß wohl zu retudit verbessert werden (Holder-Egger).
    28 Vgl. Benzo a. a. O.
    29 - 29 Vgl. Jerem. 17, 3.
    30 Vgl. Lucan. IV, 210.
    31 = Hor. Sat. II, 2, 64.
    32 = Verg. Aen. III, 39.
    33 - 33 Vgl. Ov. Met. IX, 522 ff.
    34 - 34 Vgl. Sall. Jug. 102, 9.
    35 - 35 Vgl. Ov. ex Ponto II, 7, 82; Sulp. Sev. Vita S. Martini c. 5.

2. Cum Imperator H[einricus], de quo nobis sermo est, patri suo, gloriosissimo imperatori, tertio H[einrico], adhuc puer succederet in regnum - nam illo parvulo 1pater naturae concessit1, - regno priorem statum adhuc tenente, non bella pacem disturbabant, 2non classica quietem rumpebant2, non rapina grassabatur, non fides mentiebatur. Adhuc justicia sui vigoris, adhuc potestas sui juris erat. Hunc beatum regni statum Agnes imperatrix serenissima, virilis ingenii femina, multum juvit, quae una cum filio rem publicam pari jure gubernavit. Sed 3 quoniam aetas immatura parum timori est, et, dum metus languet, audacia crescit, pueriles anni regis multis suggerebant animum sceleris. Igitur quisque nitebatur majori se aequalis aut etiam maior fieri; multorumque potentia scelere 4crevit4, nec legis metus ullus erat, quae sub rege parvulo parvam auctoritatem habebat. Et ut omnia licentius facere possent, primo puerum matre spoliabant 5, cuius maturam sapientiam gravesque mores metuebant, illud habentes in causa, non decere regnum administrari a femina, cum multae reginae legantur administrasse regna virili sapientia. Sed postquam rex 6puer de sinu matris abstractus in manus principum nutriendus venit6, quicquid illi praescribebant faciendum, ut puer fecit:6 quem volebant exaltavit, quem volebant deposuit 6a, ut regi suo non tam ministrasse, quam imperasse merito dicantur. Cum regni causam tractabant, non tam regni quam suae causae consulebant; idque praecipuum eis fuit in omnibus quae agerent ante omnia suum questum facere. Fuit haec perfidia vel maxima, quod eum quasi sub sigillo servandum in puerilibus actis suae potestati relinquebant, ut et sic elicerent ab eo quod affectabant.

Sed cum in eam aetatis et ingenii metam evasisset, ut quid honestum, 7quid turpe, quid utile, quid non7, discernere posset, retractans quae suggestione principum inductus gessisset, multa, quae gesserat, damnavit; et ipse judex sui factus, ex his mutanda mutavit. Prohibebat quoque bella, violentiam et rapinas; nitebatur pulsam pacem et justiciam revocare, neglectas leges restituere et sceleris licentiam resecare. Quos assuetos sceleri per edictum cohercere non potuit, per censuram legis et jus curiae, mitius tamen quam culpa exigeret, correxit. Quod illi non justiciam, sed injuriam reputantes, et qui legem abjecerant, lege constringi, et qui 8per omne nefas ruebant8, frena 9pati9 respuentes, qualiter eum vel extinguerent vel privatum facerent consiliis incumbebant, non recolentes se debere civibus suis pacem, regno justiciam, regi fidem.

3. Igitur Saxones, 10gens dura, bellis aspera10, tam preceps ad arma quam audax, vendicans sibi praerogativam laudis ex incepto furoris, repente super regem armis ruebant11; qui cum paucis contra innumeros armatos confligere periculosum estimans, vix elapses 12 vitam laudi, salutem fortunae praetulit. Itaque videntes inceptum suum votis suis non respondisse, ossa filii regis - necdum enim imperator factus erat - o inhumanam mentem, o probrosam vindictam! - effodere 13. Qua utraque injuria gravissima rex commotus exercitum contra gentem illam duxit, conflixit, vicit14; vicit, inquam, aciem contra se instructam, non obstinationem erectam. Nam licet eos in pugna congressos vinceret, victos fugaret, fugatos persequeretur; licet bona eorum devastaret, munitiones everteret et omnia quae victorem libet faceret, non tamen ad deditionem cogi potuerunt. Iterum cum inde digressus reparato in brevi exercitu eos invaderet15, diffidentes viribus suis, utpote in priori bello gravissime contusis, quod saluti proximum erat, se dedidere, sperantes regem sola deditione contentum gratiam suam facile donaturum. Sed longe praeter spem evenit; nam rex eos exilio addictos in alienas terras misit, ubi dura custodia constricti relaxationis edictum expectarent.

De quo exilio alii fuga elapsi16, alii propter pecuniam a custodibus dimissi, dum ad patriam et domum suam repedassent, recenti conjuratione se invicem obligabant, ut parati essent ante mori, quam denuo deditione subici. Sed et 16avalidior eorum conjuratio facta est16a, quia nonnulli Longobardorum, Francorum, Bawariorum, Suevorum, 17data et accepta fide17, illis conglutinati sunt; qui regem bellis undique pulsarent 18. Videntes autem regem bellis tangi posse, non deici, vexari, non superari - quipped cuius robur adhuc erat inexpugnabile - ut vires eius extenuarent, confictis conscriptisque super eo criminibus, quae pessima et inmundissima potuit odium et livor excogitare, et quae mihi scribenti tibique legenti nausiam parerent, si ea ponerem, vera falsis miscentes, apud Romanum pontificem Gregorium eum deferebant: non decere tam flagitiosum, plus notum crimine quam nomine, regnare, maxime cum sibi regiam dignitatem Roma non contulerit; oportere Romae suum jus in constituendis regibus reddi; provideret apostolicus et Roma regem ex consilio principum, cuius vita et sapientia tanto congrueret honori. Qua surreptione delusus apostolicus, simul et honore creandi regis, quem sibi fallaciter obtulerant, impulsus, regem banno innodavit et episcopis aliisque regni principibus, ut a communione excommunicati regis se retraherent, denunciavit; se cito venturum in Teutonicas partes, ubi de negotiis aecclesiasticis et potissimum de regno tractaretur. Quin et hoc addidit: absolvit omnes a juramento, qui fidem regi juraverant, ut contra eum impelleret absolutio, quos fidei tenuit obligatio. Quod factum multis displicuit - si cui displicere licet, quod apostolicus fecit, - et asserebant tam inefficaciter quam illicite factum, quod factum est. Sed non ausim assertiones eorum ponere, ne videar cum eis apostolici factum refellere. Mox episcopi, tam illi quos amor quam quos timor in partem regis traxerat, metuentes ordini suo, ab eius auxilio plerique se retrahebant; quod et maior pars procerum factitabat. Tum vero videns 19rem suam in arto19 sitam, inito tam occulto quam astuto consilio, subitum et inopinatum iter in occursum apostolici arripuit 20, unoque facto duo peregit, scilicet et banni solutionem accepit et suspectum sibi colloquium apostolici cum adversariis suis ipse medius intercepit. Pro imposito sibi crimine parum respondit, quia ad accusationem inimicorum suorum, etsi vera fuisset, non sibi respondendum asseruit.

Quid vobis profuit hoc egisse, ut banno illigaretur, cum de banno solutus potentia sua potenter utatur? Quid vobis profuit eum fictis criminibus accusasse, cum accusationem vestram facili responso, ut ventus pulverem, dissipaverit? Immo quae dementia vos contra regem vestrum et orbis rectorem armavit? Nihil conjurata vestra malignitas proficit, nihil peragit. Quem Dei manus in regno firmavit, vestra deicere non poterit. Ubi fides, quam illi jurastis? Quare beneficiorum, quae regia liberalitate contulit in vos, obliti estis? Utimini vel adhuc sano consilio, non furore; poeniteat vos incepti, ne forte 21fortior vobis superveniens vincat vos21 et pedibus suis conculcet vos et ea vindicta feriat, quae futuris saeculis demonstret, quid regia manus valeat. Saltem vos, o episcopi, videte, ne "pereatis de via justa" 22; videte, ne transgressores promissae fidei fiatis; alioquin, quid consequatur vos, ipsi nostis.

4. Igitur rex ab apostolico regressus, 23benedictione pro maledictione23 accepta, Rodolfum ducem super se regem



    1 - 1 = Sall. Jug. 14, 15. Heinrich III. starb im Oktober 1056, als Heinrich IV. 6 Jahre alt war.
    2 - 2 Vgl. Lucan. IV, 395.
    3 Sed quoniam - Igitur öfter bei Sallust.
    4 Vgl. Sall. Jug. 14, 7.
    5 1062 wurde Heinrich von Erzbischof Anno von Köln und einigen anderen Fürsten nach Köln entführt.
    6 - 6 Vgl. Verg. Aen. VII, 484.
    6a - 6a Vgl. Dan. 5,19; auch Luc. l, 52.
    7 - 7 = Hor. Ep. I, 2, 3.
    8 - 8 Vgl. Lucan. V, 312.
    9 = Ov. Ars. am. I, 472.
    10 - 10 Vgl. Verg. Aen. V, 730.
    11 Juli 1073.
    12 9. August. Vgl. dazu Lamperts Schilderung, ed. Holder-Egger, S. 156.
    13 Vorausgegangen war der Friede von Gerstungen vom 2. Februar 1074, bei dem der König die Schleifung seiner Burgen in Sachsen hatte zugestehen müssen. Bei der Zerstörung der Harzburg schändeten die Sachsen auch die Gräber von Heinrichs Bruder und kleinem Sohn. Vgl. Bruno c. 33, oben S. 237.
    14 Am 9. Juni 1075 an der Unstrut. Vgl. Bruno c. 46, oben S. 254.
    15 Oktober 1075. Die Sachsen unterwarfen sich am 25. Oktober. Vgl. Bruno c. 54, oben S. 265.
    16 Zu der abenteuerlichen Flucht Burchards von Halberstadt und der beiden noch jungen Söhne des Markgrafen Udo und der verwitweten Markgräfin Adelas s. Lambert z. J. 1076, a. a. O. S. 265 ff., 274 ff.
    16a - 16a Vgl. 2. Reg. 15, 12.
    17 - 17 Vgl. Sall. Cat. 44, 3.
    18 Erst nach der Bannung des Königs. Die Erzählung ist hier irreführend, wichtige Ereignisse werden ausgelassen, falsch motiviert oder zeitlich unrichtig eingeordnet.
    19 Vgl. Liv. XXVI, 17, 5; vgl. unten S. 452.
    20 27. Januar 1077.
    21 Vgl. Luc. 11, 22.
    22 = Ps. 2, 12.
    23 Vgl. Gen. 27, 12.


creatum invenit 1; qui audita regressionis eius fama, ante paratus ad fugam quam ad pugnam, ante pulsus quam
victus, in Saxoniam fugit. laFacile est regnum accipere, difficile tuerila. Sed nulli mirum sit virum in rebus bellicis exercitatum et strennuum nunc fugisse, quia sepe justior et victrix 2causa2 fortes in metum mittit et in fugam. O 2aavariciam pestem pessimam, quae bonos mores transvertit2a et sepe ipsas virtutes ad vicia trahit. Iste R[odolfus], dux eximius, vir magnae auctoritatis et laudis in toto regno, veri rectique tenax, 3fortis in armis3, denique spectatus in omni genere virtutum, iste, inquam, avaricia, quae vincit omnia, victus et supplantator domini sui factus, fidem incerto postposuit honori. Fuere tamen qui dicerent ab apostolico eum inmissum 4 nec umquam tantae virtutis virum magis avaritiae quam consilio cessisse; et hoc in argumentum sibi sumebant, quod apostolicus tacuit, dum post absolutionem regis Rodolfus regnum invasit, juxta illud comici: "Qui tacet, satis laudat" 5.

Itaque rex cedente R[odolfo], cuius caput 6, si deprehensus esset, 6vindex gladius digne rotaret6, Bawariam, Sueviam invasit 7 et conjurationis adversum se sotios vastavit, munitiones eorum fregit; nec tamen pro injuriae suae materia se vindicabat, sed sciens in ultione freno uti, longe infra metam culpae cohibebat habenas vindicate 8. Sed R[odolfus] ut dedecus fugae virtutis facto recompensaret, Wirziburgensem civitatem obsedit 9, ubi tamen fraude magis quam virtute pugnatum est. Nam cum rex ad propellendum hostem exercitum convocasset, instructa ambarum partium acie et primus inter se praelia miscentibus, quidam equites regiae partis, mercede conducti, qui se regis lateri quasi fidi clientes applicuerant, subito in ipsum arma verterunt; sed aere munito corpori livorem, non vulnus inflixerunt. Heu miserrimi, quibus pretium et sceleris causa fuit et necis, quos uno in loco et crimen involvit et vindicta; nam eos tot vindices dextrae in frusta concidebant, ut in eis humani cadaveris figura periret. Fit tumultus, exoritur 10clamor10, spargitur verbum regem interfectum; quo verbo perterritus exercitus fugit, hostis insequitur, et quoniam in equis equitum salus praeter paucos constabat, solis 11peditibus miserabile fatum incubuit11; ideoque victoria12 quanto maioris sceleris, 12tanto minoris tituli12 fuit. Sic hostis urbe capta impositoque praesidio in Saxoniam regressus est. Quid, improbe, tibi profuit vel indiscreta cedes fugientis vulgi vel fortuna captae urbis, cum nec urbe diu, numquam autem regno potiaris? Rex enim brevi post tempore cum exercitu reversus ereptam urbem receipt13; nam hi, quibus provincia tuendae urbis tradita fuerat, 14ex urbe profugerant14. Postea Saxo-niam sepius cum exercitu ingressus, aut victor 15aut aequa manu recessit15, sed ad ultimum reversus, tam notanda quam felici victoria vicit16, magnumque mundo documentum datum est, ut nemo contra dominum suum consurgat. Nam abscisa R[odolfus] dextera dignissimam perjurii vindictam demonstravit, qui fidem domino suo regi juratam violare non timuit; et tam quam alia vulnera non sufficerent ad mortem, accessit etiam huius membri pena, ut per poenam agnosceretur et culpa. Sed et aliud notandum in illa victoria contigit, videlicet quod tam victor quam victus exercitus fugit; nimirum hoc ordinante desuper divina clementia, ut post ruinam capitis ex alterna fuga tolleretur nefas alternae cedis. Sed gens dura nec damno monita est nec signo; quin potius ut obstinatione vinceret, quod manu non poterat, Herimannum novum sibi regem constituit 17, qui et ipse novo modo periit. Nam cum Saxones eum de terra sua proturbarent, quicquid illud fuerit, quod eis illo displicuit, reversus in patriam suam18, portans 19inane nomen regis19, ad Herimannum Trevirensem20 episcopum se contulit, quem etiam ad ausum sentiendi contra regem inexpugnabilis munitionum firmitas impulerat. Quanta potentia regis, qui alendus fuerat non ex suis, sed ex opibus alienis! Quadam die cum iter ageret, incidit animo suo jocus ille, ut ad castellum21, quo ituri erant, sub specie hostium ruerent et, quae audacia, quae virtus animis defendentium inesset, temptarent. Quam mirabilem viam, quam inopinam sepe invenit quod futurum est, ut fiat! Cumque portam absque claustris et absque custode repertam irrumperent, aliis qui intus erant, raptis armis, viriliter contra procurrentibus, aliis latebras enerviter queritantibus, femina, sexu femina, non animo, quae in turrim evaserat, molarem in caput regis dimisit; et sic ille manu feminea, ut mors eius turpior esset, occubuit. Sed ut hoc dedecus dealbarent, feminae factum in virilem personam ex composito transtulerunt22.



    1 Am 15. März 1077 war Rudolf als Gegenkönig aufgestellt worden, etwa zwei Wochen nach Ostern war Heinrich, aus Italien kommend, in Regensburg einge-troffen.
    la Vgl. A. Otto, Die Sprichwörter und sprichwörtlichen Redensarten der Rö-mer S. 265, nr. 1341.
    2 = Lucan. I, 128.
    2a - 2a Vgl. Sall. Cat. 10, 4.
    3 - 3 Lucan. V, 345.
    4 Vgl. dazu Frutolf, MG. SS. VI, S. 202, 6/7; zu immissam vgl. Sall. Cat. 48, 8.
    5 - 5 = Terenz, Eun. III, 2, 23.
    6 - 6 Vgl. Lucan. VIII, 673: caput ense rotare; ebd. V, 206: Vindicis an gladii facinus.
    7 Im Mai 1077.
    8 Anders Berthold, MG. SS. V, S. 295.
    9 Im August. Doch gehört die folgende Erzählung in den August d. J. 1086, wo der Kaiser zum Entsatz Würzburgs heranrückte. Vgl. dazu Bernold, MG. SS. V, S. 444/45, und Marianus Scotus, Cont. II, ebd. S. 563.
    10 Verg. Aen. II, 313.
    11 Vgl. Lucan. IV, 769 f.
    12 - 12 Vgl. Ov. Met. XII, 333.
    13 September 1077.
    14 - 14 = Sall. Cat. 46, 4.
    15 - 15 Vgl. ebd. 39, 4.
    16 Am 15. Oktober 1080 an der Elster. Heinrich wurde besiegt, und nur der Tod des Gegenkönigs Rudolf machte ihn zum Sieger.
    17 Hermann von Salm wurde im August 1081 in Ochsenfurt zum König ge-wählt.
    18 Er kehrte 1088 nach Luxemburg zurück.
    19 - 19 Vgl. Lucan. V, 389.
    20 Der Erzbischof von Trier, Egilbert (1079 - 1101), stand treu auf Heinrichs Seite, und Bischof Hermann von Metz, mit dem der Autor ihn vielleicht ver-wechselt hat, war damals noch von kaiserlichen Gegenbischöfen aus seinem Bis-tum verdrängt und konnte erst 1089 dahin zurückkehren, also erst nach dem Tod des Gegenkönigs am 28. Sept. 1088.
    21 Burg Kochem an der Mosel.
    22 Daß Hermann von einer Frau mit einem Mühlstein erschlagen worden sei, berichtet nur unser Autor. Busson weist mit Recht auf die Ähnlichkeit der Er-zählung mit dem Tode Abimelechs Jud. 9, 50 - 54, hin (MIÖG. 3, S. 391).

5. Post hanc regum fortunam in creatione regum diu hesitatum est, et casus 1praeteriti metus erat futuri1. Vicit tandem cupiditas et Ekkibertum marchionem ad ambitum regni forti manu impulit 2. Qui tamen in morte sero didicit, quod alter ex alterius damnis instrui possit.

Urbs erat in Saxonia, quae, quia fortunam regis prospero ire cursu videbat, in partes eius se converterat, praesumens fiduciam et ex loci sui firmitate et ex regia subventione. Quod indigne ferentes Saxonum proceres urbem obsidione vallabant3. Marchio vero E[kkibertus], qui spe potiundi regni intumuerat, ut se accommodaret ad id quod affectabat, majori super omnes robore ad obsidionem illam ibat praemissaque multitudine cum paucis ipse sequebatur. Quem deviantem a publica via, ne forte incideret in hostes - quis enim tam potens, qui hoste careat aut qui hostiles insidias non metuat? - lateens semita per quoddam arbustum duxit. 4Quam occulta judicia tua4, Deus, quam miro ordine et abscondis quae facturus es et aperis quae abscondisti! Iam meridianus ardor solis equos equorumque sessores urebat et, ut fit, sitim aestus accendebat. Praeterea tam gravis sopor5 fessis5 obrepit, ut colla somno languida penderent, et equi frenis non flexi liberam viam carperent. Haut procul in recessu saltus solitarium molendinum conspexere, quo divertentes sopori se dedere 6, misso interim molendinario, qui de villa potum sitientibus afferret. Qui dum 6aimposito scapulis suis utre6a festinaret, aliquos scutatos ad praedictam obsidionem tendentes obvios habuit, qui erant occulte fideles regis, licet adversae partis. A quibus interrogatus, unde prodiret, quo tenderet, cur tam anhelus properaret, nesciens celare quod sciebat, hospitem suum et causam itineris indicavit. Qui stupefacti, seu metu, seu potius gaudio, versantes inter se, quid agerent, quid periculi, quid contra premii, quid virtutis, quid laudis, quid fidelitatis inesset, si tam magnum hostem regis ferirent: occasionem illam non frustra sibi oblatam, maximam virtutem per maxima discrimina probari: incitatis alternatim animis, inmissis equis ad molendinum properabant, sed pervenerunt ante votis quam equis. Incepta est pugna, quae diu dura fuit et dubia, quia virtute pares et numero congressi, hi pro laude, illi pro vita pugnabant. Regis tamen fortuna vicit, et hostis ferocissimus non in acie, sed in molendino peremptus turpiter jacuit. 7Felix nimium es et multi semper nominis7 mola, ad quam trahit homines non tam tuum volubile officium, quam fama, quae et molendo pugnam illam narras et narrando molis. Sic ille conventus procerum confusus procinctum solvit, sic ab obsidione infecto8 negotio8 recessit. Itaque res regis in altiorem et feliciorem statum se cottidie promovebant, adversariorum autem eius deorsum vergebant, et omne eorum inceptum in turpem exitum desinebat.

6. Cum ergo cernerent nullum se habere successum, nec in armis nec in electione regum, iterum se conviciis armaverunt et eum apud apostolicum praeter alia multa et nefanda criminati sunt 9, quod reges christianissimos, quos ipsi non sine auctoritate apostolici creassent, ille ob crimen suum extorris a regno factus occidesset, sanguine regnum usurpasset, igne, praeda, ferro cuncta vastasset et tyrannidem suam adversus aecclesiam et regnum omnibus modis exercuisset. Ad quorum criminationem apostolicus eum iterum banno, ut ipsi jactabant, illigavit; sed non magni ponderis ille bannus habebatur, eo quod non rationis, sed arbitrii, non amoris, sed odii esse videretur. Cernens autem rex apostolicum ad hoc tendere, ut se regno privaret, nec alia sui oboedientia contentum, nisi ut regno renunciaret9a, ex oboedientia in rebellionem, ex humilitate in tumorem relabi coactus, hoc apostolico facere parabat, quod apostolicus sibi faciendum intenderat. Cessa, obsecro, rex gloriose, cessa ab hoc molimine, ut aecclesiasticum caput de suo culmine deicias et in reddenda injuria te reum facias. 9bInjuriam pati felicitatis est, reddere criminis9b. Querebat itaque rex causas et occasiones, qualiter eum eiceret, inventumque est eum Romanam sedem olim abjuratam insedisse10, quam iccirco abjuraverit, quia ad eam, dum archidiaconus esset, adhuc vivente domino suo per ambitionem aspirare voluerita. Utrum haec vera sint an falsa, parum comperi. Alii asserebant, alii figmentum esse dicebant; utrisque Roma fuit in argumentum, his, quod Roma mundi domina numquam pateretur tale nefas, illis, quod ea cupiditatis ancilla facile permitteret ob precium omne nefas. 11Mihi autem in medio res relinquenda est11, cum incerta nec possim defendere nec ausim affirmare.

Igitur cum exercitu rex Romam pergebat12, proterens in via quicquid obstabat. Oppida fregit, tumida praessit, ardua curvavit, factiones dissipavit. In cuius adventu Roma persuasa, quae debuerat honores, arma, 13tamquam Poenus Hannibal Alpes transcendisset13, parabat et regi suo velut hosti portas praecludebat. Unde rex justa commotus indignatione, Urbem obsidione, qua res14 postulabat14, occlusit, et qui sibi aditum, illis exitum negavit. Missi circumquaque qui castella frangerent, villas everterent, bona diriperent; provinciaeque nocuit exterius, quod Roma se clauserat interius. 15Foris bella, intus metus15 erat. Undique machinae surgebant; hinc murum aries pulsabat, inde miles scalis ascendere parabat. Econtra qui in Urbe erant tela, saxa, praeustas16 sudes16 ignemque jactabant; interdum egressi comminus committebant. Utrimque fortiter pugnatum est; hos causa, illos periculum audaces fecit. Quadam die, cum17 exercitus uterque pugna estuque fessus circa meridiem 17sopori se dedisset17, et nec speculator, ut fortuna voluit, vigilaret, unus ex scutariis propius ad murum, ut pila legeret, accessit. Cumque erectis et intentis auribus explorasset intus neminem adesse - nam murum et propugnacula vacua cernebat, - adjutus et animi confidentia et corporis levitate, manibus et pedibus sursum enitebatur, donec tandem muri summitatem apprehendit. Tum vero, cum jactatis circumquaque oculis neminem videret, 18inter spem et metum18 positus, toto corporis motu sociis innuebat vixque se a clamore, cum tardius innuentem attenderent, abstinebat. Qui raptis armis et scalis properantes, citius, ut aiunt, dicto murum superantes, captam Urbem sero defendentes interficiunt, capiunt, fugant. Dedignabatur iam rex reclusum portarum aditum, ubi et sequens a praeeunte tardaretur et praecedens a sequente premeretur; sed in ultionem temerariae praeclusionis jussit, ut fracto muro tam latum ingressum sibi panderent, qua totus exercitus aequato junctoque latere se simul inmergeret. Igitur 19ubique mors, ubique luctus erat19; Roma contremuit, dum impulsa turrium altitudo corruit. Fugit apostolicus 20, et qui omnes in periculum impulerat, omnes in periculo deseruit. Tandem Romam praesumptionis suae poenituit, et quae prius meruisse poterat, ut a rege donis honoraretur a, nunc ingenti pecunia apud regem vix optinuit, ne tota subverteretur. Mox sedatis omnibus, rex causam, cur venisset, in publicum protulit; quod de apostolico crimen accepisset, retulit, multisque hoc ita factum confessis, Clementem papam ad electionem omnium instituit; a quo ipse communi omnium favore consecratus imperator et patricius factus, Romae se per aliquod tempus, dum omnia in solidam reformaret concordiam, continuit.



    1 - 1 Vgl. Lucan. II, 333.
    2 Ekbert von Meißen, ein Vetter Heinrichs IV., gehörte trotz aller Gunstbeweise des Königs von Anfang an zu seinen Gegnern und noch zu Lebzeiten des Gegenkönigs Hermann strebte er nach der Krone. In Sachsen hatte der unbe-ständige und gewalttätige E. allerdings keine Freunde.
    3 Gemeint ist wohl die Belagerung Quedlinburgs, wo des Königs Schwester Adelheid Äbtissin war, durch Ekbert i. J. 1088.
    4 - 4 Vgl. Rom. 11, 33.
    5 Verg. Buc. V, 46.
    6 Vgl. Frutolf z. J. 1090, MG. SS. VI, S. 207; Sulp. Sev. Vita S. Martini c. 3, S. 113; vgl. unten S. 432 Anm. 17.
    6a - 6a Vgl. Gen. 21, 14.
    7 Vgl. Lucan. VIII, 139; Hor. Carm. III, 9, 7.
    8 Sall. Jug. 58, 7.
    9 Im folgenden Abschnitt ist dem Autor die Chronologie völlig durcheinander geraten. Die Anklagen, von denen er spricht, decken sich zum Teil mit denen Rudolfs gegen Heinrich auf der Fastensynode vorn März 1080: omnia circumquaque ferro, praeda, incendio devastavit (MG. Const. I, S, 555, Nr. 390). Auf dieser Synode wurde Heinrich von neuem gebannt, und die Herrschaft wurde ihm aberkannt.
    a) Es muß wohl mit Holder-Eggers Konjektur gelesen werden: noluerit.
    9a Vgl. Liber de unitate eccles. conservanda II, 7, MG. Lib. de lite II, S. 218, 11 ff.
    9b - 9b Ein ähnlicher Gedanke bei Otloh, Lib. proverb, c. IX.
    10 Diesen Vorwurf hatten die deutschen Bischöfe schon 1076 in ihrem Ab-setzungsschreiben von Worms erhoben (unten S. 472), auf der Brixener Synode vom Juni 1080 war davon nicht mehr die Rede (unten S. 476 ff.).
    11 - 11 Vgl. Sall. Cat. 19, 6.
    12 Die folgende Erzählung gibt die Ereignisse der Jahre 1081 - 1084: Heereszug durch Italien, Belagerung Roms, am 3. Juni 1083 Eroberung der Leostadt, am 21. März 1084 Übergabe der Stadt, Bestätigung des Gegenpapstes Clemens III., am Ostertag (31. März) Kaiserkrönung in St. Peter.
    13 - 13 Vgl. Lucan. I, 304 f.
    14 Vgl. Sall. Jug. 35, 5.
    15 - 15 Vgl. 2. Cor. 7, 5.
    16 Vgl. Verg. Aen. VII, 524.
    a) honoretur Hs.
    17 Vgl. Sulp. Sev. Vita S. Martini c. 3, S. 113; vgl. oben S. 428 Anm. 6.
    18 - 18 Vgl. Verg. Aen. I, 218.
    19 - 19 Vgl. ebd. II, 369.
    20 Gregor war in die Engelsburg geflüchtet und wurde erst von den Normannen nach Heinrichs Abzug befreit; er verließ dann mit seinen Rettern die Stadt. Einen ähnlichen Vorwurf wegen der Flucht erhob auch der Verfasser des Liber de unitate eccl. conservanda, II, 7, a. a. O. S. 218, 23 f.

7. Nec praetereundum, quod et relatio fidelium personarum in Teutonicas partes diffamavit, et ipsa Roma asserit1. Imperator consueverat quoddam oratorium orationis causa frequentare et nullum diem, quin veniret, praetermittere. Elegerat autem sibi in eodem oratorio locum orationi familiarem, ubi tanto intentius, quanto secretius orationi 2vacaret2. Hanc ejus consuetudinem dum quidam profanae 3mentis3 attenderet, seu propria seu potius aliena instimulatus nequitia, grande saxum super trabem ad feriendum desuper caput imperatoris posuit, sublataque de laqueari tabula, quae caput imperatoris recte despiciebat, mittendo ponderi foramen aperuit, dimisso fune sepius explorans, ne saxum in cadendo falleret. Postquam satis exploratum est, minister doli4 sursum in nocte scandens desuper observabat, dum imperator staret ad orandum in loco quo consueverat. Turn ille alieni avidus exicii, sed nescius sui, cum pondus 5in caput imperatoris libraret5 - imperator autem parum se de loco moverat, - cum pondere infelix ipse pondus, illeso imperatore, cecidit. Per totam Romam cito res 6innotuit6, et pleps, quae non facile sedari potest, dum mota fuerit, invito imperatore semianime 7corpus7 per rupes, per saxa tractum 8in frusta discerpsit8. Tum vero cuncti, rem signo, non eventui assignantes, fide et animis imperatori devinctiores facti sunt; et inimicum consilium non solum illi fideles firmavit, sed et multos ex inimicis fideles fecit; sicque, dum nocere studuit, profuit.

Denique imperator, omnibus Romae compositis impositoque Urbi praesidio, ne ea fidem mutaret, novae dignitatis apicem gerens in Teutonicum regnum reversus est. Sed nulla fortuna longa est; nam hi, quos imperator Romae praesidium imposuerat9, egritudine correpti, quam et locus et tempus intulerat - erat enim estas, - ne uno quidem superstite mortui sunt. Tunc Roma, jugo praesidii sublato, compos arbitrii sui facta, 10ad ingenium rediit10 et resumptis adversus imperatorem armis, pulso apostolico, alium constituit; nam ille prior Gregorius a vita decesserat11. Quod ubi imperatori compertum est, iterum adver-sus Romam exercitum promovit12; sed in Italiam veniens, cum legati a Roma pactum pacis ferentes occurrerent, et eum inimici retro moliminis fama sequeretur, relicto in Italia filio Chonrado, jam tum regni sui herede designato13, regressus est14, scilicet qui se grassanti Mahthildae14a et pene totam Italiam sibi vendicanti opponeret et regnum, quod futurum erat suum, de manu feminae tolleret. Quid facient inimici, cum insurgant in parentes ipsi filii? Aut unde securitatem sibi quis promittat, cum nec ab eo tutus sit, quem genuit? Cessent jam conubia, nemo sibi optet heredem! Heres tuus erit hostis tuus, nam non solum te domo tua praediisque spoliat, sed et vita spoliare festinat. Filius imperatoris, quem in Italia relictum a patre et quam ob rem relictum diximus, a Mahthilde persuasus - quem enim astucia feminea non subvertat aut decipiat? - junctusa inimicis patris coronam sibi imposuit15, regnum invasit, profanavit jus, confudit ordinem, impugnavit naturam, querebat patris sanguinem, quia non nisi sanguine pa-tris regnare potuisset. Quod ubi ad hostes imperatoris currens fama pertulit, exultabant, plaudebant, cantabant, laudabant factum filii, praecipue 16feminam ducem facti16. Mittebant propere legatos, qui stimulum 17animo novi regis adicerent17 et 18adderent oleum camino18, qui pro se, sed contra se, fidem et opem perpetuam jurarent, quamquam dudum se tam filio quam patri numquam obtemperaturos conjurassent. Imperator autem ad hanc famam, tametsi intus doluit, in gravitate tamen sua se foris tenuit19 et non suam, sed filii fortunam conquestus est. Cum autem eum 20ab incepto revocare20 non posset, non tam suam injuriam ulcisci, quam exemplum injuriae per ultionem tol-lere querens, filium exheredare et fratrem eius H[einricum] adhuc puerum in regnum promovere cogitabat. Igitur multis procerum conventibus habitis imperator super filio suo C[honrado] conquestus est, quod additus hostibus regni regnum invasisset, quod patrem non solum regno, sed et vita privare conaretur: injuriam suam publicam esse debere, vel si nullum ea moveret, saltem hoc rei publicae causae praestarent, ut neminem per vim et 21scelus regnare paterentur21; transferrent potius electionem in minorem filium suum, quam jure major amisisset. Plerique contra nitebantur, magis utentes ingenio quam justo et vero; multi autem publico bono faventes sententiae votoque imperatoris concordabant. Tandem omnibus in unam sententiam coeuntibus et concordi favore approbantibus, imperator minorem filium, invasore prius ex decreto curiae dijudicato, heredem regni sui constituit22, a quo, ne et ipse abiret in viam fratris sui, jusjurandum accepit, videlicet ne umquam se vel de regno vel de praediis patris eo vivente, nisi forte ex consensu ipsius, intromitteret23. Jam tum murmur et metus erat, inter duos fratres intestina bella fore magnamque regni cladem futuram. Sed qui omnia dispensat, hunc metum leto majoris filii sustulit24 et, ut regnum in unam concordiam redire posset, occasionem dedit. Quibus ita transactis, hostes imperatoris detruncato totiens capite non habentes cui adhererent, pactione subacti, quod optimum erat, in pacem bella, in domesticam securitatem castra converterunt.



   1 Es scheint, daß der Autor der Vita diese Geschichte aus Beno, Gesta Romanae ecclesiae contra Hildebrandum 5, MG. Lib. de lite II, S. 371 entnommen hat, wo die Begebenheit etwas gedrängter erzählt und Papst Gregor als Anstifter bezeichnet wird. Als Ort wird S. Maria auf dem Aventin genannt.
    2 Vgl. Sulp. Sev. Vita S. Martini c. 10, S. 120.
    3 Vgl. Ov. Met. II, 833.
    4 minister tanti sceleris heißt es bei Beno a. a. O.
    5 - 5 Vgl. Sulp. Sev. Vita S. Martini c. 5, S. 115.
    6 Vgl. 1. Makk. 7, 3.
    7 Vgl. Ov. Fast. II, 838.
    8 - 8 Vgl. Jud. 14, 6.
    9 Es ist wohl von der Besatzung die Rede, die Heinrich nach der Eroberung der Leostadt (s. o.), also noch vor der Kaiserkrönung, unter Udalrich von Godesheim und seinem Sohne Konrad zurückgelassen hatte, während er selbst in die Lombardei zog. Vgl. Bernold z. J. 1083, MG. SS. V, S. 438 und Frutolf, MG. SS. VI, S. 205.
    10 - 10 = Terenz, Adelph. I, l, 46.
    11 Am 25. Mai 1085 war Gregor VII. in Salerno gestorben, Wibert-Clemens wurde im Sommer des gleichen Jahres aus Rom vertrieben, Gregors Nachfolger, Viktor III, wurde erst am 24. Mai 1086 gewählt.
    12 1090. Von der im Folgenden erwähnten Friedensgesandtschaft ist sonst nirgends etwas überliefert.
    a) uinctus Hs.
    13 Konrad war am 30. Mai 1087 in Aachen zum König gekrönt, allerdings von Heinrichs Feinden nicht anerkannt worden.
    14 Irrtum des Autors. Der Kaiser mußte bis 1097 in Italien bleiben, da ihm der Rückweg nach Deutschland abgeschnitten war.
    14a Markgräfin von Tuscien.
    15 Konrads Abfall vom Vater fällt in das Jahr 1093. Im gleichen Jahr wurde K. vom Erzbischof von Mailand in Monza und dann noch einmal in Mailand zum König von Italien gekrönt.
    16 - 16 Vgl. Verg. Aen. I, 364.
    17 Vgl. Ov. Met. I, 244.
    18 - 18 Vgl. Hor. Sat. II, 3, 321.
    19 Bernold berichtet dagegen von Selbstmordabsichten des Kaisers (MG. SS. V, S. 456).
    20 - 20 Vgl. Sall. Jug. 55, 8.
    21 - 21 Vgl. ebd. 14, 7.
    22 Konrad wurde 1089 in Mainz abgesetzt und Heinrich, damals 16 Jahre alt, zum König gewählt, am 6. Januar 1099 in Aachen gekrönt.
    23 Vgl. Heinrichs IV. Brief an Abt Hugo von Cluny (s. oben Nr. 37 S. 114), wo vom Eid des Sohnes zum Teil in den gleichen Worten berichtet wird: juravit ... vitam et salutem persone nostre, et quod de regno et omni honore nostro et de omnibus, que habebamus ... nullo modo se intromitteret me vivente contra voluntatem et preceptum nostrum.
    24 Er starb am 27. Juli 1101 in Florenz.

8. Igitur ut ubique pax et tranquillitas esset, convocatis ad curiam primatibus, pacem per totum regnum sub juramento firmari fecit et ad inhibenda mala, quae fiebant, gravem poenam in transgressores decrevit1. Quod 2quidem pacis decretum, quantum miseris ac bonis profuit2, tantum perversis et potentibus nocuit2. Illis copiam, istis 3egestatem et famem3 intulit. Nam qui in milites bona sua distraxerant, ut multo milite stipati procederent et aliis armatorum copia longe praestarent, hi, dum sibi licentia rapinarum erepta est, ut pace ipsorum dictum sit, egestate laborabant, cellaria eorum penuria et fames possidebat. Qui nuper spumeo ferebatur equo, contentus esse coepit vel rustico jumento. Qui nuper non aliam vestem querebat, nisi quae rubeo murice tincta arderet, bene secum actum ajebat, si nunc vestem, quam natura suo colore tinxisset, haberet. Gaudebat aurum non se jam in luto calcari, dum ferreis calcaribus inopia cogeret uti. Denique quicquid vanitatis, quicquid superfluitatis corrupti mores intulerant, totum penuria magistra resecabat. Oppidula in ripis posita, quibus praeda navium victum prebebat, nauta securus, esuriente oppiduli praeside, praeteribat. Mira res nec minus ridicula: alii injurias suas injuriis vindicant, imperator suas pace vindicabat. Cum autem domini cum satellitibus suis per aliquos annos hac lege stringerentur, anxii, quod non liceret eis uti libertate perversitatis suae, iterum adversus imperatorem murmur movebant, iterum super ejus factis sinistrum 4rumorem4 seminabant. Quid illud, rogo, est, quod admisit? Nempe hoc erat, quod scelera prohibebat, quod pacem et justiciam revocabat, quod jam latro viam non obsedit, quod silva suas insidias non occultavit, quod mercatori nautisque liberum erat suam ire viam, quod vetitis rapinis raptor esuriebat. Cur, obsecro, vobis non aliunde, nisi ex rapto vivere placet? Reddite agris, quos ex agro deputastis armis; coequate numerum satellitum ad mensuram facultatum, recolligite praedia vestra, quae stulte sparsistis, ut multos armatos haberetis, et redundabunt omnibus bonis horrea et cellaria vestra; nec erit amplius necesse aliena tollere, cum quilibet ex proprio possit habundare. Sic fit, ut nec imperator crimine denotetur, nec bellum in regno moveatur; sic fit, ut et corpori satisfacere habeatis et animas vestras, quod felicissimum est, salvetis. Sed nichil ago, 5asinum ad lyram5 voco: 6consuetudo mala aut numquam aut vix6 tollitur.

9. Igitur assueti rapinis, ut occasionem repetendae consuetudinis invenirent, movendis iterum bellis animum intendebant, iterum emulum imperatori reperire querebant, ad quam rem filium ejus maxime idoneum estimabant7. Itaque ut suggestioni locum invenirent, quae prima decipiendi lenocinia erant, frequenter eum venatum secum abducebant, conviviorum 8illecebris8 inescabant, jocis in dissolutionem 9animi9 mittebant et ad pleraque facienda, quae adolescentia suadet, secum trahebant. Denique, ut fit inter adolescentes, quodam sodalitatis glutino juncti sunt, ut etiam fidem dextramque mutuis secretis darent. Cum ergo eum multis dolis irretitum decipi posse considerarent, quadam die inter alia, tamquam ex obliquo, patrem eius in mentionem adducebant: se mirari, quod tam durum patrem pati posset, nichil eum a servo differre, cum omnia quae servi sunt toleraret; patrem ejus senem esse et 10moderandis regni habenis10 invalidum; si investituram regni usque ad obitum ejus differret, haut dubium, quin alter illud sibi praeriperet; illum multos fautores habiturum propter invidiam et odium patris sui; se autem omnium vota in se transferre, si non cunctaretur suscepti regni gubernacula possidere, maxime cum patrem ejus excommunicatum et aecclesia dudum abjecerit et proceres regni reprobaverint; nec sibi observandum, quod incaute juraverit, immo tum demum se sanctificasse, si juramentum excommunicato juratum irritum faceret. Pater vero nihil mali de filio suspicatus, familiaritatem ejus cum majoribus regni probavit, sperans eos sibi postmodum tanto fidelius et validius auxilium ad optinendum regnum laturos, quanto prius invicem in amore coaluissent. Quid multa? Statim 10aillectus et abstractus a concupiscentia10a, malignae suggestioni, ut semper seductilis est adolescentia, nec voto defuit nec facto. Igitur filius imperatoris observans tempus recedendi a patre, quando id maximo patris incommodo fieret, euntem illum cum exercitu contra quosdam Saxonum rebelles11, qui per legatos obviam imperatori missos pactioni insistebant, repente abstractis ab eo multis deseruit12, procul dubio deserendus ab his, qui sibi, ut desertor fieret, persuaserunt. Missis imperator post eum legatis13 tam lacrimis quam mandatis revocavit, obtestans eum, ne senem patrem contristaret, immo ne patrem omnium offenderet, ne se sputis hominum exponeret, ne se 14fabulam mundo faceret14; insuper meminisset, qua se sibi cautione obligasset; hostes esse, non amicos, insidiatores, non consiliatores, qui sibi talia suggessissent. Ille prorsus abnuit et se non ulterius secum partem habiturum, quia excommunicatus esset, asseruit; ita sub specie causae Dei suam causam egit.

Ilico Bawariam, Sueviam, Saxoniam percurrit, proceres convenit, attraxit omnes, ut 15sunt ingenia novarum rerum cupida15, et subintravit in regiam potestatem, tamquam sepelisset patrem. Mox castellum Norinberch minax obsedit16, ubi quanta virtute pugnatum sit, clades utriusque partis argumento fuit. Sed obsessis quanto minus spei, tanto plus animi inerat; et nisi imperator, sceleri parcens, castellum tradi praecepisset17, adhuc ibi cassa obsidione laboraret, excepto 18si sola fames, quae cuncta expugnat18, illud non expugnaret. Ecce quanta pietas patris! Reddidit contra filii factum paternitatis affectum; non attendit injuriam, sed naturam; maluit oppidum tradi, quam filii discrimine liberari; maluit ejus injurias tolerare, quam vindicare. Igitur oppidani, oblata qualem vellent pactione, oppidum tradiderunt; dimissoque exercitu rex Ratisponam se contulit, ut eam, dum adhuc ancipiti penderet animo, stabilem sibi fixaque fide immobilem faceret. Quod ubi comperit imperator, - sedit enim tunc in urbe Wirziburgensi, - reputans filium vel in itinere vel in urbe comprendi posse, tam precipiti tamque tacito cursu ejus vestigia sequebatur, ut iter ejus non ante, donec non modica turba suorum transito Danubio ad urbem inmissis equis ruerent, praesciretur. Obstupefactus filius ad tam subitam et inopinatam rem, ex urbe profugit. Cur fugis non fugiendum, 19cur fugis patrem tuum19? Sequitur te, non persequitur; sequitur, inquam, non ut hostis, sed ut pater, non ut perdat, sed ut servet; sequitur, ut turbatam ex te rem publicam in quietum statum restituat et tuis rebus in futurum prospiciat. Missis ilico rex nunciis per Bawariam et Sueviam sparsum exercitum recollegit, quae res imperatorem, ut et ipse cogeret exercitum, coegit. Igitur exercitus uterque ad fluvium Regin se sibi opposuit; hinc pater, inde filius, hinc pietas, inde furor consedit. Cumque potentiores utriusque partis tamquam tanti discidii mediatores convenirent, qui ex parte imperatoris erant, persuasibilibus illecti verbis et multis magnisque pollicitationibus attracti, erga imperatorem in fide frigebant; et nisi domesticam fraudem praesensisset20, solus cum paucis periculo relictus esset. Igitur, quod faciundum fuit, sceleri fortunaeque cedendum putavit et ad similitudinem David21, ne filius parricida fieret, fugit. Quam mirabiliter gratia Dei operatur! quam evidenti 22signo22 nos docet, si doceri vellemus, si caecum 22acor22a non haberemus! Cogitans imperator, quod inimici sui hac, qua venerat, persequerentur eum, ad ducem Boemiae divertit, qui quamvis nuper eum in arto non bene reliquisset, cum magno tamen honore suscepit et usque in Saxoniam deduxit23; ubi quamvis infestos et fortes inimicos haberet, per eos tamen et ab eis usque ad Renum honorifice deductus est. Unde hoc, nisi quod `manus Domini erat cum eo'24, et invisibilem ducem habebat, qui eum securum 25per tela, per hostes25 ducebat? Hoc miraculo monitus es, o fili imperatoris, si moneri posses, ut disceres venerari patrem tuum, non persequi, quem venerati sunt, cum in manus eorum venisset, etiam inimici. Sed durius moneberis, cum ex hac tam leni admonitione non corrigaris.

Cum autem imperatoris fuga cognita esset, eventus ille multos ab eo seduxit multumque rebus filii sui accedere, suis autem decedere fecit.



    1 Der Reichslandfrieden wurde am 6. Januar 1103 in Mainz beschworen, s. MG. Const. I, S. 125 Nr. 74.
    2 Vgl. Hor. Ep. I, l, 24 ff.
    3 - 3 = Sall. Hist. II, 96, 6.
    4 Vgl. Lucan. VIII, 52.
    5 Vgl. Hieron. ep. ad. Marcell. 27, 1.
    6 - 6 = Qtloh, Lib. proverb. c. III.
    7 Einige Namen nennt Ekkehard z. J. 1105, MG. SS. VI, S. 227: Markgraf Dietbold v. Nordgau, Graf Berengar v. Sulzbach, Graf Otto v. Habsberg. Die Verschwörung fällt in das Jahr 1104.
    8 Vgl. Eusebius-Rufinus, Hist. eccl. III, 23.
    9 Vgl. Cic. Fam. V, 2.
    10 Vgl. Ov. ex Ponto II, 9, 33; Met. VI, 223.
    10a - 10a Vgl. Iac. l, 14.
    11 Graf Dietrich v. Katlenburg. Er hatte eine Magdeburgische Gesandtschaft, die an den Kaiser wegen der Neubesetzung des Bischofstuhls unterwegs war, gefangen genommen.
    12 Am 12. Dezember in Fritzlar.
    13 Seinen Kanzler Erlung, die Erzbischöfe von Köln und Trier und Herzog Friedrich von Schwaben.
    14 - 14 Häufig bei Horaz und Cicero.
    15 - 15 Vgl. Liv. XXII, 21, 2.
    16 Juli 1105.
    17 Dies ist sonst nirgends überliefert.
    18 - 18 Vgl. Lucan. IV, 409.
    19 - 19 Vgl. Eusebius-Rufinus, Hist. eccl. III, 23.
    20 Vgl. dazu Ekkehard z. J. 1105, MG. SS. VI, S. 229.
    21 2. Reg. 15.
    22 Vgl. 2. Makk. 14, 15.
    22a Vgl. Marc. 6, 52.
    23 Boriwoi von Böhmen geleitete den Kaiser durch sein Land, Graf Wiprecht von Groitzsch, Boriwois Schwager, durch Sachsen bis zum Rhein (Oktober 1105).
    24 Luc. l, 66.
    25 - 25 = Verg. Aen. II, 527.


 

10. Continuo rex ut faventem sibi fortunam urgueret, curiam Mogontinam ad natale Domini indixit, invitavit proceres, accersivit mul-tos, ut cunctis innotesceret, quia dominus rerum esse vellet. Ad quam curiam etiam imperator convocatis necessariis suis venire disposuit, volens in ratione ponere, rectene secum an secus actum esset. Quod cum agnovissent adversarii ejus, metuentes et sibi et causae suae, si veniret ille tam armatus multitudine quam ratione, hanc fraudem regi suggerebant, ut obvius patri, sumpto valde poenitentis vultu, culpam fateretur et gratiam expeteret: dolere se, quod malignae suggestioni consensisset, paratum se ad omnem satisfactionem, dummodo gratiam inveniret; et si sic occasionem fraudis invenire posset, uteretur illa; sin autem, fraus ipsa pro fide, simulatio teneretur pro veritate. Hac instructus arte cum venisset ad patrem1, pater credulus verbis et lacrimis filii, lairruit super collum ejusla, lbflens et deosculanslb eum, gavisus instar illius euangelici patris 2revixisse filium, qui mortuus fuerat, et inventum, qui perierat2. Quid multa? Condonavit filio tam poenam quam culpam; et hoc fuit illi injuriam filii vindicasse, paterna lenitate filium corripuisse, juxta illud comici: `Pro magno peccato filii paululum supplicii satis est patri'3. Post haec patrem sicut ficta poenitudine, sic et consilio fefellit, suggerens ei, quemadmodum sibi suggestum fuerat, ut dimissa tanta multitudine ad curiam ambo mediocri copia venirent; nihil esse, cum ipsi coissent in concordiam, quod illi resisteret; vastari omnia, si pergerent ea copia. Placuit consilium patri, bonum quidem, si fraudulentum non fuisset, dimissaque multitudine, non plus quam trecentis viris ad curiam filio comite pergebat. Ventum est ad nocturnam mansionem; ibi se filius obsequio patris totum impendebat, ibi se pater cum filio mirum in modum per totam illam noctem oblectabat, colloquebatur, colludebat, amplexabatur, osculabatur, avidus recompensare damnum oblectationis diu intermissae, sed nescius illam oblectationis noctem ultimam esse. Mirum, fraudem umquam tam ordinatam fortunam habuisse. Postera namque die, cum jam appropinquarent Mogontiae4, venit quasi nuntius, qui diceret Bawarios et Suevos cum ingenti multitudine Mogontiam venisse. Tunc filius suggessit imperatori non esse tutum venire in medios hostes, nisi praetemptatis eorum animis; audaciam hominum nullis uti frenis; diverteret potius ad castellum5 quod juxta erat, dum ipse conveniret eos et a sententia incoepti deduceret et ad eum ob requirendam ejus gratiam secum adduceret. Fecit imperator, ut filius suggesserat, divertit ad castellum, non cernens laqueum doli, quem texerat pulchra species mendacis fidei. Cum autem imperator cum paucis intrasset, occlusa porta, fidelibus ejus aditus negabatur, detectaque fraude, qui receptus est ut dominus, tentus est ut captivus. Itaque appositis patri custodibus, cum hoc fraudis triumpho ad Mogontinam curiam reversus, tamquam rem virtutis egisset, cum magna jactantia retulit, quo ingenio patrem comprehendisset. Tum vero curia plausu laeticiaque resonabat, et nefas justiciae, fraudem virtuti ascribebant. Statim misso legato6 patri mandavit, ut, si vitam servare vellet, absque mora sibi crucem, coronam et lanceam caeteraque regalia transmitteret et munitiones, quas firmissimas tenebat, in manum ejus transferret. Nec ille cunctabatur omnia quae jussus est facere nec imperium pluris habebat quam se. Sed non in hoc satisfecisse videbatur, nisi et ipse coram veniret et in conspectu omnium imperio renunciaret. Venit7 ergo, non suae potestatis, sed in comprehensione adductus. Solus coram eis, 8qui dudum coram se steterant, stetit8; nec rationis libertatem habens, ut captivi fortuna postulabat, loquebatur. Inquisitus de spontanea imperii renunciatione, non quod voluntas habuit, sed quod necessitas coegit, respondit: se videlicet imperio renunciare, non vi coactum, sed propria voluntate inductum; sibi jam defecisse vires ad moderandas regni habenas, non se jam ejus cupiditate teneri, quod longo usu didicisset habere plus molestiae quam gloriae; tempus esse, ut honore cum onere deposito provideret animae suae; tantum filius suus caveret, ne quid tale faceret in se, quod indignum esset et illum facere et se pati. Multos et oratio imperatoris et fortuna 9ad gemitus et lacrimas9 commovit; filium autem ad miserationem nec ipsa natura movere potuit. Et cum caderet ad pedes filii; orans, ut recogitaret in se saltem jus naturae, nec vultum nec animum 10ad patrem reflexit10, cum ipse potius ad patrios pedes advolvi debuisset, eo quod illi regnum, cujus heres designatus ab ipso fuerat, impatiens 11morae11 praeripuisset. Praeterea veniam precabatur ab omnibus, quos umquam injuste lesisset. Sed et pedibus apostolici legati12 advolvitur, orans et obsecrans, ut se a banno solveret et communioni aecclesiae redderet. Laici misericordia commoti veniam dabant; legatus autem domni apostolici absolutionem negabat, asserens non hoc suae potestatis esse, oportere ab ipso apostolico absolutionis gratiam eum expectare13. Quid multa? Abrenuntiata imperiali dignitate privatus discessit et ad quandam curtem, quam filius victui illius permiserat, recessit14. Quam impotens potentia mundi, quam incerta, quam instabilis! Sed nec potentia dicenda est, quae ad omnia quae vult efficax non est, et quam qui assequitur amittere potest.
 



    1 Die Begegnung fand am 20. und 21. Dezember in Koblenz statt. Zu den folgenden Kapiteln sind auch Heinrichs Briefe zu vergleichen, s. o. Nr. 37. 39. 40.
    1a - 1a = Gen. 46, 29.
    1b - 1b = Gen. 50, 1.
    2 - 2 Vgl. Luc. 15, 24.
    3 - 3 = Terenz, Andr. V, 3, 32.
    4 Der Bote traf den Kaiser mit seinem Sohn wohl am Freitag, den 23. Dez., in Bingen, so nach den Berechnungen Meyers von Knonau, Jbb. Heinr. IV. Und V., 5, S. 259 ff.
    5 Nach Böckelheim an der Nahe.
    6 Voraus geht eine Botschaft Heinrichs IV. an den Hoftag, die Bischof Gebhard von Speyer, der Wächter der Burg, überbrachte und die praktisch seine Abdankung aussprach. Mit der Antwort der Versammlung wurde Wiprecht von Groitzsch an den Kaiser abgesandt. Von patri - quam se starke Anklänge an den Brief Heinrichs IV. an Philipp von Frankreich (Nr. 39), oben S. 128; vgl. auch den Brief Nr. 37 an Abt Hugo von Cluny, oben S. 118.
    7 Nach Ingelheim, nicht nach Mainz, wie aus Heinrichs Briefen deutlich her-vorgeht.
    8 - 8 Vgl. 3. Reg. 10, 8.
    9 Vgl. Lucan. IX, 146 f. Das folgende filium - potuit klingt an den Brief des Kaisers an seinen Sohn an (1106), oben Nr. 40, S. 132.
    10 Vgl. Verg. Aen. II, 741.
    11 Vgl. Lucan. VI, 424.
    12 Kardinalbischof Richard von Albano.
    13 Das Verhalten der Legaten ist in dem Brief an Philipp in der gleichen Weise geschildert, oben S. 128 - 130.
    14 Ingelheim.

11. His ita transactis finitaque curia rex superiores Reni regiones et urbes pertransiit1 et, ut res postulabat, hos beneficio, illos injuria sibi subjecit. Cum autem intrasset Alsaciam, ibi fortuna2 ejus aliquantulum hesit2, ibi pugnam tam infelici eventu quam imprudenti gessit incoepto. Nam cum in villa Ruvach3, quae multitudine praevalet et armis, satellites ejus superbe grassarentur, frequentia civium injuriam prohibebat; nec enim, dum injuria modum exederet, patiens esse poterat. Audito tumultu rex properabat, non ut injuriam prohiberet, sed juvaret, non ut pugnam sedaret, sed amplius commoveret. Quae res totius villae turbam excivit, 4ruit inrevocabile vulgus4, femina cum viro, servus cum domino, ignavus cum forti, et, ut plerumque fit, animum injuria ministravit. Incoepta pugna incepta est et fuga; nam qui regiae partis erant, cum viderent impetum furentis turbae et 5rem in arto5 sitam, considerantes in virtute suam cladem, 6in sola fuga salutem6, qui poterant fuga vitam servabant. O infelicem eventum, o dedecus regni! fugiente rege regalia insignia vulgi praeda facta sunt. Resipisce tandem, rex bone, resipisce et supernam iram in hac sorte tua recognosce! Judicium irae Dei est, ut fugeres, qui patrem fugasti, et insi-gnia perderes, quae patri abstulisti. Sed his postea receptis, interveniente pacto pacis et gratia veniae, regem sententiam mutare fecit altum vulnus injuriae, ut majori robore 6acollecto6a, villam incendio praedaque vastaret et in homines loci illius indiscreta cede seviret. Sed, quod in se 7fortuna tantum ausa est7, ex patris consilio prodisse suspicatus, novas injuriarum cogitationes in eum cogitare coepit, et ne sibi esset obstaculi materia, vel ad comprehensionem ejus vel ad expulsionem animum intendit.

Itaque Leodii, ubi eum fidem et fortunae suae receptaculum invenisse audierat, pascha sibi celebrandum statuit, ut et ipsum, si fieri posset, comprehenderet et ab episcopo8, qui sui honoris emulum recepisset, injiuriam 9expostularet9. Cumque pater vidisset, quod filius suus Leodii pascha celebrandum statuisset, legationem ad eum in hunc modum direxit10: `Si interrogem te, fili dulcissime, 10a traditio hominum an mandatum Dei10a praestantius magisque tenendum10a sit, respondebis, nisi a vero deductus sis, l0b similem esse jumentis l0b, qui caelestia terrenis, humanis divina non praeferat. Cur ergo magis audis eos, qui tibi suggerunt: "Persequere patrem tuum", quam verbum ipsius Dei: "Honora patrem tuum"11. Isti te decipiunt, non instruunt, isti honori 12tuo non provident, sed invident12, isti sub specie fidei perfidiae laqueos nectunt. Non aliter pervenire potuerunt ad destructionem honoris tui, nisi per destructionem nostri. Fuerit sane, ut peccatis meis exigentibus, quae sententia adversariorum meorum est, 13abjecerit me Deus, ne regnem13; attamen tuum non erat in abjectionem meam operam dedisse et 14regnum, quod tibi paraveram14, mihi praeripuisse. Barbara regna tam inhumanum facinus damnant et devovent; ipsi pagani abhorrent, et 14aqui Deum nesciunt14, quid in diligendis hominibus naturae debeant, recognoscunt15. Sed quid mirum, si maligna surreptio seductilem et inmaturam aetatem decepit, cum etiam senes et fixum animi statum ad malum mala consilia nonnumquam inflectant? Fortuna mea alieni potius quam tui sceleris est; nam tu in manibus suadentium eras, non illi in tuis. Si autem injuriam addideris, non jam excusari poteris, cum et factam crimen esse scias et infectam non facere queas. Audivi enim, quod pascha Leodii celebrandum decreveris; quo in loco fides et pietas episcopi me recepit, cum non esset, qui vel beneficiorum nostrorum recordaretur vel fortunae compateretur. Cujus profecto beneficiis in me te decet regia liberalitate respondere, tantoque certior de ejus fide poteris esse, quanto fidelius erga nos probatur egisse. Hic, nisi forte te domo receperit, me secum in festivitate pascali retinendum decrevit. At dicis dignum et conveniens esse, ut ea festivitas potius nos jungat quam dividat, te velle, te cupere, ut ibi tecum agam dies pascalis leticiae. Quod quidem et ego admodum cuperem, si non esset quod timerem. Neque enim non possum non timere eos, quos mihi vitam permisisse poenitet, dum 16in manibus eorum mors et vita mea fuisset16. Omnia mihi suspecta sunt, omnia timenda sunt, maxime in turba, ubi tanto difficilior est periculi cautio, quanto major sceleris occasio. Inde est, quod 17ex medio eorum17 18qui me oderunt18 longe recessi et in extremis regni tui finibus me contraxi, ut vel secessu loci tutus sim vel, si fortuna mea postulaverit extraneam humanitatem expetere, citius e regno tuo cedere possim. Precor ergo, ut causa patris tui pascalem curiam.alibi disponas et in domo ejus qui me humanitatis gratia recepit, cum non liceat imperatorem, saltim hospitem esse sinas, ne vel in meum ludibrium vel in tuum obprobrium narretur, quod in solemnitate dominicae resurrectionis incerta hospicia fortuna mea querere cogatur. Si feceris quod postulo, maximas grates habeo; sin autem, malo mendicus esse in externis regnis, quam ludibrio 19haberi19 in regnis quondam meis'.

Hanc legationem patris aure surda filius audivit nec a sententia sua deduci potuit20. Quam ob rem cum jam instante pascha pater recedere vellet, episcopus et Heinricus dux21, qui et ipse ab episcopo fuerat invitatus, eum recedere prohibebant; non se posse pati, ut in tanta festivitate pulsus e tectis hominum silvas 22peteret latebrasque22 ferarum22, illum quidem absque causa destitutum imperio, sed non amicorum obsequio; si pace frui permitterentur, nihil se magis quam pacem velle; sin autem res armis agenda sit, arma sibi non defore. Ille vero, ne eis materia 23cladis23 esset, cedere quam manere utilius asserens, tandem eis, cum importunius instarent, consensit et, ut postulabant, mansit24.

12. Jamque multus equitatus fadem regis longe praecedens ad pontem fluvii qui vocatur Masa25 venerat, et alterius ripae crepidinem filius26 praedicti ducis cum paucis occuparat, nam turbam armatorum non longe per oportuna loca in insidiis locaverat. Qui ut pugnam provocaret, nunc equum in 27rectam cursus lineam inmisit, nunc in orbes flexit27 et reflexit et, si pares numero confligere secum auderent, inquisivit. Nec mora transierunt ad eos totidem ex parte regis, mixtique inter se vario reflexu nunc pugnam inferebant, nunc fugam 28agitabant28. Interim unus et alter transito ponte sociorum numerum latenter auxit et rupto certaminis pacto ex aequali inaequalem fecit. Quod videns filius ducis terga cum suis vertit, non tam ut fugeret, quam ut falleret, nec tam ut fugiens periculum vitaret, quam ut sequentes in periculum deduceret. Hi autem qui ex adversa ripa erant, visa fuga, precipiti cursu pontem transeuntes, fugientes persequebantur, ignari futurae sortis et fraudis quae latebat. Postquam autem ventum est ad locum, ubi dispositae fuerant insidiae, exurgentes de insidiis impetu magno in persequentes ferebantur. Illi autem inopino territi periculo metuque 29turbante29 nil 30rationis in armis30 habentes, in fugam se retorserunt. Sed quid profuit avertisse pectora et vulneribus terga dedisse? Itaque multi capti, multi truncati, multi occisi sunt; victorque 31cruentus31 non alium modum 32sceleris32 habebat, nisi quem fastidium faciebat. Ad pontem vero, ubi fugax multitudo se coartaverat, tanto plus sceleris impia33 manus33 peregit, quanto minus constipata turba se movere potuit. Sed 34multo plures fluvius absorbuit, quam34 ensis34a hausit34a, nam cum hostis a tergo premeret, impellente metu in fluvium se precipitabant et attoniti confusique de morte in mortem ruebant. Erat ibi cernere et aliam miseriam vel maximam, cum pons multitudine praegravatus repente corruit, et fluvius 35homines equosque pariter involvit35. Nulli locus erat evadendi, nulli profuit ingenium natandi; nam aut armorum pondere aut inherentium conexione fatigatus, in profundum trahebatur. Quod malum ut scelestius esset, in ipsa die parasceuae contigit36, crevitque magnitudo sceleris ex reverentia temporis.



    1 Wohl im Januar 1106.
    2 Vgl. Lucan. VII, 547.
   3 Südlich von Kolmar. Andeutend spricht von dem Ereignis der Verfasser der Rez. C von Ekkehards Weltchronik, MG. SS. VI, S. 234.
    4 - 4 Lucan. I, 509. Dasselbe Zitat im Carmen de bello Saxonico III, 175.
    5 - 5 Vgl. Liv. XXVI, 17, 5; vgl. oben c. 3, S. 420, Anm. 19.
    6 - 6 Vgl. Sall. Cat. 58, 16.
    6a Vgl. Lucan. I, 466.
    7 - 7 Vgl. Lucan. IV, 402 f.
    8 Otbert. Die Vita übergeht die Ereignisse von der Flucht des Kaisers aus Ingelheim bis zu seinem Eintreffen in Lüttich völlig.
    9 Vgl. Terenz, Andr. IV, l, 15. Von der Absicht des Königs, über Ostern einen Hoftag in Lüttich zu halten, spricht auch der Libellus de rebellione, MG. SS. rer. Germ., ed. Waitz (Annales Hildesh.), S. 56.
    10 Es handelt sich in diesem ganz im Stil der Vita verfaßten Sehreiben sicher-lich nicht um einen echten Brief des Kaisers.
    10a - 10a Vgl. Marc. 7, 8.
    10b Vgl. Ps. 48, 13. 21.
    11 - 11 Exod. 20, 12.
    12 Sall. Jug. 85,18.
    13 - 13 Vgl. l. Reg. 15, 23.
    14 - 14 Vgl. Matth. 25, 34.
    14a - 14a Vgl. Sap. 12, 17.
    15 Der Hinweis auf Barbaren und Heiden findet sich auch im Brief 37 des Kaisers, oben S. 118.
    16 - 16 Vgl. Ov. Her. XII, 74.
    17 - 17 Vgl. Ps. 135, 11.
    18 - 18 Vgl. Ps. 17, 18.
    19 Terenz Hec. I, 274.
    20 Der König war damals in Köln oder schon in Aachen.
    21 Heinrich von Limburg, Herzog von Lothringen.
    22 Vgl. Ov. Met. I, 592; IV, 407; VI, 668.
    23 Vgl. Ov. Her. III, 152.
    24 Nach allen anderen Quellen war der Kaiser zum Widerstand entschlossen, also keineswegs, wie die Vita es darstellt, gewillt, dem Sohn freiwillig zu weichen.
    25 Das Treffen wurde am Gründonnerstag (22. März), nicht am Karfreitag, bei Vise an der Maas geliefert.
    26 Walram.
    27 - 27 Vgl. Ov. Met. II, 714; VI, 215.
    28 Vgl. Verg. Aen. II, 640.
    29 Vgl. ebd. XI, 401.
    30 - 30 Vgl. ebd. II, 314.
    31 Lucan. V, 758.
    32 Vgl. ebd. I, 334.
    33 Vgl. Sall. Jug. 14, 14.
    34 - 34 2. Reg. 18, 8.
    34a Vgl. Verg. Aen. II, 600.
    35 - 35 Vgl. ebd. XII, 688. Vom Einsturz der Brücke berichtet die Vita allein.
    36 Zum Wochentag vgl. oben Anm. 25.

13. His ita transactis rex iter Coloniam convertit1, sed cum illa quoque aditum sibi praeclusisset, in villa quae dicitur Bunna dominica tantum paschae peracta2, Mogontiam festinus rediit et sparsis ubique legatis querimoniam ad proceres in hunc modum direxit3; 'Si per invasionem regnum occupassem, tamen resistentes potestati nostrae retunderem, in quantum possem. Nunc autem, cum in sumpta regni dignitate vestris paruerim praeceptis, ausus est quisquam impune in publicam contumeliam regnum et nos armis vexare? Cum enim Leodium ituri, ubi nobis curia pascalis habenda fuerat, ad fluvium Masa venissemus, episcopus Leodicensis et dux H[einricus], de quorum fide et obsequii devotione multum praesumebamus 4, nobis latenter insidias posuerant et nostros inscios et ad pugnam imparatos cedebant, capiebant, fugabant. Quae et quanta clades ibi acciderit, tam pudet referre quam inultum dimittere. Igitur constrictus et eventus asperitate et temporis articulo, Coloniam diverti; quae cum me recipere satis superbe refutaret, apud villam Bunnam sanctum diem paschae utcumque peregi. Cui umquam regiae personae tanta contumelia facta est? Nec solum me petit haec contumelia: 5vos despecti estis5; isti praesumptores decreta vestra auctoritatem habere nolunt, sua tantum statuta firma esse volunt; denique 6in quos totum regni pondus se reclinet6, haberi cupiunt. Regem, quem constituistis, destituere parant, ut nihil eorum, quae vos decernitis, ratum sit. Igitur haec injuria mea regni potius est, quam mea; nam unius capitis, licet summi, dejectio reparabile7 regni dampnum7 est, principum autem conculcatio ruina regni est. An haec inpune feremus, et ex ignobili pacientia nostra magis tumebit8 eorum superbia8? Absit, ut qui dicimur inhonorati, dicamur et inulti. Pauca dixisse sat est; desides animi prolixae cohortationis stimulo opus habent. Causa magis ad incitamentum sita quam verba. Quia igitur contra tam superbos hostes rei publicae viribus utendum est, expeditionem vobis et rogando praecipimus et praecipiendo rogamus, cujus collectioni et tempus Kalendas Jul. et locum Wirziburgensem urbem praefinimus'.

Cum igitur audisset H[einricus] dux et Colonienses cum Leodicensibus, quod super se rex exercitum ducere vellet, arma parabant, copias colligebant, urbes firmabant et ad resistendum pari voto studioque se accingebant. Sed et imperatorem consiliis et precibus urguebant, ut imperialem dignitatem, quam non ratione convictus, sed vi ferroque mortem9 intentante9 coactus dimisisset, resumeret; se sibi nec armis defore nec animis; multos illum in brevi fautores habiturum, quia multi multum abhominarentur tam insolitum facinus et inhumanum. Quorum importunitati hac ille ratione reniti cepit10: impossibile esse amissum imperium armis repetere, quod possessum armis optinere nequivisset; illud sibi non esse tanti, ut multorum exitio recipiendum estimaret; beatius sibi et tutius fore, ut privatus, licet indigne dejectus, viveret. Sic utrimque data redditaque ratione, cum instare non desinerent, ne benignitatem circa se removeret a se, nec ad integrum consensit nec abnuit, providusque futuri precipites eorum animos spe dubia suspendit. Igitur primo Coloniam, quae primum impetum latura fuerat, vallo turribusque muniebant et congestis belli stipendiis impositoque praesidio periculum suum fortibus animis expectabant. Sic et alias urbes, quas invadendas credebant, munitione, machinis et robore militum firmabant. Sed et edictum sub comminatione crudeli ubique properabat, ut adversus exercitum in magna superbia super se venturum parati essent et 11patriam, libertatem vitamque defenderent11 neu sinerent vel uxores suas corruptionis ludibrio substerni vel agros in alienos dominos distrahi.

Jam rex Renum cum exercitu valido transierat et primo Coloniam12, quae quasi caput inter alias urbes eminebat, magno impetu invasit, reputans se sibi membra facilius subicere, contrito tam valido capite. Sed res longe praeter spem evenit; nam cruenta repulsa retroacti, procul locatis castris urbem obsidione vallabant. Magis autem dixerim 12aobsessores ab obsessis obsessos12a; nam praereptis sibi navibus, quae per Renum descendentes exercitui commeatum portabant, premente fame quasi quadam obsidione constricti laborabant. Interim, ut urbem ab obsidione liberarent, totius patriae robur undique coibat. Sed imperator tam cruentum nefas detestatus pugnam obnixe dissuadebat13; cur eis tantus ardor pellendae obsidionis inesset, quae non nisi magna sui clade pelli posset; tollerent omnem sollicitudinem capiendae urbis, quae et ex firmitate murorum et ex forti milite tutissima et omni victus genere esset opulentissima, accedente et Reni beneficio, qui per naves delicias, quas appeterent, invito obsessore subministraret; sinerent potius eos in cladem suam furere et inexpugnabilem urbem, unde vulnera tantum caesosque14 reportarent14, impugnare; sinerent eos late vastare, dum ruris copia consumpta esurire inciperent; sinerent eos grassari, dum equos virosque labor enervaret; fore, ut victoria sibi parvo constaret, si paululum tolerantia et oportunitate temporis uti voluissent. Sic imperatoris hortatu a pugna revocati, hostiles tantum excursus observabant et 15ignaros loci passim15 cedentes, metum hosti, ne longius evagaretur, incutiebant. Omnia vero, quae praedixerat imperator, evenerunt. Quotiens enim temptabant portas infringere, ariete murum perrumpere, tormentis turres deicere, infecto16 negotio16, vulnera tantum et funera ad castra reportabant. Homines et equi exhausti tam alimentorum penuria quam laboris improbitate, viribus deficiebant; nam agris in circuitu vastatis nihil reperiebant, sed nec ulterius progredi latitante in insidiis hoste praesumebant. Accessit his malis etiam morbus, quem foetor castrorum, ut fieri solet, aere viciato concitaverat, qui non solum vulgus, sed etiam ipsos principes aut egritudine confecit aut leto rapuit. Hujusmodi rerum adversitate fatigati, quid acturi essent, ambigebant, quia volentes mori occasionem pugnae non inveniebant, aut si reditum pararent, certi, quod hostis a tergo premeret, exercitum suum fuga spargendum metuebant17.

Qua tempestate mentis dum fluctuarent, subito fama veniens nubila tantae perturbationis in serenum convertit. Retulit enim imperatorem mortis debitum persolvisse18. Ad quam famam primo hesitabant, sed cum nuncius19 extremum munus patris, anulum videlicet et gladium, cum mandatis filio portans venisset, tanta laeticia oborta est20, ut voces gratulantium vix sedari possent. Sed 21non minor luctus21 circa funus imperatoris erat; proceres plangebant, vulgus lamentabatur; ubique gemitus, ubique planctus, ubique vox dolentium audiebatur. Ad exequias illas viduae, pupilli, denique totius patriae pauperes conveniunt22, deflent se orbatos patre, fundunt in corpus lacrimas, deosculantur largas manus. Vix avellebantur ab amplexu extincti corporis, vix illud condendi copia dabatur. Sed nec tumulum deserebant, ibi vigiliis, lacrimis et orationibus vacabant, plangendo recitantes et recitando plangentes, quaenam opera misericordiae fecisset in se, quamquam 23mors ejus plangenda non fuit, quam bona vita praecessit23, qui fidem rectam, spem firmam, compunctionem cordis amaram in extremis suis tenuit, quem nec de pudendis admissis publicam agree confessionem puduit, qui tota cordis aviditate dominici corporis cibum sumpsit. Felix es, imperator H[einrice], qui tales excubias, tales intercessores tibi parasti, qui nunc multipliciter auctum de manu Domini recipis, quod in manus pauperum abscondisti. Turbolentum regnum pro tranquillo, defectivum pro aeterno, terrenum pro celesti mutasti. Nunc demum regnas, nunc diadema portas, quod tibi nec heres tuus praeripiat, nec adversarius invideat. Ergo continendae sunt lacrimae, si contineri possent; huic tuae felicitati debetur tripudium, non luctus, exultatio, non planctus, voces gratulantium, non dolentium.

Post hunc rerum eventum hi qui contra regiam majestatem bellum susceperant, mortua spe sua, animis et viribus deficiebant et, quod in illo rerum articulo faciendum fuit, ad gratiam regis deditione, pecunia, quoque modo quisque poterat, recurrebant.

Ecce habes de gestis, de expensis in pauperes, de fortuna, de obitu imperatoris H[einrici], quae sicut non poterant absque lacrimis a me scribi, sic non poterunt absque lacrimis a te legi.



    1 Der König erhielt in Aachen die Nachricht von der Niederlage und trat sofort den Rückmarsch an.
    2 Im Cassiusstift zu Bonn, am 25. März.
    3 Meyer v. Knonau (Jbb. Heinr. IV. u. V. 5, S. 300, Anm. 39) hält dieses Rundschreiben Heinrichs V. für echt, wenn auch für stilistisch vom Verfasser der Vita überarbeitet.
    4 Beide waren auf dem Hoftag zu Mainz Weihnächten 1105 zugegen.
    a) sint Hs.
    5 - 5 = Sall. Jug. 14, 8.
    6 - 6 Vgl. Senec. Consol. ad. Marc. II, 3.
    7 Vgl. Lucan. X, 429.
    8 Vgl. Phaedr. I, 3, 4.
    9 Vgl. Verg. Aen. I, 91.
    10 Diese Darstellung wird durch die anderen Quellen widerlegt. Der Kaiser war durchaus gewillt, den Kampf mit seinem Sohn wieder aufzunehmen. Er begab sich nach Köln, um Anweisungen für die Befestigung der Stadt zu geben. Dann kehrte er nach Lüttich zurück (vgl. Bkkehard, Chron. Rez. D u. E, MG. SS. VI, S. 236).
    11 - 11 Vgl. Sall. Cat. 58, 11.
    12 Juli 1106.
    12a - 12a Vgl. Florus II, 13.
    13 Vgl. dazu das oben Anm. 10 Gesagte.
    14 Vgl. Verg. Aen. VII, 574.
    15 - 15 = ebd. II, 384.
    16 Sall. Jug. 58, 7; vgl. oben S. 428, Anm. 8.
    17 Heinrich V. brach wohl schon gegen Ende Juli die Belagerung ab und zog nach Aachen, um von da aus dem Heer des Vaters entgegenzutreten.
    18 Am 7. August 1106.
    19 Bischof Burkhard von Münster und den kaiserlichen Kämmerer Erkenbald hatte der Kaiser vom Sterbebett aus an seinen Sohn gesandt mit den letzten Geschenken und mit der Bitte, allen zu verzeihen, die in der Not zu ihm gestanden hatten, und ihn in Speyer neben seinen Vorfahren beizusetzen (vgl. Lib. De rebellione, a. a. O. S. 57, wo von Schwert und Diadem gesprochen wird, die der Vater dem Sohn überbringen ließ).
    20 So auch Ekkehard, Chron. Rez. D u. E, a. a. O. S. 239.
    21 - 21 Vgl. Verg. Aen. IX, 452.
    22 Vgl. Sulp. Sev. Ep. III, 18, ed. Halm, S. 150, 4 ff.
    23 Vgl. Otloh, Lib. proverb. c. XII. 
Сканирование и распознавание: Дьяконов И.В.
к оглавлению Создатель проекта: Городецкий М. Л.